Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tuum, ubi agitur de actibus creaturarum liberis, alia perfecta infallibilitas, quàm quæ oritur ex suppositione liberum voluntatis consensum conditionatum, cui absolutus similis est, consequente.

Ex his solvere est dilemma desidiosorum, ut aiunt, id est, eorum qui gratuitæ prædestinationis dogmate ad socordiam et acediam suam in negotio salutis cxcusandam favendamque abutuntur. Quod ejusmodi est : Vel electus sum gratis ad gloriam, tuncque quidquid agam certum est quòd salvabor; vel non sum electus, et tunc quidquid agam, ad salutem pervenire nequeo ; ergo. Nam 1° planum est in opinionem quâ prædestinatio ad gloriam gratuita et ante prævisa merita absolutè futura ponitur, non magis posse illud argumentum afferri, quàm in dogma prædestinationis ad gratiam et ad perseverantiam finalem. 2° Ut decretum prædestinationis ad gloriam gratuitum esse contendamus, necesse non est unum aut aliud systema theològorum de naturâ et infallibilitate gratiæ efficacis, etc., à nobis teneri, sufficit si dicatur (quod à nemine negandum est) Deum scilicet in condendo decreto quo præsentem gratiæ ordinem constituit, directum fuisse perfectà scientiâ eorum omnium quæ in eo contingerent, si institueretur; inde enim sequitur hoc decretum habuisse præviam vel saltem comitem intentionem efficacem dandi gloriam iis omnibus qui, posito illo ordine, hanc erant consecuturi. Jam verò etsi non satis explicare possimus quomodò ejusmodi decreta cum possibilitate salutis eorum qui pereunt, et possibilitate damnationis eorum qui salvantur, concilientur, utrumque tamen à nobis credendum, quia à Deo revelatum. Nec sanè unquàm demonstrabitur ejusmodi dogmata repugnare dogmati prædestinationis gratuitæ ad gratiam et ad perseverantiam, ex quibus colligimus gratuitam esse prædestinationem ad gloriam; ergo, etc. 3° Omnes theologi profitentur, et profiteri tenentur, unumquemque præsertim fidelem posse bonum operari et salvari, et reipsà, si utatur, ut potest, gratiis sibi concessis, esse salvandum : pariter sentiunt unumquemque posse damnari, et reipsà damnandum si malè agat; utrumque revelatum est. Cùm autem sit etiam revelatum prædestinationem ad gratiam esse gratuitam, id etiam credendum. Nec rejicienda etiam prædestinatio ad gloriam gratuita, quæ cum gratuitâ prædestinatione ad gratiam connexa est. Hæc ergo omnia, cùm sint vera, reipsà conciliantur simul. Quod attinet verò ad systemata varia à scholæ theologis excogitata ut horumce dogmatum concordiam explicent, ea inter se præsertim differunt quâ parte spectant actionem Dei in creaturas liberas et naturam gratiæ infallibilis. Nullum seligatur, per me licet: illud teneatur quod dogmatibus fidei conciliandis videbitur aptius rationique magis consentaneum, per me adhuc licet; sed illud caveant fideles ne difficultatibus quæ in ejusmodi systematibus ad fidem non pertinentibus expendendis occurrunt, obruantur. Altiora se ne quærant. Majestatem non scrutentur curiosiùs, ne à gloria opprimantur. Nihil mirum quòd attitudinem sapientiæ et scientiæ Dei, et vias ejus investigabiles nequeant assequi; id credant

[ocr errors]

