Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

33

ART. II. DEMONSTRATUR DEI EXISTENTIA.

sunt. Etenim vera supponatur, quid, quæso, exinde !ueri habebit? nihil in alterà vità quæ jam futura non est, peribitque mens cum corpore: in præsenti autem vità suspirat bona assecutione incerta, quantis enim frustratur? possessione incertiora, nam quot invitis rapiuntur? certò amittenda, evanescunt quippe cum statu: citò fluentia, etenim vita hominis vapor est modicùm parens; vix tenentur illa, et jam elabuntur; amaris immersa motibus, neque vermis impunitum dimittit crimen; sibi tandem per longiora succedunt intervalla, aut si semper præsentia sunt, vel suâ duratione fastidiunt. His adjunge frequentes et invitas quæ recurrunt suspiciones de existentiâ Dei provisoris testis scelerum et vindicis. En Athei summam habes felicitatem si vera sit illius sententia. Si autem hæc opinio falsa inveniatur, jam amittit bona, quæ certò habebuntur, quia fidelis Deus est, quæ æternùm manebunt pura sine ullâ amari mixtione, perpetua, nusquàm interrupta, perfectissimè cuncta cordis desideria replebunt dabit insuper Atheus pœnas certò, continuas, asperas, sine solatio, æternùmque mansuras; ergo prorsùs imprudens est qui ad electionem coactus tantas inter angustias partem existentiam Dei negantem amplectitur.

Dices Certum pro incerto relinquere imprudentis est: atqui voluptates vitæ præsentis certæ sunt, incertum autem est ex hypothesi, num existat Deus qui proscribat has voluptates; ergo, etc. - Respondeo : 1° Distinguo maj. : Si incertum non nisi æquale aut fermè æquale certo sit, concedo si incertum longè superat ccrtum, et spes affulgeat incerti, nego. Tunc quippe multoties suadet prudentia, certum relinquere pro incerto, ut constat exemplo mercatorum; certi autem in præsenti quæstione delincavimus characteres, et cùm incerti characteribus contulimus paucis, sed quantùm opus erat ut summum, quod inter utrumque intercedit, discrimen unusquisque valeat apprehen

dere.

2° Vera forsan esset major propositio, si æquali modo certum et incertum se haberent: verùm ubi diversimodè se habent certitudo unius et alterius incertitudo, jam evanescit istius axiomatis veritas. Porrò vitæ præsentis bona certa sunt in se, incerta autem respectu hominis; ea concupiscit, sed forsan ea non assequitur. Si assequatur, forsan non ipsis constanter fruetur; ergo hæc bona veram et anxiam incertitudinem semper labent adjunctam. Bona verò et mala alterius vitæ, quæ cum existentiâ Dei intimo connectuntur -nexu, juxta præsentem hypothesim incerta sunt in se, sed, si semel sint, certa sunt respectu subjecti : certò quippe tune hæc amittet bona, et pœnas dabit æternas Atheus; ergo cùm veritas quæstionis hominem lateat, cùm in præsenti hypothesi, tam vera appareat is Dei existentiæ sententia, quàm contraria opinio, profectò sui compos non erit, qui in tanto discrimine, ne summum bonum amittat summumque experiatur malum, non respuit bona leviora in se et ratione possessionis prorsùs incerta.

Cæterùm falsum est hominem sententiæ de existen

54

tia Dei adhærentem relinquere prorsùs certum pro
incerto: neque enim opinio quam tuetur ipsi interdicit
usum legitimum et moderatum bonorum præsentis
vitæ; ipsis utitur, ipsa possidet absque anxietate animi
et conscientiæ remorsu; eò certiùs illis fruitur, quò ad-
hæret minùs, certior de illorum incertitudine; eò volupè
magis, quò de futuro timet minùs; insuper virtutis
ductu passionum cupiditatumve coercet æstus; gratà
aliorum laude gaudet, atque dulciori conscientiæ testi.
monio : breviores tandem ducit dies eâ in pace, qua
etsi sola foret et absque ullâ futurorum spe, suâ tamen
suavitate cunctas vitæ præsentis facillimè vinceret vo-
luptates.

Demonstratio secunda.

Unanimis est populorum sententia aliquem existere Deum, seu, aliquod esse ens à quo dependeant illi, quodque bonas ipsorum malasve libret ac moderetur sortes; atqui hæc sententia, opinio illa non potest esse nisi à puro rationis lumine, quo veritatem ab errore secernimus; ergo verum est existere Deum.

Major constat ex recensione historiam cujuslibet nationis et populi : nulla quippe natio est, agrestis licèt rudis et barbara, quæ aliquem non colat Deum; nullus est populus qui velut primarium suæ societatis fundamentum entis alicujus provisoris cultum non habeat; quin nullus invenietur homo quantùmvis ferus, qui ens superius aliquod non fateatur, cujus auxilium advocet in adversis, atque favorem supplex deprecetur in cœptis; ergo viget in omnium cordibus et animis opinio de Dei existentia.

Minor probatur vel enim hæc sententia est à rectà ratione, vel merum est præjudicium leviter à niente susceptum; atqui hoc secundum dici nequit. Nam præjudiciorum fontes alii sunt externi, interni alii sed nec in semetipsâ nec ab aliis mens potuit tale haurire præjudicium. 1° Hæc opinio manare nequivit ab externis præjudiciorum causis; illæ enim ad tres revocantur, pravam scilicet educationem, perversa exempla, subtiliaque quibus deludimur sophismata; atqui ex his tribus non oritur sententia de existentiâ Dei. Etenim hæc tria certis quibusdam alligantur semper temporum, locorum, personarum circumstantiis; deluduntur sophismatibus nonnulli, sed veritas tandem scindit velum et sed non omnes, tenebras fugat; exemplorum vis magis adhuc coarctata est, minùsque efficax, particulares forsan allicit homines, sed numero paucos, sed citiùs multoties meliora sapientes: quis autem nescit educationis principia varia esse pro vario nationum genio, vel etiam pro variis ejusdem populi temporibus; ergo sententia universalis et constans non potuit ortum habere à causis præjudiciorum externis. 2° Non profluit quoque à causis internis illæ enim tres adhne recensentur, nempe sensus sæpè fallaces, imaginatio deludens, cupiditates abripientes: sed hæ tres cause non solùm non suggerunt menti Dei existentiam, quin potiùs adversanti sententiæ prorsùs favent : Deum quippe nec percipiunt sensus, nec imaginatus phantasia, nec suspirat libido; ergo doctrina de exi

'stentià Dei inter præjudicia haberi non debet. Restat igitur ut admittatur à rectâ ratione tanquàm veritas omnium temporum, locorum et nationum.

Dices 1° Si historicis fides adhibeatur, fuêre nationes quæ nullum coluêre Deum; agnoscendum quoque est nonnullos inter barbaros nullam vigere Divinitatis notionem; quin et exstitère quondam et adhuc sunt Athei; ergo unanimis non est populorum consensus ita Baylius. Respondeo ad primum : Aliud est nationes aliquas, templa, cultumve solemnem Divinitatis ac pompaticum non habere; et aliud illas nullum de facto usquàm agnoscere Deum. Primum possibile intelligitur de nationibus ferè agrestibus, quæ ex paucioribus ferisque coalescunt hominibus; secundum non asserunt historici, pompam atque solemnitatem solam suâ narratione excludentes, quin et si vel ex rudioribus virís conjicere licet, secundum illud prorsùs falsum est. Ad secundum : Hæc de barbaris narravêre quidam, qui eorum mores penitiùs non fuerant scrutati: sic quondam patribus nostris narratum fuit de Americanis, Iroquæis, Huronibus, etc., sed qui posteà illorum opiniones populorum sedulò inquisière, ii omnes uno docent ore, illas nationes agnoscere aliquod ens superius, cui munera offerunt et sacrificia, c! quem supplices in necessitatibus adeunt. Sed ut agrestium nationum sententias quis possit assequi, ille debet propriam ipsis callere linguam, diuturnâque cum illis habitatione explorare occasione datâ opiniones, mores et sensa. Hinc primus error invaluit hos scilicet populos nullum scire Deum; cùm posthac innotuit veritas, constansque fuit vigere et inter nationes immanitate efferatas aliquem divinitatis

sensum.

Cæterùm non magis ex his barbaris debemus dijudicare de recto rationis dictamine, quàm ex pueris et amentibus; unde etiamsi nationes illæ divinitatem prorsùs ignorarent, nihil adversùm nos concludi posset: cùm in illis ratio sit tenebris involuta, carnis cœno fermè immersa, cùmque illæ ad belluas propiùs accedant fortassis, quarum videndi normam videntur æmulari, quàm ad homines, quorum nec rationem in se audiunt et evolvunt, nec explicatam ab aliis intelligunt et assequuntur.

Tandem cùm agitur de unanimi populorum consensu, cum moraliter sumimus non in metaphysico rigore; ergo hæc objectio nullatenùs adversùm nos militat. Quod spectat ad Atheos mox dicemus.

Dices 2° Opinio de Dei existentiâ adinventa fuit à principibus ut plebem coercerent, saltem nihil vetat quominùs timori vulgi tribuatur, dùm tonitruum fragore perterriti fuêre homines; hinc canebat quondam poeta,

Primus in orbe deos fecit timor.

Ergo, etc.-Respondeo: Nego antecedens. Ad primum dico quòd humanæ politiæ instituta varia sint pro variis nationibus, imò et pro diversis ejusdem gentis temporibus : quod frenum est utiliter coercens populum aliquem, in alterå natione sæpiùs foret

rebellionis et seditionum fermentum juge; hinc fil quòd politica primùm quidem societatis inclinationes assidue studere debeat, genioque populi suas acommodare leges. Cùm ergo nationum propensiones diversæ sint, quin et intra eamdem gentem mutationi sint obnoxia, indè sequitur quòd unanimis populorum consensio fœtus non sit politica artis, sed verum rationis dictamen quo utuntur principes ut frenum populis injiciant salutare : si ille consensus ortum à principibus haberet, non adeò universalis esset, evanesceretque citiùs, ut enim ait Cicero, hominum? instituta delet dies, naturæ judicia confirmat. Secunduin non minùs falsum est: non enim timor, ut gratis supponitur, gignit in nobis sententiam de existentia Dei, cum quâ, si error esset, nullam metus videtur habere connexionem, sed ad hanc doctrinam rationem reddit attentam mens quippe hâc imbuta opinione, dùm timore percellitur, supplex recurrit ad illum à quo forsan oculos diverterat. Sanè si à timore fulminis talis nascitur opinio, jam nunc abolita esset, cùm vera tonitruum, fulgurum, atque fulminum non ampliùs nos lateat causa.

Dices 3°: Exstitêre quondam errores universales universo populorum consensu firmati, ut sententia negans antipodas; opinio vulgi de solis magnitudine, etc.; quidni ergo errores inter non recenseretur sententia de existentiâ Dei? -Respondeo: Distinguo antecedens Exstitêre errores universales quorum causa nos non fugit, et quorum veritas aut falsitas nihil ad propriam nationum utilitatcm conferebat, esto; quorum causam ignoramus, et de quorum falsıtate aut veritate maximè populorum intererat, nego. Nihil sanè esset quod miraremur, si quidam universe viguerint errores aut ex sensibus nascentes, ut opini de solis magnitudine, aut in imaginatione fundati, qualis erat sententia negans antipodas. Cùm enim aliqua doctrina veritate suà aut falsitate nihil confert ad populi utilitatem et commodum, tunc proclive est homini in eam sesc flectere partem quæ primâ fronte sub veritatis specie menti occurrit, nec ultra sollicitiùs inquirit, nùm immineat necnc errandi periculum. Sed ubi agitur de doctrinâ quæ specialiùs ad hominem pertinet, à cujus veritatc aut falsitate æterna sors hominis pendet, absurdum profectò est asserere integrum humanum genus posse errorem amplecti, præsertim cùm nullus fons occurrat tanti erroris, cùm contra et sensu et imaginatio et occultè potens cupiditas in contrariam errori partem, jugiter conarentur mentem flectere : talis autem est, ut patet, sententia affirmans Deum existere; si falsa sit, prorsùs utile ac necessarium est homini detegere falsitatem, quam et sensus et imaginatio et cupiditas secretò suadero tentant : non potuit ergo hæc sententia constanter et universim admitti, nisi quia vera est. Dixi: Esto, ad primum distinctionis membrum, quia nusquàm circa hujusmodi errores constare potest de unanimi consensu; quot enim fuêre populi qui de antipodis ne cogitavêre quidem! Quot et homines qui et inter nationes de antipodarum existentiâ disputantes, nihil de tali

disceptatione audierunt, aut nihil circa illam opinati sunt! In iis rebus quæ otiosorum concertationibus permittuntur nihilque ad societatis aut particularium utilitatem conferunt, non tam agnoscendus est unanimis populorum consensus, quàm ferè universalis populorum, si ita loqui fas est, nescientia.

Dices 4° Non magis ex unanimi populorum consensu probari potest verè Deum existere, quàm plures existere deos et admittendam esse idololatriam ; atqui secundum absurdum est, ergo et primum. Ita iterùm Baylius. Respondeo: Nego majorem et paritatem. Ratio disparitatis multiplex est : 1° sententia de deorum pluralitate et idololatriâ, etsi antiqua sit, non tamen viguit semper; atque, quantùm conjicere licct, ex remotiorum antiquitate temporum paulatim obtinuit, adeò ut per plura secula viguerit genus humanum ab illo errore immune. Deinde dùm obtinebat hæc opinio, gens una aderat, integraque natio quæ pro unitate Dei exstabat, Judæos dico, cæteris antiquiores populis, annales totius generis humani suis sacris in libris servantes, majoribus imperiis semper cognitos, ita ut ubi gens orbi universo dominari incipiebat, statim ferè Judæi veritatem de Deo uno et spiritali ipsi offerebant, nempe ut dominatricis gentis ministerio posset orbis integer veritatem agnoscere. Tandem et inter populos errantes plurimi semper fuêre qui veritatem assecuti sunt, philosophi scilicet, iique omnes qui rationis luci attendentes acquisitioni veritatis incumbebant; porrò quis non videt eorum sententiam vulgi opinioni præponderare debere, atque illam obstare quominus universalis sit populorum et gentium consensio? Equidem illi de existentiâ Dei coram populo silebant, quin et sacrificiis quandoque diis litabant; sed exindè magis erant rei veritatem in injustitià detinentes, existimabantque religionem vulgi utilitate po1iùs quàm veritate esse metiendam : hinc turpe ac criminosum illorum silentium. Verùm nihilominùs constat constantem unanimemque non fuisse populorum et nationum circa pluralitatem deorum et idololatriam consensum.

2o Duo in deorum pluralitate et idololatriâ secerni debent primum est fundamentum illius opinionis, scilicet sensus et idea entis alicujus superioris, provisoris seu bona et mala hominibus decernentis : secundum est applicatio seu potiùs depravatio illius ideæ ac sensûs. Facilè intelligitur, quòd ubi semel jactum est et positum in naturæ veritate fundamentum, tunc sensuum, imaginationis et cupiditatum adminiculo talis depravari possit idea: sensibus potissimùm regitur vulgus; exoptavit ergo et finxit sibi ens provisor quod videre et tangere posset; suis coarctata limitibus phantasia, tantùm perfectionum numerum, qualem divinitati concedendum dictitabat occultè ratio, in unico ente congregare nequibat; cùmque Deus debebat de rebus omnibus esse sollicitus ac de omnibus sigillatim hominibus, immensas unico enti curas committere renuebat imaginatio; hinc pluralitatem deorum secretò menti suggerebat: tandem cupidiLates semper sibi faventes, exempla vel in divinitate

quærunt, ut sua faciliùs excusent crimina; hinc fœdas actiones diis adscribebat gentilitas; habemus ergo causas verè depravantes legítimum et rectum natura sensum ac dictamen. Sed doctrinæ de existentiâ Dei si falsa sit, nullum est in naturâ fundamentum, et omnes internæ præjudiciorum causæ adversùs illam militant, eamque rejicere conantur; impossibile crgo fuit adeò constanter, adeò universim talem viguisse sententiam, nisi quia est omninò veritati consona, ac proinde idololatriæ grassantis facillimè rationes inveniuntur; nulla autem est de sententiâ affirmante existentiam Dei, si falsa sit; inde secunda disparitatis ratio.

3° Tria erant in idololatriæ et polytheismi professione, que errorem evidenter arguebant, et quibus si mens vel leviter attendere voluisset, detexisset falsitatem: 1° qui colebantur dii, ii simul agnoscebantur homines, qui olim vixerant, quorum adhuc estendebatur sepulcrum, qui et ipsi habuêre quondam ens superius et provisor, qui non potiebantur summâ potestate, nam vel Jovi tonanti leges imponebat fatum; 2o dii habebantur, sed cupiditatibus humanis ducti, graviorum rei criminum, discordias et bella agentes in invicem ; 3° alii superiorem cæteris Jovem colebant, Martem alii, nonnulli Mercurium, etc.; sic ergo delusi imaginatione populi plures admittebant deos, sed dominatum in cunctos juxta nationis genium uni adscribebant. Unde sequitur non fuisse concordes populos in assignando deoruin ordine, et ex illâ diverså opinione, sicut ex notionibus quas sibi de iis efformaverant, facillimum erat detegere corruptionem ideæ divinitatis, et ad veritatem pervenire. Sed si Deus non existat, et tamen universalis sit et constans, ut est, opposita sententia, nihil in illà invenitur, nihil adjunctum habet illa, cujus ope error detegi possit; erit igitur hæc doctrina error naturalis et invincibilis, quod repugnat.

4° Ex unanimi populorum consensu arguimus duntaxat existentiam alicujus entis provisoris et homini superioris, hoc est, quod unicè contendimus à naturâ suggeri, et hoc est, quod probat adhuc idololatriæ cultus. Ens autem illud superius debere esse unicum ac infinitis pollere perfectionibus, docet quidem ratio, sed ex reflexione, cui non vacant plurimi; unde mirum videri non debet si primum naturæ sensum sequentes populi, huic primo et intimiori naturæ 'sensui perversas de divinitate notiones à doctoribus gentis adhuc ferocientis superadditas, turmatim et confusè amplexi sunt.

Uno verbo nec unanimis fuit nec constans polytheismi sententia; sensim sine sensu crevit, veritatis quidem fundamento innixa, sed sensuum, imaginationis, cupiditatum formata ope et adminiculo, varias inter gentes varia ipsa, diversoque accommodata populorum genio, erroris et corruptionis manifestos præ se ferens characteres; illius habemus et originem et diffusionis causas, et varietatis indicia et adjuncta ipsi evidentia falsitatis motiva : nullo igitur pacto hæc opinio licet diffusa cum sententia Dei existentiam

affirmante potest comparari; nullo etiam pacto ex illâ opinione concludere licet plures esse deos ob rationes allatas; sed vel ex illo polytheismo ritè infertur dari aliquod ens superius homini, illius testis actionum, illi bona largiens, decernensque pro criminibus mala, quod audaciùs negant athei quodque ex istà demonstratione unicè intendimus evincere.

ARTICULUS III.

De atheismo.

Quæ spectant ad atheismum duplici tractabimus paragrapho; in primo agemus de atheismo generatim spectato; in secundo varia expendemus atheorum systemata, id est, agemus de atheismo in particulari considerato.

§ 1.

[ocr errors]

De atheismo generatim spectato. Quasdam hic quæstiones agitari solitas circa atheismum breviter solvere est animus.

Quæres 1° Quid, quotuplex et an sit atheismus?— Respondeo generatim atheismum definiri posse non cognitio existentiæ Dei. Triplex autem distinguitur : actione, quo quis ita se gerit quasi nullum agnosceret ac reformidaret Deum; corde, quo quis cupiditatibus serviens, exoptat et cupit nullum existere Deum, imò et conatur sibi persuadere; mente tandem, quo quis rationibus et momentis ductus assentitur ex animo huic propositioni: Non existit Deus. Existere fortè atheos practicos, seu actione, constat ex fatali experientia sunt enim homines ita sensibilibus immersi objectis, ita passionibus dediti carnalibusque vitiis, ut per longum tempus ne quidem de Deo cogitent. Nollem tamen hos inter atheos barbaras illas recensere nationes, in quibus vix evoluta sentitur ratio, et quæ nisi sensibilia sibique utilia intelligere et assequi non videntur, siquidem certum est illas gentes suam agnoscere dependentiam, et entis alicujus bona saltem sensibilia largientis implorare auxilium, quod verus est de divinitatis existentiâ sensus, mancus licet, confusus atque valdè imminutus. Dari atheos corde consentiunt omnes; sunt enim ita deperditi homines, qui, ut faciliùs cupiditatibus indulgere valeant, exoptant nullum esse Deum, variisque à longè accersitis rationibus, etsi reclamante conscientiâ, illud sibi persuadere tentant : ii sunt homines quos designat Psaltes Regius inquiens Psal. 13 et 52: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.

:

Quod pertinet ad atheos mente seu speculativos, 1° certum est neminem posse esse invincibiliter talem; quidquid enim sit de Dei notione, an nobis ingenita sit necne, nihilominùs tamen tot, tantis tamque evidentibus momentis suggeritur menti, ut impossibile sit veritatem de Dei existentiâ hominem latere invincibiliter hanc adstruunt mundus, materia, objecta quævis, anima, sensationes, desideria, etc. 2o Certum adhuc est, neminem per totum vitæ cursum posse esse pacatum in assensu quem daret neganti existentiam Dei sententiæ; neque enim fieri potest, ut, cum jugiter sese offerant rationes quibus innititur doctrina contraria, earum luce quandoque non për

fundatur, ac earum pondere non prematur, aut sal tem commoveatur et in suo turbetur assensu. 3° Evenire potest ut homo per aliquod tempus assentiátur ex animo huic propositioni: Non existit Deus: 1° si fides historicis, exstitêre olim et etiam nuper nonnulli negantes Dei existentiam; ex antiquis appelatur Diagoras cum aliis quibusdam obscurioris adhuc nominis; ex recentioribus nominantur Vaninus apud Tolosas igne crematus, Spinosa, etc. 2o Nihil certè obstat quominùs mens quædam naturaliter obscura et minùs recta seriò attendens ad objectiones quæ proponuntur contra Dei existentiam, et ad diversorum concordiam attributorum quæ tribuuntur enti supremo, vividiùs eis commoveatur quàm momentis quibus probatur Deum existere; atqui in illà hype thesi mens sic affecta neganti assentiretur parti; ergo evenire potest ut homo aliquando assentiatur ex animo huic propositioni: Deus non existit. Quin et per aliquod temporis spatium pacatus erit assensus, si mens difficultatibus fuerit ita præoccupata, ut non percipiat partis adversæ momenta, aut ad ea attendere vi præoccupationis renuerit. 4° Non tamen exindè concludere licet dari posse hominem bonâ fide atheum; sedulò quippe distingui debent homo ex animo atheus, et homo bonâ fide atheus: ad primum enim requiritur et sufficit actualis convictio de veritate momentorum quibus existentia Dei impugnatur, quam quidem convictionem credimus possibilem per aliquod breve temporis spatium; ad secundùm verò exigitur ut adhibita sit ea omnis diligentia quæ moraliter et prudenter adhiberi debet ad veritatem detegendam : etenim si abest illa diligentia, jam non ampliùs bonâ sincerâque fide hæret homo in leviùs præconcepta opinione. Porrò, cùm de Dei existentiâ agitur, cujus tot ac tales singulis fermè instantibus occurrunt invictæ probationes, impossibile est adhibitam fuisse moralem diligentiam, quæ ab homine prudente adhiberi debet, nihilòque seciùs mentem adhuc veritatem latere; ergo dari non potest homo bonâ fide atheus, etsi fortè detur homo per breve tempus atheus es animo.

Quæres 2° Qui sint atheismi fontes? - Respondeo: Atheòrum tum actione tum corde, fundamentum unicum est cupiditas, vitiorum omnium fœcunda radix; atheorum verò mente, sæpiùs equidem fundamentum est cupiditas, sed verus et proprius fons malè feriata mens: dantur enim homines ita à naturà conIstituti ut facilè sententiae communis momenta spernant, amore novitatis et paradoxorum illecti, atque difficultatum mole opprimantur, quantùmvis illæ futiles sint nervosiùsque refutatæ; hinc fit quòd hujusmodi homines ad hypotheses variaque confugiunt systemata, nec ullâ deterrentur absurditate, modò prætensas effugiant difficultates.

Quæres 3°: An sit optanda atheismi veritas? Respondeo Tali quæsito satisfacere horret animus: cui, quæso, exoptanda esset? an societati? sed sacr: tas magis leges illius evertit, et, everso fundamento, ædificium ruere necesse est. An principibus? sed,

Deo non existente, primus et potior fidelitatis subditorum sponsor et obses abest, supremus rebellionis et si triumphantis judex deficit. An privatis quibuslibet? sed tunc vitiorum et cupiditatis frenum majus erit excussum; virtutis in obscuro latentis decrit remunerator et solamen. Suspiret ergo atheismi veritatem, qui voluptati et vitiis servitium devovet perpeLuum; suspiret et princeps, qui tyrannicum in subditos tentat exercere dominatum, non cogitans de seditione, quæ eò propior erit, quò prætensam veritatem citiùs curabit diffundere; suspiret et societas, quæ in tumultum, confusionem et anarchiam abire concupiscit. His quippe et quidem solis exoptanda est atheismi veritas.

:

Queres 4° An atheismus sit polytheismo pejor? Antequàm hæc solvatur quæstio, illius figendus est status: polytheismus de quo quæritur, is est quem vulgò ante christianæ religionis promulgationem sectabantur gentiles talis ergo est ut deos criminibus foedos quidem coleret, sed qui omnium scelerum severi erant vindices, qui forsan sacros inter ritus quosdam actus, malos licet, admittebant; verum actus illi societati non per se nocebant, iisque exceptis nulla erat perversa actio quam non plecteret inexorabilis divinitas. Atheismus verò de quo agitur, ille est quo homo philosophorum methodo insistens, et conclusiones ex principiis eliciens concludit, non solùm non dari Deum qualis à nobis admittitur, sed etiam nullum esse ens superius, provisor, res humanas curans, merita hominum librans ac demerita. Posito semel quæstionis statu, manifestum est eam posse spectari aut ex parte societatis, aut ex parte privati cujusque, aut ex parte Dei. Negantem absolutè opinionem amplectitur et defendit Baylius.

Respondeo 1° : Si spectetur quæstio ex parte societatis, evidens est quòd atheismus sit polytheismo pejor. Atheismus enim ille philosophicus est, ratiocinio innixus, qui proinde evulsis principiis immotas non sinit manere conclusiones; sed præcipuum et immobile societatis fundamentum est existentia Dei, quâ sublatâ nihil verè ampliùs intelligitur justum aut injustum; fervent insuper occultæ cupiditates, sicque latam pandunt viam publicis criminibus societati maximè nocivis; qui enim occultè vitiis servit, ille servitium suum quâcumque fœditate demonstrare non tardat; ergo atheismus ille funditùs evertere jugiter conatur integram societatem. Polytheismus verò societatis leges servat immotas, nullum crimen dimittit impunitum, etiamsi occultè patretur, vindicem rquissimum legum ostendit, illarum observationis oculatissimum et præsentem exhibet testem; ergo polytheismus quantumvis deficiens custos tamen erat societatis.

Dices Polytheus, si ritè ratiocinetur, omnia sibi permittit crimina, quibus suos reos facit deos; atheus autem justi et æqui leges agnoscit negatâ etiam Dei existentiâ: ita Baylius, cujus ratiocinia conjungimus ut exinde magis appareat vitium insidiosæ illius ratiocinationis. Respondeo Baylium nec societatis

TH. VII.

notionem, nec hypothesim præsentem servare : 1'supponit societatem resultare, ubi agitur, de polytheismo, ex viris qui ratiocinio ducuntur, non sensu ac utilitatis propriæ et proprii commodi intuitu; quod prorsùs absonum est consulantur enim societates variæ, in illis ex quatuor partibus tres ad minimum invenientur, quæ utilitati suæ, bono suo ità invigilant, ut quidquid illud bonum non est, cos fugiat et lateat, aut saltem parùm ad illud attendant. Tales profectò homines credunt deos olim fuisse vitiosos, quia de illis sic narratur, verùm deos illos existere scelerum vindices acerrimos credunt et timent, eosdem æquissimos esse virtutum remuneratores credunt et sperant; inde immota exstat societas sub polytheismo, quia non ex philosophorum gente, sed ex vulgi plebe resultat; 2° athei quos in societatem congregat Baylius, philosophi supponuntur dùm negant existentiam Dei; philosophantur adhuc dùm observant notiones justi et æqui; rationis dominio quoque uti debent, et quidem summo, dùm sublato Deo frenant impatientes cupiditates: verùm subtiles illi solidique philosophi non ultra progrediuntur, nec æternas leges justi et æqui existentiæ Dei indissolubili nexu connexas et ei subordinatas intelligunt, eversoque principio immotas nihilominus servant conclusiones, quamvis in contrarium conclamitent passiones, nullo intrinsecùs constricta jugo. Irc sanè non est hypothesis in quâ ratiocinamur; poiytheos inducit Baylius non quales fuère, sed quales opinatur eos debuisse existere; atheos verò nec philosophos nec è plebe homines; uno verbo, quales nusquàm fuêre, nec usquàm futuri sunt, quia vel illis sola dominatur ratio, vel propria adjungitur voluptatis suavitas; porrò ex utrâque parte negato l'eo negari quoque debent justi et injusti limites.

Respondeo 2° : Si cadem spectetur quæstio ex parte cujuslibet privati, manifestum est atheismum esse polytheismo pejorem vel enim attenditur ad privati mores, vitam et agendi normam, quamdiù versatur in lugendo errore; vel attenditur ad facilitatem quam habet privatus ut ex errore resipiscat. Si primum, constat ex his quæ diximus, polytheum posse et debere virtutes sectari et devitare vitia; alioqui enim à suâ deflecteret opinione; atheus verò suo semel posito principio, suggerente ac reclamante cupiditate, omnes justi et æqui audaciùs transiliet limites. Scilicet societas ex majore suî parte non ratiocinio ducitur, sed utilitatis propria contuitu; propriæ autem utilitatis fontes præcipui sunt cupiditates: hinc polytheus continetur timore et spe futurorum, atheus verò jugum omne excutit et confringit. Si secundum, facilius sanè est agnità semel entis superioris et provisoris existentià, illius evolvere proprietates, necessariasque probare perfectiones, quàm suadere simul et ejus existentiam, atque singula attributa. Polytheus profitetur talis existentiam entis, cujus naturam præjudicio depravat, sed ratiocinii ope errorem corrigere haud difficile est. E contra verò cuncta negat atheus, atque præsertim existentiam entis provisoris.

2

« VorigeDoorgaan »