Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

versis punctis rectà procedunt. Si primum, nulla est ratio, cur potiùs progrediantur simul atomi omnes ab uno spatii puncto, quàm à diversis et singulis spatii punctis singulæ moveri incipiant? Cur, quæso, potiùs ab oriente progrediuntur quàm ab occidente? Si secundum, jam nullatenùs in invicem impingere possunt, quia non possunt sibi occurrere, sese collidere, nisi post emensum spatium infinitum ; ergo, etc. 5° Absurdum est in atomis admittere clinaminis motum is enim est contra materiæ ideam, et innatanu atomis ex Epicuro gravitatem. Aliunde quæ illius causa erit? casus quid est? aut nihil, cujus nullus est effectus, aut aliquod ens; ergo datur ens à spatio et atomis distinctum; ergo datur Deus 6° Absurdum est admittere atomos indivisibiles vel enim extensæ sunt, vel inextensæ : si inextensa, nusquàm ex pluribus atomis oriri poterit corpus extensum, ut demonstrant physici contra Zenonem; si extensæ, ergo ex partibus extra positis resultant; sed ubi intelliguntur partes extra partes positæ, jam concipitur possibilis divisibilitas; ergo atomi sunt verè divisibiles. 7° Absurdum est agnoscere atomos essentiali donatas motu: etenim constituuntur illæ ex partibus absolutè et perfectè quiescentibus: sed aut quiescunt atomi, aut moventur illarum partes: nam illæ partes sunt materia, ut atomi; ergo iisdem ac atomi donantur proprietatibus, ac proinde aut summè divisibiles sunt, quin et sunt divisæ atomi, ratione jugis motus quo donari debent illarum partes; aut plenè et perfectè quiescunt, et exsurgere non potuit mundus. 8° Absurdum est asserere omnia in mundo ordinata esse fortuito casu, et sine priùs intento fine. Non oculus ad videndum formatus, non auris ad audiendum, non sol ad lucem emittendam et calorem, etc.; potuit evenire ut oculus locum pedis, pes oculi locum occuparet, etc.; hæc et similia fateri, nonne est desperatam causam per absurda quæque tenere et defendere?

Sufficiant hæc ad refellendum Epicuri systema; fuit ille audacior et imprudens, dùm orbis formationen sine Deo voluit evolvere; satiùs illi fuisset silere, quàm tot ac tanta congerere simul absurda. Verùm animadvertamus hanc esse atheismi sortem, ut ubi Deum negat, quò rationem existentiæ et modi rcrum magis conatur reddere, cò majora excogitare ac tueri tenetur absurda; unde etiamsi doctrina de Dei existentiâ nullis positivis probaretur momentis, uihilominùs adhuc staret immota, expositione absurdorum quæ illius adversarii admittere coguntur.

Spinosa systema.

Benedictus Spinosa duobus ferè abhinc seculis in privatus Batavia vixit. Is religionem Judaicam aliquandò professus est, quam cùm deseruisset, nulli alteri nomen dedit, soli philosophiæ incumbens. Ab impia hypothesi quam commentus est, valdè alienus videtur in duabus primis philosophie Cartesianæ partibus ordine geometrico dispositis, quas unà cum cogitatis metaphysicis anno 1665 typis mandavit. Jamjam tamen errorem infaustum animo conceperat, ut ex præfatione ad illud

opus, et præsertim ex nonnullis ejus epistolis colligere est. Multa verò ejusdem pravi dogmatis semina in tractatu Theologico-Politico deprehenduntur, quo in opere religiones omnes, Judaicam inprimis et christianam impugnat. Verùm in operibus suis posthumis, anno 1667, quo ipse mortuus est, editis, præsertim in suâ Ethicâ, totum virus diffundit, ubi longà definitionum, axiomatum et propositionum serie, juxta methodi geometrica apparatum, principia et consectaria omnia atheismi sui disponit et explicat. Hic à nobis expendenda et confutanda sunt quæ totius ejus systematis basim ac fundamentum constituunt, ea scilicet quæ præsertim parte 1 et 2 Ethices de naturâ divinitatis tradit.

