Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

amorem in Deo admittunt circa omnium salutem. De theologis qui ita sunt opinati, vide Vasques, in 1 partem quæst. 85, c. 4 et 5, et Suaresium, lib. de Prædest. cap. 4, et alios. 4° Alii ejusmodi voluntatem Deo non propriè, sed metaphoricè tantùm adscribi posse, in eoque non formaliter, sed duntaxat eminenter illam esse decernunt. Ita Bannes, in 8 partem, quæst. 19, art. 6, concl. 1; Navarreta, 1 parte quæst. 19, art. 6, controv. 8; Sylvius, 1 p., q. 19, art. 6, ubi opinionem illam pluribus momentis cum Bannesio et Estio adstruit. 5° Sunt etiam qui negant Deum velle eos parvulos salvos fieri, quibus nullâ humanâ industriâ pobest applicari baptisinus, quales ii sunt qui in utero materno extinguuntur. Ita ex recentioribus præsertim duo primus est cardinalis Sfondratus, in nodo prædest. dissoluto, parte 1, sect. 1, n. 4; alter est Vasquesius, in 1 partem disput. 95, cap. 6, et disp. 66, cap. 1, 2 et 3. Ex hâc opinionum diversitate manifestè patet, theologorum scholæ multitudinem in eam non conspirare sententiam quæ statuit Deum velle omnium omninò hominum salutem voluntate verâ, sincerà, actuosâ et formali, quæ scilicet non ad media duntaxat salutis, sed ad salutem ipsam terminetur.

Resp. 1°, auctores mox citatos, quorum plurimi S. Augustinum tanquàm ducem aut exscribunt aut laudant, eo ipso modo interpretandos esse quo ipsemet S. Augustinus. Porrò ex dictis hactenus constat sanctum doctorem primò agnovisse in Deo duplicem voluntatem, unam absolutam et consequentem, quæ semper impletur; alteram generalem et conditionatam, quæ non semper impletur; secundò, in iis locis qui solent opponi ex S. doctore, eum reverà potissimùm loqui de voluntate Dei salvandi omnes absolutâ, consequente et efficaci, idque appositè ad confutandos Pelagianos et Semipelagianos, qui circa voluntatem Dei generalem pro salute omnium insigniter errabant; tertiò, nusquàm S. Augustinum rejecisse et exclusisse voluntatem illam Dei generalem et antecedentem sano et catholico sensu intellectam. Nisi ergo demonstraverint adversarii, auctores quos appellant, conceptis verbis voluntatem illam Dei generalem exclusisse, nihil omninò proficient; at nusquàm id profectò demonstrabunt: imò ex dicendis mox responsione tertiâ sequenti clarè patebit, ab illis scriptoribus non modò exclusam non fuisse, sed contra reipsà admissam generalem pro salute omnium voluntatem; atque illos non in rei substantiâ, sed in solo loquendi modo, à communi et trità aliorum omnium theologorum doctrinâ recessisse. Resp. 2°, inter scholæ doctores eos hic audiendos non esse, qui vel novatorum errori in multis favent, ut Bradvuardinus; vel duriùs ac minùs castigatè locuti sunt, ut Gregorius Ariminensis; vel Baio et Jansenio apertè patrocinantur, ut Fromondus, Florentinus le Cocq, etc. Resp. 3o, reverà nonnullos, eosque numero paucos scholæ doctores, scripsisse quidem voluntatem Dei antecedenten pro salute omnium esse tantùm voluntatem signi, non beneplaciti; voluntatem non realem nec formalem, sed figuratam et metaphoricam, quæ eminenter tantùm in Dco existat.