quod revelatum; id agant quod imperatum; id sperent quod promissum; et certi sint futurum ut à Deo æternùm coronentur. 4° Ut dilemmatis propositi vitium ampliùs appareat, ad res etiam naturales et communes transferatur. Si quis diceret : Nolo manducare nec bibere, hoc anno; nam vel Deus prævidit et constituit me hoc anno firmå valetudine et vitâ potiturum, vel prævidit et constituit me infirmum futurum et moriturum; si prius, quidquid agam, seu manducem et bibam, seu non manducem nec bibam, certè valebo et vivam; si posterius, quidquam pariter agam, æger ero et moriar; ergo nihil necesse me hoc anno manducare et bibere. Simili argumento arator desidiosus uti potest ut arva frustra arari et seri sibi persuaderet. Quid verò respondendum foret homini ita insulsè ratiocinanti? Id unum, certo certiùs eum citò moriturum qui nec manducare nec bibere voluerit: certo certiùs etiam ea arva nullum fructum datura quæ inculta relinquentur. Ita pariter res se habet in salutis negotio. Certo certiùs is damnandus est qui mediis ad salutem assequendam sibi concessis noluerit uti; ex adverso certo certiùs salvabitur qui ejusmodi media adhibere curaverit. Vitium itaque dilemmatis desidiosorum in eo positum est, quòd supponatur Deum prævidisse et constituisse res non eventuras aut eventuras, seu adhibeantur seu non adhibeantur media iis ad eventum perducendis nata. Id porrò falsissimum est. Ipsa prædestinatio gratuita ad gloriam non spectat eos qui gratiis constanter voluerint abuti. Deus vult gloriam acquiri meritis, et quicumque mandata ejus non vult exsequi, suam damnationem certò futuram putet, hancque sibi soli vitio vertat et imputet. 5° Infallibilitas prædestinationis gratuita ad gloriam eodem modo, ut jam notatum est, conciliatur à Thomistis cum libertate prædestinatorum et possibilitate eorum damnationis ; quo infallibilitas gratiæ præmoventis et deeretorum prædeterminantium cum libertate et actus oppositi possibilitate ab iisdem consistere dicuntur. Quod ad Congruistas attinet, infallibilitatem prædestinationis gratuitæ ad gloriam deducunt ex scientià mediâ, quæ est suppositio consequens voluntatis consensum, ut supra explicatum est. Unde non difficiliùs prædestinatio gratuita ad gloriam cum libertate et possibilitate damnationis prædestinatorum aut possibilitate salutis reproborum consistere concipitur, quàm cùm præscientiâ.

§ 3. De effectibus et proprietatibus prædestinationis.

Tres requiruntur conditiones ut aliquid sit effectus prædestinationis: 1° debet esse à Deo, unde peccatum non potest esse effectus prædestinationis : 2° dehet esse ex meritis Christi, sine quo nulla nobis salus; 3° debet conducere ad assecutionem beatitudinis. Quæritur quænam sint in homine prædestinato quibus congruant istæ conditiones; quantùm verò ad proprietates, difficultas movetur præsertim de certitudine prædestinationis, item de ejus signis, ac de libro vitæ. Hæc omnia breviter, quantùm fieri poterit, sequentibus observationibus explanare conabimur. 1° Tres