Spinosismum multi ex professo confutârunt: ità Baylius in Dictionario, verbo Spinosa; Jaquelot dissert. 2, de Existentiâ Dei, cap. 12 et 13; Amicus è familià Benedictinorum in libro inscripto : Nouvel Athéisme renversé; Clarkius in tractatu de Existentiâ Dei, t. 1; Silvanus Regis, ad calcem libri quem de fidei et rationis Concordia scripsit; Wolfius in Theologiâ naturali, parte 2, cit. 2; Turneminius in opusculo tractatui de Existentiâ Dei, quem illustrissimus de Fenélon Cameracensis archiepiscopus edidit, præfixo, etc.

Difficiliùs porrò exponitur systema Spinosæ quàm refellitur: vix cnim reperire est auctorem qui co obscuriùs scribat, qui receptas vocum significationes sæpiùs, ad fucum faciendum, immutet, qui pluribus sese æquivocationibus involvat et obtegat.

Tria præstare conabimur ut mens ejus, quantùm fieri potest, innotescat: præcipua ejus systematis capita, summatim et iis ferè terminis quibus ipse usus est, primùm referemus; tum eorumdem connexionem in Spinosa principiis explicabimus; denique voces quarum usum pervertit annotare curabimus.

Itaque totum Spinosa systema de Deo his capitibus continetur: 1° Unicam statuit esse et esse posse substantiam (1); multiplicem vel etiam duplicem repugnare et planè impossibilem esse. 2° Unica autem illa Spinosa substantia infinitis prædita est attributis (2), quorum unumquodque est infinitum, sivè summè perfectum in suo genere (5); atque æternam infinitamque essentiam exprimit (4). 3° Inter attributa verò quibus hæc substantia unica prædita est, duo sunt nobis cognita, extensio scilicet et cogitatio (5); seu una ea substantia quam possibilem et existentem Spinosa fingit, est simul res cogitans et res extensa (6), substantia cogitans et substantia extensa (7), adeòque substantia cogitans et substantia extensa, juxta Spinosam, sunt una eademque substantia (8), nec differunt etiam numericè ratione sub(1) Primâ parte Ethices, usquè ad propos. 14, inclusive.

(2) Prima parte Ethic., defin. 6, propos. 11, et sæpè passim.

(5) Epist. 4, pag. 404 Oper. posth. (4) Delinit. jam citatà, propos. 11, etc. (5) Secunda parte Ethices, propos. 1 et 2, et in Scholio ad propos. primam.

(6) Ibid.

(7) Schol. ad propos. 7 secundæ partis. (8) Schol, prop. 7.

stantia, sed tantùm ratione cogitationis et extensionis. Quidquid non est attributum, id est, quidquid non exprimit essentiam infinitam, seu, ut alii loquuntur, non est quid primum in re, illud juxta Spinosam, seu infinitum sit, ut intellectus infinitus, voluntas infinita, seu finitum, ut mentes finitæ et corpora, est modificatio Infinita aut finita alicujus attributi infiniti (1). Uniuscujusque autem attributi modificationes, seu modi, ex eo tantùm attributo cujus sunt modi, oriuntur, id est, ex substantiâ infinitâ, quatenùs sub illo attributo, non quatenùs sub ullo alio consideratur (2). Itaque intellectus infinitus et infinita voluntas ex Spinosâ sunt modi infiniti cogitationis (3), id est, ex eâ fluunt ut proprietas trianguli ab essentiâ trianguli (4), et in eâ existunt (5). Pariter singulæ mentes humanæ modi sunt finiti cogitationis, singula etiam corpora, eodem sensu sunt modi finiti cxtensionis, seu substantiæ infinitæ quatenùs extensa est (6). Hoc vero non omittendum, juxta Spinosam, quæ fluunt ex absolutâ alicujus attributi substantiæ naturâ, vel ex aliquo attributo modificatione infinitâ modificato,ea necessariò esse infinita (7); quæ vero finita sunt fluere ex attributo modificatione finità modificato, quæ et ipsa fluat ex attributo modificato modificatione finitâ,et sic in infi. nitum (8).5° Quæcumque ex attributis portentosæ suæ substantiæ fluere comminiscitur Spinosa, hoc est, omnes modi ejusmodi attributorum seu infiniti seu finiti, etsi non aliâ ratione ab ejusmodi substantiâ sub diversis attributis spectatà, oriantur, quàm ut proprietas rei ab ejus essentia concipitur manare,dicuntur tamen apud Spinosam à substantiâ infinitis attribatis constante produci, et eam habere causam (9). Hinc admittere non dubitat vulgarem distinctionem inter naturam naturantem et naturam naturatam; naLura naturans ipsi sunt talia substantiæ attributa quæ æternam et infinitam essentiam exprimunt.Naturam naturatam appellat omnes affectiones et modos attributorum seu finitos seu infinitos, prout nempe ex ejusmodi attributorum necessitate sequuntur (10).Cogitationem, v.g.,ad naturam naturantem refert. Intellectum autem actu, sive is finitus sit, sive infinitus, ut et voluntatem,cupiditatem,amorem,etc.,ad naturam naturatam,non vero ad naturantem vult referri (11).6°Substantiam ejusmodi unicam infinitis illis attributis præditam, ex quâ fluant, et in quâ sint affectiones illæ et modi scu finiti seu infiniti,Spinosa Deum et substantiam perfectissimam appellat (12). Quam statuit receptis vocibus abutendo esse omnipotentem,liberam,id est,

