Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quet, ordinatissimum rerum omnium temporaliter transeuntium cursum, ubi sunt etiam vicissitudines ortùs et occasus animalium, vigilantissimæ Dei sapientiæ, atque adeò speciali ipsius voluntati esse deputandum. Itaque ex eo quòd quædam animalia apta ad vitam diutiùs protrahendam, ab aliis animalibus devorentur, v. g., agni à lupis, lupi à leonibus, etc., immeritò infert Malebranchius Deum singula velle, non speciali, sed generali duntaxat voluntate, ac quasi coactus per generales naturæ leges quas sibi ipse imposuit. Et certè agnoscit in eâ mutuâ animalium destructione nihil vitiosi esse ac inordinati, imò in eo elucere potentiam, sapientiam ac bonitatem Dei. Sic habet elucidatione in caput tertium libri sexti de Inquisitione veritatis: Ce n'est point un désordre que les lions mangent les loups, et les loups les brebis, et les brebis l'herbe dont Dieu prend un si grand soin......; mais c'est une marque certaine de la grandeur, de la sagesse et de la magnificence de Dieu. Car Dieu ne fait que des ouvrages d'une sagesse infinie, et il les fait avec une profusion qui marque assez sa puissance et sa grandeur. Tout ce qui se détruit se répare par la même loi qui le détruit, tant est grande la sagesse, la puissance et la fécondité de cette toi. Nihil ergo obstat quin Deus singulari ac speciali voluntate velit quædam animalia ab aliis comedi.

Atque ex his patet responsio ad tertium : quod enim de hominis aliorumque animantium ortu et occasu affirmat S. Augustinus loco mox laudato, temporalem scilicet uniuscujusque vitam breviùs productiùsve tendi, sicut Deus dispositor temporum novit universitatis moderamini consonare; id etiam de arboris folio dicendum ibidem asserit S. doctor, ac proinde, quòd ex fructibus alii maturescant, alii verò ex arboribus à grandine excutiantur priusquàm ad maturitatem pervenerint, id speciali Dei providentiæ ac voluntati tribuendum est. Ad quartum respondeo 1° quòd licet minimè cognoscamus omnium quæ eveniunt in rerum naturâ effectorum fines et utilitates, exinde inferendum non est ca esse prorsùs inutilia; 2° quando accuratè expendimus rerum naturam, deprehendimus multa maximè utilia esse quæ vulgò inutilia videntur : v. g., imbres utiles sunt viis publicis, ne nimio pulvere sordescant; urbibus, ut ex aquis pluvialibus cisternæ colligi possint; fluminibus, ne prorsùs arescant; mari, ne nimis salsæ sint ejus aquæ, ita ut nutriendis piscibus inutiles non fiant, etc.; 3° quod maximè observandum, vel ipse sanctus Augustinus saepiùs sibi proponit ac ex professo refellit argumentum istud ex uberrimis imbribus qui in mare inutiliter cadere videntur, cùm desint multis Asiæ aliarumque regionum locis in quibus maximè utiles essent: mirum certè id non advertisse Malebranchium, atque in eo ratiocinio tantam vim fe

cisse.

Sic sibi objicit sanctus doctor in Psalmum 148: Si Deus plueret, numquid plueret in mare? Qualis, inquiunt, providentia? Getulia sitit, et mare compluitur. En ipsissimun Malebranchii argumentum, cui ita respondet S. Augustinus: Et quare in mare pluit? quasi non sint in mari quæ alantur pluviâ; quasi non ibi fecit piscos; quasi

non ibi fecit animalia. Attendite quomodò currunt pisces ad aquam dulcem. Et quare, inquit, pisci pluit, et mihi aliquando non pluit? ut cogites te in regione esse deserti, et in peregrinatione vitæ; et amarescat tibi vita præsens, ut futuram desideres; aut ut flagelleris, et corripiaris et corrigaris. Postea subdit: Omnibus Deus locis, regionibus, temporibus sua quæque distribuit.... non tibi ergo videantur casibus moveri, quæ verbo Dei in omni motu suo de serviunt. Quò vult Deus, illùc ignis, illuc fertur nubes, sive pluviam, sive nivem, sive grandinem portet; et rursùs: Quidquid ergo hic accidit, noveritis non accidere, nisi de voluntate Dei, de providentiâ ipsius, de ordine ipsius, de nutu ipsius, de legibus ipsius: et si nos non intelligimus quid quare fiat, demus hoc providentia ipsius, quia non fit sine causâ..... Demùm sie concludit: Ergo quemadmodùm ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis faciunt verbum ejus, sic omnia quæ vonis videntur in rerum naturâ temerè fieri, non faciunt nisi verbum ejus, quia non fiunt nisi jussu ejus. Quid expressius ad adstruendam specialem, directam ac positivam Dei voluntatem quæ ad minima quæque sese extendat?

