Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]

At, inquies, faciliùs in bonam flectitur partem qui in neutram inclinat, quàm qui in adversam et malam propensus est; atqui atheus circa Dei attributa in neutram propendit partem, dùm make fixus hæret polytheus; ergo. Respondeo absonam prorsùs esse comparationem: neque enim in æquilibrio stat atheus, sed in adversam non solùm inclinatur partem, quin eam amplectitur totam quantùm defendi illa potest : non aibor est recta, sed prorsùs succisa et eradicata, cùm polytheus non sit nisi arbor inclinata et propensa. Respondeo 3°: Si attendatur quæstio relativè ad Deum ipsum, etsi atheus et polytheus gravioris criminis sint rei, atheus tamen polytheo videtur pejor, 1° quia gravior est in errore malitia, cùm omnia demonstrent veritatem entis superioris et provisoris, unde major est magisque voluntaria athei cæcitas quàm polythei; hic enim veritatem sequitur ex parte, eamque non adulterat, nisi quia miserè præjudiciis deluditur; 2° universalior est athei malitia; cuncta enim sive physica sive moralia simul cùm existentia Deo aufert attributa; polytheus verò plures enti superiori concedit perfectiones, quin et ex attributis moralibus plura conservat intacta; ergo graviorem Deo infert atheus injuriam quàm polytheus.

[ocr errors]

Dices Polytheus plura divinitati tribuit crimina, sed injuriosum est magis divinitatem foedare criminibus, quàm eam prorsùs negare; ergo polytheus est atheo pejor. Respondeo polythei et athei assertionem nullatenùs divinitati nocere; utriusque noxam metiri debemus ex animi dispositione, et ex intentione quam habet nocendi; sed athei dispositio spontanea est magis ac voluntaria quàm polythei: vix intelligitur quomodò sincero animo possit ille suum defendere errorem, cùm è contrario hujus errandi occasionem inveniamus et lugeamus. Deinde ex câ spontaneâ cæcitate habemus utriusque nocendi intentionem; unus enim concipitur errare turpiter quidem, sed humanè; alter verò errare turpiùs adhuc et cum majori malitià; igitur in graviori crimine varios discernimus gradus, et in illis summum obtinet atheus.

Nec est quòd addas graviùs videri homini probo si crimina ipsi imputentur, quàm si adimatur vita: etenim non ex hominis sensu dijudicandum est de divinitate. Homo finitudinis et indigentiæ conscius felicitatem extrinsecùs quærit, et fama velut pars felicitatis humanæ habetur, aut saltem velut illius adminiculum ; hine commotio viri probi dùm ipsi crimina imputantur; verùm Deus sibi sufficit, nec curat quid dicant, quidve sentiant homines, ut propriam sortiatur felicitatem; sed hominum sensa explorat, ut exinde illorum misereatur, àut illos, si voluntariè, si pertinaciùs errent, districtiùs puniat; ergo quòcumque se vertat Baylius, semper constabit etiam divinitati majorem inferre injuriam atheum polytheo.

§ 2. Varia atheorum systemata. Tria vulgò recensentur, immaterialistarum, Epicureorum et Spinosa. De iis scorsim agendum.

Systema immaterialistarum. Immaterialista ii dicuntur qui materiam seu cor

pora existere negant rati solis spiritibus posse existentiam competere. Si in hâc generali immaterialismi notione consistas, certum est illud systema fuisse propugnatum à Georgio Berkeleyo collegii SS. Trini tatis Dublini socio, et deinde ad episcopatum Clounensem à rege Britanniæ majoris evecto, in opere quod adversùs septicismum, atheismum et irreligionem anglicè scripsit, cujus pars inscripta: Dialogi Hilam inter et Philonoum, etc., in gallicum sermonem translata est. Verùm præposterè et immeritò is auctor à multis ut atheus habitus est; qui contra ex existentià materiæ et mundi in spiritibus, ut loquitur, id est, ex ideâ præcellenti quam hujusce mundi aspectabilis et omnium ejus motuum et partium, connexionisque carumdem habemus, necessariè et immediatè demonstrari ostendit entis supremi et infinitè perfecti et intelligentis existentiam, à quo solo ejusmodi idea nobis tribui potest. Imò verò Berkeleyus suam singularem doctrinam cum Scripturis sacris conciliare satagit, ipsique attribuitur egregium aliquod opusculum adversùs incredulos exaratum, quod inscribitur, Alciphron.

