Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ad pœnas, verùm etiam quòd non possit ab hæreditate suâ excludere, nisi id exigant mala ipsius merita previsa. Admittunt quidem theologi quos hic refellimus, dari reprobis media ad salutem sufficientia. Verùm illud ipsum est quod concipi non potest, Deum ex sin-" cero animo conferre gratias sufficientes ad salutem iis quos antecedenter positivè decrevit ad salutem nunquàm pervenire; nihil verisimile nobis objici potest: nam facilè quisque intelligit meram præteritionem in decreto efficaci nihil nocere sinceritati voluntatis generalis quæ respicit omnes homines, et vi cujus media sufficientia conferuntur; ergo. Neque vim argumentorum illorum elidunt Gonetus et alii, dùm recurrunt ad prævisionem peccati originalis ; namque ipsimet agnoscunt admittendam esse sinceram in Deo voluntatem salvandi omnes, etiam supposito peccato originali; atqui argumenta nostra probant cum tali voluntate consistere non posse decretum antecedens excludendi reprobos ab eâdem salute; ergo.

Probatur 3o, quia ex principiis adversariorum sequi videtur quòd Deus dici debeat prima causa infelicis sortis reproborum, sicut prima est causa felicitatis beatorum, quòdque sicut ad executionem decreti sui in gratiam prædestinatorum, necesse est ut illis largiatur media efficacia ad benè opérandum, ita ad executionem decreti non admittendi reprobos ad gloriam, debeat illis denegare omne medium cujus ope prævideret eos salutem assecuturos. Uno verbo eodem modo ratiocinandum erit de decreto antecedente exclusionis à gloriâ, quo de gratuito decreto electionis ad gloriam: atqui necessaria hæc consectaria dictamini rationis et doctrinæ fidei circa divinam bonitatem et misericordiam directè sunt contraria; ergo. Probatur 4o, quia sicut in prædestinatione, ita et in reprobatione duplex Dei munus distingui potest, nempe provisoris et vindicis; quatenùs vindex, decernit quidem positivè exclusionem à gloriâ æternâ, sed consequenter ad delicta prævisa; est enim vindicis proprium commissis criminibus pœnam exsolvere. At verò ut provisor non debet decernere exclusionem à gloriâ, non enim officium est provisoris avertere à fine, sed ad illum, quantùm in se est, perducere; proindeque Deus sub eo respectu impertiri debet media ad salutem sufficienta; respectu verò exclusionis à gloriâ, se habere tantùm debet permissivè et modo negativo, per meran omissionem efficacis electionis.

Obj. 1° Reprobatio negativa est actus providentia divinæ; ergo aliquod involvit decretum positivum non admittendi ad gloriam.-Resp.: Nego ant.; nam quòd aliquis ducatur ad finem suum, est quidem actus providentice; at verò quòd ad eum non perducatur, importat potiùs negationem providentiæ, non quidem generalis, sed specialis, quà Deus prævenit prædestinatos. Reprobi igitur antecedenter ad peccata sua prævisa sunt tantùm objectum providentiæ generalis quà Deus vult omnes salvos fieri; consequenter verò ad eadem peccata, fiunt objectum providentia specialis qua impiis debita rependitur pœna.

Obj. 2° : In co instanti rationis quo Deus gratis cli

git prædestinatos, cogitat de reprobis, et vult eos non eligere ad gloriam: sed velle non cligere, est velle cos excludere à gloriâ; ergo. Resp. Nego maj. : nam electio talis numeri prædestinatorum non fit per positivam voluntatem salvandi hunc tantùm numerum, et excludendi alios, sed per voluntatem efficacem erga electos, nihil efficaciter statuendo de reprobis, qui interim remanent semper objectum voluntatis generalis salvandi omnes homines.

