Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ter rationes sapientissimas nobis mortalibus non satis cognitas Deus assumpsit et constituit, ipsum etiam posito peccato originali habere voluntatem salvandi omnes veram et sinceram, antecedentem ad circumstantias particulares multorum, putà eorum impœnitentiam finalem aut mortem in statu peccati. Vi ejusmodi voluntatis statuunt dari media salutis remota vel proxima. 3° Loco ponunt decretum prædestinationis ad gloriam quo Deus ex singulari misericordiâ et prædilectione quosdam ad gloriam efficaciter destinat. 4° Sequitur decretum efficax iis, quos Deus efficaciter prædestinat ad gloriam, dandi media infallibiliter ad hunc finem ducentia. 5° Electorum merita et perseverantia, aliorum verò demerita et impœnitentia, scientia visionis prævidentur. 6° Mali reprobantur positivè, bonis in tempore merces debita rependitur, et malis infligitur poena æterna.

Non desunt theologi quibus videtur inter gloriam et bona opera ad eam conducentia, non intercedere illam relationem quæ exigat ut decretum prædestinationis ad gloriam ante prædestinationem ad gratiam collocetur. Volunt utramque illam prædestinationem esse simul ratione. Non negant actum simplicem quo Deus et gloriam et gratias infallibiliter ad salutem ducentes decernit, in duo decreta posse distingui propter ejusmodi objectorum diversitatem; sed hæc decreta contendunt esse simul ratione concipienda, quia media infallibiliter ad salutem ducentia, et ipsa salus aliquando meritis tribuenda, ad se mutuò ita referuntur, ut unum non possit intelligi à Deo volitum quin et aliud ab eodem volitum simul intelligatur. Ita de Rhodes, Du Hamel et alii. In hâc autem sententiâ planum est prædestinationem ad gloriam ante prævisa merita collocari; siquidem simul ponitur cum decreto prædestinationis ad merita, seu ad gratiam; quod decretum necessariò præit scientia visionis, seu præscientiæ quâ Deus merita absoluta futura cognoscit.

Porrò antequàm de variis illis opinionibus, quid nobis probabilius videatur, aperiamus, duo triave exponenda sunt quæ majorem status quæstionis expositioni lucem afferent. - Primum est magnum esse discrimen inter illa duo prædestinationem ad gloriam esse gratuitam, seu fieri ante prævisa merita, et prædestinationem ad gloriam esse decretum dandi gloriam gratuito. Nempe aliud est Deum ex mero su beneplacito velle efficaciter ut hi vel illi gloriam con

cutionis est actus vi cujus reverà ct immédiatè gloria in tempore tribuitur, seu est actus quo datur in tempore gloria decreto intentionis destinata. Is actus æternus est et immediatè practicus; vi ejus gloria sanctis confertur in tempore. Porrò omnibus certissi mum est gloriam in tempore conferri ut mercedem quæ meritis rependatur. Ii ipsi qui prædestinationem ad gloriam volunt omninò esse gratuitam, hoc non inficiantur: contendunt verò illud idem cum prædestinatione illâ ad gloriam gratuità facilè conciliari, quia prædestinatio ejusmodi non est decretum at gloria habeatur gratuitò, sed decretum gratuitum eam dandi ut mercedem meritis ex gratiæ orituris rependendam.

Tertium ad munia provisoris et remuneratoris contingit, quæ Deus in prædestinationis negotio exercet. Munus provisoris consistit in finis electione et mediorum ad finem consequendum aptorum dispositione et collatione. Munus remuneratoris consistit in præmio meritis tribuendo. Deus cùm gloriam largitur in tempore, munere remuneratoris fungitur; hoc apud omnes constat. Non autem ab ejusmodi munere penitùs abstrahere dici potest in ordine intentionis; siquidem Deus procul dubio confert gloriam in tempore, quomodò cam ab æterno spectavit et conferre voluit. Et præterea fatentur prædestinationis ad gloriam gratuitæ defensores, Deum in hoc intentionis ordine destinare gloriam ut mercedem à sanctis suis acquirendam. Quæstio igitur est utrùm dùm gloriam ut finem electis suis Deus certò destinat, ita remuneratoris tunc agat vices, ut non nisi post prævisa sanctorum merita illud decretum ferat, an ex adverso intentio illa infallibilis gloriam ut mercedem meritis acquirendam tribuendi, fiat ante prævisa merita.