sunt pracipui effectus prædestinationis: vocatio, justificatio et glorificatio. Hos recenset Apostolus, Rom. 8, v. 5, nec dubium quin illis competant mox appellate conditiones; porrò ad vocationem quæ fit per gratiam internam, revocari possunt gratiae exteriores, ut miracula, prædicatio Evangelii, etc.; ad justificationem verò, reducuntur omnia gratiarum beneficia que ipsam consequuntur, qualia sunt augmentum sanctitatis, opera meritoria, virtutes morales infus:e, perseverantia. 2 Multa bona naturalia, et quædam mala, tum pœnæ, tum naturæ, sunt effectus prædestinationis enimverò multa bona naturalia juvant electos ad salutem, et hunc in finem à Deo conceduntur intuitu meritorum Christi; idemque dici debet de malis naturæ, paupertate, morbis, calamitatibus, etc., atque etiam de malis pœnæ ; nam, Prov. 3, v. 12, Deus dicitur corripere eos quos diligit; et Rom. 8, v. 28: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Licet autem naturalia non conducant directè ad salutem, possunt tamen conducere indirectè, removendo obices, et suppeditando circumstantias congruas. 5° Tametsi peccatum ipsum, ut jam dictum est, non possit esse effectus prædestinationis, communior tamen sententia id affirmat de permissione peccati, quia potest aliquando conferre ad salutem, atque ad hunc finem nonnunquàm à Deo ordinatur; nam citatis verbis Apostoli, diligentibus Deum, etc., comprehendi ipsa peccata docent SS. August., Bern. et Thomas. Peccata autem conducunt ad salutem, non per se, sed occasionaliter, quatenùs suppeditant materiam humilitatis, suntque motivum excitans ad majorem cautionem, ac sui ipsius diffidentiam, ut explicat S. Augustinus, lib. 14 de Civit. Dei cap. 15, his verbis: Audeo dicere superbis esse utite cadere in aliquod apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant qui jam sibi placendo ceciderunt : salubriùs enim Petrus sibi displicuit quando flevit, quàm sibi placuit quando præsumpsit. Neque ex his potest inferri licitum esse exoptare peccatum; nam quod per accidens tantùm et occasionaliter aliquam habet utilitatem, in se verò et formaliter malum est, nullo modo esse potest objectum desiderii; non enim, ut ait Apostolus, facienda mala ut eveniant bona. Et certè eatenùs utile esset nonnunquàm cadere, quatenùs peccati commissi malitia, propiùs inspecta, sui ipsius majorem horrorem incutere potest, atque inde anima pia excitatur ad diligentiorem curam ac vigilantiam : atqui ridiculum esset desiderare peccatum ad vitandum deinceps peccatum, illudque eligere ut medium ad horrorem de ipso concipiendum; ergo. 4° Prædestinationem esse certissimam secundùm se, idque sine libertatis læsione, satis constat ex dictis. Et verò nihil Deus prædestinat ab æterno, nisi quod facturus est in tempore: atqui efficaces gratiæ quibus Deus in tempore exsequnur prædestinationem, infallibiles sunt modo accommodato libertati humanæ, ut probatum est ubi de usu scientiæ; ergo. 5° Colligitur etiam ex dictis resolutio dubii, an certitudo prædestinationis requirat aliquem usum scientie conditionatorum; non enim ejusmodi usum

requirit in sententia Thomistarum. Pariter, s: agatur de generali tantùm certitudine quòd infallibiliter sit salvandus quem Deus efficaciter salvare voluerit, ad id non est necessaria, etiam in systemate Congruismi, prævisio particularis consensûs futuri, quia sufficit ut Deus generatim noverit sibi in totâ collectione gratiarum non deesse media quibus homo infallibiliter sit benè operaturus sine læsione libertatis. At verò ut absolutè certa sit prædestinatio ad salutem per hæc vel illa media determinata, necessarius in eodem systemate videtur usus scientiæ conditionatorum, quia alioquin in mediis illis supponeretur efficacia absoluta noxia libertati. Cùm tamen hujusmodi scientia minimè sc habeat ut motivum, nullo modo impedit prædestinationis gratuitatem. 6° Ex parte hominis nulla datur absoluta prædestinationis certitudo sine speciali revelatione. Nescit homo, inquit Ecclesiastes, initio capitis 9, utrùm amore an odio dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta. Ne ipsum quidem Apostolum hanc habuisse certitudinem constat ex his ejus verbis, Cor. 9, v. ult.: Castiyo corpus meum, et in servitutem redigo, ne fortè cùm aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. Unde liquidò apparet non ex verâ certitudine, sed ex magnâ tantùm fiduciâ eumdem Apostolum, Rom. 8, dixisse: Certus sum quia neque mors, neque vita.... poterit nos separare à charitate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. Hic sensus manifestus est ex voce græcâ németoμae, quæ significat tantùm, confido, vel, certam in Deo fiduciam habeo; quo sensu usurpatur 1 ad Tim. 1, v. 5, et ad Hebr. 6, v. 9. Duo autem sunt circa præsens dogma expressi canones concilii Tridentini, nempe 15 et 16 sessionis 6; in priori damnat novatores asserentes hominem baptizatum teneri fide credere se certò esse in numero prædestinatorum in posteriori anathema pronuntiat in eum qui magnum perseverantiæ donum se certò habiturum, absolutâ et infallibili certitudine dixerit, nisi hoc ex speciali revelatione didicerit. 7° Dantur tamen quædam prædestinationis signa quæ prope accedunt ad certitudinem talis est inprimis sincera conversio, quam sequitur constans exercitium bonorum operum usque ad ultimum vitæ terminum. Vix enim dubitari potest quin hæc adjunctum habeant statum gratiæ habitualis. In his certè facilè agnoscitur illud pignus Spiritûs et hæreditatis de quo S. Paulus, 1 ad Cor. 1, v. 2, et cap. 5, v. 5, necnon Ephes. 1, v. 14, adaugetque fiduciam S. Petrus 2 Epist. cap. 1, assignans bona opera ut medium ad certam faciendam electionem nostram: Satagite ut per bona opera, etc., unde ulteriùs sequitur signa esse prædestinationis, quæcumque conferunt ad diuturnam illam in bono perseverantiam, vel eam nobis demonstrant, scilicet, 4° timorata conscientia, et horror mortalis peccati, atque ipsius etiam venialis, quod facilè ducit ad mortale ; 2o con siliorum observatio, quia mandata Dei difficilè violat qui consilia custodit; 3° gustus divinorum, et affectus erga spiritualia; 4° humilitas, nam à S. Greg., lib. 34, moral. cap. ult., appellatur character electionis, el quasi signum Dei vivi quo signantur prædestinati, cùm.