Obj. 3°: Debet afferri ratio cur Deus quibusdam non conferat gratias efficaces: atqui alia afferri non potest, quàm decretum antecedens eos non admit tendi ad gloriam; ergo. Resp.: Nego maj.; nam ad meram negationem non requiritur ratio, saltem positiva: atqui non conferre gratias efficaces est mera negatio; ergo ad id non requiritur ratio positiva, sed sufficit quòd quis ex solo Dei beneplacito non sit comprehensus in decreto antecedenti perducendi efficaciter hos vel illos ad salutem.

Inst. 1° Saltem requiritur decretum antecedens positivum ad conferendas gratias inefficaces, sicut requiritur simile decretum ad dandas electis gratias efficaces; ergo. Resp.: Dist. ant.: Ad conferendas gratias inefficaces ut inefficaces, concedo; ad concedendas ut sufficientes ad salutem, nego; nam ad dandas gratias ut sufficientes, non aliud requiritur quàm voluntas generalis salvandi omnes homines. Porrò non dat Deus reprobis gratias ut inefficaces, id enim repugnat summæ ejus bonitati, sed ut verè sufficientes ad salutem. Comparatio igitur cum electis nulla est, nam congruit bonitati Dei gratias impertiri ut efficaces, minimè verò ut inefficaces.

:

[ocr errors]

Inst. 2o Deus antecedenter ad peccata vult aliquid cui infallibiliter est annexa exclusio à gloriâ: atqui id velle est virtualiter velle ipsam exclusionem; ergo. Resp. Dist. maj.: Cui annexa est exclusio à gloriâ per accidens et contra intentionem Dei, concedo; cui annexa est per se, nego nam peccatum et perditio reprobi non nisi per accidens sequuntur ex gratiâ sufficiente et permissione peccati. Negandum igitur quòd Deus virtualiter velit réprobi exclusionem à gloriâ; nam velle virtualiter est velle in causâ per se connexâ, non autem in causâ connexâ per accidens et dependenter à malitiâ hominis gratiæ repugnantis; alioqui Deus vellet etiam ipsum peccatum, quod per accidens sequitur ex ejus permissionc.

Inst. 3° Juxta S. Augustinum gratiæ decernuntur ut inefficaces, idque propter decretum positivum excludendi à gloriâ; ergo. Probatur antecedens ex lib. de Dono persev. cap. 22, ubi illa propositio: Si qui obeditis, si prædestinati estis rejiciendi, subtrahentur obediendi vires, ut obedire cessetis, rejicitur quidem à S. doctore quoad expressionem duriorem, sed adoptatur quoad rem ipsam et quatenùs exprimit denegari donum perseverantiæ propter decretum excludendi à gloria. Sic enim ibidem loquitur : Quid sententiæ deperit, si ita dicatur : si qui autem obediunt, sed in regnum ejus et gloriam prædestinati non sunt, nec usque in finem in eâdem obedientiâ permanebunt? nonne et

veriùs eadem res et congruentiùs dicitur? - Resp. ex hoc textu probari potiùs nostram explicationem; namque S. Augustinus non emendat tantùm propositionem, mutando secundam personam, Si qui obeditis, in tertiam, Si qui obediunt, verùm etiam quatenùs significare videbatur decretum rejiciendi à gloriâ, esse motivum denegandi donum perseverantiæ; nam propositio, quam ipse in prioris locum substituit, nullo modo exhibet falsum hunc sensum, sed infallibilem duntaxat eventuum connexionem exprimit; nempe, si quis non sit de numero prædestinatorum, infallibiter futurum esse ut sit temporalis, neque usque in finem in eâdem obedientiâ sit permansurus: atqui ad hanc infallibilitatem sufficit pura omissio in decreto prædestinationis; ergo, etc. Sanè quòd in priori propositione aliquid falsum à S. Augustino emendatum fuerit, disertè agnoscit S. Prosper ad excerpta Genuens. dub. 9; de eâ enim sic habet: Quam corrigens et mundans atque emendano (S. Augustinus) tolerabiliorem audientibus facit, quæ vera sunt temperans, quæ falsa sunt resecans.