Nulla igitur hic cum Berkeleyo controversia nobis est. Sed fertur faisse quosdam qui ut argumenta ex materiæ existentiâ et motu, et ex universi ordine petita, quibus atheismus penitùs evertitur, declinarent, immaterialismum amplexi sunt, ac non alia entia præ→ ter spiritus existere statuerunt. Hos appellamus immaterialistas atheos, qui duplicis generis esse potuerunt, nam aliis videri potuit se solos in rerum naturà certò existentes ponere, adeò ut de suâ solâ existentià, de sua solâ cogitatione aut volitione, aut sensatione certò judicare possent, incerti verò essent de re alià quâlibet, aliis potuit magis placere dari mentes æternas, necessarias, à se invicem independentes, modificationibus necessariis et sibi necessariò succedentibus successive instructas. Quocumque modo sumatur illud systema, facillimè

Refellitur.

1° Humana mens habet causam aut existit à se; si primum, hæc causa Deus erit, Deusque demonstrabitur. Si secundum, habet ergo omnes perfectiones quas enti necessario competere supra demonstravimus; ergo illa Deus est, et velut Deum sese exhibere poterit atheus immaterialista. 2° Humana mens desideriis quibus succenditur, indigentiæ admonetur suæ: ergo non habet quidquid habere potest, quin necessariis et exoptatis ardentiùs caret, ac proinde finitudinis et paupertatis suæ conscia, non existere necessariò cognoscere debet, et sentit invita. 3° Mens humana varias experitur sensationes, nonnullas inquirit et advocat, plurimas excipit inexpectatas, et ex iis quot sunt quas incassùm excutere et fugare tentat! lis detinetur et torquetur dolens; insuper quot sunt quas concupiscit, ad quas inhiat, quibus tamen frustratur! Sed hæ sensationes, harum præsentia, duratio, natura, efficacia, arguunt existentiam entis ab animâ distincti dominatum supremum in eam exercentis; illius entis

potentiam expendat et perscrutetur naturam immaterialista, et Deum habebit. 4° Vel solum sensum intimum habet immaterialista atheus ut veritatis notam, nostrorumque regulam judiciorum, vel admittit insuper cognitionis claritatem seu evidentiam. Seligat ille; si primum, solus ergo existit immaterialista atheus in rerum naturâ, in unico præsenti instanti, cum unicâ actuali modificatione, cujus ortum, durationem, sicut suum ortum suamque propriam durationem ignorat; sensus enim intimus non est nişi de iis quæ actu et in præsenti intrinsecùs afficiunt. Si secundum, jam mentes numero infinitas, necessarias independentes et æternas admittit; aliunde tamen eædem mentes nullum servavêre de suâ æternitate vestigium, se in constanti vivere dependentiâ experiuntur, ad bona exteriora jugiter anhelant, perpetuâ deluduntur entis extrincesi operatione: prorsùs infelices nec dolorem vitare, nec explere desideria queunt; non sunt ergo entia necessaria; et undequàque ruit insulsum athei immaterialistæ systema. 5° Etiamsi supponi posset nulla existere corpora, non tamen immaterialistæ idcircò declinare possent invictum quod ex dispositione et ordine partium mundi aspectabilis deducitur argumentum. Nam seu existat seu non existat materia, certissimum est ipsoque sensu intimo constat 1°, dari ideam ejusmodi dispositionis, dari apparentias earum omnium quæ in mundo aspectabili veri philosophi esse credunt et demirantur; constat 2°, in ideâ illà et apparentiis universi summam elucere sapientiam, et eam quidem sapientiam quæ mentis nostræ intelligentiam longè superet; constat 3", nos ejusmodi ideâ et apparentiis etiam invitos affici, ac proinde nos non esse ejusmodi ideæ et apparentiarum causam. Ergo agnoscenda est causa nobis superior, et à quâ pendeamus, quæ ejusmodi ideam et rerum apparentium in nobis producat, cuique summa intelligentia et potentia tribuenda sit; hæc autem causa est Deus; ergo. 6° Omnia argumenta metaphysica ex ideå Dei et entis necessarii desumpta, quibus evicimus Deum existere, non declinat immaterialista atheus, dùm rerum sensibilium existentiam admittere renuit. 7° Etiam abstrahendo à veracitate Dei satis firma habentur existentiæ corporum argumenta, ut à nemine prudenter ejusmodi existentia negari possit. Id enim negare imprudens est et stultum, quod omnia suadent et astruunt, à quo admittendo nihil deterret, et ad quod judicandum invincibiliter inclinamur : atqui sic se habet corporum existentia, etiam ubi à Dei veracitate abstrahitur. 1° Hanc existentiam omnia suadent et astruunt, nempe testimonium sensuum constans et uniforme, omnes sensationes sensationumque relationes, omnes rerum ac personarum quibus circumdamur apparentice. 2° Nihil nos ab admittendà corporum existentiâ avertit et deterret; fatendum quidem reipsà aliquando dari in nobis impressiones sensationibus prorsùs similes, licet extra nos objectum ejusmodi sensationum non existat; sed tunc neque testimonium sensuum uniforme est, neque sensationes sunt constantes, neque habent pro objecto mundum aspectabilem, aut corpora generatim, sed aliquod dun