superbia sit character ac nota reprobationis: 5° cultus et tutela Virginis Deiparæ ; in electis enim suis ponit radices, et sicut lætantium omnium habitatio est in eâ ; addi potest pro sacris ministris, zelus ardens gloriæ Dei, et vita consumpta in promovenda animarum salute. 8° Prædestinatos omnes distinctè novit Deus, idque significat Scriptura, dùm ait eos scriptos esse in libro Vitae, Apocal. 3 v. 5: Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro Vitæ. Fit adhuc mentio libri Vitæ in eâdem Apocalypsi cap. 13, v. 8, et c. 21, v. ult.; S. Augustinus, lib. de Corrept. et Grat. cap.9, hunc vocat : Memoriale Patris in quo filii Dei inconcussâ stabilitate conscripti sunt. S. Thomas, 1 part, q. 24, art. 1, eum definit: Ipsam Dei notitiam quà firmiter retinet se aliquos prædestinåsse ad vitam æternam. Unde colligitur 1° librum Vitæ ratione distingui à prædestinatione, et esse aliquid cam consequens; 2° notitiam esse speculatricem, et revocari ad scientiam visionis ; 3° eos qui scripti sunt in Jibro Vitæ non posse ex eo deleri; est enim divina præscientia prorsùs immutabilis et invariabilis.

Dices: Posse aliquem deleri de libro Vitæ manifestum est ex cap. 32 Exodi v. 51 et 32, ubi Moyses sic Deum alloquitur: Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti: Deus verò respondet, versu seq.: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo. — Resp., juxta S. Chrysostomum et alios plures interpretes, Moysen hic loqui de vitâ hâc temporali, ita ut nihil aliud significet quàm quod rursùs ait, Num. 11, v. 15: Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me. Juxta S. Augustinum in quæstionibus de Exodo et aliis, hæc dixit Moyses hyperbolicè et quodam amoris in populum excessu; cùm enim consideraret se non esse expungendum è libro Vitæ, et à Deo veniam populo concedi vehementer exoptaret, alterutrum ab ipso petiit, ut posterius efficaciter impetraret. Quod spectat ad divinum responsum, si iste locus intelligatur de libro Vitæ æternæ, respondendum cum S. Thomâ, cit. q. 24, art. 3, eos qui dicuntur ex hoc libro deleri, in ipso non simpliciter scriptos fuisse, sed secundùm quid tantùm, quatenùs nimirùm per gratiam et præsentem justitiam jus illis competebat ad vitam æternam, à quâ tamen excluduntur defectu perseverantiæ. Justi illi temporanei dici possunt aliquo sensu deleri de libro Vitæ, ita ut deletio, ut ait S. doctor Angelicus, non referatur ad notitiam Dei, quasi Deus aliquid præsciat et postea nesciat; sed ad rem scitam, quia scilicet Deus scit aliquem priùs ordinari in vitam æternam, et postea non ordinari, cùm deficit à gratiâ. Eadem est responsio ad textum Psalmi 68, v. 29: Deleantur de libro viventium, et cum 'justis non scribantur.