Inst. 4°: Ex eodem S. doctore lib. de Corrept. et Grat. cap. 7, Judas electus est ad malum, sicut alii Apostoli ad bonum: Illos, inquit, debemus intelligere electos per misericordiam, illum per judicium; illos ad obtinendum regnum suum, illum ad effundendum sanguinem suum; ergo decretum excludendi à gloriâ est positivum. Resp. 1o hoc argumento nimis probari, nempe dari prædestinationem directam ad peccatum, quod Calvinianum est, et proscriptum à concilio Trid. sess. 6, can. 6: Si quis dixerit non esse in potestate hominis vias suas malas facere; sed mala opera, ita ut bona, Deum operari, non permissivè solùm, sed etiam propriè et per se, adeò ut sit ejus proprium opus, non minùs proditio Judæ quàm vocatio Pauli, anathema sit. Resp. 2: Nego ant., nam duplicem quidem loco citato electionem commemorat doctissimus præsul, sed nullo modo indicat utramque fieri codem modo. Verus igitur sensus est quòd Christus consequenter ad malitiam Judæ prævisam, eo usus fuerit ad fundendum sanguinem suum; non autem quòd ad tam horrendum scelus eum antecedenter prædestinaverit.

Ad præoccupandas alias objectiones, quæ proponi possunt ex S. Augustino, speciale dubium movendum est de peccato originali.

6) An reprobatio fiat ob peccatum originate.

Dubium hoc quibusdam propositionibus resolvemus. 1° Peccatum originale non est verum motivum reprobationis negative. Probatur: quod est commune iis qui efficaciter eliguntur ad gloriam, non est motivum cur aliqui non eligantur; nam verum motivum determinare debet ubicumque reperitur: atqui peccatum originale commune est iis qui efficaciter eliguntur ad gloriam, omnes quippe homines in Adam peccaverunt; ergo. 2° Supposito peccato originali, non alia est ex parte Dei ratio reprobationis negativæ, quàm ipsius beneplacitum. Probatur, quia ubi omnes sunt pariter indigni aliquá gratiâ, electio quorumdam, aliorumque prætermissio necessariò relinquitur arbitrio supremi

[ocr errors]

distributoris: atqui per peccatum originale omnes sunt gloriâ pari modo indigni; ergo. 3° Peccatum originale est respectu nostri ratio quâ demonstrari queat æquitas reprobationis negativæ facte pro Dei beneplacito. Probatur, quia id per quod ostenditur nemini debitam esse electionem, debet consequenter nos certiores reddere quòd sine ullâ injustitià possit fieri ad arbitrium aliquorum præterinissio: atqui peccatum originale est specialis ratio cur omnes indigni sint gloria æternâ, ac proinde nemini debeatur electio ad eamdem gloriam; ergo idem peccatum certò probat respectu nostri æquissimam esse aliquorum præteritionem in electione efficaci ad gloriam. 4° Peccatum originale, ut contractum præcisè, non est ex parte Dei motivum reprobationis parvulorum sive negativæ, sive positiva. Id constat ex ratione jam allatâ, quòd originalis noxa omnibus qui nascuntur sit communis. 5° Respectu parvulorum qui decedunt sine baptismo, peccatum originale ut non dimissum et ut conjunctum cum morte, est motivum decreti positivi quo excluduntur à gloriâ. Probatur, quia verum motivum positivæ reprobationis est impœnitentia finalis: atqui respectu parvulorum sine baptismo decedentium, conjunctio peccati originalis cum morte, idem præstat ac impœnitentia finalis in adultis, quia efficit ut decedant extra statum gratiæ sanctificantis; ergo.

