Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

mus articulo præcedenti esse parvi momenti, et pendere à notione terminis scientiæ simplicis intelligentia aut scientiæ naturalis affingendå.

Corollarium tertium, quod Congruista superioribus annectunt, spectat scientiæ conditionatorum usum et decretorum divinorum ordinem. Quem ordinem non omnes eodem modo concipiunt, ut infra videbitur, ubi de Providentia et Prædestinatione. Operæ verò pretium est ut illum exponamus secundùm eam rationem quæ nobis videtur ex assertionibus et corollariis Congruistarum jam explicatis magis consequi.

Itaque 1o in ejusmodi systemate Deus omnia possibilia et omnes veritates in solâ rerum naturâ fundatas videt per scientiam simplicis intelligentia, et simul, aut si malueris, in instanti rationis sequenti per scientiam conditionatorum novit quid liberè futurum esset in quovis naturæ aut gratiæ ordine possibili si institueretur; v. g., Petrum esse consensurum tali grati si daretur in tali rerum ordine, in talibus vel talibus circumstantiis; esse verò restiturum alteri gratiæ in iisdem circumstantiis. Docuimus alibi quæ futura non sunt, aut saltem quæ nondùm habentur ut futura, spectari posse duplici modo : vel absolutè et ut merè possibilia, quatenùs scilicet eorum attributa non repugnant; vel ut in hypotheses redacta, quatenùs nempe hoc vel illud seu in ordine naturali, seu in supernaturali, sive in ordine morali, sive in physico, factà tali hypothesi, posito tali systemate contingeret, et reverà futurum esset. Necesse verò est scientiam omnium cjusmodi rerum seu absolutè et in mero possibilitatis statu seu in variis systematibus et ordinibus possibilibus consideratarum, Deo adscribi, antequàm hanc rerum universitatem condere decreverit, aliàs consecutionum sui decreti et suæ actionis inscius, multa constituisset et operatus esset. Cùm autem in præsenti rerum hypothesi, et procul dubio in pluribus etiam aliis possibilibus, multa ad ordinem physicum et necessarium in se pertinentia, ex actionibus creaturarum moralibus et liberis nexa sint, sequitur scientiam liberorum conditionatè futurorum, non posse semper statui posteriorem scientiâ conditionatorum physicorum. Atque ex hâc doctrinâ quam omnes scholæ, habitâ tamen ratione principiorum unicuique propriorum, amplecti debent, fortè sequitur ipsis satius fore Congruistis, ut scientiam rerum omnium quas Deus antecedenter ad sua decreta cognoscit, appellarent scientiam simplicis intelligentiæ, quam dividerent in scientiam rerum merè possibilium, et scientiam rerum in hypotheses seu systemata redactarum; et istam rursùs in scientiam conditionatorum physicorum et minimè liberorum et scientiam liberorum conditionatè ta turorum. Quidquid sit,

2° Juxta Congruistas Deus dicendus est ex mero suo beneplacito decretum ponere instituendi talem ordinem et naturæ et gratiæ (utrumque ordinem simul hlc considero, quia ambo inter se mirum in modum connexi sunt et implicati); in quo ordine, si institueretur, prævidit alios gratias habituros in circumstan