Addit ibidem exemplum imperiti cujusdam hominis qui ingressus officinam experientissimi artificis ipsum reprehenderet, et inutilia crederet instrumenta quæ ibi deprehenderet, eò quòd usum ipsorum nesciret: Si intrares fortè, inquit, in officinam fabri ferrarii, non auderes reprehendere folles, incudes, malleos; et da imperitum hominem nescientem quid quare sit, et omnia reprehendit. Sed si non habeat peritiam artificis, et habeat saltem considerationem hominis, quid sibi dicit? Non sine causâ folles hoc loco positi sunt, artifex novit quare, etsi ego non novi. In officinâ non audet vituperare fabrum, et audet in hoc mundo reprehendere Deum. Meritò ergo exclamare possumus cum sancto doctore lib. 7 Confess. cap. 14: Non est sanitas quibus displicat aliquid creaturæ tuæ, sicut mihi non erat cùm displicerent multa quæ fecisti..... sed postquam clausisi oculos meos ne viderent iniquitatem, consopita est insania mea..... et vidi quia non solùm locis sua quæque suis conveniunt, sed etiam temporibus.

Ad ultimum respondeo 1o destructionem operis non esse semper et in omnibus circumstantiis, etiam respectu hominum, certum levitatis et inconstantiæ signum. Equidem levis ac inconstans dicendus est ille qui temerè et absque consilio diruit, ædificat, mutat quadrata rotundis, etc., non verò qui ex præconcepto fine opus antea constructum, cessante eodem fine, postea destruit : viri enim sapientes ac providi quandoque aliqua ædificia construunt quæ deinde demoliuntur, videlicet quia ea destinant quibusdam usibus momentaneis et tenuioribus quæ diù duratura non sunt. Sic arcus triumphales ad gloriam principis transeuntis erecti, solemnibus ritibus absolutis, statim dejiciuntur: stultus sanè esset qui, nescius cui fim essent illa opera destinata, irrideret eos qui ea construxerunt; 2° multò minùs destructio operis respectu Dei dici potest signum levitatis et inconstantiæ: ad hoc enim satis est quòd Deus unâ eâdemque sempiternê

voluntate velit res quas condidit, tali determinato
tempore existere, et alio deinde non existere, justis
semper licet occultis quandoque de causis; in hâc
enim agendi ratione ne vel minima quidem occurrit
vicissitudinis obumbratio : atqui ex modò citatis SS.
Augustini et Thomæ textibus constat, Deum unâ eâ-
demque sempiternâ et immutabili voluntate velle, etc.;
ergo, etc. 3° Malebranchius, Comment. 1 in tract. de
Naturâ et Gratiâ, fatetur Deum aliquando permittere
procellas peculiari voluntate, quibus scilicet plectat
homines, messes eorum devastando; ergo falsum est
Deum, obstante suâ immutabilitate, non posse effecta
quædam naturalia, quorum ipse auctor est, peculiari
voluntate destrucre. Imò Elucidat. in caput 3 partis 2
lib. 6, asserit in eà destructione quandoque elucere
sapientiam, potentiam, aliaque Dei attributa; ita sibi
objicit: N'est-ce pas une chose extravagante que de dire
que Dieu combat contre lui-même, et qu'il détruit ses ou-
vrages? Sic autem respondet: Ce n'est point un désor-
dre..... mais c'est une marque certaine de la grandeur,
de la sagesse et de la magnificence de Dieu..... Tout ce
qui se détruit se répare par la même loi qui le détruit,
tant est grande la sagesse, la puissance et la fécondité de
cette loi. His adde quòd in systemate Malebranchii so-
lus Deus, exceptâ voluntate creatâ, sit causa activa et
effectrix; ac proinde velit nolit, fateatur necesse est
mutuam operum Dei destructionem in solam directam
et positivam Dei voluntatem esse refundendam, non
verò in causas occasionales quæ minimè activæ sunt.
Quid enim ad determinandam Dei voluntatem efficere
possunt causæ illæ quæ ex sese steriles sunt ac otiosæ,
nec agunt, sed aguntur duntaxat ac moventur à Deo?
Objicies 4: Si omnia in rerum naturâ evenirent
directà, positivå et peculiari Dei voluntate, non lice-
ret quidquam vitare ordine naturali contingens, etiam-
si nobis noxium esset: v. g., non liceret adversùs
imbres et ventos se includere ac munire; non liceret
declinare occursum leonis, lupi, aut alicujus bestia
venenosæ; alioquin directæ ac peculiari Dei voluntati
resisteremus: atqui absurdum est asserere licitum non
esse vitare quæ ordine naturali contingunt, maximè si
nobis noxia sint; ergo, etc. Ita Malebranchius in Re-
sponsione ad tract. de veris et falsis Idæis : Supposé
que Dieu agisse par des volontés particulières, je dis que,
s'il pleut sur nous, par exemple, c'est péché que de se met-
tre à couvert : car c'est péché que de résister à la volonté
de Dieu. Or dans cette supposition il n'y a point d'action
particulière sans volonté particulière : ainsi résister à l'ac-
tion de Dieu, c'est résister à sa volonté connue; ce qui
certainement est péché.

preces Eliæ cœlum dedisset pluviam, sese subduxit
Elias ac nuntium misit Achabo qui proprio nomine ipsi
diceret: Junge currum tuum, et descende ne occupet te
pluvia. Similiter cùm leones emittuntur à Deo ex spc-
luncis suis ut quærant escam sibi, non hæc est Dei vo-
luntas ut quisquis eis occurrerit, se iis vorandum offe
rat; imò Deus terrorem omnibus incussit de iis anima-
libus, non alià certè de causâ quàm ut fugiantur ne
exitium inferant. Idem dicendum de aliis animalibus
venenosis. Resp. 3° cum Sylvio post sanctum Tho-
mam, 1-2, quæst. 19, art. 10, duobus modis posse
voluntatem humanam conformari divinæ : scilicet, aut
in volito materiali, quando nimirùm vult idem objectum
seu camdem rem, quam vult Deus: aut in volito for-
mali, cùm vult sub eâdem ratione quâ Deus vult. Equi-
dem homo tenetur semper voluntatem suam confor-
mare divinæ voluntati in volito formali, non verò in
volito materiali, quasi debeat actu positivo velle quid-
quid scit, etiam rerum eventum, Deum directè et po-
sitivè velle. Voluntas humana, inquit S. doctor loco
mox laudato, tenetur conformari divinæ voluntati in vo-
lito formaliter.... sed non materialiter; et quæst. 23 de
Verit. art. 8, postquàm asseruit hominem teneri con-
formari divinæ voluntati in volito formali, subdit: la
volito autem (materiali) nonnisi secundùm quòd illud
volitum consideratur sub ordine ad finem: qui quidem
ordo semper nobis debet placere, quamvis hoc idem vo-
litum possit bonis meritò displicere secundùm aliquam
aliam considerationem, utpote secundùm quod in con-
trarium finem est ordinabile. Porrò si homo non sem-
per teneatur voluntatem suam in volito materiali con-
formare divinæ voluntati per rerum eventum, aut aliàs
cognitæ, profectò perspicuum est quòd quamvis om-
nia in rerum naturà contingant directâ, positivå et
speciali Dei voluntate, exinde tamen non sequitur non
licere quidquam vitare ordine naturali contingens,
etiamsi nobis noxium sit, occursum, v. g., leonis,
lupi, aut alicujus bestia venenosa; ac proinde unum ex

Resp. 1 retorquendo adversùs generalem Dei voluntatem quam ultrò agnoscit Malebranchius: neque enin magis licet resistere generali Dei voluntati quàm speciali; ac proinde, admissâ generali duntaxat Dei voluntate circa effecta naturalia, idem posset objici. Resp. 2° negando sequelam : Cùm Deus imbres immittil, ipsius voluntas non est ut his imbribus omnia corpora etiam animalium madefiant; licet ergo adversùs imbres tectis se includere ac munire: unde et cùm ad

altero immeritò infert Malebranchius: imò ut observat S. Thomas in priori loco mox laudato: Secundùm quòd voluntas humana non conformatur voluntati divinæ in volito materialiter, conformatur ei secundùm rationem causæ efficientis; quia hanc propriam inclinationem consequentem naturam vel apprehensionem particularem hujus rei habet à Deo, sicut à causâ effectivà : unde consuevit dici quòd conformatur quantùm ad hoc voluntas hominis voluntati divinæ, quia vult hoc quod Deus vult eum velle. Scilicet, uti diximus in secundà responsione, ideò Deus terrorem incussit hominibus adversùs ferocia et venefica animália, ut nimirùm vitentur, ne exitium inferant.

Objicies 5°: Si omnia quæ in rerum universitate contingunt peculiari Dei voluntate evenirent, nusquàm dici posset Deum ab hominibus tentari, contra illud Deuteron. 6: Non tentabis Dominum Deum tuum; licitum ergo erit unicuique ea quæ voluerit appetere et experiri poterit, v. g., quis sapiens sperare, etiamsi ex præcelso monte in præceps ruat, salvum nihilominus evasurum; quia nempe in câ hypothesi Deus nullis

adstringitur generalibus legibus quae naturales dici possint. Ita Malebranchius citato cap. 4 Respons. ad lib. de veris et falsis Idæis : Si Dieu n'agissait pas en conséquence des lois générales qu'il a établies, on ne le tenterait jamais. Au lieu de descendre, ce serait bien plus tôt fait de se jeter par tes fenêtres en se confiant en Dieu. Apparemment on jugera que ce serait être fou. Et pour moi, je le crois par mes principes;.... mais je le nie selon les principes contraires aux miens.

Resp. Nego ant., cujus falsitas variis exemplis demonstratur: 1° absque errore negari non potest Verbum divinum specialiter rexisse humanitatem quam sibi hypostaticè unierat: attamen Christus Dominus tentatorem sibi dicentem: Mitte te deorsùm, citatis mox Deuteron. verbis ejecit: Non tentabis Dominum Deum tuum; ergo falsum est Deum non posse tentari, quando supponitur ipsum agere voluntate speciali; 2o Ezechias, cui à Domino per vocem Isaia dictum fuerat, 4 Regum 20: Addam diebus tuis quindecim annos, certus profectò erat Deum velle speciali voluntate nt per illud temporis spatium viveret: an exinde inferret Malebranchius potuisse Ezechiam, quin tentaret Deum, toto illo tempore nec cibo, nec potu, aliisque mediis ad vitam sustentandam necessariis uti? 3° cùm angelus Dei astitisset Paulo validâ tempestate jactato, ipsique dixisset: Ne timeas, Paule, Cæsari te oportet assistere; et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum. Non dubitabat certè quin, Deo specialiter ordinante, et ipse et omnes qui cum eo erant è periculo evaderent; unde et ibidem ait : Bono animo estote, viri; credo enim Deo, quia amissio nullius animæ erit ex vobis. Nihilominùs tamen cùm nautæ quærerent fugere de navi, dixit Paulus centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis. Quod aperto argumento est, quantumcumque certi simus de speciali Dei voluntate, non posse, quin tentetur Deus, non adhiberi media quæ ad voluntatem illam adimplendam judicantur necessaria. Falsum est ergo et absurduni quod tam confidenter asserit Malebranchius, si omnia quæ in rerum naturâ fiunt speciali Dei voluntate contingerent, inde futurum ut nusquàm Deus dici possit tentari.

Itaque illudit Malebranchius loco in objectione laudato, atque laborat, ut aiunt, ignoratione elenchi. Siquidem cùm dicimus Deum speciali voluntate decernere quæcumque fiunt, non diffitemur quin certas quasdam generales regulas statuerit in condendo mundo, quas ordinariè servari voluerit, imò id ultrò asserimus. Qui ergo aliquid experitur adversùs illas regulas, ille reverà Deum tentat: talis ille foret cujus affertur exemplum in objectione, qui scilicet speraret quòd si ex prærupto monte in præceps rueret, nihilominùs tamen salvus evaderet. Audiendus est hâc de re S. Augustinus de Opere monac. cap. 27, ubi disertè docet ac variis adductis exemplis eleganter explicat, quâ ratione, ne Deum tentare videamur, utendum sit industriâ ac mediis ad finem assequendum ordinariis, licèt Deus universa speciatim velit ac singulari voluntate moderetur. Numquid, ait, quia dixit Deus: Invoca me in die tribulationis, et eximam te, et glorificabis

me; præterea non debuit fugere Apostolus, et per mxrum in sportâ submitti, ut manus persequentis evaderet sed expectaret potiùs ut comprehenderetur, et eum,sicut tres pueros de mediis ignibus liberaret? Aut propter hoc nec Dominus dicere debuit: Si vos persecuti fuerint in unâ civitate, fugite in aliam; quia ipse dixit : Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis? Sicut ergo quisquis persecutionem fugientibus discipulis Christi objiceret hujusmodi quæstionem, cur non stetissent potiùs, et invocato Deo per ejus mirabilia sic eruerentur, ut Daniel à leonibus, Petrus à vinculis : responderent non se oportuisse tentare Deum, sed tunc eum talia si vellet esse facturum, cùm ipsi quid facerent, non haberent; cùm verò eis fugam in potestatem dedisset, etiamsi per illam liberarentur, nonnisi ab ipso liberari. Sic etiam Dei servis vacantibus et valentibus exemplo et præcepto apostolico manibus suis victum transigere, si quis ex Evangelio moverit quæstionem de volatilibus cœli, quæ non seminant, neque metunt, neque congregant; el de liliis agris, quia non laborant, neque nent: facilè respondebunt: Si et nos per aliquam infirmitatem vel occupationem non possimus operari, sic ille nos pascet et vestiet, quemadmodùm aves et lilia, quæ nihil operantur hujuscemodi : cùm autem possumus, non debemus tentare Deum nostrum, quia et hoc quod possumus, ejus munere possumus, et cùm hinc vivimus, illo largiente vivimus, qui largitus est,ut possimus, et ideò de istis necessaris solliciti non sumus ; quia cùm hæc possumus agere, ille nos pascit et vestit, à quo pascuntur et vestiuntur homines: cùm verò hæc non possumus agere, idem ipse nos pascit et vestit, à quo et aves pascuntur, et lilia vestiuntur, quoniam nos pluris sumus illis. Hæc sanctus doctor, in cujus mente ac doctrinâ negari non potest, quæcumque in hâcce rerum universitate eveniunt, speciali Dei voluntate contingere, quod clarè evincunt testimonia ex eodem sancto doctore superiùs adducta. Hoc itaque tenete, fratres mei, inquit Enarrat.in Ps.148, nemo vos de fide excutiat, et de sanâ doctrinâ...... quidquid hic accidit, noveritis non accidere nisi de voluntate Dei, de providentiâ ipsius, de ordine ipsius, de nutu ip‐ sius, de legibus ipsius.... de jussu ipsius.

Objicies 6° Perinde absurdum est asserere, aut impossibilia esse prorsùs miracula, aut omnia effecta quæ hic contingunt esse miraculosa: porrò unum ex his duobus necessariò confitendum est ex hypothesi quòd omnia quæ in rerum universitate accidunt, speciali Dei voluntate contingant. Namque miracula non alià de causâ talia dicuntur, quàm quòd secundùm leges ac voluntates particulares, non autem generales eveniant. Ita fermè ratiocinatur Malebranchius, lib. de Naturâ et Gratiâ, serm. 1, art. 59, his verbis: Rien ne se fait dans le monde qui ne prouve ce sentiment (que Dieu n'agit point par des volontés particulières), si l'on excepte seulement les miracles, lesquels néanmoins ne seraient point des miracles différents des effets qu'on appelle naturels, s'il était vrai que Dieu agit ordinairement par des volontés particulières, puisque les miracles ne sont tels que parce qu'ils n'arrivent poins selon les lois générales : ainsi les miracles supposent ces