ARTICULUS II. De reprobatione.

Reprobatio generatim significat rei alicujus rejectionem. Hic sumitur pro rejectione à gloriâ æternà. Definitur à Magistro Sententiarum, 1. 1, dist. 40: Præscientia impietatis quorumdam, et præparatio damnatio

nis eorumdem. Aliter definiri potest: Actus æternus quo Deus cognitis futuris sive hominum sive angelorum peccatis, et eorum impœnitentiâ finali, decernit eos à vitâ æternâ arcere et æternis addicere suppliciis. Quæ definitiones apprimè congruunt sententiæ in ul timo judicio pronuntiandæ : Discedite à me, maledicti, in ignem æternum. Ubi observandum discrimen reprobationis à prædestinatione, quòd nimirùm Deus non modò noverit, sed et ordinet gratias et merita tanquàm media ad æternam salutem conducentia; reprobatio autem includat quidem cognitionem et permissionem peccatorum quibus impii æternam merentur damnationem, minimè verò ista intendat vel ordinet ut media ad reprobationem.

Dividitur reprobatio in positivam et negativam · positiva ca est quæ habet objectum positivum, nempe pœnam sensus in æternum infligendam. Negativa dicitur ea quæ respicit puram negationem gloriæ, ut est beneficium indebitum, vel, ut alii theologi volunt, est ea quæ nullum importat actum ex parte Dei, sed nudam præteritionem in gratuità electione ad gloriam. His breviter prænotatis, tria hic ad absolvendum totum tractatum supersunt discutienda : 1° stabiliendura dogma fidei contra Prædestinatianos; 2o expendende opiniones scholæ de causis reprobationis; 3° pauca quædam subjicienda de effectibus reprobationis.

§ 1. Stabilitur dogma fidei contra Prædestinatianos.

Lucidus et Gotescalcus, quinto et nono Ecclesiæ seculo, duplicem admiserunt prædestinationem: antecedentem et necessitantem, ad bonum scilicet et ad malum, ita ut qui prædestinati sunt ad bonum, necessariò salventur, qui verò prædestinati sunt ad malum, necessariò damnationem incurrant. Errorem hunc renovavit Calvinus lib. 3 Institution. cap. 21, eumque extendit ad statum naturæ innocentis, atque ad ipsos angelos. Sectatores hujus rigidioris sententiae Calvini, dicti sunt Antelapsarii; qui verò eam emollierunt, asserentes reprobationem non fieri nisi consequenter ad prævisionem peccati originalis, dicti sunt Postlapsarii. Ad hanc Postlapsariorum doctrinam accessit Jansenius, lib. 10 de Grat. salvat.; ibi enim admittit reprobationem antecedentem ad pœnas æternas, cujus motivum sit peccatum originale. Neque tamen juxta Jansenium Deus per se ipsum homines necessariò adigit ad peccandum, sed reprobos relinquit in necessitate peccandi contractâ per culpam originalem. Neque etiam propriè efformat contra reprobos novum decretum antecedens eos damnandi in æternum, sed eos jam obnoxios sententiæ damnationis, propter eamdem originalem noxam, auxilio verè sufficienti destitutos deserit in massâ perditionis, à quà seipsos eripere nullo modo valent; unde patet perversum istud Jansenii dogma refutatum esse co ipso quo probatum est dari in Deo sinceram et actuosam voluntatem salvandi omnes homines, etiam supposito peccato originali. Valent tamen adhuc contra ipsum momenta mox proferenda; nam derelictio in necessitate peccandi et incurrendæ æternæ damnationis, omninò æquivalet

decreto positivo addicendi pœnis æternis antecedenter ad peccatorum prævisionem.