is in quibus illis benè uterctur, alios in circumstan

tiis in quibus iis abuterentur, alios in statu gratiæ mʊrituros, alios in statu peccati et impœnitentiæ finalis, alios proinde salvandos, alios non salvandos. Cùm autem Deus voluntate antecedenti omnium salutem intendat, atque eos benè operari velit, cùmque non propter mala quæ prævidit in præsenti ordine, si institueretur, futura, sed propter bona tantùm inde oritura, et rationes altissimas nostrum captum longè superantes, ejusmodi ordinem selegerit et constituerit; hinc peccata quæ prævidit et damnatio multorum solummodò ab eo permittuntur; sola verò bona tum naturalia tum supernaturalia sunt volita. Prædestinatio autem et ad gloriam et ad gratiam, id est, decretum dandi multis auxilia effectum suum sortitura perseverantiam finalem et gloriam, pariter decrctum permittendi peceatum et plurimorum damnationem, necessariò comitantur voluntatem istum ordinem rerum instituendi, vel potiùs in eâ includuntur, quandoquidem pars eventuum in isto ordine comprehensoruin sit largitio gratiarum ejusmodi et perseverantia coronaque multorum, tum peceata etiam et plurium damnatio; proindeque ejusmodi prædestinationes et decreta collocanda sunt ante prævisionem meritorum absolutè futurorum. Porrò planum est in eo systemate Deum ex singulari benevolentia erga eos qui salvantur, hunc ordinem in quo ipsos salvandos noverat elegisse præ alio in quo non fuissent salvati. Hinc omnes Congruista prædilectionem singularem Dei erga electos agnoscunt, atque vi ejusmodi prædilectionis volunt ipsis dari auxilia congrua ad perseverandum et perseverationem ipsam. Hinc Suaresius in Deo prædefinitiones absolutas et efficaces admisit, quibus vocatio, perseverantia et salus electorum decernerentur; ita tamen ut ejusmodi prædefinitiones eatenùs cum eventu ac consensu libero voluntatis infallibiliter connexa sint, quatenùs Deus scientiâ conditionatorum cognoscit quibusnam gratiis congruis possint illæså arbitrii libertate quò voluerit corda inflecti.

3° Decreta quibus præsens rerum ordo constitutus est, sequitur scientia visionis, quâ Deus cognoscit omnia præsentia, præterita et futura, omnia inprimis libera seu bona seu mala absolutè futura.

4° Prævisis demeritis positivè reprobat malos in impœnitentiâ morituros, eosdemque pœnis sempiternis addicere statuit. Ubi observa posse Deum ante prævisa merita decernere et gloriam et gratias congruas, et perseverantiam finalem; quippe hæc sunt dona quæ ex mera benignitate et liberalitate concedi queunt. tem ante prævisa demerita eum posse ponere decretum et permittendi peccati ex culpâ creaturæ commitlendi, et permittendæ damnationis eorum qui in impœnitentiâ perseverare voluerint. Quid ita? quia potest habere rationes sapientissimas instituendi aliquem rerum ordinem in quo peccata plurima et damnatio plurium involvantur, nec tenetur ejusmodi mala à creaturis propriâ culpâ labentibus avertere. At verò non posset citra injustitiam et illæsis sanctitatis et bonitatis suæ jaribus quemquam ante prævisa ejus absoluta demerita positivè reprobare et flammis ultricibus velle addicere.

Corollarium quartum, quod constituunt Congruista, està se conciliari liberum arbitrium cum actione Dei in creaturas liberas, cum gratiâ efficaci et decretis Dei absolutis, ipsâque prædestinatione. Nam, inquiunt, connexio certa gratiæ efficacis decretorum absolutorum Dei cum voluntatis consensu tota oritur, juxta nostrum systema, ex suppositione consequente voluntatis consensum, nempe ex conditionatorum scientiâ. Vide dicta superiùs, ubi systemata Molinæ et Suaresii à nobis exposita sunt. Corollarium quintum, ab universis Congruistis, Vasquesio excepto, admissum, spectat hypothesim duorum hominum æquali modo affectorum seu intrinsecè, seu extrinsecè et æquali illustratione et motione excitatorum, quorum unum volunt poni posse consentire, altero dissentiente. Nam observant ex dictis colligendum esse gratiam, non in genere auxilii, sed ut gratiam tantùm seu in genere solùm doni et beneficii, majorem esse in eo qui consentit, quàm in altero, et ex majori benevolentiâ et prædilectione dicendam esse oriri. Vide dicta superiùs explicando systema Suaresii.

Argumenta quibus Congruismus impugnatur, et primò

quidem ea quæ desumuntur ex Scripturis.

Multa in Congruismum congerunt Thomista aliique gratiæ per se efficacis defensores testimonia Scripturæ, quorum alia specialem Dei voluntatem erga eleetos; Rom. 9, v. 16: Non est volentis neque currentis, sed miserentis est Dei; Eph. 1, v. 4: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti; et v. 11: Prædestinati secundùm propositum ejus qui operatur omnia secundùm consitium voluntatis suæ, ibidem c. 2, v. 8 et 9: Gratiâ estis salvati per fidem, et hoc non ex robis, Dei enim donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur; Philipp. 2, v. 13: Deus est qui operatur in vobis et celle et perficere pro bonâ voluntate. Alia exprimunt vim et efficaciam gratiæ, Ezech. 36, v. 26: Auferam cor lapideum de carne vestrâ, et dabo vobis cor carneum, Proverb. 21, v. 1: Cor regis in manu Domini; quòcumque voluerit inclinabit illud; Philipp. 2, v. 13, jam laudato: Deus.... operatur.... velle et perficere. Alia denique bonorum discretionem soli Deo adscribunt non libero arbitrio; 1 Cor. 4, v. 7: Quis te discernit? quid habes quod non accepisti; si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? ibid. cap. 15, v. 10 : Gratiâ Dei sum id quod sum. Ex his et aliis ejusmodi locis plura deducunt Thomista et alii Congruistarum argumenta, quibus sibi videntur efficere admittendam esse gratiam ex se et naturâ suâ infallibilem. De quibus inter alios legi potest Gonetus.

Respondent Congruista consequentiam esse illegitimam, atque in gratiam suam congruam aptissimè quadrare quæcumque locis objectis continentur. Etenim, inquiunt, tria tantùm hisce in locis expressa habentur : primum est gratuitas gratiæ infallibilis seu efficacis, adeò ut Deus hanc dicendus sit largiri pro bonâ voluntate, ut ait Apostolus. Secundum est ejusdem gratiæ vis et activitas, quâ voluntates nostras prævenit et ad rationem causæ supernaturalis elevat, efficitque ut bonum opus producamus, atque demùm in totum illud

influit tanquàm primas partes agens, adeò ut liberum arbitrium non nisi ut sequens ejus motum et operationem totum idem opus producat. Totam hanc gratiæ efficacis virtutem ipsi esse intrinsecam, significant allata testimonia. Tertium est gratiæ illius infallibilitas seu connexio certa cum absoluto voluntatis consensu, quâ fit ut ejusmodi gratiâ Deus certò efficiat ut quodcumque voluerit faciamus. Quam quidem infallibilitatem ejusmodi gratiæ competere antecedenter ad consensum voluntatis absolutum, id est, ante prævisum ejusmodi consensum, loca eadem planè indicant. Addunt quartum in iisdem locis supponi, non excludi, nempe liberam arbitrii cooperationem. Atqui hæc quatuor, pergunt iidem theologi, gratiæ congruæ perfectè conveniunt: 1° Gratuita est, seu ex mero Dei beneplacito confertur, non propter opera naturalia. Neque etiam ipsa merita supernaturalia prævisa sub conditione illius gratiæ, in Congruismo sunt Deo causa et ratio cur gratiam congruam alicui conferat potiùs quàm non congruam; aliàs omnibus hominibus gratiæ congruæ essent concedendæ, siquidem nemo est quem Deus non præviderit consensurum tali vel tali gratiæ, si ipsi daretur in his vel illis circumstantiis. Sed tota ratio cur unus habeat gratiam congruam, alter verò non habeat, ex solo Dei beneplacito repetenda est, qui liberrimè simul et propter sapientissimas causas hunc ordinem gratiæ instituit, juxta quem illi cognovit dandam gratiam congruam, alteri non dandam; dùm alium potuisset seligere in quo isti gratia congrua concessa fuisset, illi negata. Atque eodem sensu volunt Congruistæ intelligendum gratiam congruam à Deo dari pro bonâ voluntate, quemadmodùm id de gratiâ per se efficaci in aliis quibuscumque systematibus rigidissimis intelligitur.

2o Per se activa est et vi prædita. Nam à se, à suâ naturâ, à solâ Dei operatione habet quòd voluntatem præveniat et excitet, quòd hanc ad rationem causæ supernaturalis elevet, quòd, ut agamus efficiat, impellendo scilicet voluntatem, et impertiendo totam vim agendi supernaturaliter et eamdem moraliter determinando; quòd demum influat in totum opus bonum, adeò ut illud integrum gratiæ operationi, ut primas in co habenti partes, adscribendum sit, et non aliæ vices in ejusmodi opere producendo competant voluntati creatæ, quàm libera cooperatio seu liber consensus. Hinc nonnulli Congruistæ ægrè ferunt vocem efficacia usurpari ad denotandam gratiæ infallibilitatem. Vellent gratiam congruam dici ex se efficacem, licet ex se seu ex sola entitate suâ etiam attentis circumstantiis non infallibilem. Quod aliqui sibi etiam videntur aptè exprimere, dicendo ejusmodi gratiam ex se efficacem esse, sed non ex se effectricem, licet reverà effectrix sit bonæ voluntatis, ut loquitur S. Aug. lib. 2, Retract. cap. 1. 3o Gratia congrua, juxta ejus defensores, est infallibilis, seu infallibilem habet connexionem cum absoluto voluntatis consensu, et quidem antecedenter ad ejusmodi consensus absoluti prævisionem. Enimverò hæc infallibilitas ipsi competit etiam antecedenter ad decreta absoluta, quæ tamen prævisione rerum qua

rumlibet absolutè futurarum necessariò supponuntur. Imò, inquiunt Congruista, infallibilitas gratiæ congruæ tota oritur ab excellentiâ et perfectione Dei, nempe tum ex ejus sapientiâ seu præscientiâ quâ cognoscit quomodò unusquisque sit vocandus, ut voca tionem tribuere cui novit hominem consensurum, si daretur. Un le volunt in suo systemate bona opera nostra, merita nostra, salutem nostram inter Dei dona annumerari, atque ejus misericordiæ, liberalitatis, omnipotentiæ et sapientiæ operibus accenseri. Nempè, juxta cos, à Dei sapientià oriuntur tanquàm à causâ dirigente, seu tanquàm ab attributo quo Deus cognoscit quid sibi sit operandum ut, illæsâ nostrâ libertate, nos ad fidem, justificationem et salutem perducat. Oriuntur ab ejus omnipotentiâ tanquàm à causâ electis conferente gratiam congruam, seu media illa salutis, quibus certò novit cos esse liberandos et salvandos. Oriuntur ab ejus liberalitate, quia citra omne meritum nostrum præcedens, et ex mero suo beneplacito Deus media ejusmodi congrua ct infallibiliter efficacia largitur. Oriuntur ab ejus misericordiâ, 1° quia non modò nihil præmii merentibus, sed etiam poenâ dignis, intuitu meritorum Christi vocationem congruam et gratiam justificationis confert; 2° quia justi ipsi, qui gratias congruas ad perseverandum ex ejus liberalitate consequuntur, quotidiè tamen peccatis venialibus eum offendunt, propter quæ gratias congruas ad perseverandum in justitiâ necessarias eis misericorditer dignatur non substrahere.

4° Demùm gratiâ congruâ non excludi libertatem consensus libenter solent concedere ejus oppugnatores; nempe licet gratia congrua ex Dei mero beneplacito, ex ejus gratuitâ liberalitate et misericordià conferatur, licet ex Dei sapientià et prævisione oriatur ejus infallibilitas; licet, in illo systemate, solà Dei omnipotentiâ id certò efficiatur et effici possit quod ipse sapientiâ suâ novit requiri ad certò operandum create voluntatis consensum; attamen non sine aliquo respectu ad consensum voluntatis prævisum congrua dici potest. Etenim præscientia divina ex quâ tanquàm à causâ dirigente infailibilitas gratiæ congrua nexa est, supponit ipsa consensum conditionatè futurum in hypothesi talis vel talis auxilii in his vel illis circumstantiis tribuendi. Qui sanè consensus in hâc hypothesi futurus, si liber sit, profectò et liber erit, si posità hypothesi, jam absolutè futurus dicatur. Vide dicta superiùs exponendo Suaresii systema.

Totam hanc suam responsionem confirmare amant Congruista expositione versiculi 16, c. 9, Epist. ad Rom., inter loca objecta præcipui, non volentis neque currentis, etc., à S. Augustino lib. 1 ad Simp. q. 2, n. 13, tradità. Quamvis multi, ait S. doctor, uno modo vocati, tamen quia non omnes uno modo affecti sunt, illi soli sequuntur vocationem, qui ei capiendæ reperiuntur idonei. Et illud non minùs verum est: Non est volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, qui hoc modo vocavit quo modo aptum erat eis qui secuti sunt vocationem.... Etiam si multos vocet, eorum tamen miseretur, guos ita vocat quo modo eis vocari aptum est ut sequan

tur. Et infra: Cujus miseretur sic eum vocat quo modo seit ei congruere ut vocantem non respuat; ubi volunt ab industriâ et scientiâ Dei repeti infallibilitatem vocationis.

Instant multis modis adversarii Congruistarum, ac præsertim urgent laudatum vers. 7 cap. 4 Epist. 1 ad Cor. Quis te discernit ? etc.; unde sic argumentantur : Si gratia non est ex se efficax, non gratia sola, non Deus solus, sed liberum arbitrium hominem gratiæ consentientem à dissentiente discernit: nec homo ille dici potest nihil habere quod non acceperit, siquidem à libero arbitrio habet quòd gratiæ consenserit, et de eo potest præ alio qui dissensit gloriari. Atqui, juxta Apostolum, Deus solus, solà gratiâ discernit, etc.; ergo. Magis adhuc videri poterit argumentum premere, si sic proponatur: Si de duobus hominibus æquali auxilio præventis unus consentit, alter dissentit, nihil profectò discernit unum ab altero præter liberum arbitrium, siquidem idem auxilium supponitur utrique datum; atqui in systemate gratiæ congruæ è duobus hominibus, etc.; ergo, etc. — Respondent Congruiste 1° retorquendo argumentum adversùs quodlibet catholicum systema. Cùm enim in quovis systemate admittenda sit libera arbitrii cooperatio, contendunt in unumquodque parem posse afferri objectionem. Respondent 2° negando primam partem majoris prioris syllogismi. Censent igitur quòd in systemate gratiæ congruæ Deus solus hominem qui gratiæ consentit, ab eo qui non consentit, discernat, cum eâ tantùm limitatione ab Apostolo suppositâ et ab omnibus Catholicis intellectâ, ut libera arbitrii cooperatio non excludatur. Ille enim, inquiunt, dicendus est solus discernere, qui non modò per gratiam suam prævenientem movet et excitat voluntatem ad agendum cooperaturque cum ipsâ, seu cam adjuvat cùm agit, sed etiam ex mero suo beneplacito huic homini concedit gratiam congruam quâ certò efficit ut consentiat, dùm alteri ejusmodi gratiam non impertitur, atqui, etc.; ergo. Respondent 3° eâdem ratione ad secundum syllogismum. Nam, inquiunt, tantùm abest ut liberum arbitrium in hac hypothesi solùm discernat, ut potiùs ille qui consentit, non modò per gratiam divinam ad bonum opus excitetur, sine illâ nihil omninò possit et ex illa vim omnem suam hujusce operis producendi hauriat, sed etiam à solo Deo consequatur gratiam congruam quà infallibiliter efficitur ut benè agat, dùm alter ex solius Dei et justo judicio eâ privatur. Certè quidem, pergunt, nonne, in congruismo Deus concipitur ex mero suo beneplacito id in talis hominis voluntate exequens quo novit se certò eum ad actionem bonam determinaturum, idem verò non exequens in altero? Nonne autem, hoc posito, ratio primaria et integra discretionis illius ab isto repetenda est à bonitate, sapientià et operatione Dei per præscientiam infallibiliter directà, nullo pacto verò à libero illius arbitrio quod impulsui et operationi infallibili gratiæ divinæ se tantùm docile præbuit? Ergo, etc. Respondent 4° singulas propositiones textus Apostoli ita explicari posse et distingui: Deus solus nos discernit donis gratiæ su acceptis consensu libero arbitrii ita ut rejici possint, concedunt; donis gra