Verùm si propius eorum mens dispiciatur, videbitur, mera esse de nomine controversia, nec eos à communi scholæ sententià recedere circa id quod in præsenti, quam versamus, quæstione præcipuum ac capitale est, nempe Deum, etiam post Adami peccatum, eoque supposito ac præviso, velle omnes omninò homines salvos fieri, omnibusque suppeditare, aut saltem offerre auxilia verè ac relativè sufficientia ad salutem. Scilicet voluntas illa generalis et antecedens, quam Deus habet, salvandi omnes et singulos homines in statu naturæ lapse, bifariam considerari potes!, vel per ordinem ad finem, nimirùm salutem æternam, vel per ordinem ad media, nempe auxilia quibus salus obtineri possit. Hi itaque pauci theologi voluntatem Dei antecedentem, consideratam per ordinem ad finem, nempe salutem æternam, appellabant voluntatem signi, figuratam, metaphoricam, non veram, formalem ac beneplaciti, quia censebant, eam duntaxat in Deo agnoscendam et admittendam esse voluntatem beneplaciti, quæ semper impletur; cùmque voluntas Dei de salute omnium hominum spectata in ordine ad finem, seu ad salutem æternam, non impleatur, quia scilicet non omnes salvantur, consequenter asserebant illi theologi, hanc Dei voluntatem antecedentem de salute omnium hominum, consideratam in ordine ad finem, seu salutem æternam, non esse veram et beneplaciti voluntatem, sed esse tantùm voluntatem signi, figuratam et metaphoricam. At iidem pauci numero theologi eamdem antecedentem Dei voluntatem de salute omnium hominum consideratam in ordine ad media, seu ad auxilia sufficientia pro assequendâ salute æternå agnoscunt, et appellant veram, realem, activam et beneplaciti voluntatem, quia sic spectata antecedens voluntas reverà impletur, cùm Deus per hanc voluntatem antecedentem præparet omnibus hominibus, eisque conferat, vel saltem offerat auxilia sufficientia ad salutem.

Ita nodum hunc solvit Mariales in Bibliothecâ Interpretum S. Thomæ, tom. 3, quæst. de voluntate Dei art. 6, controv. 15, c. 3: Voluntas Dei antecedens, inquit, in ordine ad finem, seu ad salutem æternam spectata, potest vocari voluntas metaphorica, seu signi, et non voluntas propriè et formaliter, quia hæc I voluntas Dei antecedens considerata in ordine ad finem, id est, ad salutem æternam, non impletur, cùm certum sit, non omnes homines salvari. At eadem Dei voluntas antecedens, considerata in ordine ad media collata, seu ad auxilia sufficientia pro assequendâ salute æternâ, est realis in Deo voluntas, et non metaphorica, quia reverà Deus vult, actualiterque confert media, seu auxilia sufficientia, quibus ⚫ possimus ad gloriam pervenire. › In eumdem sensum Marsilius ab Inghen in 1, dist. 46, q. 45, hæc scribit: ‹ Mihi videtur quòd ista voluntas antecedens non sit nisi voluntas signi respectu salutis, quamvis dici pos< sit voluntas beneplaciti respectu eorum quæ Deus confert. Ita enim Guyartius sacræ facultatis Parisiensis doctor in libro cui titulus · Discrimina quæ intersunt doctrinam Jansenii inter et doctrinam schola Tho

mistica. In eo libro, quæst. 5, art. 5, appositè observat cruditus ille Thomista paucos esse inter Thomistas qui dicant voluntatem Dei antecedentem salvandi omnes homines non esse in Deo actu et formaliter, sed tantùm eminenter, quanquàm et ii ipsi cum aliis quantum ad præcipuum difficultatis caput attinet, consentiant. Licet pauci illi ex nostris, ait, voluntatem dicant antecedentem non ponere actum in Deo, nisi eminenter, à communi tamen Thomistarum consensu in hoc quod præcipuum est non recedunt, omnibus viatoribus dari aut offerri auxilium sufficiens; locumque Apostoli: Vult omnes salvos fieri, non de voluntate tantùm quam Deus habuit ante peccatum originale (ut Jansenius contendit), verùm etiam de eà quam post habuit, et adhuc in præsenti habet, intelligendum esse. Audis paucos illos theologos qui asserunt voluntatem antecedentem non ponei e açtum in Deo, nisi eminenter, à communi aliorum consensu non recedere in hoc quod præcipuum est, scilicet, omnibus viatoribus dari aut offerri auxilium sufficiens.