(1) Confer coroll. 2 prop. 14 primæ partis Ethices, prop. 16, schol. prop. 17, prop. 31 et 32, etc. (2) Prop. 6 secundæ partis.

(3) Prima part. Ethic. prop. 31 et 32.

Ibid. demonst. prop. 16, et schol. prop. 17 5) Axiomate 1, et coroll. 2, prop. 14.

(6) 1 part. prop. 23, 2 part. prop. 11, coroll., etc. 1 parte prop. 22 et 23.

parte prop. 28, et 2 part. prop. 48, etc.

(9) 1 parte prop. 24.

(10) Ibid. schol. prop. 29.

(11) 1 part. prop. 31.

(12) Perpetuò ac singulis ferè paginis multoties.

ab intrinseco non coactam, omnia prædeterminantem, omnium per se non existentium, id est, omnium affectionum, et modorum quibus attributa afficiuntur eausam efficientem (1).

Hactenus præcipua Spinosismi capita recensuimus: nunc eadem magis evolvenda sunt, atque omnium hujusce systematis partium juxta auctoris mentem connexio consideranda. Principium quo Spinosa hypothesis tota præsertim nititur, istud est, unicam esse et esse posse substantiam. Modò videbimus quàm labili fundamento ejusmodi propositionem adstruat. Hic observare satis est solitam hujusce vocis acceptionem ab eo fuisse mutatam in ipsâ ejus definitione quam methodi geometricæ leges affectans, in ipso operis sui initio, principii loco tradit (2); nempe nisi substantian alio sensu quàm usurpari solet, in ipsâ definitione accepisset, omnium ejus argumentorum vitium adeò apertum fuisset, ut ea nequidem proponere ausus fuisset. Itaque nomine substantiæ Spinosa non intelligit tantùm ens per se subsistens, id est, non indigens subjecto inhæsionis, quæ notio omnibus est accepta; sed præterea vult omnem substantiam concipi sine relatione ad causam efficientem; proindeque non solâ per seitate, ut aiunt, sed etiam aseitate substantiam constitui contendit, adeò ut nullum sit ens per se subsis tens quod non existat à se, hoc est, vi suæ essentie et sine causâ quâ efficiatur.

Nomine attributi idem ferè intelligit Spinosa quod essentiæ aut gradûs constitutivi nomine cæteri intel· ligunt, nempe id quod est quid primum in re, nec ab alio fluere concipitur. Dixi idem ferè ; namque ipsum inter et alios istud est discrimen, quòd infinita ejusmodi attributa primaria unicæ suæ substantiæ Spinosa attribuat, dùm unicum tantùm in unâquâque re alii admittunt, quo ipsa integra, talis constituatur, et ex quo quæcumque ad illam necessariò pertinent, fluere intelligantur.