CONCLUSIO.-Deus neminem decernit damnare ad pœnas æternas ex solo beneplacito suo, vel ex prævisione solius peccati originalis, ut contracti in nativitate. Probatur 1° ex Scripturis : Ezech. 18, v. 13: Numquid voluntatis mec est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur à viis suis, et vivat? Sap. 1 v. 13: Deus morem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum. Et c. 11, v. 25 : Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti. 2 Petri 3, v. 9: Patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. In his et similibus locis Scriptura certissimè loquitur de homine considerato consequenter ad peccatum originale : atqui iisdem testimoniis clarè excluditur omnis voluntas Dei antecedens perditionis hominum, et addictionis ad supplicia æterna; ergo. 2o Ex conciliis: Concilium Arausicanum contra veteres Prædestinatianos sic statuit can. 25 : Aliquos ad malum divinâ potestate prædestinatos, non solùm non credimus, sed etiam, si sunt qui tantum malum credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus. Similiter nono seculo in pluribus conciliis propter eamdem hæresim damnatus est Gotescalcus; et licèt nonnulli errore facti, ejus personæ patrocinati fuerint, constanter tarmen prædestinationem antecedentem ad nalum proscribendam sanxerunt; tales fuerunt inprimis Patres synodi Valent. III, qui can. 3, ita decernunt: Fatemur prædestinationem electorum ad vitam, et prædestinationem impiorum ad mortem : in electione tamen salvandorum misericordiam præcedere meritum bonum, in damnatione autem perditorum, meritum malum præcedere justum Dei judicium. Omnia hæc decreta confirmavit concilium Trid. sess. 6, can. 17. 3o ex SS. Patribus: S. Cyprianus, Epist. 52 ad Antonianum, contra voluntatem antecedentem perditionis hominum hæe diserta habet: Cùm scriptum sit: Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum, utique qui neminem vult perire, cupit peccatores pœnitentiam agere. S. Augustinus, lib. 13 de Civit. Dei cap. 15, boc generale principium ponit, quòd ad malum creaturæ prior sit voluntas creaturæ, ad bonum verò prior sit voluntas Creatoris; et l. 3 cont. Jul. c. 18, illud assignat discrimen inter liberationem ab æterna damnatione, et ipsam damnationem, quòd liberatio possit decerni à Deo sine meritis, damnatio non item. Bonus est Deus, inquit, justus est Deus, potest aliquos sine bonis meritis liberare, quia bonus est: non potest quemquam sine malis meritis damnare, quia justus est. Et Epist.186: Piè et veraciter creditur Deus, nocentes atque impios justificando à pœnis debitis liberare; quemquam verè immeritum et nulli obnoxium peccato, si Deus damnare creditur, alienus ab iniquitate non creditur. Nec refert quòd ibi loquatur S. doctor de ipsâ executione; quod enim repugnat justitiæ et sanctitati Bei, non solùm non potest actu fieri ab ipso, sed nequidem potest intendi. Sancti Prosper et Fulgentius eamdem veritatem clarè profitentur in testimoniis adductis supra in 2 conclus. de prædest. ad gloriam.

Mentem suam disertiùs adhuc, si fieri potest, declarat S. Prosper responsione ad tertiam object. Vincentianam : Omnium quidem hominum, inquit, Deus creator est, sed nemo ab eo ideò creatus est ut periret, quia alia est causa nascendi, et alia causa pereundi; ut cnim nascantur homines conditoris est beneficium, ut autem pereant prævaricatoris est meritum. 4oRatione, quia nimirùm summa Dei bonitas, et amor erga homines nullo modo patitur ut decreto absoluto et antecedenti quemquam eorum addicat pœnis æternis. De hoc et aliis similibus momentis fusiùs dictum est supra ubi de voluntate salvandi omnes homines. Quòd autem speciatim quantùm ad fideles decretum absolutum damnationis non possit fundari in solo peccato originali facilè ostenditur, quia alioquin sequeretur in regeneratis adhuc remanere objectum odii divini æternis suppliciis excipiendum; quod directè adversatur dicto Apostoli, Rom. 8, v. 1 : Nihil nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu; et doctrinæ concilii frid. sess. 5, in decreto de peccato origin., ubi asserit nihil Deum in renatis odisse. Denique si decretum absolutum damnationis sit antecedens sicut decretum prædestinationis, adoptandum erit impium istud dogma, quòd sicut Deus ordinat per gratias efficaces hominum merita eo fine ut salventur, ita subtrahit illis media necessaria ad vitandum peccatum, eo fine ut damnentur ; quo nihil horrendum magis fingi potest.