[ocr errors]

Vide quæ diximus supra conclusione tertiâ, argumento 4,ubi celeberrimorum cujuscumque scholæ theologorum disertis testimoniis demonstravimus omnes constanter theologos (ac præcipuè Thomistas) in eam conspirare sententiam. Ita testatur card. d'Aguirre in Theologia S. Anselmi : « Certa est, inquit eminentissimus cardinalis, theologorum penè omnium sententia, Deum omnibus omninò hominibus præparàsse atque offerre, quantùm in ipso est, media necessaria ad salutem. Ita ex variis Scripturæ locis testimoniisque SS. Patrum, et ipsius Augustini nominatim colligunt, et demonstrant omnes ii theologi qui à quadraginta annis scripserunt contra quintam Jansenii propositionem. › Ita etiam testantur Salmanticenses, tract. 14, q. 111, disp. 6, de gratiâ efficaci, dub. 3, parag. 2, his verbis: Deus vult omnes et singulos homines salvos fieri : sed auxilia supernaturalia sufficientia, proximè, vel remotè ad salutem sunt effectus prædictæ voluntatis; ergo Deus ex vi prædictæ voluntatis confert omnibus et singulis hominibus auxilia aliqua supernaturalia sufficientia ad salutem, ita quòd in singulis aliqua recipiantur. Idem observat et docet recentior Thomista eruditus Hyacinthus de Graveson, sacræ facultatis Parisiensis doctor, in opere dicato summo pontifici Benedicto XIII, sub hoc titulo Epistolæ.... in quibus doctrina de gratiâ per se efficaci, et de prædestinatione gratuità asseritur ac vindicatur. Cùm Deus, inquit tom. 2, Epist. 8, per voluntatem antecedentem præparet (sicut fatentur omnes ad unum Thomista) omnibus hominibus,eisque conferat vel offerat auxilia sufficientia ad salutem, inde facilè colligitur Deum verè ac sincerè velle omnes salvos fieri. ›

Cùm igitur pauci illi Thomista aliique theologi qui asserunt voluntatem antecedentem non esse in Deo actu et formaliter, sed eminenter tantùm, à communi tamen scholae sententiâ non recedant circa id quod in præsenti quæstione præcipuum ac capitale est, nempe

Deum, etiam post peccatum originale, eoque supposito, velle omnes homines salvos fieri, omnibusque dare aut saltem offerre sufficientia gratiæ auxilia; quæ subjungitur quæstio, utrùm illa voluntas fit actu et formaliter in Deo, vel eminenter tantùm; an sit non tantùm signi, sed etiam beneplaciti, mera videtur esse de nomine controversia, et quidem ad solvendum obvia et facilis. Namque cùm Deus, fatentibus illis paucis theologis, omnibus hominibus præparet, offerat vel conferat sufficientia gratiæ auxilia, promptum est inde colligere, Deum velle verè ac sincerè eos salvos fieri: media enim ad finem non assumuntur, nisi ex intentione finis saltem generali, antecedente et conditionatâ. Adde quòd ratio quâ ducuntur illi ut dicant voluntatem Dei antecedentem esse tantùm signi, non beneplaciti, esse eminenter duntaxat in Deo, non actu, nec formaliter; ratio, inquam, illa hæc est, quia voJuntas beneplaciti semper impletur; atqui tamen contrarium affirmare tenentur ii ipsi theologi, siquidem agnoscunt illi, saltem plerique, Deum voluisse omnes et singulos angelos salvos fieri cùm tamen multi ex eis perierint; ergo, etc. Verùm de hoc iterùm fusiùs

mox.

Objectiones ex momentis theologicis.

Objicies 1° Illa voluntas non est in Deo propriè et formaliter, quæ pugnat cum ideâ entis summè perfecti, summè potentis, et cum ideâ et notione causæ universalissimæ : atqui talis est voluntas antecedens et generalis salutis omnium.