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

Resp. nelois, et prouvent le sentiment que j'ai établi. gando min., miraculum enim est opus divinum, supernaturale, omnes causarum naturalium vires excedens; vel, ut alii volunt, illud est quod contingit contra rerum ordinem quem Deus in condendo mundo statuit, ut passim ac ordinariè deinceps observaretur. Miraculum voco, inquit S. Augustinus, lib. de Utilitate credendi, cap. 16, quidquid arduum aut insolitum supra facultatem mirantis apparet ; et lib. 27 contra Faustum, cap. 3: Quæ contra cognitum nobis solitumque naturæ cursum Deus operatur, magnalia vel mirabilia nominantur. Porrò, etsi omnia speciali Dei voluntate fiant, quandoque tamen contingunt effecta contra consuetum solitumque naturæ ordinem, quia Deus supremus nature auctor et arbiter, legibus quas naturæ imposuit, obstrictus non est; imò cùm decrevit et sancivit ordinem naturalem, simul etiam decrevit quandoque se facturum aliquid præter et contra hunc ordinem: v. g., in condendo mundo Deus hanc legem statuit, ut scilicet ignis combureret; et tamen hanc legem non ita constanter observari voluit, quin aliquando aliter faceret, uti contigit tribus pueris in fornace Babylonicâ detentis: cùm ergo Deus aliquid operatur contra legem naturalem quam ordinariè servari voluit, miraculum operari dicitur.

Objicies 7° : Deum in agendo sequi leges generales, idem est ac ipsum agere voluntate generali: atqui Deus in producendis et regendis rebus universi semper sequitur leges generales; idque unum directè et positivè intendit v. g., voluntas Dei non determinatur ad aliquid faciendum circa corpora, nisi ex concursu eorum juxta seriem duarum legum generalium supra recensitarum circa motum materiæ: non determinatur etiam ad aliquid faciendum circa rationales substantias, nisi ex earum votis quæ sunt veluti preces quædam naturales; ergo, etc. Hâc ratione utitur Malebranchius in Responsione ad librum de veris et falsis Idæis, citato jam cap. 4, n. 6: Dieu agit par des volontés générales, lorsqu'il agit en conséquence des lois générales.... Or je prétends que Dieu ne fait rien dans le monde que par des lois générales; j'excepte les miracles..... en voici la preuve. Dieu nemeut jamais les corps, s'ils ne sont choqués; et lorsqu'ils sont choqués, il les meut toujours..... Dieu ne remue jamais mon bras, que lorsque j'ai la volonté de le remuer; et Dieu ne manque jamais à le remuer, lorsque j'ai la volonté qu'il se remue..... en un mot ce que Dieu fait en nous et dans ce qui nous environne, n'arrive jamais qu'en conséquence des lois générales que Dieu a établies pour exécuter ses desseins par des voies qui portent le caractère de ses attributs.... Dieu n'agit donc point comme nous par des volontés particulières. — Resp. negando maj.; nihil enim obstat quin Deus speciali voluntate intendat aliquem effectum qui tamen fiat juxta generales naturæ leges v. g., cùm, uti refertur Judic. 9, lapis missus manu mulieris confregit caput Abimelec, filii Gedeonis, istud contigit juxta generales naturæ leges; et tamen ille effectus speciali voluntate à Deo intentus fuit, ut scilicet plecteretur Abimelec, qui contra fas omne fratres suos occiderat,

quemadmodùm ibidem expressè docet sacer contextus. Sic etiam Christus generalem hanc legem sibi semper proposuit, perficere scilicet quæcumque Pater decrevit: Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Nihilominùs tamen negari non potest quin peculiari voluntate singula executus sit, maximè verò ea quæ pertinent ad redemptionem humani generis et electorum salutem. Denique quilibet fidelis generale propositum concipere potest, ut, v. g., secundùm regulas et præcepta christianæ Religionis exactè vivat; istud autem propositum non impedit quin peculiari voluntate universa christianæ Religionis præcepta speciatim adimpleat et exequatur. Unde ex eo quòd Deus in agendo ut plurimùm sequatur leges generales naturæ, perperàm colligit Malebranchius ipsum semper agere voluntate generali.—Resp. 2a negando etiam min. : Equidem Deus in agendo ordinariè sequitur generales naturæ leges: at non semper agit duntaxat juxta illas leges, scd quandoque vias et leges particulares immiscet viis et legibus generalibus, ut manifestè demonstrat mox adductum Abimelec exemplum : lapis enim manu femineå è præcelså turri in caput ipsius immissus, utique cecidit juxta generales leges motûs, et juxta easdem generales communicationis motuum leges ejus cerebrum confregit; negari tamen non potest quin ibi intercesserit specialis Dei voluntas: unde postquàm Scriptura factum istud commemoravit, statim subdit: Et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelec contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis.

Itaque tres istæ loquendi rationes, quas plerùmque confundit Malebranchius, sedulò hìc sunt distinguenda: 1° Deus ordinariè agit juxta generales naturæ leges; 2o Dcus semper agit duntaxat juxta generales naturæ leges; 3° Deus nihil aliud directè et positivè vult, quàm agere juxta illas leges. Prima propositio vera est, à theologis communiter admittitur, nec favet systemati Malebranchii; cum eâ enim rectè stat Deum directè, positivè et specialiter velle id quod ex legibus generalibus sequitur, uti mox vidimus, et patet attendenti. Secunda et tertia, quæ excludunt voluntatem singularem et particularem (ex quibus proinde colligerctur Malebranchii systema), falsæ sunt, Scripturæ, SS. Patribus, et constanti theologorum doctrinæ omninò adversæ, quod liquet ex fusè dictis inter probationes.

Objicies 8° Certa sunt in naturali rerum ordine quedam principia, ex quibus sequi possunt omnes quas videmus rerum species, omnia quæ videmus effecta v. g., ex motu semel impresso materiæ juxta supra recensitas communicationis motûs leges, nasci potuerunt res omnes hujusce universi eo ordine, eå pulchritudine quam in iis demiramur : porrò non potest dubitari quin Deus præviderit ex illis principiis, ex motu, v. g., taliter impresso, ea omnia sccutura esse; cùm ergo Deus voluit principia illa rerum creare, et talem motum materiæ imprimere, eo ipso voluit ea omnia quæ ex illis principiis et motu secutura erant effecta inutilis est ergo peculiaris Dei voluntas circa hæc omnia sigillatim sumpta; ac proinde sufficit gene

:

ralis quædam et indeterminata voluntas quæ ad unumquemque singularem effectum per causas occasionales determinetur.

Rationem hanc indicat Melcbranchius lib. de Naturâ et Gratiâ, serm. 1, n. 16, his verbis : Je suis persuadé que les lois du mouvement nécessaire à la production et à la conservation de la terre, et de tous les astres qui sont dans les cieux, se réduisent à ces deux-ci : la première, que les corps mus tendent à continuer leur mouvement en ligne droite; la seconde, que lorsque deux corps se rencontrent, leur mouvement se distribue dans l'un et dans l'autre à proportion de leur grosseur, en sorte qu'ils doivent se mouvoir ensuite avec une égale vitesse. Ces deux lois sont cause de tous les mouvements qui causent cette variété de formes que nous admirons dans la nature. .....Or ces deux lois sont si simples et si naturelles, et en même temps si fécondes, que quand on n'aurait point d'autres raisons pour juger que ce sont celles qui s'observent dans la nature, on aurait tout sujet de croire qu'elles sont établies par celui........... qui opère une infinité de merveilles par un très-petit nombre de volontés. Eodem fermè modo ratiocinantur nonnulli recentiores Malebranchii discipuli ac Cartesii placitis hâc in parte addicti. Supponunt scilicet initio creatam à Deo indefinitam molem materiæ extensæ, impenetrabilis, quæ deinde in indefinitas partes quadratas secta à Deo fuerit; et postea singulis partibus inditum fuisse motum circa centrum, ex quo motu absque speciali Dei providentiâ et ductu cuncta eo ordine, constantia et pulchritudine quæ attoniti suspicimus, enata sunt.