Modus seu affectio aut modificatio attributi, apud Spinosam opponitur substantiæ et attributo, ac proinde 1° inhæret, 2° ex attributo aliquo sequi concipitur, ut ex naturâ trianguli (ipsum est exem plum quod Spinosa adhibet), sequitur tres ejus angulos esse æquales duobus rectis. Uno verbo, modus apud Spinosam idem sonat quod apud alios necessaria proprietas.

Jam verò hisce vocibus explicatis, non difficulter in telligere est vim totam et seriem argumentorum Spi

nosæ. Summa eorum hæc est: 1° Unica est substantia, seu unicum est ens per se subsistens, quia ens per se subsistens, existit etiam à se, seu non indiget causâ suf; concipitur enim per se, ac proinde sine relatione ad causam efficientem, ens autem à se est unicum. Ratiocinium illud Spinosa ipsis ejus terminis mox afferemus. 2o Si unica est substantia, ergo quidquid præter illam existit, est unius illius substantiæ aut attributum, aut modus. 3° Cùm attributum sit quid pri

(1) Appendic. parte 1; vide etiam prop 24, et ejus coroll., etc.

(2) Init. part. 1 Ethices, 1. defin.

nium in re, ergo quidquid existit nec ab alio fluere seu sequi concipitur ut proprietas à naturà, illud est attribatum substantiæ. 4° Quæ ab alio sequi seu fluere concipiuntur, quæ à se existentiam non habent, ea sunt modis attributorum annumeranda. 5° Habemus ideam entis infiniti, proindeque infinitis attributis debet substantia esse prædita. 6o Dantur entia finita ut corpora mentes humanæ, etc., proindeque ex attributis infinitis modi firiti seu affectiones finitæ instar proprietatum sequi possunt. 7° Modi seu proprietates finitæ non possunt ex attributo infinito absolutè spectato emanare; proindeque nonnisi ex attributo modificatione finità modificato, atque adeò in modificationum finitarum serie datur progressus in infinitum. 8° Omnia ex essentiâ substantiæ unius quam fingit Spinosa, seu ex ejus attributis vel absolutè spectatis, vel modificatione infinitâ aut finità affectis, sequuntur, ut proprietas à naturâ, v. g., ut ex eo quòd triangulus rectilineus constet tribus lineis rectis, sequitur ejus angulos esse æquales duobus angulis rectis, adeòque omnia necessariò existunt singula suo tempore, atque omninò et absolutè repugnat ut quidquam alio contingat modo quàm contingit. Apertissimè liquet, quod jam monuimus, ex hoc malè fœcundo principio: Unica est et esse potest substantia, integrum Spinosa systema derivari. Verùm ex ejusmodi connexione nihil subsidii potest impia illa consequi hypothesis; sed contra, cùm ea, ut probabimus, absurdis et contradictionibus tota referta sit, quem cum ejusmodi principio habet nexum, hic novum est ejusdem principii falsitatis aliàs jam per se cognitæ evidens argumentum.

Quod attinet ad voces diversas quas Spinosa retinet, earumdem rejecto solito usu et significatione, jam explicavimus quo sensu substantiam attributum et modum acceperit. Cæteræ sic intelligendæ sunt; substantia Spinosæ ab ipso dicitur libera, quia nomine liberi intelligit quod ab alio non cogitur, quod ex necessitate essentiæ fluit; dicitur eadem substantia omnipotens, quia quidquid existit ex ejus essentiâ fluit tanquàm proprietas, seu modus finitus aut infinitus; dicitur perfectissima, quia infinitis attributis prædita; dicitur natura naturans, quia illa substantia infinitis attributis prædita ab alio non concipitur sequi ut proprietas ab essentiâ manat; sed contra ex eå quæcumque in suo conceptu existentiam non includunt, id est, quæcumque non sunt substantia aut substantiæ attributum, ex eà sub diversis attributis spectatâ intelliguntur fluere, quemadmodùm proprietas ab essentiâ sequi intelligitur. Dicitur omnia producere, propter similem rationem, quia nempe placuit Spinosæ ut illud appellaret productum et effectum, quod à rei essentià dimanat ut proprietas, et in eâ tanquàm in subjecto recipitur; hune intellectum finitum et infinitum, voluntatem finilam et infinitam, mentes creatas et corpora affectionesque mentium et corporum, ad naturam naturatam seu! productam refert, quia nempe hæc omnia contendit fluere à substantià suâ prout est res extensa et res cogitans; ubi observa 1° naturam naturantem et natuam naturatam ab aliis longè diverso sensu accipi.