1o Pugnat cum ideà Entis summè perfecti. Namque voluntas inefficax, ac proinde imperfecta, pugnat cum idea Entis summè perfecti : atqui voluntas antecedens et generalis salutis omnium est inefficax, non enim omnes salvantur; ergo, etc. 2° Pugnat cum ideâ Entis summè potentis, siquidem Ens summè potens operatur quæcumque vult, quando et quomodò vult. Hoc nisi credamus, inquit S. Augustinus in Enchiridio cap. 95, periclitatur ipsum nostræ confessionis initium, qui nos in Deum Patrem omnipotentem credere confilemur; et cap. 97, subjungit : Et ubi est illa omnipotentia quâ in cœlo et in terrâ omnia quæcumque voluit fecit, si colligere filios Jerusalem voluit et non fecit?........ tanquàm Dei voluntas superata sit hominum voluntate, et infirmissimis nolendo impedientibus, non potuerit facere potentissimus quod volebat. Jam verò si admittatur voluntas antecedens et generalis quæ feratur circa salutem omnium omninò hominum, necessariò agnoscendum erit, quod planè absurdum, imò et divinâ potentia prorsùs indignum judicat S. Augustinus, scilicet, omnipotentissimam Dei voluntatem superatam fuisse infirmissimâ hominum voluntate; et quod volebat omnipotens factum non fuisse, quoniam ne fieret voluntas hominis impedivit. 3° Pugnat cum ideâ et notions causæ universalissima. Ut enim observat S. Thomas, 1 parte, quæst. 19, art. 6, impossible est quòd causa universalissima suum non consequatur effectum : porrò, ut ait ibidem S. doctor, voluntas Dei est causa universalissima rerum omnium; ac proinde ipsam semper impler

oportet.

Resp. 1° argumentum istud in quo adversarii tantoperè confidunt, planè nullum esse ac funditùs ruere, ipsique Jansenio ac Jansenistis esse solvendum, si ad statum innocentis naturæ transferatur. Certè in eo statu, sicut et in præsenti, Deus erat perfectissimus, omnipotens, universalissima rerum omnium causa : aliquid tamen tunc voluntate, verâ, sincerâ, propriâ, ac formali voluit, quod completum non est. Voluit, ut expressè fatetur Jansenius, lib. 3, c. 20, et lib. 10, c. 1, voluit angelos et Adamum in acceptâ justitia perseverare, quæ tamen voluntas suo effectu caruit in malis angelis et Adamo. Hoc unico, ut antea observavimus, ex statu naturæ innocentis ducto argumento facilè eliduntur quæcumque contra voluntatem Dei generalem et antecedentem pro salute omnium in statu præsenti tela solent contorqueri; hæc enim omnia, ut patet, perinde opponi possunt contra voluntatem generalem et antecedentem quam Deum habuisse pro salute omnium omninò angelorum, ultrò fatentur adversarii.

Imò nobiliores ac fidelissimi Jansenii discipuli ultrò agnoscunt Deum verâ, reali, propriè dictà et formali voluntate, etiam nunc omnium hominum velle salutem. Ita Paulus Irenæus, disquisit. 6, art. 8, Dionysius Raymundus, 1 p. cap. 3, art. 4, et cap. 6, art. 6, auctores quinque articulorum art. 5, auctor libri cui titulus: Vindicia. S. Thomæ contra gratiam sufficientem, sect. 3, art. 4, et alii multi. Jansénius croit aussi, inquit Dionys. Raymund. loco mox citato, avec S. Thomas, que cette volonté est véritablement et proprement en Dieu, comme se rapportant à celle de son bon plaisir, puisqu'il l'admet comme S. Thomas. Hæc verò doctrina recta et sana est, quam et sanctus Thomas probat et sequitur. Pariter Paulus Irenæus, loco mox indicato : Ista, inquit, voluntas antecedens non eò solùm pertinet, ut Deus abstrahendo ab hominis lapsu, salutem omnium, quatenùs homines sunt, optare dicitur; sed generatim antecedens Dei voluntas fertur « in id quod rectum, quod justum, quod bonum secundùm se est. Ita quia rectum est hominem con◄verti, pœnitentiam agere..... gratias ejus non respuere.... hæc omnia antecedente voluntate censetur ‹ Deus velle. Non ergo existimant Paulus Irenæus, Dionys. Raymundus, etc., generalem et antecedentem voluntatem que non impletur, summæ Dei perfectioni ac potentiae adversari. Ex his patet primum istud argumentum ex inefficacià voluntatis antecedentis petitum quod hic nobis tanto cum apparatu opponitur, ipsi Jansenio ejusque discipulis, perinde ac nobis, esse solvendum.

Resp. 2° nullo negotio dissolvi posse præsens argumentum hâc ipsâ responsione quam adhibet auctor defensionis Arnaldinæ, ut sese expediat ab câdem difficultate contra voluntatem generalem Dei de salute angeli et hominis innocentis.