Resp. 1° nonnullis impossibilem videri hypothesim in quà supponitur ex certo quodam motu semel impresso materiæ, absque speciali Dei voluntate, res omnes hujusce universi nasci potuisse eo ordine, varietate, constantiâ et pulchritudine quam satis mirari non possumus : hæc enim omnia supremâ quâdam intelligentià, ac sapientissimo Dei consilio regi et ordinari postulant. Quis sibi persuadeat ex motu semel indito, corpus, v. g., hominis productum fuisse tam infinitâ organorum multitudine instructum, quæ tam variis tamque mirabilibus operibus apta sint? Resp. 2" gratis admissâ possibilitate hujusce hypothesis, negari non potest quin præviderit Deus ex motu semel impresso materiæ ea necessariò secutura esse quæ contigerunt; porrò si prævidit, necessariò confitendum est illa intendisse ac voluntate speciali decrevisse; non ergo absque peculiari Dei voluntate ea acciderunt. Et verò in eâ hypothesi agnoscenda specialis Dei voluntas quæ motum, et certam quamdam motûs quantitatem ac determinationem materia impresserit. Resp. 3° argumentum in objectione propositum vel ipsi Malebranchio perinde ac nobis esse solvendum, Namque 1° fatetur libro de Naturâ et Gratiâ, singulas substantias spirituales speciali voluntate à Deo conditas fuisse; 2° fatetur etiam medit. 8, corpora organica animalium facta esse, non juxta seriem duarum legum generalium circa motum materiæ, sed peculiari Dei voluntate; 3° Comment. 1 in tract. de Naturà et Gratià asserit procellas, aliaque hujusmodi quæ in

:

rerum universitate occurrunt, speciali Dei voluntate ac consilio quandoque contingere verba Malebranchii supra retulimus; falsum est ergo Deum in gubernandis singulis rebus universi generali duntaxat voluntate uti, eamque sufficere explicandis omnibus motibus qui contingunt circa corpora. Resp. 4° Malebranchium non ut existentem, sed ut possibilem duntaxat admittere Cartesii hypothesim, in quâ ex motu materiæ primitùs impresso cuncta dicuntur nata : imò observat idem Malebranchius, Inquisit. verit. lib. 6, parte 2, cap. 4, prædictam hypothesim ut merè possibilem à Cartesio fuisse propugnatam. Sic loquitur loco mox laudato M. Descartes n'a jamais prétendu que les choses se soient faites peu à peu comme il les décrit ; car dans le premier article de la quatrième partie de sa Philosophie, qui est que, pour trouver les vraies causes de ce qui est sur la terre, il faut retenir l'hypothèse déjà prise, nonobstant qu'elle soit fausse, il dit positivement le contraire en ces termes : Bien que je ne veuille point qu'on se persuade que les corps qui composent ce monde visible aient jamais été produits en la façon que j'ai décrite, ainsi que j'ai ci-dessus averti, je suis néanmoins obligé de retenir ici la même hypothèse pour expliquer ce qui est sur la terre, afin que..... nous ayons sujet de conclure que, bien que le monde n'ait pas été fait au commencement en cette façon, et qu'il ait été immédiatement créé de Dieu, toutes les choses qu'il contient ne laissent pas d'être maintenant de même nature que si elles avaient été ainsi produites. Porrò, ut patet, non excluditur specialis Dei voluntas in formandis et dirigendis rebus universi, nisi admissâ prædictâ hypothesi, non solùm ut possibili, sed etiam ut existenti; unde eam non ut merè possibilem, sed ut existentem proponit objectio; immeritò ergo ac vitiosè arguit Malebranchius, ut enim fert tritum axioma: A posse ad actum non valet consecutio.

Imò ex adducto argumento quod nobis hic objicit Malebranchius, invictum adversùs ipsum eruitur ratiocinium. Scilicet, viâ simpliciori et per pauciores voluntates conditus fuisset mundus admissâ prædictâ hypothesi, non ut merè possibili, sed etiam existenti, ut per se patet ac confitetur Malebranchius; atqui tamen Malebranchius et Carthesius allatam hypothesim ut possibilem duntaxat propugnant; ergo Deus non tenetur semper agere per vias simpliciores et generaliores voluntates.

Resp. denique 5°: Etsi omnia quæ in naturà deprehendimus effecta, co ordine, eâ constantiâ, eâ pulchritudine quam mirantes suspicimus, enasci absolutė potuissent ex motu materia semel impresso juxta generales supra allatas motûs leges, exinde tamen non liceret inferre velut inutilem ac superfluam rejiciendam esse specialem Dei voluntatem quæ ad singula quæque speciatim sese extendat : siquidem hanc admittendam esse tradunt Scripturæ, docent SS. Patres, ac demonstrant invicta rationum momenta que inter probationes adduximus. Et verò concors est ac constans theologorum doctrina post sanctum Thomam 1 parte, quæst. 22, art. 2, agnoscendam esse perfectissimam in Deo providentiam ad omnia non

qua

« VorigeDoorgaan »