Ex his facilis aperitur via ad explicanda ea S. Augustini testimonia quibus causam reprobationis negativa refundere videtur in peccatum originale. Enimverò sensus ipsius non est quòd originalis culpa sit respectu Dei motivum cur aliquos excludat ab electione ad gloriam; sed hoc unum intendit, quòd respectu nostri illud peccatum sufficiat ad demonstrandam æquitatem reprobationis negativæ, quia nimirùm ubi omnes sunt æqualiter indigni cœlesti hæreditate et continentur in massa perditionis, facilè intelligitur nullam esse injustitiam, seu acceptionem personarum, quando aliqui pro Dei beneplacito efficaciter eliguntur ad gloriam, alii ad talem efficacem electionem non admittuntur. Hanc mentem suam clarè indicat gratiæ doctor, Epist. 186, aliàs 106 n. 18: Hæc massa, inquit, si ita esset media, ut quemadmodùm nihil boni, ita nec mali aliquid mereretur, non frustrà (seu non sine fundamento) videretur iniquitas, ut ex eâ fierent vasa in contumeliam; cùm verò per liberum arbitrium primi hominis in condemnationem universa defluxerit, procul dubio, quòd ex eå sunt vasa in honorem, non ipsius justitiæ quæ gratiam nulla præcessit, sed Dei miscricordiæ; quòd verò in contumeliam, non iniquitati Dei, quæ absit apud Deum, sed judicio deputandum est. Et lib. 2 ad Bonif. cap. 7: Bonum quidem immeritò et gratis datur, malum verò meritò et debitum redditur, quia în massâ perditionis malum malo non malè redditur.... nec ulla est acceptio personarum in duobus debitoribus æqualiter reis, si alteri remittitur, ab altero exigitur, quod pariter ab utroque debetur.

Dices: Illud se habet ut verum motivum reprobationis negativæ, propter quod Deus denegat gratias efficaces et donum perseverantiæ: atqui hæc bona juxta

1

S. Augustinum denegantur propter peccatum originale; nam, lib. de Dono persev. cap. 14, postquàm dixit Tyrios et Sidonios in massâ perditionis justo Dei judicio derelictos, sic pergit: Quoniam altiore Dei judicio, à perditionis massâ non sunt gratiæ prædestinatione discreti, nec ipsa eis adhibita vel dicta divina, vel facta, per quæ possent credere..... sed nec illis profuit quòd poterant credere, quia prædestinati non erant ab eo cujus inscrutabilia sunt judicia.— Resp.: Nego min.; namque mens S. Augustini in loco citato et aliis similibus non est explicare motivum denegationis gratiae efficacis, sed declarare varias veluti partes reprobationis negativæ adæquatè sumptæ; nempe sicut prædestinatio adæquatè sumpta involvit donum vocationis efficacis, justificationis et perseverantiæ, ita reprobatio negativa, si sit adæquata, importat negationem prædestinationis ad hos varios effectus. Cùm ergo illi effectus necessariò supponant divinam ad ipsos prædestinationem, infallibilis est consecutio, ut ii qui partem. non habent in prædestinatione, quales erant Tyrii et Sidonii, privandi sint iisdem effectibus. Hanc unam infallibilem consecutionem exprimere intendit S. Augustinus his vocibus : Quia prædestinati non erant ; et : quoniam à massâ perditionis non erant gratiæ prædestinatione discreti; motivum verò denegandæ gratiæ efficacis ibi nullo modo attingit. Quòd si quandoque de eo motivo loquatur, non aliud assignat quàm Dei sapientiam et beneplacitum. Ita præsertim lib. 2 de pecc. Merit. cap. 5: Cur illum, inquit, Deus adjuvet, illum non adjuvet; illum tantùm, illum autem non tantùm ; illum isto, illum isto modo, penès ipsum est, et æquitatis tam secretæ ratio, et excellentia potestatis. Et tract. 26 in Joan. Quare hunc trahat, illum non trahat, noli velle judicare, si non vis errare. Similia habet Epist. 190, aliàs 105 ad Sixtum.

§3. De effectibus reprobationis.