Nempe natura naturata est complexio omnium rerunt à Deo distinctarum et diversarum, in eoque ut in subjecto inhæsionis non receptarum, quas ipse tanquàm causa efficiens producit. Natura autem naturans est ipsum ens perfectissimum, ipse Deus, prout ens rerum universitatem creavit et ordinavit; 2° non malè ab aliquibus Spinosismum fuisse definitum systema ia quo natura naturans et natura naturata in unum confunduntur; licet enim inter illa duo nonnihil distinguat Spinosa, reipsà tamen in ejus systemate tam natura naturans et natura naturata unum sunt, quàm proprietas unum aliquid efficit cum essentiâ à quâ fluit et in quâ recipitur. Denique Spinosa illud substantiæ adscribit quod omnia prædeterminet et præfiniat, quia ex necessitate essentiæ ejus attributorum, quæcumque contingunt necessariò dimanant, ut proprietates ab essentiis fluunt.

PRIMA PROBATIO CONTRA SYSTEMA SPINOSÆ, -ex eversione definitionum seu primi fundamenti prætensæ demonstrationis Spinosa; octo autem proferuntur ab illo definitiones.

Prima Per causam suî, ait Spinosa, intelligo id cuius essentia involvit existentiam; sive id cujus natura concipi non potest nisi existens. Secunda. Ea res dicitur in suo genere finita, quæ aliâ ejusdem naturæ termunari potest. Ex. gr., corpus dicitur finitum, quia aliud semper majus concipimus. Sic cogitatio aliâ cogitatione terminatur. At corpus non terminatur cogitatione, nec cogitatio corpore. Tertia. Per substantiam intelligo id quod in se est et per se concipitur, id est, cujus conceptus non indiget conceptu alterius rei à quo formari debeat. Quarta: Per attributum intelligo id quod intellectus de substantiâ percipit, tanquàm ejus essentiam constituens. Quinta: Per modum intelligo substantiæ affectiones, sive id quod in alio est, per quod etiam concipitur. Sexta. Per Deum intelligo ens absolutè infinitum, hoc est, substantiam constantem infinitis attributis, quorum unumquodque æternam et infinitam essentiam exprimit. Septima: Ea res libera dicetur, quæ ex solà suæ naturæ necessitate existit, et à se solâ ad agendum determinatur: necessaria autem vel potiùs coacta, quæ ab alio determinatur ad existendum, et operandum certâ ac determinatâ ratione. Octava: Per æternitatem intelligo ipsam existentiam, quatenùs ex solâ rei æternæ definitione necessariò sequitur.

:

Hæ sunt Spinosæ definitiones, sed ex illis nonnullæ sunt captiosa, aliæ falsæ sunt; ergo necessarium illud demonstrationis fundamentum ruit, et integrum ædificium, hoc est, demonstrationem totam secum rapit suisque obruit ruinis. Duas ex septem sumamus definitiones, quæ in præsenti materiâ gravioris sunt momenti tertiam nempe et sextam. In tertiâ supponitur ut ex usu ad quem eam Spinosa transfert evidentissimum est, supponitur et quidem gratis et falsò, de conceptu substantiæ esse ut nullam naturâ suâ ad aliam substantiam relationem habeat; neque enim in eâ solùm significatur substantiam in se esse et per se concipi, per oppositionem ad accidens quod inhæret subjecto nec in se est, quodque concipi non potest quin