[ocr errors]

CONCLUSIO 1. Admittendum non est duplex illud prædestinatorum genus à Catharino excogitatum, quorum alii ante, alii post prævisa merita ad gloriam electi sint.

Probatur, quia neque in Scripturis, neque apud sanctos doctores habetur ulla mentio duplicis ejusmodi prædestinationis. Tantùm verò abest ut ratio theologica suadeat duplex ejusmodi genus prædestinationis admittendum, ut potiùs 1o evincere videatur prædestinationem quorumlibet electorum fieri ante prævisa merita, quod conclusione sequenti adstrucmus; 2o Idem momentum, quo præcipuè nituntutṛ prædestinationis post prævisą merita defensores, per

sequantur, aliud ipsum velle ut gloriam etiam imme-inde spectat ad eos quos Catharinus vocat insigni

ritam, seu non ut mercedem consequantur. Qui decretum prædestinationis ad gloriam statuunt esse gratuitum, contendunt simul Deum velle eodem illo decreto ut salvandi gloriam mereantur, eamque nonnisi ut mercedem et præmium obtineant; unde fit ut ejusmodi decreto prædestinationem ad media salutis infallibilia adjungant ut comitem aut ut appendicem necessariam. Alterum ex primo sequitur, et spectat distinctionem ordinis intentionis et ordinis executionis. Decretum intentionis est intentio seu voluntas certò efficiendi ut quis perveniat ad gloriam per media cum eo fine infallibiliter connexa. Decretum exe

ter prædestinatos, ac ad alios omnes pertinet; in eo enim consistit illud momentum, gloriam esse mercedem et rependi ut mercedem : atqui mercedis et præmii rationem habet gloria respectu eorum quos insigniter prædestinatos appellat Catharinus, perinde ac respectu aliorum quos dicit communiter prædestinatos; ergo,

etc.

CONCLUSIO II.-Admittenda est prædestinatio ad gloriam gratuita, et antecedens merita prævisa. Probatur triplici argumentorum genere, nimirùm ex Scripturâ, ex S. Augustino, et ex ratione.

Prima probatio ex Scripturis.

Primum argumentum ex Scripturis sic efformari potest: Ea prædestinatio est gratuita et antecedens merita prævisa, ex quâ profluunt omnia Dei beneficia in electos, et gratiæ dona quæ sunt principium omnis meriti ipsorum : atqui talis est prædestinatio ad gloriam juxta Scripturas; ergo. Minor probatur ex pluribus testimoniis. Joan. 10, v. 26: Vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Oves meæ vocem meam audiunt, el ego cognosco eas, et sequuntur me; et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu meâ. Act. 13, v. 48: Crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. Rom. 8, v. 28 et 29: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum iis qui secundùm propositum vocati sunt sancti : nam quos præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui.... quos autem prædestinavit, hos et vocavit ; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorifi

cavit.

Secundum argumentum : Ea prædestinatio est antecedens et gratuita, virtute cujus Deus propulsat ab electis mala omnia et pericula quibus induci possent ad peccandum, aut saltem ad perseverandum in peccato, atque eos contra firmat in bono: atqui talis depingitur in Scripteris prædestinatio ad gloriam Sapientiæ 4, v.11: Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius.... placita erat etiam Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Matth. 24, v. 22: Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro, sed propter electos breviabuntur dies illi, Luc. 12, v. 32 : Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Verbum complacuit græcè exprimitur per súdóznoɛ», quod merum Dei beneplacitum sonat; ergo.

Tertium argumentum specialiter eruitur ex cap. 9 Epist. ad Rom., ubi S. Paulus videtur ex professo probare quam defendimus prædestinationem gratuitam, versu scilicet 11 usque ad 23 inclusivè; hanc, inquam, probat 1° exemplo duorum gemellorum Jacob et Esau, quorum sors diversa in divinis benedictionibus, fuit determinata antecedenter ad eorum merita; 2o quia electio aliquorum ad gloriam est pura Dei misericordia, juxta illud Exodi: Miserebor cujus misereor, etc.; unde concludit quòd felix sucessus pugnantium et currentium in via salutis sit effectus divinæ misericordiæ : Igitur, inquit, non est volentis neque currentis, sed miserentis est Dei ; 3° quia omnes homines sunt in manu Dei, sicut lutum in manu figuli; figulus autem luti habet potestatem ex eâdem massâ facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam.