Thomiste, qui docent in Deo dari decretum positivum exclusionis à gloriâ, admittunt consequenter in hâc vitâ plures effectus reprobationis; sic se habet juxta ipsos, non quidem ipsum formale peccatum, quod non potest esse à Deo neque à Deo intendi, sed permissio peccati, et subtractio mediorum efficacium, necnon operatio quorumdam etiam bonorum quæ conducunt ad executionem illius decreti divini. Verùm consectaria ista cum principio unde fluunt, esse

598

omninò rejicienda perspicuè satis demonstravimus paragrapho præcedenti. Qui verò nullam prorsùs admittunt reprobationem antecedentem ne quidem negativam, ii consequenter nullum alium agnoscunt reprobationis effectúm, quàm ipsam inflictionem pœnarum in aliâ vitâ. Ratio est manifesta, quia reprobatio, juxta ipsos, est quid posterius subtractione gratiarum efficacium, permissione peccati, et omnibus eventibus vitæ præsentis qui influere possent in amissionem vitæ æternæ. Idem dicendum, juxta nostra principia, de reprobatione positivâ quæ fit à Deo ut scelerum vindice. Difficultas est de reprobatione negativå.

CONCLUSIO 1.-Nullus in hâc vitâ datur effectus propriè dictus reprobationis negativæ à gloriâ. Id sequitur ex eo quòd ista reprobatio nullum involvat actum; nam pura negatio nullos habere debet propriè dictos effectus. Probatur insuper quia, secundùm analogiam cum effectibus prædestinationis, ad propriè dictum effectum reprobationis requireretur ut res à Deo procederet ex fine excludendi aliquem à gloriâ: atqui nihil est in hâc vitâ quod ita procedat à Deo, talis siquidem modus agendi conciliari nequaquàm posset com sincera voluntate salvandi omnes homines; ergo.

CONCLUSIO II.-Permissio peccati, præsertim finalis, et denegatio gratiæ efficacis ad illud vitandum, sunt effectus impropriè dicti reprobationis negativæ à gloriâ. Probatur, quia ad effectum impropriè dictum sufficit infallibilis connexio cum aliquo antecedenterTM se habente: atqui duo mox assignata sunt infallibi liter connexa cum reprobatione negativå antecedente, nec procederent à Deo si persona esset ad gloriana prædestinata; ergo.

CONCLUSIO III.-Obduratio et excæcatio sunt effectus reprobationis consequentis et positivæ à gratiâ. Probatur, quia Deus in pœnam præcedentium peccatorum, sæpè gratias subtrahit uberiores, ex quâ subtractione futurum prævidet ut peccator fiat obstinatior in suis flagitiis, atque in obdurationem et excæcationem protrahatur. Causam hanc obdurationis fusè prosequitur S. Paulus, Rom. 1 versibus præsertim 21, 24 et 28. Neminem tamen, quamdiù vivit, omni penitùs destitui auxilio divino ostenditur in tractatu de Gratiâ.

Faxit Deus ut per bona opera nostra certam nostram vocationem et electionem faciamus!

PETAVII VITA.

PETAVIUS (Dionysius), natione Gallus, patria Aurelianensis, in societatem Jesu ingressus est anno 1606, ætatis 22. Vir, ut ejus ostendunt opera, ingenio maximo, judicio acerrimo, excellenti memorià, omnium fere rerum scientià excultus, omnibus ad hæc suâ moJestià, affabilitate, morum innocentiâ charus. Rheto

ricam Parisiis maximo omnium concursu, professus est annis 11; sacras litteras ibidem interpretatus est annis 24, solemni quatuor votorum nuncupatione obstrictus ab anno 1618; vir planè eximius, sive doctrinam, sive virtutem spectes, et inter prima societatis Jesu lumina meritò recensendus. A puero litteras sie

.