Objicies 1: Prov. 16. v. 34, dicitur : Universa propter semetipsum operatus est Dominus, impium quoque ad diem malum: ergo impii antecedenter prædestinati sunt ad damnationem. Resp. Nego conseq.; namque sensus laudati textûs non est impium eo fine à Deo esse conditum, ut ficret reprobus, sed ipsum quamvis lapsurus in peccatum prævideretur, nihilominùs creatum esse, atque ad diem malam, ut in eo Deus ostendat justitiam suam, reservari : Deus enim, inquit S. Augustinus, Enchirid. cap. 27, meliùs judicavit de malis benè facere, quàm nulla permittere.

Obj. 2o: Rom. 9, Esau repræsentat reprobos, sicut Jacob repræsentat prædestinatos: atqui Esau ibi dicitur positivè reprobatus ante omnia demerita : Cùm nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent aut mali.... non ex operibus dictum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui; ergo. Resp.: Nego min., et dico hunc locum intelligendum esse de reprobatione tantùm negativå, seu de simplici prætermissione in speciali electione et dilectione divinå; nec obstat verbum, odio habui, nam phrasi Scripturæ familiari, significat tantùm minorem dilectionem. Sic Lia, Gen. 29, v. 31, dicitur odio habita, id est minùs dilecta quàm Rachel; et Lucæ 14, v. 26, jubemur odio habere, id est, minùs diligere, et postponere Christo patrem, matrem, etc.; eodem sensu dicitur, Deut. 21, v. 15: Si habuerit homo duas uxores, unam dilectam et alteram odiosam; et Matth. 26, v. 24 de duobus dominis: Aut unum odio habebit, et alterum diliget. Non ergo fit ibi comparatio electionis Jacob cum reprobatione Esaü, quoad actum et affectum, sed in eo tantùm quòd utraque sit antecedens merita sive bona, sive mala,

Instabis: Quæ sequuntur in eodem capite non obscurè indicant positivam reprobationem; nam v. 17 dicitur de Pharaone: In hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam; et v. 18: Cujus vult miseretur, et quem vult indurat ; v. 21 : An non habet potestatem figulus luti ex eâdem massâ facere aliud vas in honorem, aliud verò in contumeliam? ergo. - Resp.: Nego ant., et explico textus laudatos : 1° Quando de Pharaone dicitur: In hoc ipsum excitavi te, ex præsuppositâ ac præscitâ Pharaonis malitiâ Deus loquitur. Scilicet duplex respectu Pharaonis distinguenda est Dei intentio: prima, ut tolerantià suâ et longanimitate, variisque prodigiis eum ad pœnitentiam provocaret, juxta illud Rom. 2, v. 4: An divitias bonitatis ejus, etc.; secunda, ut ex illius obstinatâ voluntate in malo occasionem sumeret virtutem suam manifestandi. De secundâ bâc intentione agit S. Paulus, citans verba Exodi 9, nihilque aliud vult nisi malitiam Pharaonis à Deo prævisam, fuisse ab eo in bonum ordinatam, non autem ipsi Pharaoni inspiratam ut eum perderet. Nec sanè id probant istæ voces: ul ostendam in te; constat enim particulâ, ut, sæpè in Scripturis non designari verum finem, sed solam infallibilitatem eventûs, quæ non minor est ac si Deus rem intendisset atque ordinâsset ad effectus bonos quos inde clicit. 2° Quando ibidem dicitur: Cujus vult miseretur, et quem vult indurat, induratio illa non est positiva, sed negativa tantùm, ex subtractione nimirùm uberioris auxilii; nam non indurat Deus, ut ait S. Augustinus, impertiendo malitiam, sed non impertiendo misericordiam. 3o Exemplum figuli eò solùm tendit ut probet discrimen electorum à reprobis primariò proficisci à gratuitâ Dei electione, non autem quòd Deus positivè et antecedenter se habeat ad reproborum damnationem, sicuti se habet ad salutem electorum: nam contra Apostolus, v. 22, respectu malitiæ reproborum non admittit in Deo nisi meram tolerantiam, ut eâ occasione potentiam suam patefaciat: Deus volens, inquit, ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multâ patientiâ vasa iræ apta in interitum ; et 2 Tim. 2, v. 21, manifestè supponit vasa in contumeliam posse se emendare et fieri vasa in honorem sanctificata Deo : Si quis, inquit, emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, etc.

§ 2. Expenduntur opinioncs scholæ de causis reprobalionis.

Consentiunt omnes theologi in dogmate hactenus demonstrato, nempe reprobationem positivam, seu decretum de infligendis pœnis æternis, non fieri nisi ex prævisis meritis malis disputant inter se de reprobatione negativà. Qui rejiciunt omnem prædestinationem gratuitam ad gloriam, ii consequenter negant ullam fieri reprobationem negativam antecedenter ad peccata previsa. Qui verò gratuitam propugnant prædestinationem, non possunt non admittere aliquam antecedentem reprobationem negativam; sed non uno modo ea ab ipsis exponitur. Plures Thomiste eam constituunt in decreto absoluto et antecedenti quod, licèt sit actus positivus, vocatur tamen ab ipsis repro

batio negativa, eò quòd non habeat pro objecto pœnam sensus infligendam, sed solam exclusionem à gloriâ tanquàm beneficio indebito. Talem reprobationem nonnulli fieri volunt antecedenter ad prævisionem cujuslibet peccati, etiam originalis ; ita Capreolus, Alvares, Contensonius, etc.; alii verò, ut Lemos, Gonetus, etc., censent hanc priorem quidem esse prævisione peccatorum personalium, non autem prævisione peccati originalis. Cæteri vulgò theologi assertores prædestinationis gratuitæ ad gloriam, docent reprobationem negativam, sumptam pro merâ præteritione eorum qui non eliguntur, fieri antecedenter ad prævisionem quorumlibet peccatorum, et ex solà Dei voluntate; reprobationem verò positivam, semper consequentem esse ad peccata prævisa; et nomine reprobationis positivæ eam omnem intelligunt quæ involvit aliquod decretum positivum, sive illud respiciat exclusionem à gloriâ, sive respiciat pœnarum inflictionem ita Suarez, Bellarminus et alii. Huic sententiae omninò adhærendum putamus.

[blocks in formation]

CONCLUSIO H. Reprobatio antecedens negativa nullum importat actum voluntatis excludendi à gloria æternâ, sed solam negationem voluntatis efficacis assumendi ad eamdem gloriam.

Probatur 1°, quia, cùm Deus, ex supra demonstratis, velit sincerè omnes homines salvos fieri, ea tantùm ad derelictionem reproborum admitti debet ejus voluntas quæ necessariò sequitur ex gratuitâ prædestinatorum electione: atqui ista electio respectu prædestinatorum minimè exigit ut respectu reproborum detur voluntas seu decretum eos excludendi à gloriâ. Quòd enim tale decretum existat, vel non existat, nihil inde augetur vel minuitur efficacitas decret: in gratiam electorum. Et aliunde gratuita benevolentia erga electos relinquit voluntatem generalem qualis erat antea, nec proinde deteriorem reddit non electorum conditionem; ergo. Probatur 2o, quia decretum absolutum excludendi à glorià, non videtur differre à dogmate reprobationis antecedentis et positivæ ad pœnas æternas, nisi quoad mitiorem expressionem. Enimverò quoad realitatem, velle positivè aliquem excludere à gloriâ, est consequenter velle addicere poenis inferni, cùm non sit alius medius locus, saltem respectu adultorum, et aliunde exclusio à gloriâ per se importet saltem pœnam damni, quæ in rei veritate videtur major pœnâ sensûs.

Omnia igitur momenta allata in præcedenti paragrapho juvant cum proportione ad præsentem conclusionem stabiliendam; etenim si benè perpendantur, non ostendunt tantùm quòd Deus bonus et omnium volens salutem, non possit quemquam antecedenter destinare

« VorigeDoorgaan »