simul concipiatur subjectum; hoc si Spinosa suâ definitione tantùm significâsset, vera esset illa, sed eum nullatenùs juvaret, ad astruendum unicam esse substantiam. Non igitur eo tantùm sensu, ait Spinosa, substantiam per se concipi quod independenter à subjecto existere possit aut existat, sed etiam quod concipiatur existens independenter à causâ à quâ accipiat existentiam : quod falsum planè est et ab omnibus negatur. In sextâ, ponit etiam Spinosa quod est in quæstione adductum. Nam si juxta secundam definitionem finitum in suo genere illud sit, quod à re cjusdem naturæ terminatur, infinitum in suo genere à re nullâ ejusdem naturæ terminabitur, id est, res nulla ejusdem naturæ de illo infinito negari poterit, ac proinde absolutè et in omni genere infinitum, illud esse debet de quo nihil negari potest; ergo, si Deus tale est infinitum, jam omnium entium est congerics. Ut quid igitur Spinosa varias coacervat propositiones? scopum suâ simplici definitione assequitur, verùm hanc gratis dat et exhorrescenti animo rejicitur illa ab omnibus.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Primum: Omnia quæ sunt, vel in se, vel in alio sunt. Secundum Id quod per aliud non potest concipi, per se concipi debet. Tertium: Ex datâ causâ determinatâ necessariò sequitur effectus, et contra, si nulla datur determinata causa, impossibile est ut effectus sequatur. Quartum: Effectus cognitio à cognitione causa dependet, et eamdem involvit. Quintum : Quæ nihil commune cum se invicem habent, etiam per se invicem concipi non possunt, seu conceptus unius alterius conceptum non involvit. Sextum: Idea vera cum suo ideato convenire debet. Septimum: Quidquid ut non existens potest concipi, ejus essentia non involvit existentiam.

Sed de illis axiomatibus idem ac de definitionibus judicium ferri debet; expendamus tertium, quartum et quintum. Primum ex illis tribus intelligi debet de determinatione quæ profluit ex naturâ rei, ut constat ex definitione septimâ: atqui hoc sensu intellectum axioma manifestè falsum est: etenim causa quæ à suâ naturâ determinata non est, potest voluntate propriâ semetipsam determinare; ergo ruit istud axioma Spi

nosa.

Secundum Effectus duplici modo potest considerari, vel prout est in se, vel prout à causâ producitur; Petrum concipio independenter à conceptu Pauli, cujus est reipsà filius; et hoc sensu falsum est, ut patet, omninò axioma: Petrum equidem ut filium Pauli concipere nequeo sine Pauli conceptu, quia correlata sunt simul naturâ et cognitione; et hoc sensu verum esset axioma; sed Spinosa illud primo sensu usurpat, nec aliter scopum attingere posset, siquidem inde vult ostendere unicam esse substantiam, seu unam non posse produci ab aliâ, quod idcircò probat, quia substantia ex definitione 3 per se concipitur, nec involvit conceptum alterius; atqui cognitio effectùs, ex axiomate , cognitione causæ pendet, et eamdem involvit;

1

ergo substantia non potest ab alià produci. Hoc est ratiocinium Spinosæ in demonstratione 2 corollari propositionis 6 primæ Ethices partis. Ergo falsum est istud axioma quartum.

Tertium Communitas, de quâ fit mentio in quinto axiomate, vel est communitas attributorum essentialium, vel relatio communis causæ ad effectum et effectûs ad causam; si utraque excluditur communitas per axioma, tunc verum erit; sed quomodò evincet Spinosa unam substantiam non habere cum alterà secundam communitatem? Quòd si de solâ primâ communitate intelligitur axioma, manifestè falsum est; porrò Spinosa subdolè proponit primam in axiomate communitatem, quam deinceps in secundam commutat; ergo et ex parte axiomatum ruit Spinosa demonstratio.

TERTIA PROBATIO, · ex eversione propositionum ex quibus integra resultat Spinosa demonstratio : 1° foudantur illæ propositiones in definitionibus et axiomatibus; sed præcipuæ definitiones Spinosa, præcipuaque illius axiomata jam demonstrata sunt captiosa, æquivoca, falsa; ergo propositiones Spinosæ nutant omnes, et solâ falsitate nituntur. 2° Ex triginta sex propositionibus quibus prima ejus Ethices pars constat, unam aut alteram earum præsertim quibus utitur ut probet unam esse substantiam, in exemplum assumamus. Secunda propositio sic se habet: Duæ substantiæ diversa attributa habentes, nihil inter se commune habent. Ratio est, inquit Spinosa, quia conceptus unius, alterius conceptum non involvit. Sed hæc propositio falsa est: ubi enim diversa sunt attributa, diversæ duntaxat sunt species: atqui ubi substantiæ diversæ sunt duntaxat specificè possunt habere aliquid commune, siquidem diversis speciebus unum idemque potest esse et est genus; aliunde communis potest esse inter utramque substantiam relatio causæ ad effectum et affectus ad causam; ergo propositio hæc est omninò falsa.