adamavit, ut dies integros in evolvendis libris transegerit; et vix decimum ætatis annum attigerat, cùm carmina mirà facilitate pangeret. Adultior non otium, non ludos, cæterorum more quæsivit, sed secessum, ut se totum in studia abderet; nec quidquam in severioribus disciplinis reconditum, quod ille non penetraverit. Hinc in omni scientiarum genere libros adeò eruditos publici juris fecit, ut ex omnibus propè regnis ab eruditis consultus fuerit. Philippus IV, rex Hispa niæ, eum ad academiam novam à se Matriti erectam, Urbanus VIII Romam, non semel invitârunt; sed im pedivit utrumque rex christianissimus Ludovicus XIII, non ferens tanto viro regnum suum privari. Actum etiam certò est sub Urbano VIII de eo inter purpuratos Patres cooptando; sed eâ fuit humilitate vir plenus Deo, ut propterea profectionem Romam quantùm potuit semper defugerit. Cum hâc tantâ præcellentiâ doctrinæ ita conjunxit splendorem virtutum, ut meritò dubites sanctiorne an doctior fuerit. Pietatem illius nemo non mirabatur, cùm viderent ipsum tot inter negotia atque studia, nihil de solitis pietatis officiis remittere, ad stata orandi tempora confestim alia omnia seponere, et solitum dicere malle se omnis doctrinæ jacturam facere, quàm vel semel examen conscientiæ quotidianum, vel quid simile omittere. Tenerrimo amore ferebatur in beatissimam Virginem tanquàm matrem suam, et singulari veneratione erga sanctissimam Eucharistiam, quam horâ solitâ singulis diebus, non ad brevem moram, sed ad longum tempus. invisebat. Societatis institutum amabat unicè, et enituit in eo semper eximium religiosa disciplinæ, paupertatis, obedientiæ, modestia, silentii cæterarumque virtutum studium. In omnes alios mirificè amabilis, in seipsum severus atque immitis, flagris adeò in corpus suum sæviehat ut ad vulnerum medelam chirurgorum opein implorare non rarò habuerit necesse. Ilanc tam exaggeratam virtutem viri volens Deus tanquàm aurum in igne adhuc probare magis, et perficere in camino infirmitatis, permisit illum variis morborum generibus cruciari, et doloribus acerrimis torqueri, ut coactus fuerit subinde crumpere in has voces: Circumdederunt me dolores mortis; et cùm aliquando de acerbitate dolorum amanter quasi expostularet apud Dominum, inaudivisse fertur cœlitùs hanc vocem: Tu de me cogitas ut homo; ego de te cogito ut Deus; unde mox discussæ tenebræ, et de sævitiâ dolorum remiserunt morbi. Adstantes lecto non cessavit verbis et exemplis accendere ad amorem Dei et ad amorem instituti sui, quod gaudebat se relinquere illibatum sicut tiro repererat. Denique omnibus ritè communitus sacramentis, in coronâ fratrum septuagenarius piam efflavit animam Parisiis die 11 decembris, anno 1652.

Scripsit plurima, quæ sequuntur, servato ordine quo lucem aspexêre: 1° Synesii episcopi Cyrenensis opera, à se in Latinum è Græco conversa et notis illu

[ocr errors]