taxat in particulari determinatum corpus, ergo ab admittendâ existentià corporum quibus rerum universitas constat, nihil mentem avocat et deterret. 3° Invincibiliter inclinamur ad judicandum existere corpora; testem hic experientiam appellamus: nemo non experitur se non posse constanter temperare se ab hoc judicio: Corpora aliqua existunt; ergo, etc.

Dices: Non sumus certi existere corpora, nec illam probare conantur existentiam philosophi, nisi suppositâ Dei existentià; ergo, etc. Respondeo 1°, immaterialistarum atheorum systema à nobis fuisse confutatum multis argumentis à corporum existentia non petitis, ac proinde, etc. 2° Falsum est videri philosophis incertam esse corporum existentiam, nisi Deus summè verax omnibus præesse ponatur. Enimverò sentiunt quidem nonnisi suppositâ Dei existentia posse haberi hujusce veritatis demonstrationes metaphysicè certas; sed nemo eorum est qui non agnoscat tot esse, ut diximus, corporum existentie indicia etiam abstrahendo ab existentiâ Dei, ut nonnisi stultè in dubium revocari possit. Et verò sensationes sensationumque relationes non producuntur ab anima ipsà, siquidem cas etiam invita patitur, multæque sunt ingratæ et injucundæ quas spontè non suscipit; ergo vel oriuntur à corporibus, et tunc existit materia; vel eas imprimit nobis ens aliquod spiritale et præpotens, cujus proinde natura debet esse optima, rectaque voluntas, uno verbo, Deus erit qui nos deludere non potest, sicque et Deus et corpora agnosci debent; vel ortum ducunt illæ sensationes ab animâ ipsâ ; sed istud repugnat: non enim eas spontè suscipit mens, cùm multoties eas ingratas ac injucundas experiatur invita; non ex quoque necessariò è naturâ animæ pullulant; neque anima si existens à se intelligatur, dici potest dolori, illusioni nata et infelicitati. Restat ergo ut immaterialista atheus respondeat se sensationum causam sicut et suæ existentiæ nescire, hocque unum se scire quòd in momento præsenti existat et sentiat.

Systema Epicuri.