Tertia propositio hæc est: Quæ res nihil commune habent, earum una alterius causa esse non potest. Ratio est, ait Spinosa, quia nihil commune habent; ergo per invicem intelligi non possunt ex axiomate quinto; ergo una alterius causa esse non potest ex axiomate quarto; sed substantiæ quæ sunt diversæ speciei communem habere possunt relationem causæ et effectûs; ergo turpiter ludit hic Spinosa æquivocorum ope axio

matum.

Quarta : Substantiæ non distinguuntur nisi ex diversitate attribulorum aut ex diversitate affectionum, quia nihil est quod non sit, aut attributum aut affectio. Sed hic confunduntur distinctio et diversitas, quæ tamen vel à pueris secernuntur : duæ res prorsùs similes non sunt diverse, et tamen verè distinguuntur: dantur species sub codem genere, dantur sub eâdem specie plura individua; ergo evidenter est falsa hæc quarta Spinosa propositio.

A cæteris expendendis Spinose propositionibus libenter abstinemus; si per tempus vacaret, et si expediret, auctorem facilè ostenderemus jugiter æqui

vocationi hærentem, gradientem captiosè, vel clariora obscurantem, negantem communia, falsò concludentem; nemo ergo miretur si absonæ demonstrationis fetus sit monstrum horrendum et informe.

QUARTA PROBATIO. In principiis Spinosa identificarentur cogitatio et extensio : atqui absurdum est dicere cogitationem et extensionem unam esse eamdemque rem; ergo, etc. Major constat, quia, juxta Spinosam, cogitatio et extensio sunt attributa essentialia, sen, sunt ipsamet essentia substantiæ; non ergo magis inter se distinguuntur, quàm substantia distinguitur à semetipsâ; ergo identificantur. Minor evidens est: nam ca distinguuntur, quorum absolutè et omninò diversus est conceptus, et ità diversus ut unus de altero negetur : atqui cogitationis conceptus ità diversus est à conceptu extensionis, ut de illo negetur, ut patet; ergo, etc. Et certè ità distinguuntur cogifatio et extensio, ut intelligantur absolutè incompatibiles in uno eodemque subjecto: nam ea sunt incompatibilia, quorum unum exigit essentialiter subjectum simplex, aliud verò æquè essentialiter postulat subjectum ex pluribus compositum partibus; atqui extensio postulat subjectum compositum ex pluribus partibus, quia nihil aliud est quàm positio partium extra partes; cogitatio autem exigit subjectum simplex, ut contra Epicurum demonstravimus; ergo repugnat ut identificentur cogitatio et extensio, ac proinde repugnat Spinosæ substantia.

QUINTA PROBATIO. - Velit nolit Spinosa, plures tenetur admittere substantias: namque datur extensum, omne extensum resultat ex partibus, et quod resultat ex partibus compositum est: sed partes compositi extensi sunt extra se invicem positæ, à se invicem independentes subsistunt; ergo sunt totidem substantiæ.

Et verò quæ diversis afficiuntur modificationibus ab uno eodemque subjecto sese excludentibus, ea diversa sunt affectionum subjecta, distinctæque substantiæ atqui partes extensionis diversis afficiuntur modificationibus que sese excludunt ab uno eodemque subjecto: nam rotunditas excludit quadraturam; partium autem extensionis aliæ sunt rotundæ, quadratæ aliæ; ergo partes extensionis divisa sunt modificationum subjecta, ac distinctæ substantiæ, ac proinde plures substantias tenetur agnoscere Spinosa.