strata, quod opus an. 1622 in-fol. insertum est Latinè Bibliothecæ magnæ Patrum tom. 5, part. 1; 2° The mistii Euphradæ orationes 16, Græcè et Latinè, Flexia 1613 in-8°, quæ iterùm prodierunt auctæ accessione trium, quas etiam Latinè reddidit, Paris. 1618, in-4°; 3o Juliani imperatoris orationes tres Græcè et Latinè, an. 1614, ac subinde omnia ejus opera 1630, in-4°; 4° Nicephori patriarcha Constantinopolitani Breviarium historicum, Græcè et Latinè, cum notis theologicis, Paris. 1618, in-8°; 5° S. Epiphanii Salaminis episcopi opera omnia, Græcè et Latinè, cum notis, Paris, 1622, tom. 2 in-fol.; 6° Appendicem ad Epiphanianus animadversiones, Paris. 1624, in-8°; 7° Opus de Doctrinâ temporum, adversùs Josephum Scaligerum, Paris. 1627, tom. 2 in-fol.; 8° Uranologium, seu systemą variorum auctorum de sphærâ ac sideribus, eorumque mc◄ tibus, quod est veluti auctarium operis de Doctrinà temporum; addidit præterea variarum dissertationum ad Uranologium lib. 8, Paris. 1630 in-fol.; 9° Synesii opera Græcè et Latinè, cum notis recognita secundis ouris cum velitatione adversùs Joannem Croium, Paris. 1633, in-fol.; 10° Rationarium temporum, Paris. eod. an. in-8°, ac ibidem paulò post idem Rationarium novo ordine digestum; 11° Miscellaneas exercitationes adversùs Claudium Salmasium, Paris. 1634, in-4°; 12° Lapidem Lydium chronologicum Gallicè, ibid. 1636, in-8°; 13° De Photino hæretico et de duplice synodo Sirmensi contra eum, Dissertationem, quæ cum 3a edit. Rationarii prodiit ibid. 1636 in 8°; 14° Psalmorum omnium et canticorum quæ sparsim in Bibliis leguntur Paraphrasim græcis versibus expressam, ibid. 1637, in-8°; 15° Diatribam de potestate consecrandi, ib. 1639, in-8°; 16° Dissertationum ecclesiasticarum libros duos, ibid. 1641, in-8°; 17° Opera poetica, 4a edit. 1632, in-8°; 18° Theologicorum Dogmatum priores tomos tres, ibid. 1643, in-fol., et Venet. 1722; 19° De pœnitentiâ publicâ et de præparatione ad communionem, Gallicè, Paris. 1645, in-4°; 20° De Lege et Gratiâ libros duos, ib. 1648, in-4°; 21° Elenchum Theriaca Vincentii Lenis, ibid. 1648, in-4°; 22° Ciceronis Paradoxa et alia opera Græcè edita, ibid. eod. an., in-4°; 23° De Tridentini concilii interpretatione, è S. Augustini doctrinâ dissertationes duas, ibid. 1649-1650, in-8°; 24° Theologicorum Dogmatum tomos posteriores duos, ibid. 1650, infol. et Venet. 1722; 25° Dissertationem de adjutorio sine quo non, et adjutorio sine quo, ibid. 1651, in-8°; 26° Orationum editionem ultimam, cui accesserunt Epistolarum libri tres, ibid. 1652, in-8°; 27° Ciceronis Lælium, sive de Amicitiâ græcè redditum, ibid. eod. an.. in-8°; 28° Carmen latinum ad S. Genovefam, quod incipit :

Dicebam: Suprema mihi jam clauditur ætas. Ibid. eod. an., in-4°.

(Desumpt. ex Biblioth. scriptorum Societati Jesu, edit. Rom. 1676.)

Liber primus,

IN QUO UNIVERSE DE ANGELORUM NATURA, ET PROPRIETATIBUS, AC PRÆSERTIM DE BONIS AGITUR.

CAPUT PRIMUM.

Quæ fuerit de angelis opinio veterum poetarum ac philosophorum, maximè Platonis, tum Philonis Judæi, item hæreticorum. Omnium consensu angelos esse aliquos. Sadducæi negantes refelluntur. R. Mosis Maimonida de illis sententia. Angeli cur dicti, et elohim, id est, dii.

1. In earum rerum genere, quæ ratione intelligentiâque præditæ sunt, supremum locum Deus, infimum homines tenent; inter ambos interjecti sunt creati, sed immortales spiritus, quos exteri ferè, dæmones, sive genios, nostri angelos appellârunt. Horum antiquissimus ethnicorum theologus ac poeta meminit Hesiodus in primo libro operum, cujus versus alibi jam citavimus. De dæmonibus istis mentionem non uno loco facit Plato, sed luculentissimè omnium in Timæo, ubi promiscuè illos et daiμovas et oùs nominat. Tametsi præter summum, et singularem, atque effectorem omnium Deum, inferiores alios recenset, cœlestibus illigatos orbibus deos; imò orbes ipsos, ac stellas deos arbitratur, secundùm quos daiμova, alios generatione propagatos infimosque describit, qui cùm naturâ dissolubiles sint et mortales, supremi tamen voluntate Dei, quæ naturæ conditione fortior est, immortales erunt et æterni. Ab his animalia esse procreata, corporaque, in quæ humanas ipse animas infudit. Hanc Platonis doctrinam exponit cap. 14 et 15, Alcinous, qui post sempiternum omnium creatorem Deum, proximos enumerat deos, cœlestium corporum siderumque præsides, tertios deinde dæmones per elementa distributos, sic ut mundi nulla pars animæ sit expers; eos porrò tam homines, quàm animantia omnia finxisse, c. 17. Idem verò in Convivio Plato sub Diotimæ personâ dæmones secernit à diis; et inter mortale et immortale genus, hoc est, Deum, medios illos constituit, quorum officium ait esse, uti tanquàm interpretes et sequestres, humanas res ad deos, divinas.ad homines transmittant; nimirùm preces hominum, et sacrificia diis offerant, ac deorum vicissim mandata et pietatis præmia ad homines reportent; neque enim misceri per sese cum hominibus Deum, sed per intermedios dæmones amborum commercium et colloquium omne perfici.