Epicurus deos agnovit, sed molli, seu potiùs turpi versantes in otio, orbis efformationi non præfuêre illi, nec illius conservationi invigilant, aut entium ex quibus componitur provident necessitatibus: ut autem sine inanium deorum operatione mundum efformet Epicurus, duo supponit necessariò et à se existentia, spatium scilicet immensum, id est, vacuum quoddan, æternum, infinitum et inane, hoc primum. Secundum est materia, non in unum quoddam compacta corpus omnibus sibi invicem adhærentibus partibus, sed per primas sui partes minutatim divisa et secta; partes illas vocat atomos, quarum hæ sunt proprietates, æternitas, divisibilitas, figura, gravitas et motus. Atomi sunt æternæ quia necessariò existunt; sunt indivisibiles, licet extense, ob perfectam duritiem qua pollent; figuratæ sunt, singulae autem suâ gaudent figurâ ali enim sunt hamatæ, aliæ pyramidales, triangulares aliæ, etc.; sunt quoque graves atomi:

porrò earum gravitas innata est propensio tendendi deorsùm, et in illis principium est intrinsecum motus: jam verò motus duplex in atomis distinguitur, naturalis unus quo illæ feruntur deorsùm, alter fortuitus est et clinamen appellatur, quo atomi deviantes à linea quâ perpendiculariter tendebant ad centrum, occurrerunt in invicem, et ob figurarum diversitatem sibi invicem adhæscrunt.

His positis, genesim mundi explicat Epicurus: Ferebantur atomi ab æterno deorsùm in spatio inani; fortuitò autem contigit quòd à rectâ declinantes vià, in invicem impegerunt, sibique adhærentes ob diversitatem figurarum varia ex quibus resultat orbis, efformaverunt corpora. Nihil igitur in orbe agnoscit Epicurus præter corpora, nullum opus ad orbis formationem sapientis manu opificis, cuncta aut cæco materiæ motu, aut magis adhuc cæco casu eveniunt. Hæc sunt Epicuri dogmata; ut ea refellamur, primùm referemus momenta consultò superiùs omissa et in istum reservata locum, quia præsentem doctrinam impugnant, simulque Dei existentiam stabiliunt: deinde nonnulla ex pluribus absurdis quæ infert illud systema, breviter exponemus. Sit itaque

Prima probatio contra doctrinam Epicuri.

Existit materia seu atomi; atqui atomi et materia non sunt à se; ergo materiæ admittendus est creator, ordinator atomorum, ac proinde et Deus. Major principium est Epicuri. Probatur minor: Ens à se, ex demonstratis, est infinitè perfectum: sed materia est valdè finita, limitata et imperfecta; ergo. 2° Ens à se debet saltem necessariò habere omnes perfectiones sibi possibiles; atqui materia non habet omnes perfectiones sibi possibiles, non habet necessariò motum, cùm illæsâ materiæ essentiâ clarè illa percipiatur et intelligatur quiescens ; ergo non est ens à se. 3° Ens necessarium est independens et immutabile; sed materia concipitur prorsùs dependens ab extrinseco ente, indifferens est indifferentià absolutè passivâ ad motum et quietem, ad hunc vel illum motum, ad hanc vel illam figuram, etc.; hìnc mutationi cuncta materia intelligitur obnoxia; ergo non est ens necessarium. 4° Materiæ partes sunt totidem substantiæ, quin et singularum partes atomorum entia sunt et substantia; ergo singulæ materiæ partes sunt independentes, immutabiles, necessariò mota; singulæ sunt immensæ, nullâ quippe ratione ad unam præ cæteris restringuntur spatii partem; ac proinde singulæ sunt entia necessaria, quod repugnat. Ruit igitur vel ex fundamento Fpicuri materialistarumque systema.

Dices: Materia potest esse ens necessarium; ergo est. Antecedens probatur; necessitas existendi non destruit ens cui tribuitur, quin illud perficit et confirmat; hoc quippe unum exigit, quòd ens illud suis necessariò potiatur perfectionibus; ergo, etc. Respondeo : 1° Retorqueri debet argumentum de quolibet spiritu, pro isto quippe militabit, si militet pro materiâ ; 2" etiamsi vera essent objectionis Įrincipia, nihï ominus adhuc materia non posset esse ens necessarium:

quas enim habet perfectiones, motum dico et figuram, cas necessariò non habet, mutatà figurâ, sublato pe-nitùs aut mutato motu, adhuc integra concipitur superstes materiæ substantia; 3° quas secùm inferat perfectiones existendi necessitas, ostendimus supra; unde patet falsum esse antecedens, et falsam illius probationem.

Secunda probatio. Inest materiæ et atomis motus; ergo agnoscendus est primus motor: antecedens constat ex adversariis; probatur consequentia : Vel materia et ejus partes moventur à motore ab illis distincto, vel moventur à se ipsis: sed hoc postremum repugnat. Nam motus ille non esset liber, ut fatentur Epicurei, et demonstrat idea materiæ prorsùs libertate expertis restat ergo ut motus sit à naturâ, ab essentiâ materiæ : atqui motus non potest esse materiæ et illius partibus essentialis, 1° quia et integræ materiæ et singulis illius partibus quies intelligitur verè possibilis; non illa concipiuntur destrui, dùm concipiuntur quiescere ; 2° motus de se augeri potest in infinitum; quæro ergo num singulæ materiæ partes motu infinito donentur? Si negent Epicurei, quæram cur singulæ tali motûs quantitate, cur non majori aut minori potiantur? Si affirment, nonne illud prorsùs absurdum est? deinde quomodò coalescere potuit aut exstat orbis? sanè vis infinita à nullo vinci potest, vinci autem debuêre quædam materiæ partes ab aliis, ut formarentur corpora et moverentur; non possunt quoque illa perseverare in suo esse, si singulæ eorum partes jugi et infinito donentur motu; tunc enim unaquæque pars intelligitur cæteras relinquere et suæ obsequi determinationi motûs; 3° nam si motus essentialis est materiæ, non solùm essentialis erit motûs quantitas, sed et illius determinatio; scilicet materia mota tendit ad orientalem, aut occidentalem partem, etc.; sed hæc tendentia non erit accidentalis si motus ab essentiâ profluat,eadem quippe vis motum exigens, exigere debet et illius determinationem; ergo hæc determinatio motûs est essentialis ; ergo mutari non potest hæc determinatio quin destruatur materia, quin evanescant illius partes quis talia seriò defendere auderct? ergo materia non à se ipsâ movetur, sed à primo motore, qui quidem Deus est.

Dices Materia gravitat, inde motus et illius deter minatio; gravitat et ratione molis, inde quantitas motûs : ergo occurrit ratio cur moveatur materia cum tali determinatione, et cum tali motûs quantitate. – Respondeo: 1° Gravitatis causa intelligitur verè extrinseca, quia in medio, ut aiunt, libera materia semel mota, concipitur semper ex se moveri juxta determinationem à motore impressam; ergo si determinatio hæc opponitur tendentiæ ad centrum, sequitur quòd contra prætensam gravitatem movebitur materia. Ratio à priori est, quòd materia de se iners et passivė indifferens perseverat in statu in quo semel posita supponitur; 2° si determinatio motûs ex innatâ et intrinsecâ materiæ gravitate sumitur, jam omnes illius partes in invicem cohærentes eâdem determinatione donan ir, ac proinde nulla erunt in illa adhæsione

quæ vincant aut vincantur, ut supponunt adversarii, sed singulæ mutuam conferent opem; nulla quoque erunt eorpora, quæ rursùm ab orientis occidentisve partes tendant, sed cuncta cæco et unanimi impetu centrum petere debent, sicque subitò labitur mundus; 3" moles ex partibus resultat, partes autem sunt materia; ergo unaquæque pars propriam debet habere motûs quantitatem, ac proinde semper eadem recurrit difficultas.

Tertia probatio.--Si alicubi, præsertim in orbis ordine mirè elucet alicujus opificis sapientia, finis scilitet intentus et aptissimorum ad illum finem susceptio mediorum atqui ille opifex Deus est; ergo existit Deus orbis ordinator. Minor nullam experitur difficultatem, et soli hærendum est majori: hæc autem probatur. 1° Ex astrorum formâ, situ, dispositione et motu regulari ac constanti: neque enim intelligitur quomodò hæc admitti possunt, si suprema desit intelligentia, quæ ingentia hæc corpora efformet eleganter, in legitimâ à nobis collocet distantiâ, ad immissionem aut reflexionem lucis optimæ cautè disponat, assiduo rapiat cursu et exagitet ad dierum noctiumque vicissitudinem, et ad varias anni tempestates. 2° Ex terrå quæ ex fœcundo jugiter sinu emittit plantas, arbores, suavesque fructus; semina colligit et abscondit, fovet aliquantulùm ut germinent, germini sinum aperit, ut lucis, aeris, venti, pluvia adminiculo crescat atque fructificet, ut exinde nutriantur animalia. 3o Ex elementis et meteoris: quis enim fortuito casu opinari auderet, aerem astra inter et terram fuisse diffusum, lucis vehiculum, nubes ubertatis parentes circumferentem ubique; aquam terram circumdantem, ut humore suo nativam temperet siccitatem, sal bituminosum maris, ne aquæ corrumpantur, intumescentes fluctus inani confractos arenâ, fortes è montibus in convallia descendentes, recurrentes et alternas frigoris et æstatis, veris et autumni vices ut ex variis illis affectionibus mutuum in corporibus servetur aut restituatur æquilibrium. 4° Ex organisatis corporibus, in quibus omnes partes invicem subordinatæ, ab invicem dependentes, singulæ finibus determinatæ propriis, nec una alterius functiones obire potest, nec una sine alterâ quod proprii muneris est exsequi valet. Videatur homo, quàm aptè in illo dispositi sensus? quàm accuratè disposita membra? per nervos fluunt animales spiritus, sanguis per venas, pedes recti, oculi in capite velut in speculà, os venustum, etc.

Sufficiat rudis et imperfecta hæc ordinis universi delineatio, qui plura voluerit, adeat Ciceronem de Naturâ deorum, Minutium Felicem in Octavio, aliosque antiquiores, et ex recentioribus Fenelonium, Abadie, Nyevemthuit, Poligniacum, etc. Ex his quæ diximus conjicere licet, omnia in orbe alicui esse destinata fini, omnia ad finem tendere, ac proinde orbem effectum esse supremæ cujusdam et sapientissimæ intelligentiæ.

Dices: Plura sunt in orbe quorum nullus intelligitur finis, pluvia cadens in deserto, fulmina in rupes irruentia, muscæ, ranæ, serpentes, etc.; ergo non opus est sapientiæ orbis. - Respondeo: Ex co quòd nos la

teat finis ab agente intentus, non concludere licet nullum esse operis finem: sed ex iis quæ cognoscimus ritè inferimus agentis sapientiam, si finem discernamus, et si assumpta videamus optima ad finem assequendum media; quæ cùm de quolibet agente vera sint et certa, multò magis adhuc sunt, ubi agitur de ingenti opere, quale est orbis universus, et de agente infinito, qualis Deus est nihil enim est tunc quod miremur, si singula non attingamus quæ intendit suprema hæc sapientia, et si singulorum entium proprium finem discernere et assignare nequeamus.

:

Dices iterùm Mundus finitus est, ordoque illius-est etiam finitus sed ad excogitandum et exequendum ordinem finitum, quantacumque sit illius pulchritudo ac regularitas, non requiritur sapientia infinita; ergo ex ordine universi non potest concludi existentia Dei, id est, entis infinitè sapientis.—Respondeo : Quidquid sit de veritate minoris in se considerata, et utrùm opus quale est orbis, in quo reperitur tanta varietas, combinatio tanta respectuum et entium possit esse effectus sapientiæ finitæ, certum tamen est illud opus exigere et probare causam sapientem ab opere ipse distinctam hanc nobis concedant athei, jam actum erit de illorum systematibus ac doctrinâ, nec posteà nobis erit difficile eos cogere ad agnoscendum talem causam debere esse infinitè intelligentem et sapientem. Non ergo ex præsentis vi demonstrationis arguimus causæ sapientis infinitudinem: sed hoc unum invictè eruimus, dari et existere causam sapientem à mundo distinctam; quod si semel concessum fuerit, nullo posthac negotio demonstrabitur hanc causam esse summè perfectam.