Quartum argumentum sumitur ex aliis Epistolis S. Pauli, præsertim ex cap. 1 ad Ephes., v. 4: Elegit nos in ipso (Christo) ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, qui grædestinavit nos in adoptionem filiorum, secundùm propositum voluntatis suæ, in laudem gloriæ gratiæ suæ........ in

quo etiam et nos sorte vocati sumus, prædestinati secundùm propositum ejus qui operatur omnia secundùm propositum voluntatis suæ. Agitur hìc de electione ad gloriam, ut explicat S. Augustinus lib. 1 ad Simplic. quæst. 2. Atqui ista electio non supponit merita, non enim elegit nos Deus, secundùm Apostolum, quia futuri eramus sancti, sed ut essemus. Aliunde gratuita electio apertè designatur his verbis: Sorte vocati sumus, etc. ; et Coloss. 1: Qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine. Certè quod sorte obtingit, non acquiritur meritis; ergo. Confirmatur ex his Epist. ad Tit. cap. 3: Non ex operibus quæ fecimus nos, sed secundùm suam misericordiam salvos nos fecit. Quæ verba S. Thomas hic art. 5 sic interpretatur: Sicut salvos nos fecit, ita et prædestinavit nos salvos fieri: non ergo præscientia meritorum est ratio, vel causa prædestinationis.

Dices: Laudata testimonia, ut plurimùm loquuntur de prædestinatione ad gratiam, vel si sermonem habeant de prædestinatione ad gloriam, possunt intelligi de prædestinatione post prævisa merita, vel etiam de generali voluntate salutis hominum; ergo efficaciter non probant nostram conclusionem. —Resp. 1° non deesse quidem probabiles responsiones ad aliquos ex laudatis textibus; sed si perpendantur omnia adjuncta, onniumque testimoniorum conspiratio in sensum nostræ conclusionis, sensus iste longè probabilior apparebit, cùm præsertim, ut mox videbimus, eodem modo à S. Augustino, doctore gratiæ, hæc fuerint intellecta. Resp. 2°, quantùm ad interpretationem de prædestinatione ad gratiam, sic distinguendum esse antecedens: loquuntur de prædestinatione ad gratiam quæ supponit, vel includit efficacem intentionem gloriæ, concedo : de simplici prædestinatione, nego; dicendum igitur in præfatis testimoniis objectum prædestinationis gratuitæ non esse unam simplicem gratiam, sed complexionem mediorum efficacium quatenùs infallibiliter ducunt ad gloriam; quæ quidem prædestinatio, vel supponit, vel involvit gratuitam et efficacem intentionem gloriæ. Rem ita se habere præcipuorum textuum diligentiori inspectione facile est comprobare. Etenim 1° seriem mediorum quæ infallibiliter conjuncta sint cum gloriâ non obscure indicat Christus, citato Joan. 10, dùm ait de ovibus suis: Ego vitam æternam do eis. Dicunt quidem aliqui ibi per vitam æternam designari fidem in Deum et in Christum ; at nemo non videt quàm violenta sit et coacta talis interpretatio. Et verò, quòd citato loco per oves designentur prædestinati ad gloriam aper ta est mens S. Augustini, Tract. 48 in Joan.: Oves, inquit, vitâ æternâ perfruendæ sunt ; ergo, etc. 2o Apostolus, Rom. 8, disertè enumerat effectus omnes collectionis gratiarum, eisque adjungit glorificationem, ex cujus intentione omnes aliæ gratiæ conferuntur. Nec dici potest omnia ista gratiæ dona referri ab Apostolo ut præparata per solam generalem voluntatem salvandi omnes homines; loquitur enim manifestè de voluntate speciali in gratiam eorum qui secundùm propositum vocati sunt sancti, et quibus omnia cooperantur in bonum : qui characteres proprii sunt prædestinationis efficacis ad