II. Platonis auctoritate freti contra gentiles idipsum Christiani veteres affirmârunt. Tertullianus non negatos à Platone angelos ait in Apologetico, cap. 92; Cyprianus cùm à Platone post Socratem angelos vel dæmonas esse memoratos asserit, tum

ab magis antiquissimis, et uno eorum inprimis Hostane Quorum tamen præcipuus, inquit, Hos<tanes, et formam veri Dei negat conspici posse, ⚫ et angelos veros sedi ejus dicit assistere. In quo et Plato pari ratione consentit, et unum Deum servans, cæteros angelos vel dæmonas dicit. Lib. de Idol. Vanit. Quæ quidem ex Minutio Felice Cyprianus expressisse videtur. Hic enim uberiùs eadem illa de Hostane, quem Sosthenem vulgati ejus codices nominant, ac Platone commemorat, cujus è Symposio, lib. 2, c. 14, verba describit. Lactantius item dæmonas à Platone descriptos in eodem illo Symposio refert, quanquàm non ibi angelorum nomen usurpat Plato, quod Minutius ac Cyprianus indicant, sed dæmonum. Verùm iidem planè sunt apud nostros angeli, qui apud ethnicos dæmones vocantur, ut testatur Augustinus lib. 9 de Civ. c. 19, qui et Labeonem aliosque scribit, eosdem perhibere ab aliis angelos dici, quos

ipsi dæmones nuncupant. › Tum ita loquitur: « Nos < autem, sicut Scriptura loquitur, secundùm quam ‹ Christiani sumus, angelos quidem partim bonos, < partim malos, nunquàm verò bonos dæmones legi<mus. Tertullianus item, lib. de An. c. 1, de Socratico dæmone loquens, ait, post deos et cum deis dæmonia deputari penes poetas et philosophos. ‹ Non‹ dùm enim christianæ potestatis documenta processe‹rant, quæ vim istam perniciosissimam, nec unquàm bonam, antiqui erroris artificem, omnis veritatis ‹ avocatricem, sola traducit.› Ammonius, in Commentariis ad librum Aristotelis de Categoriis, angelos à Platone nominatos indicat. Interrogante, inquit, Ti

mæum Socrate, quid est Deus? ait ille: Quid non <sit, equidem scio; quid autem sit, nescio. Nam, non esse corpus, neque colorem, neque angelum, nec ejusmodi quippiam, sed his omnibus præstare, novi: <quid autem sit, ignoro. Sed angelorum nomen à Platone usurpari equidem non memini, verùm, ut jam dixi, dæmonum.

III. Athenagoras verò, in Oratione pro Christianis, Thaletem ait trifariàm superiores illas divisisse substantias: ‹ in Deum, ac dæmones, et heroas. Ac Deum ⚫ esse mundi mentem existimat; dæmones verò, substantias intelligit animales; heroas denique separatas hominum animas; bonos quidem, esse bonas, malos autem, malas. At Platonem refert tùm ingenitum Deum constituere, tùm ab ingenito procreata sidera, tam errantia quàm fixa, eosque esse dæmones. Cujusmodi cùm se ignorare quinam sint profiteatur, de his fidem habendam esse deorum filiis. Citantur ef

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »