Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

motum corporum, sed à libertate illis substantiis innata; ergo illæ substantiæ liberæ interrumpunt leges generales à Deo statutas circa motum corporum; ac proinde leges illæ non possunt dici causæ occasionales omnium motuum qui in corporibus contingunt. If Deus sæpè substantiis rationalibus immittit cogitationes et affectus ex quibus multa oriuntur bona; aliunde verò aliorum comprimit ac dissipat mala consilia, quæ plurimorum malorum causæ fuissent, juxta illud 1 Cor. 1: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentiam reprobabo; et Job. 5: Qui apprehendit sapientes in astutiâ eorum et consilia pravoram dissipat.... Porrò salvum faciet egenum à gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. Ergo falsum est vota et preces substantiarum rationalium esse causas occasionales sine quibus Deus non determinatur ad quidquam faciendum circa easdem creaturas rationales.

Septima ducitur ex variis absurdis et incommodis que necessariò consequuntur semel admisså Malebranchii sententiâ. Namque Io. Si Deus nihil velit voluntate singulari, sed generali duntaxat per causas occasionales determinatâ, prima causa et ratio diversitatis omnium humanorum eventuum, non à Deo, sed à sola voluntate humanâ esset repetenda; quod quidem familiari exemplo illustrari potest. Quemadmodùm enim vera ratio diversitatis sonorum ac harmoniæ que ab organis musicis editur, non à vento qui tabulis inseritur, sed ab organico cantore qui ventum moderatur, ac juxta regulas musices dispensat, desumenda est: item pariter in prædictâ hypothesi, humanorum eventuum varietas non ipsi Deo adscribenda esset, sed humanæ voluntati, quæ perinde se haberet ad varios illos effectus quorum esset causa occasionis, sicuti manus organici modulatoris ad sonorum diversitatem. H°. Si vera est hypothesis Malebranchii, plus deberemus motui materiæ aliisque causis occasionalibus, quàm ipsi Deo : quia scilicet causa proxima vitæ nostræ esset motus materiæ, nec Deus imprimendo motum materiæ, directè, positivè ac immediatè sibi proposuisset vitam nobis largiri, sed duntaxat permisisset rem ita fieri.

Nec est quòd regerat Malebranchius, Deum prævidisse ex tali motu materiæ vitam nobis obventuram. Equidem ita est: at non ideò nobis obventura est, quia Deus id prævidit, sed è contra prævidit, quia reverà ex motu materiæ secutura erat; adeò ut si ex motu materia secutura non fuisset, reipsà Deus vitam nobis non dedisset. Vera ergo ratio cur haberemus vitam in illâ sententiâ, esset motus materiæ, non ipse Deus; ac proinde plus deberemus motui materiæ quàm ipsi Deo: quemadmodùm si princeps id sibi duntaxat reservaret ut ministros præficeret ærariis suis et exercitibus, nec speciali voluntate curaret ea quæ ab illis ministris fierent, ii qui ab illis ministris speciali quodam affectu officia et munera susciperent, plus deberent illis ministris quàm regi.

III. Absurdum est, et in fide periculosum, asserere ea omnia quæ in rerum universitate accidunt,

TH. TH.

sine speciali Dei ordinatione contingere, ne iis qui dem exceptis quæ cum perseverantià finali ac salute necessariò connexa sunt, qualis est, v. g., mors adultorum qui improviso quodam casu ex hâc vità tunc opportunè rapiuntur, cùm justi sunt: ut enim ait S. Augustinus lib. de Utilitate credendi, cap. 16: Si Dei providentia non præsidet rebus humanis, nihil est de religione satagendum; et lib. de Dono Perseverantiæ, cap. 7: Prorsùs, inquit, in hac re non operosas disputationes expectat Ecclesia; sed attendit quotidianas orationes suas.... Orat ut credentes perseverent : Deus ergo donat perseverantiam usque in finem. Porrò si Deus, ut contendit Malebranchius, nihil velit voluntate singulari, sed generali duntaxat per causas occasionales determinatâ, planum est ea omnia (exceptis miraculis) quæ in hoc visibili mundo contingunt, Deo equidem præsciente et exequente, sed non specialiter ordinante, contingere. Idipsum disertè fatetur variis in locis Malebranchius lib. de Naturâ et Gratiâ his verbis: De tous les effets particuliers, il n'y a que les miracles que Dieu veuille par une volonté particulière; et rursùs ibidem : Tous les effets miraculeux ne sont point voulus de Dieu positivement et directement, parce que Dieu ne les veut pas par des volontés particulières, mais seulement par une volonté générale, qui ne se porte à un effet plutôt qu'à un autre qu'autant que son efficace générale est déterminée par quelque chose qui arrive dans la créature; et speciatim de justo qui improviso lapidis casu protinùs opprimitur, sic habet eodem in libro: Lorsqu'une pierre tombe sur la tête d'un homme de bien, et le délivre de la vie, elle tombe en conséquence des lois des mouvements : ce n'est point à cause que cet homme est juste, et que Dieu par une volonté particulière le veut actuellement récompenser. Lorqu'un accident pareil écrase un pé-cheur, ce n'est point parce que Dieù le veut actuellement punir. Quàm hæc aliena sint à doctrinâ SS. Augustini et Thomæ, constat ex testimoniis horumce SS. doctorum antea adductis.

IV°. Systema Malebranchii nocet perfectissimæ Dei providentiæ. Scilicet, ut observat doctor Angelicus 1 parte, quæst. 22, art. 3, duæ sunt providentia partes, quarum altera in rerum futurarum ordine seu dispositione; altera in certâ ordinis illius seu dispositionis executione posita est. Hæc autem duo ita se habent ad sese invicem, ut cùm diversæ sunt personæ quarum una ordinat, altera exequitur, nobilior sit et dignior ordinatio quàm executio. Sic, v. g., rex ordinat, ministri verò exequuntur; dux imperat, milites perficiunt; architectus disponit ædificium, artifices aptando lapides illud conficiunt. Porrò si credimus Malebranchio, Deus res omnes immediatè ac sigillatim exequitur, et quidem ipse solus, negat enim causas secundas esse activas (in quo certè, nisi ejus loquendi ratio benigniùs exponeretur, ut alibi diximus, ab errore excusari non posset): at non ordinat nisi generatim duntaxat, et quatenùs per causas occasionales ad certum quemdam effectum determinatur; ac proinde id quod præstantius est in ipsâ providentià, imò in

40

quo essentialiter reposita est juxta S. Thomam loco mox citato, non Deo, sed creaturæ potissimùm adscri bendum esset. Systema ergo illud divinam evertit providentiam, aut saltem illam maximâ ex parte labefactat.

V". Concordia divinæ providentiæ quæ ad universa quæque summo imperio sese extendit cum libertate creaturarum rationalium, semper visa est ad explicandum perdifficilis; atque istud dogma firmiter credendum et adorandum, non curiosiùs scrutandum, constanter docent SS. Patrcs: at, quæso, quis, quantùmvis stupidus et hebes supponeretur, suspicari poterit divinam providentiam ad sensum Malebranchii intellectam, libertatis humanæ jura vel tantillùm lædere? Agnoscendum ergo divinam providentiam ac voluntatem, non generali duntaxat, sed et speciali voluntate decernere quidquid in rerum universitate contingit.

Septima denique et ultima ratio ex eo desumitur, quòd infirma omninò sint ac nulius roboris fundamenta quibus innititur Malebranchius ad vindicandum recens quod excogitavit systema. Tria potissimum sunt quæ perpetuò inculcat. Primum petitur ex ideâ ac notione causæ universalis, quæ, ut ipse putat, exigit ut nihil velit nisi generali duntaxa* voluntate. Sccundum, ex monstris aliisque vitiis naturalibus quæ in hac rerum universitate occurrunt, quæque non in Deum, sed in causas duntaxat occasionales refundi possunt. Tertium ex eo eruitur, in quo vim maximam facit, quòd scilicet tanquàm certissimum statuat, omnem vim activam, quantùmcumque exigua supponatur, aliquid infiniti ac divini includere: sic loquitur Medit. 9, n. 7: Hors de Dieu il n'y a point de puissance véritable; et toute efficace, quelque petite qu'on la suppose, est quelque chose de divin et d'infini. Porrò tria hæc falsa essc ac gratis conficta, constat ex dictis antea, et ampliùs constabit ex dicendis mox in solutione objc

ctiont.m.

Solvuntur objectiones.

Varia Malebranchii objectiones ex dictis passim istc et præcedenti articulo præoccupatæ manent ac expedite; nonnullas specialiores quas nondùm attigimus, hic referemus et solvemus.

Objicics 1° In ideà ct notione causa universalissima clarè et evidenter continetur quòd agat voluntate non singulari, sed generali ad certos quosdam effectus per causas occasionales determinatâ : atqui Deus est causa omnium universalissima; ergo agit voluntate duntaxat generali, neque ipsum aliter agere sinit summa et infinita ipsius sapientia. Argumentum istud sæpiùs proponit Malebranchius; lib. de Naturà et Gratiâ, serm. 1, art. 22, sic habet: La cause générale ne doit point produire son ouvrage par des volontés particulières. Ibidem, art. 42: La sagesse que Dieu aime plus que son ouvrage, l'ordre immuable et nécessaire qui est la règle de ses volontés, ne permet pas qu'il agisse par des volontés particulières. Addit Medit. 11, n. 13, istud principium altè menti infigendum, ex quo innumera

eruuntur consectaria: C'est un principe qu'on ne doit pas oublier, parce que de tous les principes c'est le plus fécond. Resp. negando maj.; namque 1°. fatetur Malebranchius, lib. 6 de Inquisitione veritatis, part. 2, cap. 4, possibilem esse Cartesii hypothesim, juxta quam dicitur nonnisi motum fuisse materiæ à Deo impressum, et ex illo motu absque speciali Dei voluntate solem, lunam, stellas, aliaque eximia corpora ex quibus coalescit aspectabilis hic mundus, successu temporis nata fuisse; quâ certè in hypothesi Deus generali duntaxat usus fuisset voluntate: attamen auctoritate Scripturæ ductus fatetur ibidem, special voluntate mundum conditum fuisse; nor ergo in ideå ac notione Dei includitur quòd necessariò agere de beat voluntate duntaxat generali per causas occasionales ad certos effectus determinatâ. Et verò non magis in ideâ Dei continetur quòd agat voluntate generali in dirigendis et ordinandis rebus universi, quàm in iis producendis porrò fatetur Malebranchius, speciali voluntate conditas fuisse res universi; ergo, etc.

II. Idem est apud Malebranchium, Deum agere juxta leges generales, et ipsum agere voluntate generali per causas occasionales determinata; unde loco mox laudando et alibi sæpè opponit modum agendi generali voluntate, rationi agendi juxta leges particu-lares: porrò agnoscit Malebranchius, non necessariam, sed liberam duntaxat intercedere connexionem Deum inter et modum agendi juxta leges generales; sic enim loquitur libro de Naturâ et Gratiâ, serm. 1, art. 11: La communication des mouvements est une loi arbitraire qui doit être soumise à la loi de l'ordre. Addit ibidem : Il y a quelques occasions assez rares où ces lois généra les des mouvements doivent cesser de produire leur effet; mais c'est qu'il est à propos que les hommes sachent que Dieu est tellement maître de la nature, que s'il se soumet aux lois qu'il a établies, c'est plutôt parce qu'il le vent bien, que par une nécessité absolue. Ergo non necessaria etiam, sed libera duntaxat intercedit connexio Deum inter et rationem agendi voluntate generali ; ac proinde non continetur clarè in ideâ Dei quòd, necessariò agat generali duntaxat voluntate que per causas occasionales ad certos quosdam effectus determinetur.

.....

III°. Possibilia sunt miracula, eaque in mente Malebranchii non fiunt nisi quatenùs Deus agit voluntate speciali; sic enim loquitur lib. de Naturâ et Gratià, serm. 1, n. 59: Les miracles ne sont tels, que parce qu'ils n'arrivent point selon les lois générales ;‹ mais, pour les effets ordinaires, ils démontrent clairement et direc tement les lois et les volontés générales; et rursùs : De tous les effets particuliers, il n'y a que les miracles que Dieu veuille par une volonté particulière. Porrò si miracula possibilia sint, eaque nonnisi voluntate speciali fiant, non ergo in ideâ ac notione Dei includitur quòd generali duntaxat voluntate operetur: aliàs miracula, contra hypothesim, non forent possibilia; Deus etenim seipsum negare non potest, nec operari modo ipsius naturæ adversanti.

IV. Non negat Malebranchius quin Deus singulas

si

substantias spirituales speciali voluntate crcaverit : cogitur etiam fateri Meditat. 7, n. 6, plantas aliaque corpora organica animalium facta esse non juxta sesed riem legum generalium circa motum materiæ, speciali Dei voluntate : at quâ ratione hæc starent, in ideâ Dei contineretur quòd ageret voluntate duntaxat generali? Atque ex his cæterisque inter probationes allatis patet, quàm infirmum sit ac labile præcipuum et palmare principium quo innititur Malebranchii doctrina circa modum agendi, tam in ordine naturali, quàm in ordine supernaturali.

Instabis: Si Deus vellet voluntate speciali aliquem effectum creatum, terminus actionis divinæ ipsâmet Dei actione dignus non esset; ergo reipsà Deus nihil ex rebus creatis vult voluntate speciali. Ita Malebranchius sæpiùs citato sermone 1, lib. de Naturâ et Gratiâ, art. 42: La sagesse que Dieu..... ne permet pas qu'il agisse par des volontés particulières : l'effet qui arriverait de chacune de ses volontés ne vaudrait pas l'action qui le produirait. Resp. 1° retorquendo: Si enim effectus creati non sunt digni peculiari Dei voluntate, nec etiam digni censendi sunt generali Dei voluntate, quod tamen negat Malebranchius. Resp. 2o supponere istud argumentum, Deum non agere nisi propter gloriam et utilitatem quamdam externam ex creaturis instar operæ pretii à se percipiendam, aut instar finis assequendam : utrumque autem falsissimum esse constat ex dictis supra quæst. 3, et articulo præcedenti hujusce quæstionis, ubi fusè ex Scripturâ, Patribus et ratione demonstravimus, Deum extrinsecùs non operari ut aliquid inde in se redundet honoris et boni, quod summâ Dei majestate indignum; sed è contra ut ex immenso et inexhausto perfectionum ac bonorum, quibus affluit, pelago, aliquid rebus creatis pro suâ benevolentia gratis communicet. Resp. 3°, dist. ant. : Effectus creati non sunt digni actione Dei principiativè spectatâ, concedo; terminativè sumptâ, nego. Equidem creaturæ non sunt dignæ actione Dei principiativè spectatâ ; actio enim Dei spectata ex parte principii est ipsamet Dei essentia; creaturæ autem dignitatem et perfectionem essentiæ divinæ attingere non possunt : attamen non sunt indignæ ut à Deo pro suå infinità bonitate et omnipotentissimâ voluntate producantur, quemadmodùm non sunt indignæ ut à Deo agnoscantur : non est enim potior ratio cur digna sint ut attingantur à Deo per actionem divinæ potentiæ, quàm ut attingantur per actionem divini intellectus. Vide quæ diximus hanc in rem articulo præcedenti in solutione objectionum. His adde quod fatetur Malebranchius, Deum speciali actu et voluntate attingere corpora organica animalium; ergo non sunt indigna actione divinæ voluntatis etiam specialis, ac divinæ omnipotentiæ; ergo idem dicendum de aliis effectis naturalibus, quia hæc non sunt minùs præstantia corporibus organicis animalium: neque enim dici potest muscam, v. g., esse opus nobilius ipso sole et lunâ ac stellis.

Objicies 2°: Deus simplicissimus est, immutabilis ac perfectissimus; ergo non potest nisi vias maximè

simplices, immutabiles, constantes et perfectas in operando sequi; ergo non potest nisi ca opera facere quæ sunt maximè simplicia, et generali duntaxat non speciali voluntate fieri possunt: sic enim Deus ratione magis simplici, constanti ac perfectâ operatur. In hunc ferè modum variis in locis rationacinatur Malebranchius; Medit. 7, n. 13, sic habet : Dieu étant sage, il doit agir sagement ; étant immuable, il doit agir constamment..... Un être sage fera-t-il par des voies composées ce qu'il peut exécuter par des voies simples? Agira-t-il par des volontés particulières, lorsque quelques volontés générales suffisent? Ibidem, n. 15: Soit soit que tu considères l'idée que tu as de Dieu, que lu examincs sa conduite, tu vois clairement qu'il........ n'agit point par des volontés particulières, parce qu'agir par des lois générales est une marque certaine d'une sagesse infinie qui prévoit tout, et qui est immuable et constante dans ses desseins et dans sa conduite.- Resp. 1o hic recurrere ea omnia quæ supra fusè diximus in responsione ad primam et secundam objectionem. Resp. 2o summam simplicitatem (idem dicendum de immutabilitate ac omnimodâ perfectione) quærendam esse in Dei substantiâ, non in ipsius operibus. Ratio est, quia perfectio est substantiæ ut sit simplex, ut nempe non componatur ex partibus à se invicem separabilibus aut re distinctis: at operatio composita non ideò est imperfecta, imò perfectissima est, si opus babet perfectum, et operanti nullatenus noxia sit. Et verò cùm Deus liber sit in agendo, expedit ut pro arbitrio eliciat operationes simplices aut compositas prout ipsi libucrit; et major ejus concipitur perfectio, ut non eligat solas operationes simpliciores, quàm si iis solis naturâ suâ adstrictus esset. Resp. 3° absurdum esse ut Deus aliquod opus sibi proponat et amet dimtaxat propter modum quo fit, cùm è contra modus operandi ametur et eligatur propter opus. Resp. 4° falsum esse illas agendi rationes semper esse simplicissimas, quæ generali duntaxat voluntate diriguntur; namque generali voluntate Deus potuisset decernere opera maximè composita. Et certè, stando Malebranchii principiis, mundus, qualis nunc est, generali duntaxat voluntate Dei conditus est et gubernatur : altamen negari non potest hoc opus maximè compositum esse, et dari posse aliud multò simplicius. Resp. 5° quòd etiamsi Deus generales leges sibi præfixisset, quas sequeretur in dirigendà ac gubernandà hàcce rerum universitate, non inde inferendum esset eum peculiarem voluntatem non adhibere circa singulos naturæ effectus: sicuti cnim Christus sibi generatim proposuit agere quæcumque placita erant Patri, et nihilominùs peculiari voluntate singula exccutus est, sic etiam quamvis Deus generales leges sibi præstituisset in gubernando universo, exinde minimè seque- retur ipsum peculiari ac singulari voluntate universa que contingunt speciatim non exequi.

His adde, quod omnibus Malebranchii argutiis dissolvendis aptissimum est, scilicet in principiis SS. Augustini et Thomæ, Deum æterno consilio et sempiternâ ac immutabili voluntate singula in tempore spe

ciatim operari: unde manifestum est ipsum levitatis, inconstantiæ aut mutabilitatis non posse argui, licet in dirigendis rebus universi speciali utatur voluntate; ubi enim æternum ac sempiternum adest consilium, ibi nulla certè reperitur inconstantia aut mutatio. Idipsum eleganter et accuratè explicat S. Augustinus lib 12 de Civit. Dei, cap. 12, his verbis: Potest ad opus NOVUIN, NON NOVUm, sed sempiternum adhibere consilium... Si priùs cessavit, et postea operatus est... hoc procul dubio quod dicitur prius et posterius, in rebus prius non existentibus et posteriùs existentibus fuit. In illo autem non alteram præcedentem altera subsequens mutavit, aut abstulit voluntatem; sed unâ eâdemque sempiternâ et immutabili voluntate res quas condidit, et ut priùs non essent, egit, quamdiù non fuerunt, et ut posteriùs essent, quando esse cœperunt : hinc eis qui talia videre possunt, mirabiliter fortassis ostendens, quàm eis non indiguerit, seu eas gratuità bonitate condiderit, cùm sine illis ex æternitate initio carente in non minore beatitate permansit; et lib. 1 Confess. cap. 4: Nunquàm, inquit, novus, nunquàm vetus : innovat omnia... opera mutat, nec mutat consilium.