gloriam. Nec rursùs adversarios juvat verbum præscivit, quo hic utitur S. Paulus; illud siquidem non refertur ad merita.(aliàs nimis id probaret, nempe merita prævisa sub conditione esse motivum dandi gratiam), sed ad ipsam personam electorum, quæ ab æterno objectum est singularis cognitionis et complacentiæ divinæ. 3o Ejusdem Epistolæ cap. 9, fatemur S. Paulum ex primario scopo loqui de prædestinatione ad gratiam fidei; quippe refellit ibi Judæos conversos qui gloriabantur quasi beneficium istud operibus in lcge factis meruissent. Verùm ulteriùs, occasione acceptâ, progreditur sacer gratiæ minister et doctor, repræsentat enim gratuitam vocationem ad fidem ut conjunctam cæteris donis efficacibus et prædestinationi ad gloriam, ut patet maximè ex versu 23, ubi eos de quibus loquitur vocat vasa misericordiæ quæ Deus. præparavit in gloriam. Nec satisfacit responsio, quòd Apostolus hic loquatur de gloriâ Dei quæ clucet in ipsâ hominis justificatione, non autem de gloriâ æternâ electis destinatâ : namque ibi elccti opponuntur iis quos, ut dicitur versu præcedenti, Deus sustinet in multâ patientiâ, et qui sunt vasa iræ apta in interitum : atqui hæc manifesté exprimunt æternam damnationem; ergo alia è contrario intelligenda sunt de felicitate æternâ. 4o Citato loco Epistolæ ad Ephesios, complexio omnium gratiarum, prout ducunt ad gloriam, apertè designatur his verbis antecedentibus: Benedictus Deus....., qui benedixit nos omni benedictione spiritali in cœlestibus in Christo. Sensus enim naturalis est de multitudine gratiarum spiritualium, quæ ducunt nos ad cœlestia per Christum.

:

Inst. Inter eos quos in præcedentibus testimoniis alloquitur Apostolus, plures non erant prædestinati ad gloriam; ergo non loquitur de istå prædestinatione. -Resp. Nego conseq.; etenim S. Paulus sequitur consuetum morem quem suggerit urbanitas et charitas christiana, videlicet, ut in iis quos alloquimur semper supponamus optimam sortem, atque ex parte Dei amplissimam beneficiorum largitionem. Eaque bona de unoquoquc existimatio non est destituta fundamento; omnes quippe fideles ex virtute spei habere debent piam hanc fiduciam quòd sint reipsà de numero efficaciter prædestinatorum ad gloriam. Inde est quòd idem Apostolus fideles indiscriminatim tam sæpè designat sanctorum et electorum nomine; v. g., ad Coloss. 3: Induite vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordia, etc. Ipse Christus, in locis supra laudatis, propter eamdem causam loquitur de omnibus discipulis suis, quasi omnes essent ad gloriam prædestinati, abstrahendo nimirùm à scientia divinâ quâ futuram quorumdam malitiam prævidebat, quanquàm neque notitiam hanc suam indigitare omisit, quando judicavit expedire, ut Joan. 13, v. 17: Non de omnibus dico, ego scio quos elegerim.

Secunda probatio ex sancto Augustino.

Tota vis præsentis probationis potest hoc argumento concludi: juxta S. Augustinum, datur in Deo gratuita prædestinatio ad omnia gratiæ dona, nimirùm ad fidem

et justificationem, necnon et perseverantiam finalem: atqui ex eodem S. doctore, talis prædestinatio fit ex intentione efficaci finis, seu gloriæ æternæ, vel eam in se formaliter includit; ergo ista etiam intentio debet esse in Deo gratuita. Major non indiget speciall probatione; adversarii siquidem, evidentiâ textuum S. Augustini compulsi, agnoscunt ab ipso admitti gratuitam prædestinationem adæquatam prout extenditur ad omnes præfatos effectus, solamque excipiunt prædestinationem ad gloriam; sufficit igitur ut probetur minor, nempe in doctrinâ S. Augustini, prædestinationem ad cætera gratiæ dona, vel supponere vel in se includere efficacem gloriæ intentionem. Decretorium autem ad id efficiendum habemus testimonium, lib. de Corrept. et Grat. cap. 7: Quicumque ergo ab illâ originali damnatione, istâ divinæ gratiæ largitate discreti sunt, non est dubium quòd et procuratur eis audiendum Evangelium, et cùm audiunt, credunt, et in fide quæ per dilectionem operatur, usque in finem perseverant.... hæc enim omnia operatur in eis, qui vasa misericordiæ operatus est eos, qui et elegit eos in Filio suo, ante constitutionem gratiæ.... electi sunt per electionem, ut dictum est, gratiæ, non præcedentium meritorum suorum, quia gratia est illis omne meritum. Non potuit clariùs exprimi electio adæquata præcedens omne meritum; causa autem istius electionis affertur discretio ab ori

ginali damnatione, seu, ut paulò post dicetur, à massâ perditionis : atqui talis discretio fit per electionem ad gloriam; non datur siquidem medium inter massam perditionis, et salutem æternam; ergo. Disertiùs adhuc mentem suam aperit gratiæ doctor verbis sequentibus: Illi ergo electi, ut sæpè dictum est, qui secundùm propositum vocati, qui etiam prædestinati atque præsciti. Horum si quisquam perit, fallitur Deus: sed nemo eorum perit, quia non fallitur Deus.... electi autem sunt ad regnandum cum Christo, non quomodò electus est Judas

ad

opus cui congruebat.... illos debemus intelligere electos per misericordiam, illum per judicium; illos ad obtinendum regnum suum, illum ad fundendum sanguinem suum. Distinctè hic enuntiatur electio ad regnandum cum Christo, quâ fit ut quis non possit perire: atqui ista electio est ipsa prædestinatio ad gloriam de quà disputamus, et manifestè hic includitur à S. Augustino in generali discretione gratuitâ à massâ perditionis ; ergo. Hinc est quòd, in fine capitis, S. doctor addit eos, qui per aliquod tantùm tempus justi sunt, non esse reipsà discretos à massâ perditionis in divinâ prædestinatione: Qui verò perseveraturi non sunt, inquit,........ procul dubio nec illo tempore quo benè pièque vivunt, in istorum numero computandi sunt. Non enim sunt à massâ illâ perditionis præscientiâ Dei et prædestinatione discreti, et ideò nec secundùm propositum vocati; ac per hoc nec electi.... planè dicuntur electi à nescientibus quid futuri sint, non ab illo qui eos novit non habere perseverantiam quæ ad beatam vitam perducit electos; ergo infallibilis conjunctio cum vitâ beatà est pars discretionis. Hæc autem discretio, ut patet ex toto capite, est gratuita; ergo.

Dices: Prædestinatio de quà in toto isto discursu S. Augustinus, eadem est quàm ut dogma fidei propu

569

gnabat adversùs Pelagianos et Semipelagianos : atqui hoc dici non potest de Prædestinatione ad gloriam : omnes siquidem, cum ipso Jansen., lib. 9 de Grat. cap. 21, fatentur prædestinationem hanc ut gratuitam non esse dogma fidei, nec tanquàm dogma fidei à S. AuguMajor constino ex professo traditam fuisse; ergo. stat ex lib. de Dono persev. c. 19: Hoc scio, inquit, neminem contra istam prædestinationem quam secundùm Scripluras sanctas defendimus, nisi errando disputare potuisse; etc.23: Ac per hoc prædestinationis hujus fidem, quæ contranovos hæreticos novâ sollicitudine defenditur, nunquàm Ecclesia Christi non habuit.—Resp. : Dist. maj.: Prædestinatio de quâ directè loquitur S. Augustinus est dogma fidei contra hæreticos, concedo : de quâ indirectè et propter connexionem doctrinæ loquitur, nego; libenter igitur agnoscimus S. Augustinum, in libris contra Pelagianos et Semipelagianos, ex directâ intentione non disputare nisi de prædestinatione ad gratiam adæquatè sumptam, prout complectitur et initium nostræ justitiæ, et perseverantiam finalem. Verùm negari non potest quin viderit perspicacissimum ingenium quæ erant necessariò connexa cum isto dogmate; et licèt omnia hæc non proposuerit ut credenda eâdem fide, non potuit tamen astruere ipsum dogma, quin et Indicaret ejus connexionem cum hujusmodi consectariis: atqui gratuita et efficax seu finem suum certò consecutura voluntas efficiendi ut quis infallibiliter perveniat ad gloriam, est necessariò connexa cum præfato dogmate electionis ad gratiam adæquatè sumptam, ut ex jam dictis patet atque uberiùs demonstrabitur in tertiâ probatione; ergo.

Inst. S. Augustinus propugnans prædestinationem independentem à meritis, loquitur tantùm de meritis naturalibus, de quibus unicè controversia erat cum Pelagianis et Semipelagianis; ergo. Resp. Nego ant. Nam licèt primarium objectum disputationis esset de meritis naturalibus, fatentur ipsi adversarii serie dogmatum inductum fuisse gratiæ doctorem ad asserendam prædestinationem aliquam sine meritis etiam supernaturalibus, nempe quatenùs habet pro objecto gratias efficaces, præsertimque perseverantiam finalem atqui hæc est ipsa prædestinatio quam demonstrant argumenta nostra non esse sine intentione efficaci gloriæ vel supposità, vel formaliter inclusâ ; ergo ista etiam intentio nulla supponit propriè dicta merita etiam supernaturalia. Colligitur ex his quonam sensu intelligi debeat prædestinationis definitio quam tradit doctissimus præsul, lib. de Dono persev. cap. 14, scilicet: Præscientia et præparatio beneficiorum Dei, quibus certissimè liberantur quicumque liberantur. Etenim directè quidem fit ibi mentio liberationis quæ perficitur per gratiam adæquatè sumptam, seu per collectionem gratiarum cum dono perseverantiæ. Verùm in mente S. doctoris, ista liberatio necessariò supponit vel formaliter includit intentionem efficacem ipsius gloriæ, sine quà nemo potest dici simpliciter liberatus à massá perditionis. Unde continuò addit : Cæteri autem ubi, nisi in massâ perditionis relinquuntur, ubi Tyri relicti sunt et Sidonii, etc. Plura alia ad eam

dem veritatem confirmandam exscribi hìc possent S. Augustini testimonia; verùm ita evidens est quod à nobis prolatum fuit, ut superfluum videatur in re tam evidenti diutiùs immorari. Unum tantùm addere juvat ex cap. 14 citati lib. de Corrept. et Grat., ubi S. doctor gratuitam prædestinationem commendans, vim maximè facit in isto principio: Deo volenti salvum facere, nullum hominum resistit arbitrium; quod quidem licèt directè respiciat effectum gratiæ in præsenti vitâ, negari non potest quin, juxta S. Augustinum, importet intentionem efficacem salutis æternæ; nam eå occasione affert et explicat textum Apostoli: Qui vult omnes homines salvos fieri; ac tandem sic totum caput concludit: Si ergo Deus magis habet in potestate voluntates hominum, quàm ipsi suas, quis alius facit ut salubris sit correptio, et fiat in correpti corde correctio, ut cœlesti constituatur in regno? Et verò quòd hìc semper S. Augustinus includat gloriam ut objectum gratuitæ prædestinationis, patet ex generali ejus declaratione initio capitis 14: Hæc de his loquor qui prædestinati sunt in regnum Dei.

Quos hic omisimus doctoris gratiæ textus, collecti videri possunt apud Petavium, tomo 1 theologic. Dogmatum, lib. 9, cap. 12 et seq., ubi fusiùs probat prædestinationem ad gloriam ante merita prævisa esse propriam S. Augustini doctrinam, quamvis ipse contrariam amplectatur opinionem.

Pressiùs Hypponensis episcopi vestigia secutus est S. Fulgentius, lib. de Fide ad Petrum, cap. 55: Firmissimè tene, inquit, omnes, quos vasa misericordiæ gratuisâ bonitate Deus facit, ante constitutionem mundi in adoptionem filiorum Dei prædestinatos à Deo, neque perire posse aliquem eorum quos Deus prædestinavit ad regnum cælorum. Cap. 3 jam dixerat: Illi cum Christo regnabunt, quos Deus gratuitâ bonitate suâ prædestinavit ad regnum. Et lib. de Veritate prædest. c. 2, ait: Omnes prædestinati sic vocantur, ut justificentur ; sic justificantur, ut glorificentur. Ac per hoc prædestinavit quos voluit et ad opera bona, et ad præmia sempiterna: prædestinavit ad vitam bonam, prædestinavit ad vitam sempiternam. Eamdem S. Augustini doctrinam sæpiùs inculcat fidus ejus interpres S. Thomas. Id præsertim videre est 1 part. q. 23, art. 4, in Corp. et ad 2, necnon art. 5 ad 4, ubi ait: Quare hos elegit (Deus) ad gloriam, illos reprobavit, non habet rationem, nisi divinam voluntatem; et quæst. 6 de Verit. art. 2, hæc diserta habet : Quòd Deus velit alicui dare gratiam et gloriam, hoc ex merâ liberalitate procedit; in his autem quæ ex liberalitate procedunt, tantùm causa volendi est ipsa superabundans affectio volentis.....Unde causa prædestinationis nihil est aliud quàm bonitas ipsius Dei. Similia leguntur art. 6 ejusdem quæst. et lectione 4 in cap. 1 Epist. ad Ephes.

Tertia probatio. Ex ratione.

Duo tantùm argumenta ex ratione deprompta afferemus. Primum hocce modo proponi potest : Qui sapientissimus est et vult dare media efficacia seu infallibiliter conducentia ad aliquem finem, eo ipso intendit certò seu efficaciter illum finem; propositio

evidens est, nam si vellet media ejusmodi nec intenderet certò seu efficaciter finem, id oriri non posset nisi vel ex eo quòd ignoraret infallibilitatem mediorum quæ destinat, vel ex eo quòd sese temperaret et abstineret à fine ea ratione intendendo quæ medio⚫um infallibilitati conveniret et responderet. Quod itrumque Sapientiæ summæ æqualiter repugnat. Atqui Deus sapientissimus est, et media efficacia seu Infallibiliter ad gloriam, quæ hic habet rationem finis, ducentia, destinat ante merita prævisa. Namque prævisio meritorum absolutè futurorum necessariò supponit decretum dandi media efficacia seu gratias infallibiles. Nec refert quòd infallibilitas illa dicatur oriri sive ex solà ejusmodi mediorum entitate et naturâ, sive ex eorum attemperatione cum genio et affectu illorum quibus dantur, et circumstantiis in quibus dantur, sive ex prævisione conditionatâ quâ Deus dirigatur, ut placet Congruistis. In quovis systemate prævisio meritorum absolutè futurorum supponere censenda est prædestinationem ad gratiam, seu decretum dandi his vel illis gratias efficaces. Ergo Deus ante prævisa merita absolutè futura intendit certò seu efficaciter gloriam tribuendam; proindeque ad eam ante ejusmodi meritorum prævisionem prædestinat.

Dicentne adversarii media ejusmodi efficacia seu infallibilia, à Deo ut infallibilia non decerni ante prævisum consensum, sed tantùm ut apta ad finem, vel ad summum ut aptiora, respectu scilicet electorum, quos agnoscunt à Deo specialiter diligi juxta illud 1 Tim. 4: Deus est Salvator omnium, maximè fidelium? Verùm responsio hæc stare nullo modo potest cum doctrinâ S. Augustini haustâ ex Epistolis S. Pauli. Namque juxta hunc doctissimum præsulem, non solùm gratiæ ut efficaces sunt objectum prædestinationis gratuitæ, sed et ipsa merita ut sunt effectus gratiæ, sunt similiter prædestinata. Idque sæpiùs probat hoc principio quòd Deus prædestinet omnia quæ facturus est, quòdque aliunde ex Scripturis constet Deum nobiscum facere omnia merita nostra, et esse eorum primariam ac præcipuam causam. Unde sic rursùs argumentari licet: Qui prædestinando gratias efficaces, prædestinat merita, necessariò intendit media ut efficacia ad finem : atqui Deus, ex S. Augustino, prædestinando gratias efficaces, prædestinat ipsa merita; ergo. Præterea, vcl Deus destinans media ejusmodi novit eorum infallibilitatem, et ab eâ non abstrahit etiam objective; vel concipiendus est decretum prædestinationis ad gratiam ponere cæco modo et inscius consecutionum ejusmodi decreti. Posterius sine absurditate et impietate dici nequit; ergo falsum est primum; proindeque, etc.