Deus, inquit auctor citatus, voluit (in statu naturæ <innocentis) voluntate generali et conditionatâ salutem omnium et singulorum; hoc est, voluit si in justitia quam acceperant. perseverare vellent, et hæc

voluntas efficax fuit. Neque enim, ut hoc voluntatis genus dicatur efficax, opus est id quod cum certa conditione volumus, fieri, sive ponitur, sive non ponitur conditio: requiritur tantùm ut positâ conditione semper fiat id quod volumus, sublatâ, non fiat. Sin sublatâ ut positâ conditione fiat, voluntas irrita ‹ planè est, non efficax.... Ergo quoniam Deus ange⚫lorum omnium et singulorum salutem voluit eâ tantummodò lege ut perseverarent in acceptâ justitiâ, voluntas illa verè efficax fuit; quia gloria concessa est omnibus iis qui perseverârunt, negata cæteris.› Hactenus insignis ille Jansenii apologista. Itaque, juxta hanc responsionem, ut voluntas conditionata dicatur et reipsà sit efficax, opus non est ut id quod intenditur semper fiat, sive ponatur, sive non ponatur conditio : imò si sublatâ conditione fieret effectus, voluntas inefficax esset ac planè irrita; sed requiritur et sufficit ut adhibitâ conditione semper fiat id quod voluntas, sublatâ non fiat.

Porrò generalis et antecedens voluntas quam admittimus in Deo circa salutem omnium ac singulorum hominum in præsenti statu naturæ lapsæ, conditionata est scilicet Deus vult homines lapsos salvare, si ipsi velint gratiæ cooperari ac consentire, seu, ut loquitur S. Augustinus, lib. de catech. Rud. cap. 26 : Si sibi ipsi non sint inimici, et non resistant misericordiæ Creatoris sui. Aliunde verò ii omnes qui gratiæ consentiunt, nec resistunt misericordiæ Creatoris sui, salvantur; alii verò non salvantur.

Voluntas igitur generalis et antecedens quam admittimus etiam in præsenti statu, stando principiis auctoris defensionis Arnaldinæ, meritò dici potest vero sensu efficax ; ac per consequens minimè pugnat cum ideâ et notione Entis perfectissimi, potentissimi, et causæ universalissimæ. Atque ita eâdem ipsà responsione quâ conantur adversarii solvere argumentum quod adversùs ipsos contorquetur contra voluntatem generalem Dei de salute hominis et angeli innocentis, nullum planè ac infirmum reddunt argumentum quod hic nobis opponunt.

Resp. 3° multiplici sano ac catholico sensu dici posse omnem Dei voluntatem, etiam generalem et antecedentem, salutis omnium hominum, semper efficacem esse, et aliquo modo impleri. 1° Quidem dici potest efficax sensu mox exposito, quatenùs scilicet salvantur ii omnes qui dociles ac obsequentes gratiæ sese exhibent; quod sufficit ut voluntas conditionata, qualis est voluntas generalis et antecedens salutis omnium, meritò dicatur efficax. 2° Voluntas Dei alio modo dici ¿potest efficax ac semper impleri, in quantùm, ut lo

quitur sanctus Augustinus, de eis qui faciunt quod non vult, facit ipse quod vult. Sic habet S. doctor Serm. 214. Nec ideò credant iniqui Deum non esse omnipotentem, quia multa contra ejus faciunt voluntatem : quia et cùm faciunt quod non vult, hoc de eis facit <quod ipse vult. Nullo modo igitur omnipotentis vel mutant vel superant voluntatem : sive homo justė damnetur, sive misericorditer liberetur, voluntas ‹ omnipotentis impletur. Et cap. 100 Enchiridii lo