tie suæ quam non possimus abjicere, negant. Pariter nihil habemus quod non acceperimus, sed accipimus liberè per consensum, concedunt. Non accipimus liberè, negant. Denique non debemus gloriari quasi non acceperimus, id est, quasi à nobis ipsis et non à Dei gratiâ aliquid boni habeamus, concedunt; quasi non acceperimus dona Dei liberè per consensum quem potuissemus non dare, negant. In systemate nostro, inquiunt Congruista, quidquid boni habemus in ordine ad salutem est à gratià, sed dona gratiæ accipimus liberè, seu gratiæ motioni liberè consentimus. Probant verò non alium esse Apostoli sensum, 1° quia ipsi gratie per se efficacis defensores liberum voluntatis consensum coguntur non excludere; 2° quia id scopo Apostoli Corinthiorum superbiam reprimentis suffieiehat, ut putant, quod istà comparatione aliqui evincere sibi videntur : Dives aliquis magnam argenti copiam duobus hominibus offerre ponatur, quam alter liberè accipiat, alter recipere nolit. Qui pecuniam ejusmodi recipiendo dives factus est, potestne meritò adversùs alium inflari, quasi de suo factus esset dives, Hon verò de bonis alterius sibi concessis? Nonne, si inflaretur, posset quis ejus jactantiam reprimere ipsis Apostoli verbis: Quis te discernit ? quid habes quod non accepisti? etc. 3o Addunt Congruista hoc modo S. Augustinum eumdem versum Epist. ad Cor. esse interpretatum. Consentire, inquit lib. de Spiritu et Litterà cap. 34, vocationi Dei, vel dissentire, propriæ voluntatis est. Quæ res non solùm non infirmat quod dictum est: Quid habes quod non accepisti ? verùm etiam confirmat. Accipere enim et habere anima non potest dona, de quibus audit, nisi consentiendo, ac per hoe quid accipiat, Dei est, accipere autem et habere, utique et accipientis et habentis est.

Argumenta in Congruismum ex S. Augustino petita.

Thomiste aliique Congruistarum adversarii in eos proferunt 1° ea testimonia in quibus S. Augustinus gratiam efficacem declarat eam esse quâ Deus aufert cordis duritiam atque ut credamus, speremus et amemus efficit. Nos, inquit lib. de Gratiâ Christi cap. 10, n. 11, eam gratiam volumus, iste (Pelagius) aliquandò fateatur, quâ futuræ gloriæ magnitudo non solùm promittitur, verùm etiam creditur et speratur; nec solum revelatur sapientia, verùm etiam amatur; nec suadetur solum omne quod bonum est, verùm et persuadetur..... Hanc debet Pelagius gratiam confiteri, si vult non solum vocari, verùm etiam esse christianus. Et lib. de Prædestinatione SS. cap. 8: Hæc gratia.... à nullo duro corde respuitur; ideò quippè tribuitur, ut cordis duritia primitus auferatur.

Respondent Congruista 1° priori textu, si intelligeretur de gratiâ ex se et naturâ suâ efficaci aut de præmotione physicâ supernaturali, probatum iri auxilia ex se efficacia non posse rejici citrà fidei christianæ ejurationem, quod tamen falsum esse apud omnes constat. 2° Utrumque ejusmodi locum in systema Congruismi aptissimè quadrare, siquidem, cùm &ratia congrua sit ea quâ Deus voluntates nostras prævenit,

excitat ac movet eo modo quem novit idoneum esse ad efficiendum infallibiliter ut consensum præbeamus; cùm insuper ejusmodi gratia detur ex intentione efficaci ut effectum suum habeat et non possit quidem ex ejusmodi intentione non dari; ea dicatur necesse est gratia, quà creditur, speratur, amatur, persuadetur; gratia quæ idcircò non respuitur quia trìbuitur ut cordis duritiam auferat. Itaque libentissimè fatentur Congruistæ in his et multis aliis similibus locis S. doctorem asserere atque adstruere interiorem voluntatis gratiam, quâ Deus efficiat infallibiliter ut benè agamus. Verum undenam oritur hæc gratiæ infallibilitas? Aiunt his in locis id à S. doctore non definiri; ubi verò ejusmodi infallibilitatem explicat, ab eo doceri vocationem efficacem esse illam quâ Deus sic vocat quomodò scit congruere ut vocantem non respuat