Eadem est doctoris Angelici doctrina, quæst. 3 de Potentiâ, art. 17, ad 12 et 21, et in 1, dist. 8, quæst. 3, art. 1, ad 4: In omnibus, inquit, in quibus differt operatio à substantiâ, oportet esse aliquem modum motûs, ex hoc quod exit de novo in operationem, quia acquiritur in ipso operatio quæ priùs non erat : in Deo autem operatio est sua substantia. Clara sunt ista, quæ cùn Malebranchii objectiones ex inconstantià ac mutabilitate petitas penitùs exhauriant, ab aliis SS. doctorum testimoniis recensendis hic supersedemus.

Objicies 3°: Manifesti defectus occurrunt in rerum naturalium ordine : 1° multa monstra quotidiè accidunt in rerum naturâ et nascuntur; 2o animalia quæ nata sunt, ut vivant, ab aliis comeduntur; 3° imbres uberrimi in mare cadunt, qui desunt multis Africæ et Asia regionibus, quibus tamen maximè utiles essent; 4° ex arboribus à grandine excutiuntur fructus immaturi proximè dispositi ut ad maturitatem pervenirent; 5° varia naturæ opera sese invicem destruunt: quæ quidem omnia vitiosa sunt, aut inutilia, aut levitatis argui possunt. Porrò si Deus speciali voluntate universa quæ in rerum naturâ contingunt, dirigeret et ordinaret, profectò nihil fieret vitiosè, inutiliter, aut quod levitatis argui posset; ergo, etc. Ita variis in locis ratiocinatur Malebranchius. Sic Medit. 7: Pour juger de l'ouvrier par l'ouvrage, il ne faut pas tant considérer l'ouvrage que la manière d'agir de l'ouvrier. Or, comme les hommes grossiers et stupides ne voient que l'ouvrage de Dieu, et ne savent point la manière dont Dieu s'est servi pour le construire, les défauts visibles de l'ouvrage les frappent, et la sagesse incompréhensible des voies ne les porte point à en admirer l'auteur. In Inquisitione veritatis, pag. 493 jam citatâ, sic habet : On ne peut répondre sans crainte de se tromper si certaines qualités conviennent ou ne conviennent pas à un sujet, si on n'a point d'idée de ce sujet. Or qui est l'homme qui ose dire que Dieu n'agit point par les voies les plus

simples, qu'il est déréglé dans ses desseins, qu'il fait des monstres par une volonté positive, directe et particulière, et non par une espèce de nécessité? Lib. de Natura et Gratiâ, serm. 1: Dieu pouvait sans doute faire un mon de plus parfait que celui que nous habitons. Il pouvait, pa exemple, faire en sorte que la pluie, qui sert à rendre la terre féconde, tombât plus régulièrement sur les terres labourées que dans la mer, où elle n'est pas nécessaire. Mais, pour faire ce monde plus parfait, il aurait fallu qu'il eût changé la simplicité de ses voies. Hoc argumento ex imbribus decidentibus in mare, flumina, vias publicas, super domos et in urbibus, sæpiùs utitur Malebranchius. Ibidem, art. 23 : Dieu a donné à chaque semence un grain qui contient en petit la plante et le fruit... Ne marque-t-il pas assez par là qu'il veut en un sens très-véritable que toutes ces semences produisent leur semblable?... Cependant tous ces grains ne profitent point; ou s'ils profitent, la grêle ou quelque autre accident fâcheux, qui est une suite des lois générales de la nature, les empêche de nourrir leur épi. Ce qui n'arriverait pas si Dieu n'était la cause générale qui ne doit point agir par des volontés particulières. Denique in Inquisitione veritatis pag. 600, sic loquitur: Il me paraît évident que si Dieu avait comme nous des volontés particulières pour chaque chose qu'il produit, il n'arriverait point qu'un de ses ouvrages en détruisit jamais un autre. Comme Dieu ne peut avoir des volontés contraires, il faudrait avoir recours à un principe du mal pour geler, par exemple, les fruits que Dieu ferait naître.

Resp. Nego antecedens; falsum enim est ac temerarium asserere manifestos defectus manifestaque vitia in Dei operibus reperiri. Vidit Deus, inquit sacer contextus, cuncta quæ fecerat, et erant valdè bona. Non satis nobis cognita est rerum natura, non satis perspecti fines, ut in rerum naturalium universitate vitiosi quidquam et imperfecti arguamus. Id egregiè docet S. Augustinus lib. 3 Confess. cap. 40, cujus verba, quoniam Malebranchii et similia sentientium argutias penitùs dissolvant, libenter hìc adtexam. Ita, inquit, ordinantur officiis et finibus suis in pulchritudinem universitatis, ut quod horremus in parte, si cùm tota consideremus, plurimùm placeat: quia nec in ædificio judicando unum tantùm angulum considerare debemus, nec in homine pulchro solos capillos, nec in benè pronuntiante solum digitorum motum, nec in lunæ cursu aliquas tridui tantùm figuras. Ista enim, quæ propterea sunt infima, quia partibus imperfectis tota perfecta sunt...., tota consideranda sunt si rectè volumus judicare. Sed sicut niger color in picturâ cum toto fit pulcher, sic totum istum agonem decenter edit incommutabilis Dei providentia, aliud victis, aliud certantibus, aliud victoribus, aliud sectatoribus, aliud quietis et solum Deum contemplantibus tribuens, cùm in his omnibus non sit malum, nisi peccatum. Quibus sancti doctoris verbis nihil certè ad propositum nostrum dici potest expressius. Docet 1° omnia quæ in rerum universitate occurrunt, ita ordinari in pulchritudinem universi, ut quæ spectata in parte, hoc est, in se præcisè ac ab aliis separata, vitiosa videntur, si cum toto considerentur, quemadmo

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

dùm consideranda sunt si rectè volumus judicare, perfecta videri. Docet 2° quòd sicuti vocum dissonantia in musicâ, et umbræ ac nigri colores in picturâ, si rectè ac congruè sint disposita, plurimùm placent; sic totus iste rerum concentus incommutabili Dei providentia decenter ordinatus ac dispositus, ad Dei sapientiam et mundi pulchritudinem manifestandam maximè conducit. Docet 3° disertis verbis, in hâcce rerum universitate nihil esse malum ac vitiosum, nisi peccatum. Idem inculcat ac passim tanquàm rem certissimam adstruit S. doctor libris de Civit. Dei.

Idipsum variis comparationibus illustrat lib. 1 de Ordine, cap. 2, præsertim verò exemplo alicujus hominis imperiti qui ingressus officinam alicujus artificis, inutilia crederet instrumenta quæ ibi videret, eo quòd usum eorum nesciret; aut alterius qui ita minutum cerneret, ut in vermiculato pavimento nihi aliud ultra unius tessera modulum acies ejus valeret cernere et ambire, et tamen vituperaret artificem velut ordinationis et compositionis ignarum, eò quòd varietatem lapillorum perturbatam putaret, à quo illa emblemata in unius pulchritudinis faciem congruentia simul cerni collustrarique non possent. Nihil aliud, inquit S. doctor, minùs eruditis hominibus accidit, qui universam rerum coaptationem atque concentum imbecilla mente complecti et considerare non valentes, si quid eos offenderit, quia suæ cogitationi magrum est, magnam putant rebus inhærere fœditatem. Vides ex sancto doctore, prætensa vitia quæ in rerum universitate deprehendi videntur, in solam mentis humanæ imbecillitatem ac ignorantiam esse refundenda.

Ad primam probationem respondeo cum sancto Augustino: Defectus luminum, species inusitatas siderum, terræ motus, monstra et quæcumque his similia que multi admodùm stupent, speciali, directæ et positivæ Dei voluntati esse tribuenda. Ita disertè asserit S. doctor lib. 3 supra citato de Trinit. cap. 2: Defectus luminarium, inquit, et rarò existentes quadam spe. cies siderum, et terræ motus, et monstruosi partus animantium, et quæcumque similia, horum nihil fit nisi voluntate Dei, sed plerisque non apparet. Itaque licuit vanitati philosophorum etiam causis aliis ea tribuere, vel veris, sed proximís, cùm omninò videre non possent superiorem cæteris omnibus causam, id est, voluntatem Dei; vel falsis, etc. Audis sanctum Augustinum asserentem monstra aliaque similia divinæ voluntati tanquàm primæ et summæ causæ esse adscribenda, quanquàm placuerit vanis quibusdam philosophis ea aliis causis tribuere. Cap. 9 ejusdem libri idem repetit his verbis: Species inusitatæ siderum, defectus luminum, terræ motus, monstra et similia, horum quidem prima et summa causa non est nisi voluntas Dei: unde et in Psalmo cùm quædam kujus generis essent commemorata, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis: ne quis ea fortuitu, vel causis tantummodò corporalibus, vel etiam spiritualibus, tamen præter voluntatem Dei existentibus, agi crederet, continud subjecit, quæ faciunt verbum ejus. Non poterat S. doctor clarioribus verbis affirmare Deum singulari ac speciali voluntate

velle ut exoriantur inusitata species siderum, nascantur monstra, eveniant terræ motus et similia. Equidem dici potest hanc specialem Dei voluntatem niti concursu legum generalium, quarum ordinem interturbare non vult Deus: at nihilominùs verum est hanc Dei voluntatem speciałem esse, saltem permissivam.

Et vero id Deus vult specialiter, directè ac positivè, quod conducit in ordinem et pulchritudinem universi. Forma, inquit S. Thomas, 1 p., q. 40, art. 13, quam principaliter Deus intendit in rebus creatis, est bonum ordinis universi: porrò, fatente Malebranchio, monstra nonnihil ad pulchritudinem hujusce universi conducunt. postquàm enim asseruit lib. de Naturâ et Gratiâ, serm. 1, art. 22: Si Dieu avait pu par des voics aussi simples conserver un monde plus parfait, il n'aurait point établi des lois dont un si grand nombre de monstres sont des suites nécessaires; statim subdit: Mais il aurait été indigne de sa sagesse de multiplier scs volontés pour empêcher certains désordres particuliers, qui font même dans l'univers une espèce de beauté; ergo, etc.

Ad secundum, quod spectat animalia quorum alia ab aliis vorantur, alia verò maturam ætatem non adipiscuntur, respondet sanctus Augustinus epist. 166, aliàs 28, ista omnia ordinatissimæ Dei dispositioni esse adscribenda, qui singulis naturis nascentibus et occidentibus temporum spatia, breviùs vel productiùs largitur, prout universitatis moderamini ac pulchritudini meliùs expedire judicaverit : idque mirè illustrat ibidem exemplo periti musici qui apprimè novit quas quibus moras vocibus tribuat, ut illud quod canitur, decedentibus ac succedentibus sonis pulcherrime currat ac transeat. En sancti doctoris verba: Nam quod dicitur : Quare facit animas eis quos novit citò morituros?.... Possumus rectè illius moderationi ista relinquere, quem scimus omnibus temporaliter transeuntibus rebus, ubi sunt etiam animalium ortus et obitus, cursum ornatissimum atque ordinatissimum dare; sed nos ista sentire non posse, quæ si sentiremus, delectatione ineffabili mulceremur. Non enim frustra per Prophetam............. dictum est de Deo, qui profert numerosè seculum. Unde musica, id est, scientia benè modulandi, ad admonitionem magnæ rei, etiam mortalibus rationales habentibus animas Dei largitate concessa est. Unde si homo faciendi carminis artifex novit quas quibus moras vocibus tribuat, ut illud quod canitur, decedentibus ac succedentibus sonis pulcherrimè currat ac transeat, quantò magis Deus, cujus sapientia, per quam fecit omnia, longè omnibus artibus præferenda est, nulla in naturis nascentibus et occidentibus temporum spatia, quæ tanquàm syllabæ ac verba, ad particulas hujus seculi pertinent, in hoc labentium rerum tanquàm mirabili cantico, vel brevius, vel productiùs, quàm modulatio præcognita et præfinita deposcit, præterire permittit? Hoc cùm etiam de arboris folio dixerim, et de nostrorum numero capillorum, quantò magis de hominis ortu et occasu, cujus temporalis vita breviùs productiùsve non tenditur, quàm Deus dispositor temporum novit universitatis moderamini conso nare? Egregium hoc, prolixius licet, sancti Augustini testimonium exscribendum fuit, ex quo manifestè li

« VorigeDoorgaan »