(

quens de peccatoribus qui faciunt quod Deus non vult, sic ait: Quantùm ad ipsos attinet, quod Deus noluit, fecerunt: quantùm verò ad omnipotentiam Dei, nullo modo id efficere valuerunt. Hoc quippe ipso quòd contra voluntatem fecerunt ejus, de ipsis facta est (voluntas ejus.... ut miro et ineffabili modo non fiat præter ejus voluntatem, quod etiam contra ejus fit (voluntatem. 3° Alio etiam modo dici potest voluntatem Dei semper impleri, quatenùs nempe qui recedere videntur à divinâ Providentiâ secundùm unum ordinem, relabuntur in ipsam secundùm alium. Sensum hunc variis in locis indicant SS. Augustinus et Thomas. S. Augustinus, lib. antea citato de Spiritu ct Litt. cap. 35: Infideles quidem, inquit, contra Dei voluntatem faciunt, cùm ejus Evangelio non credunt: nec ideò tamen eam vincunt, verùm seipsos fraudant magno et summo bono, malisque pœnalibus implicant, experturi in suppliciis potestatem ejus, cujus in donis misericordiam contempserunt. Ita voluntas Dei semper invicta est: vinceretur autem si non inveniret quid de contemptoribus faceret, aut ullo modo possent evadere quod de talibus ille constituit. Idem sæpiùs repetit S. doctor in Enchir. cap. 95, 97, 102, 111, etc., lib. de prædest. SS. cap. 16, etc. Idipsum probat et explicat Angelicus doctor, 1 p., q. 19, art. 6, his verbis: Cùm voluntas Dei sit universalis causa omnium rerum, impossibile est quòd divina voluntas suum effectum non consequatur. Unde quod recedere videtur à divinâ voluntate secundùm unum ordinem, relabitur in ipsam secundùm alium; sicut peccator, qui, quantùm est in se, recedit à divinâ voluntate peccando, incidit in ordinem divinæ voluntatis, dùm per ejus justitiam punitur. Cùm ergo tot modis ex SS. Augustino et Thoma Deus dici possit omnipotens, ejusque voluntas efficax et invicta, licet multi contra ejus voluntatem faciant, infirmum profectò est ac nullius roboris quod hic nobis objiciunt adversarii, scilicet, actum esse de Dei omnipotentiâ et supremo ejus in res omnes creatas deminio, si admittatur in Deo voluntas vera, sincera, formalis et antecedens salutis omnium omninò hominum, cùm non omnes salventur, sed plerique pereant. Resp. 4 distinguendo maj. Voluntas inefficax ex impotentia aut ex mutatione consilii, pugnat cum ideà Entis summè perfecti, summè potentis, concedo; inefficax ex malitiâ et iniquitate humanæ voluntatis, quam Deus potest equidem, sed non vult justo, licet occulto, judicio, hic et nunc impedire voluntate absolutâ, consequente et efficaci, nego. Similiter dist. min., et neg. conseq. Scilicet Deus non tantùm omnipotens est, sed etiam sapientissimus ac suavissimus creaturarum omnium provisor: cùm homini quidquam imperat aut prohibet, eum suæ libertati relinquit, ut obsequatur vel resistat, ut indé meriti laudem, demeriti pœnam reportet. Deus, ait Ecclesiastes, cap. 15, v. 14 et seq., ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Adjecit mandata et præcepta sua: si volueris mandata servare, conservabunt te... Apposuit tibi ignem et aquam: ad

quod volueris porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum; quod placuerit er dabrtur illi. Ergo quæcunque Deus vult, quatenùs omnipotens, hoc est, absolutè et ex omni suâ virtute ac potentiâ, ea semper eveniunt. Omnia, enim, quæcumque voluit, fecit, Psalm. 118. Rom. 8: Voluntati ejus quis resistit? Esther 13: Non est qui possit tuæ resistere voluntati. At verò quæ Deus vult voluntate conditionatâ, cujus nempe conditio non pendet à solo Deo, sed à liberâ ctiam creatæ voluntatis cooperatione, ea non semper implentur. Mundare te volui, Ezechiel 24, et non es mundata à sordibus tuis. Matth. 23: Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos... et noluisti? Actorum 7: Vos semper Spiritui sancto resistitis. Et tunc divinæ voluntatis inefficacia non arguit imperfectionem aut impotentiam in Deo, sed duntaxat malitiam et deordinationem in creatâ voluntate quæ non vult servire Creatori, cujus in donis, ut ait S. Augustinus, misericordiam contemnit. Alii, præsertim Thomiste, paulò aliter solvunt idem argumentum, sic distinguendo maj.: Voluntas inefficax ex aliquo impedimento extrinseco, vincente aut retardante efficaciam ipsius, est imperfecta, concedo; voluntas inefficax ex propriâ ordinatione et providentià ipsius volentis, nego. Similiter, distinctâ min. nego conseq. Itaque voluntas aliqua duobus modis dici potest inefficax: 1° ex aliquo impedimento extrinseco, quod vinci ac superari non potest; 2° ex propria ordinatione et providentiâ ipsius volentis. Voluntas priori modo inefficax, est imperfecta et non potest esse in Deo, non tamen si sit inefficax duntaxat secundo modo. Porrò voluntas antecedens quam Deus habet de salute omnium hominum, est inefficax, non priori sensu, quasi humanâ obsistente voluntate, Deus eam implere non possit: Tanquàm Dei voluntas, inquit S. Augustinus in Ench. cap. 97, 6., superata sit hominum voluntate; et infirmissimis nolendo impedientibus, non potuerit facere potentissimus quod volebat. Absit: erat hic error Pelagianus quem confutat ibidem S. doctor his verbis: Quis porrò tam impiè desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates quas voluerit, quandò voluerit, ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Sed est duntaxat inefficax posteriori modo, scilicet, quatenùs ex propriâ ordinatione et providentia sua, Deus, tanquàm provisor universalis, (ad quem pertinet, ut observat S. Thomas, ita omnia ordinare ad fines suos, ut permittat quòd aliqua talem finem non consequantur ne impediatur bonum majus) vult voluntate absolutâ et consequente quòd voluntas generalis et antecedens de salute omnium hominum suo frustretur effectu, ut nempe locus detur mutabilitati, contingentiæ, et infirmitati liberi arbitrii, et ut manifestetur pulchritudo justitiæ erga aliquos, et splendor misericordiæ erga alios. Voluntas igitur generalis et antecedens quam Deus habet de salute omnium omninò hominum licèt inefficax, non est tamen imperfecta. Ita fermè Joannes à S. Thoma, quæst. 19, de voluntate Dei disp. 5, art. 6.

Resp. denique 5°; quamvis liquidò exponere non

possemus quà ratione voluntas generalis et antecedens, utpote inefficax, possit conciliari cum Dei omnipotentià et supremo ejus in creatam voluntatem dominio, non ideò tamen neganda esset hujusmodi voluntas, præsertim cùm omni argumentorum genere talem in Deo voluntatem agnoscendam esse antea invictè demonstraverimus. Hactenùs nemo clarè ac nitidè exposuit quâ ratione Dei libertas cum ejus immutabilitate cohaereat: an proptereà utriusque neganda concordia? Nemo nescit quàm graves, quàm intricatæ sint difficultates quas Sociniani opponunt adversùs præcipua fidei nostræ mysteria: non minùs tamen fixum ac ratum stat catholicum dogma, à quo recedere nulli Catholico licitum est. Valet hic certè celeberrimum istud S. Augustini pronuntiatum, lib. de Dono perseverantiæ c. 15: Numquid negandum est quod est apertum, quia comprehendi non potest quod occultum est? Numquid..... propterea dicturi sumus quod ita esse perspicimus, non ita esse, quoniam cur ita sit non possumus invenire?

Objicies 2: Illa voluntas non potest admitti in Deo, quæ fundatur in præcisione et abstractione mentis; atqui voluntas antecedens fundatur in præcisione et abstractione mentis, camque necessariò supponit; ergo, etc. Major certa est, quia in Deo nulla potest esse abstractio. Non ex parte intellectus, siquidem intellectus divinus omnia simul et necessariò cognoscit: non etiam ex parte voluntat's, quia voluntas versatur circa res uti sunt in seipsis. Voluntas, inquit S. Thomas, 1 p., q. 19, art. 6, ad 1, comparatur ad res secundùm quod in seipsis sunt: in seipsis autem sunt in particulari. Idem docet S. doctor his verbis, in 1 sent. dist. 47, q. 2, art. 1: Est enim è contrario de voluntate et cognitione speculativà. Cognitio enim speculativa perficitur in abstractione à singularibus; sed voluntas perficitur in particulari circa quod est operatio. Minor verò constat ex ipsâ voluntatis antecedentis notione: juxta enim omnes theologos, post S. Thomam 1 p., q. 19, art. 6, voluntas antecedens abstrahit à certis quibusdam circumstantiis, et in hoc differt à voluntate consequente, quæ versatur circa objectum suis omnibus vestitum circumstantiis.

Resp. 1° objectionem hane adversari Jansenio ejusque discipulis, qui veram, sinceram, antecedentem in Deum admittunt voluntatem pro salute angeli et hominis innocentis. Vide que diximus paulò anteain responsione ad 1 objectionem.-Resp. 2° adversari pariter omnibus scholis catholicis : nulla est etenim quæ non agnoscat antecedentem voluntatem pro salute angelorum et hominum in statu innocentie; nulla est etiam quæ in præsenti statu non admittat in Deo veram et sinceram voluntatem antecedentem salutis hominum, vi cujus ipsis omnibus confert aut saltem præparat media verè sufficientia quibus salutem consequi possint. Idipsum supra concl. 4, argumento 4, clarè demonstravimus, adductis hanc in rem disertis ex omnibus scholis illustriorum theologorum testimoniis. Porrò nemo non vide! nullius esse roboris, ac habendum esse tan

quàm merum sophisma, argumentum quod cum unanimi et constanti omnium scholarum consensu pugnat.

Resp. 3°: Si valeret objectio proposita, concluderet, non solùm contra voluntatem generalem salvandi omnes homines, sed etiam contra voluntatem salvandi vel unum justum, qui reprobus est: attamen voluntatem hanc esse dogma expressè definitum, camque sine præjudicio fidei negari non posse ostendimus conclusione 1, idque conceptis verbis docet Illustrissimus Bossuetius, ibidem citatus: Il faut reconnaître, inquit doctissimus præsul, Justif. de Réflex. p. 67, la volonté de sauver tous les hommes justifiés, comme expressément définie par l'Eglise catholique en divers conciles, notamment dans celui de Trente, et encore trèsexpressément par la Constitution d'Innocent X, du dernier mai 1653.

Resp. 4° distinguendo: Illa voluntas non est in Deo admittenda quæ fundatur in mentis præcisione et abstractione formali, concedo: præcisio enim formalis ex parte intellectus sic præscendentis supponit limitationem et imperfectionem, scilicet non omnia simul, necessariò et ex æquo cognosci. Illa voluntas non est in Dco admittenda, quæ fundatur in mentis abstraetione et præcisione objectivâ, nego; præcisio enim hujusmodi nullam in cognoscente supponit imperfectionem: sed in objecto duntaxat cognito quod habet varios conceptus objectivos aut formaliter ex naturà rei, aut ita virtualiter à se invicem distinctos, ut eorum unus possit cognosci altero nullatenùs cognito. Et verò icet Deus omnia simul et necessariò cognoscat, admittitur tamen ab omnibus theologis divisio scientiæ divinæ in scientiam visionis et scientiam simplicis intelligentiæ; quidni pariter admitteretur divisio voluntatis in antecedentem et consequentem? Scilicet intellectus divinus, utpote perfectissimus, omnes et singulos cujuslibet objecti cognoscit respectus; videt, v. g., hominem in primo instanti creationis, et in secundo conversationis, et in tertio et in quarto, et in omnibus aliis ante et post peccatum originale; uno verbo in omnibus et singulis instantibus maximè præsens est homo intellectui divino. Et cùm intellectui divino perfectissimè respondeat voluntas divina, concipimus actum aliquem divinæ voluntatis correspondere singulis instantibus in quibus intellectus divinus objectum aliquod cognoscit, qui quidem omnes actus voluntatis sicut et actus intellectûs inter se virtualiter distinguuntur, quatenùs idem præstant ac si essent realiter distincti; sicque pro modulo nostro intelligitur Deum velle aliquid, (v. g., salutem hominum) voluntate antecedente et conditionatà, licet illud idem non velit voJuntate consequente et absolutà.

Resp. denique 5° recurrere hic quod mox in responsione ad superiorem objectionem, ex S. Augustino retulimus, lib. de Dono persev.: Numquid negandum est quod apertum est, quia comprehendi non potest quod occultum est? et rursùs: Numquid propterea dicturi sumus quod ita esse perspicimus, non ita esse (scilicet in Deo admittendam esse voluntatem antecedentem circa salutem omnium hominum) quoniam cur ita sit non

« VorigeDoorgaan »