Secundum argumentum aliqua habet communia cum primo, et sic se habet: Illa sententia circa prædestinationem ad gloriam tenenda est, quam sapientia Dei in quovis de gratiæ systemate teneri exigit, et quæ nullam in quovis systemate novam affert difficultatem atqui talis est sententia de prædestinatione ad gloriam ante prævisa merita. 4° In quovis de gratiâ systemate sapientia Dei cam sententiam teneri

exigit; nam in quovis systemate Deus, eò quòd sit sapientissimus, dicendus est præsentem gratiæ ordinem non decrevisse cæco modo et inscius eonsecutionum sui decreti ; ac proinde antequàm ejusmodi decerneret et constituere vellet ordinem, concipiendus est novisse quid in illo fieret si constitueretur. Ergo cùm, ubị decernit aliquem providentiæ ordinem futurum, hoc ipso necessariò intelligatur velle absolutè et efficaciter omnia bona inde oritura, ut et permittere mala ex creaturarum defectu in eodem ordine secutura: quia scilicet non propter illa mala, sed propter bona, ordinem ejusmodi constituere intendit; sequitur decretum illud quo præsentem gratiæ ordinem constituit, necessariò habuisse præviam aut saltem comitem intentionem efficacem gloriæ tribuendæ illis quos noverat benè acturos et perseveraturos in isto ordine, si institueretur. Atqui, ut ex jam dictis patet, intentio seu prædestinatio, quæ decretum quo præsens gratiæ ordo constitutus est, præcedit aut comitatur, necessariò est ante prævisa merita absolutè futura, siquidem nu!la merita ejusmodi absolutè futura concipi possunt nisi posito decreto constituendi ordinem in quo futura sunt. Ergo in quovis systemate intentio efficax dandæ gloriæ, seu prædestinatio ad gloriam, si, ut par est, supremæ Dei sapientiæ ratio habeatur, statui debet antè prævisa merita. 2° Sententia quâ prædestinatio ad gloriam ante prævisa merita ponitur, nullam cuilibet de gratiâ systemati novam difficultatem addit. Nam 1o in systemate Thomistarum, quis non videt nihil speciale adversùs libertatem creaturæ aut adversùs divinam voluntatem salvandi omnes, posse objici ex prædestinatione ad gloriam ante meritorum prævisionem collocatà? Si enim decretum prædeterminans, quod non modò prævisionem consensus voluntatis antecedit, sed et ad eum consensum eliciendum voluntatem physicè applicat, atque naturâ suâ infallibilem cum illo connexionem habet, si pariter decretum præmotionem physicam supernaturalem ad perseverandum usque in finem solis electis tribuendi; si, inquam, decreta illa nec libertati creaturæ, nec voluntati antecedenti quâ Deus vult omnes fieri salvos officiant, à fortiori decretum prædestinationis ad gloriam quod in voluntate creatâ nihil immediatè efficit, quodque non nisi decretis et auxiliis præmoventibus ad effectum perducitur, per se non poterit libertati creaturæ nocere, aut adversùs voluntatem salvandi omnes, opponi. Ergo primò systemati Thomistarum nullam difììcultatem novam adjicit sententia quâ prædestinatio ad gloriam ante prævisa merita fieri statuitur.

Eadem sententia pariter non auget Congruismi difficultates. Nam in Congruismo prædestinatio ad gloriam dirigitur scientiâ conditionatorum, ut et prædestinatio ad gratiam. Habet quidem per se ejusmodi prædestinatio ad gloriam, connexionem cum effectu infallibilem; sed eatenùs hanc habet per se, quatenùs infert media electis dari congrua, seu gratias quas Deus prævidit consensum voluntatis operaturas, si dentur. Jam verò omnes ejusmodi systematis defensores sibi planè videntur prædestinationis ad gratiam et auxiliorum congruorum infallibilitatem cum liber

« VorigeDoorgaan »