Quarta probatio.-Cogitatio non potest esse à materiâ nec illi competere; ergo datur alia à materiâ et corpore substantia, ac proinde funditùs ruit atheorum systema et agnoscendus est Deus: antecedens in quo solo est difficultas probatur :

1° Si materia esset cogitationis capax vel ex naturâ suå, vel ex vi quarumdam proprietatum : neutrum dici potest: primò, non ex naturâ suâ: tunc enim materia omnis, omnis materiæ pars cogitaret, et quidem essentialiter, quod planè absurdum est; 2° non ex vi proprictatum: aliæ quippe sunt materiæ competentes in se consideratæ, aliæ quæ illi conveniunt relativè ad locum et corpora adjacentia; primæ fluunt ex pluralitate partium et extensione, hæ sunt divisibilitas et figura, sed nec ex extensionc, nec ex figurâ aut divisibilitate materiæ oritur cogitatio, illius nulla concipitur connexio cum illis proprietatibus, sive generatim, sive speciatim spectentur illæ : omnis materia extensa, divisibilis, figurata est; non idcircò cogitat materia omnis: quâcumque positâ extensione, divisibilitate aut figurâ sive rotunda sive triangulari, nondùm adhuc est cogitatio, nondùm adhuc concipitur; ergo cogitatio non convenit materiæ vi illius proprietatum, dùm hæc in se consideratur; aliæ materiæ proprietates sunt quies et motus; quies sanè non importat cogitationem, hæc enim quamdam vim activam innuit, quies verò inertiam et meram passionem. Motus autem magis actionem significat, sed

cecam et brutam, soli superficiei applicatam et quidem necessariis immotisque legibus; quàm longè distat ab hác notione nostræ cogitationis idea! Deinde motus generatim non gignit cogitationem; omnis quippe pars materiæ motus est capax; non omnis capax est cogitationis motûs autem particularis non superaddit motu generatim sumpto, nisi certam quamdam motûs quantitatem et determinationem; sed positâ quâvis motûs quantitate et determinatione, concipitur non exinde exsurgere cogitationem, si illa non oriatur ex motu generatim sumpto; alioquin posset cogitatio competere cuivis materiæ parti; ergo, etc. Tandem, si ex motu prodeat cogitatio, vel ex motu unius alicujus partis materiæ, vel ex plurium motu; utrumque manifestè repugnat: primum, quia pars materia est et substantia composita ex pluribus partibus, et quia quælibet pars mobilis concipitur juxta quemcumque gradum et quamcumque determinationem motûs; ergo quæcumqué pars materiæ semper occurrit cogitans aut cogitationis capax. Secundum non minùs falsum est; impingant enim simul atomi in extraneum corpus aut in sese invicem, perinde erit; habebitur impetus, collisio, major aut minor superficierum compressio, major aut minor velocitas, sed nondùm incipit cogitatio; ergo illa ex motu non oritur; aliunde nec ex aliis materiæ proprietatibus aut ex ejus naturâ fluit; ergo cst à principio à materiâ distincto.

2° Conferantur simul proprietates materiæ et cogitationis, quantùm mutuò pugnent statim apparebit.Materia extensa, divisibilis, figurata est; cogitatio indivisibilis, non illius pars assignari potest; corpus impingens in aliud, illud impetit secundùm se totum, singulare corpus percutit. non in distanti, sed per contactum, si repellatur, reflectit integrum, non supra aliquam suî partem : cogitatio autem præteriti est recordatio, memoria absentium, præcisio à materià, abstractio à singularitate, spiritualia, virtutem, sapientiam, 'rationes universales entis, substantiæ, etc., exhibet, in sensationes, in semetipsam reflectit, quæ profectò omnia materia neque quiescens, neque mota præstare potest; ergo cogitatio nequit esse à materià.

3° Sensatio, judicium, volitio et quidem libera quomodò materiæ competere possent? Quolibet dato motu dolor aut quævis alia sensatio non adest, et aliquid superaddendum intelligitur et corpori et motui. Judicium, simplex affirmatio aut negatio, idearum multoties universaliorum et abstractarum conjunctio aut separatio, quâ tandem machinâ judicium illud poterit è materiâ educi et extorqueri? Volitio libera è fundo naturæ activæ pullulans, ita posita ut non poni potuerit, ita existens ut ab eâdem naturâ mutari possit et quandoque mutetur; volitio infinito inhians, spiritualia êt summa concupiscens; evolvat sinum materiæ Epicurus, congreget atomos, impellat in invicem, et ex cæcâ illarum collisione volitionem edat, si possit: interim constabit nobis cogitationem non posse materiæ competere.

Dices 1° Ex affectionibus corporis pendet cogitatio, pro variis hominis ætatibus, varioque hominis

statu varia est illa, ergo aut affectio corporis est cogitatio aut illius effectus.-Respondeo: Ex unione mentis cum corpore, mutua inter utramque substantiam exsurgit dependentia; unde multoties ex affectionibus corporis pendet cogitatio: sed nihilominùs principium exigit à corpore diversum, ut constat ex mox dictis; aliunde licet quadamtenùs organis et nervis subjaceat anima, non tamen omninò subditur ipsis, cùm plura præstet prorsùs à corpore et ejus organis independentia, ut rationes universales, meras præcisiones, res spirituales, etc.; ergo objectio non probat cogitationem esse materialem, sed unicè evincit duas miro artificio et arctiori nexu conjungi substantias omninò disparatas et contrarias, qui quidem nexus non potest esse nisi à causâ intelligente, præpotente, summè sapiente; seu objectio hæc manifestè arguit Dei existentiam.

Dices 2° Si materia resultat ex primis partibus simplicibus, nihil obstat quominùs sit cogitationis capax; atqui primas partes materia esse simplices, contendunt plurimi et probare conantur; ergo, etc.— Respondeo: 1 Demonstrant physici continuum esse in infinitum divisibile; ergo quidquid dicant illi nonnulli, falsum est primas materiæ partes esse simplices; 2° falsa est major; nam præter simplicitatem requiritur ad cogitationem vis activa quædam præcisionis capax, distantia attingens, ex individuis et singularibus universalia colligens, voluntariæ parens mutationis, supra suas modificationes reflectens, quæ sanè non competunt, nec competere possunt materiæ parti quantumvis illa supponatur simplex; ergo, etc. 3o Nihil consequuntur increduli, nisi probent materiam ut est congeries partium, posse cogitare.

Quinta probatio.-Hucusque generalia quædam Epicuri principia impugnavimus, nunc quæ magis ipsi propria sunt ad genesim mundi evolvendam paucis expendere est animus. 1° Absurdum est illud spatium seu inane, necessarium, æternum, nullâ nisi trinâ dimensione et vacuo præditum perfectione vel cnim nihil est, et nihili nullæ sunt proprietates, evanescit ergo illud spatium; vel est aliquid, et tunc ens erit necessarium, cui ex demonstratis infinita competunt perfectiones. 2° Absurdum est atomos numero infini tas moveri in spatio licet infinito : agnoscit enim Epicurus sine vacuo impossibilen motum; sed atomi numero infinitæ prorsùs replent spatium etsi infinitum; ergo impossibilis fuit atomorum motus. 3° Absurdum est asserere atomos fuisse motas deorsùm; nam in spatio infinito nulla datur circumferentia, nullum centrum; ergo in illo non est deorsùm aut sursùm. Deinde voces istæ, deorsùm et sursum, relativæ sunt ad personas loquentes, quodque deorsùm est respectu unius, respectu alterius sursùm erit: sit linea à puncto cœli uno producta usquè ad oppositum cœli punctum; ratione nostri deorsùm tendet, sursùm verò ratione antipodarum; somniavit ergo Epicurus dùm talia effutiit. 4° Absurdum est agnoscere aliquam motûs determinationem in atomis: vel enim ab codem puncto cuncta intelliguntur procedere simul ad oppositum, vel à di

« VorigeDoorgaan »