SEXTA PROBATIO.—Illa rejici debet sententia, in quâ Deus (quem verbo saltem agnoscit Spinosa) perfectionibus sibi essentialibus frustraretur, et illis oppositas haberet imperfectiones: atqui talis est Spinosa sententia. Deus est ens immutabile, nec diffitetur Spinosa : immutabilitatis autem clara notio est, immobilitas in modificationibus; non aliter mutari potest substantia quàm ratione suarum modificationum; non aliter mutabilis dicitur, quàm quia consilia, volitiones, proposita mutat: atqui Deus Spinosa jugiter mutatur in suis modificationibus, ut ipse tradit auctor; ergo, etc. Deus est ens simplicissimum, et fatentem habemus Spinosam; sed si extensio sit Dei attributum, nihil est Deo magis compositum, ut mox innuebamus et ratio

manifestè docet; ergo. Deus est ens indivisibile, quia est ens et simplicissimum et immutabile; sed Deus à Spinosâ excogitatus in tot partes divisus existit, quot sunt stellæ in cœlo, in horreis grana frumenti, in littoribus arenulæ, in aere atomi, etc.; ergo, etc.

Frustra statuit Spinosa primâ parte Ethic., proposit. 12 et 13, substantiam infinitam esse indivisibilem, qui si esset divisibilis, ejus partes non essent nisi substantiæ finitæ, quod repugnat; unde colligit in coroll. proposit. 13, nullam substantiam etiam ut corpoream, quatenùs substantia est, dividi posse; frustra, inquam, hæc annotavit : fatemur enim in suo systemate futurum ut nulla esset divisio substantiæ corporea; nemo enim non videt substantiam simplicem et unicam esse indivisibilem; at verò cùm planè etiam evidens sit, reipsà extensionem materialem esse divisibilem, nec possit ullo pacto negari partem corporis quæ versùs orientem transfertur reverà separari à parte quæ versùs occidentem pergit, sequitur duo contradictoria in systemate Spinosa admittenda fore, proindeque, etc.

Deus est ens summè felix, et qui Dco cæteras aut potiores negant perfectiones, ut Epicurus, hanc tamen illi servant constanter : sed quid infelicius Deo Spinosæ, qui subjacet omnibus naturæ miseriis et eas in se experitur? etenim substantia agit aut patitur per modificationes suas aut ex ipsis; verùm actio et passio de substantià ipsâ dicuntur et ad illam competunt; ergo ipsa est quæ immergitur miseriis. Hinc patet quòd virtutes omnes adjudicat Deo Spinosa, adjudicat autem cuncta vitia; non illi concedit sapientiam, non justitiam, non bonitatem, non sanctitatem, etc., sed imprudentiam, injustitiam, crudelitatem et impietatem virtus quippe non est, cùm plures et opposita negant illam actiones; sed in systemate Spinosa, in quo Deus cunctis ex hominibus resultat, numero plures, virtutibusque illis opposita actiones prohibent quominùs Deo concedantur hæ virtutes; imprudentium enim, injustorum peccatorumque major est numerus; ergo, etc.

SEPTIMA PROBATIO. Illud systema rejiciendum est, quod ex contradictoriis et absurdis conflatur; atqui tale est systema Spinosæ : etenim Spinosa systema in eo positum est, quòd unicam substantiam esse contendat, cujus infinita sint attributa, inter quæ duo, cogitatio et extensio; quòd mentes finitæ, et earuni affectiones sint attributi illius, quod cogitatio dicitur, modificationes finita; quòd corpora eorumque affectiones sint modi finiti illius attributi quod dicitur extensio; quòd omnia ex necessitate essentiæ illius substantiæ unius sequantur; quòd denique ejusmodi substantia hisce attributis constans, in quâ ut in subjecto inhæsionis cætera omnia recipiantur, sit ens perfectissimum, uno verbo, sit Deus: atqui hæc omnia absurda sunt.

1° Absurdum est unam statui posse esse substantiam. Non sufficit Spinosæ unam tantùm esse posse substantiam eo sensu quo hanc vocem accipit et definit, non disputamus de nomine, rem ipsam inspicimus. Nihil

« VorigeDoorgaan »