Proferuntur 2o in Congruistas testimonia in quibus S. Augustinus, ut Thomistis et aliis videtur, ex solâ Dei omnipotentis operatione deducit gratiæ efficacis infallibilitatem. Libro de Corrept. et Gratiâ cap. 14 : Quis operatur in cordibus.... salutem, nisi.... Deus, cui volenti salvum facere nullum resistit arbitrium? Sic enim velle vel nolle in volentis aut nolentis est potestate, ut divinam voluntatem non impediat, nec superet potestatem. De his enim qui faciunt quæ non vult, facit ipse quod vult. Et infra: Sine dubio habens (Deus) humanorum cordium quò placeret inclinandorum omnipotentissimam voluntatem. Et iterùm : Hoc in eis (qui elegerunt David regem) egit (Deus), qui in cordibus hominu'n quod voluerit operatur. Rursùs denique : Intùs egit, corda tenuit, corda movit (eorum qui David constituerunt regem), eosque voluntatibus eorum quas ipse in illis operatus est, traxit. Si ergo cùm voluerit reges in terrâ Deus constituere, magis habet in potestate voluntates hominum quàm ipsi suas, quis alius facit ut salubris sit correptio, et fiat in correpti corde correctio, ut cœlesti constituatur in regno? Enchirid. cap. 89: Deus in cordibus hominum quod voluerit operatur, et magis habet in potestate suâ voluntates hominum quàm ipsi suas. Epist. 217 ad Vitalem, aliàs 107, cap. 6: Deus non credentibus et ejus doctrinam voluntate impià persequentibus, misericordiam prorogavit, eosque ad seipsum omnipotentissima facilitate convertit. Lib. de Gratiâ et lib. Arbit. c. 20: His et talibus testimoniis divinorum eloquiorum........ manifestatur operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quòcumque voluerit, sive ad bona pro suâ misericordiâ, sive ad mala pro meritis eo rum. Magistrum sequitur S. Prosper in Epist. ad Rufin. cap. 15, n. 16: An dicendum est, inquit, voluntati Dei humanas obsistere voluntates, et tam feros tamque intractabiles horum hominum mores, ut Evangelium ideò non audiant, quia prædicationi impia corda non pateant; et quis ista corda mutavit? nisi qui fixit sigillatim corda eorum. Quis rigoris duritiem ad obediendi mollivit effectum? nisi qui potens est de lapidibus Abrahæ filios excitare. Vide et carmen de Ingratis cap. 12. Concinit S. Thomas 1-2 q. 113, art. 3: Si ex intentione Des moventis est, ait, quòd homo cujus cor movet, gratiam consequatur (scu sequatur), infallibiliter ipsam conse

quitur, et 2-2, q. 24, art. 11 : Charitas impeccabilitatem habet ex virtute Spiritus sancti, qui infallibiliter operatur quodcumque voluerit ; undè impossibile est hæc duo esse simul vera, quòd Spiritus sanctus velit aliquem movere ad actum charitatis, et quòd ipse charitatem amittat peccando. Nam donum perseverantiæ computa tur inter beneficia Dei quibus certissimè liberantur qutcumque liberantur.

Negant antecedens Congruista, et 1° retorquent argumentum in eos omnes qui Deum in creaturas liberas putant non adhibere operationem prædeterminantem et ex se efficacem seu infallibilem, respectu actionum naturalium aut etiam peccaminosarum. Que enim locis allatis sanctus Augustinus de potentià Dei per gratiam operantis pronuntiat, hæc 1° ab ipso plerumque generatim dicuntur de quocumque opere; 2o eadem ad actiones naturales qualis fuit electio Davidis in regem applicantur; 3° similia etiam laudato capite 2 lib. de Gratiâ et libero Arbitrio ad malas seu peccaminosas actiones transfert et accommodat. Ergo, inquiunt Congruistæ, à solis Thomistis præmotionem physicam ad omnes actus necessariam tuentibus urgeri possunt allata testimonia.

2o In Thomistas etiam existimant idem argumentum posse retorqueri, quia si Deus operatione ex se efficaci corda hominum inclinaret et determinaret ad peccata, dicendus esset auctor peccatorum, à quâ tamen impietate planè alienus est S. doctor, ut patet ex hoc ejus dicto lib. de Prædest. sanctorum, cap. 10, n. 13: Præscire potens est (Deus) etiam quæ ipse non facit, sicut quæcumque peccata.

Respondent 3 in his SS. Augustini, Prosperi et Thomæ textibus, id unum significari, Deo esse media infallibilia inclinandi quòcumque voluerit voluntates hominum et efficiendi, illæsâ eorum libertate, ut quodcumque voluerit, velint et exequantur, atque idcircò esse Deo ejusmodi media infallibilia, quia, cùm sit omnipotens, id valet operari quod novit ejusmodi effectui infallibiliter producendo idoneum. Atqui, in quiunt Congruista, illud etiam et profitemur, et in nostro systemate idem non difficulter intelligi potest. Cùm enim infinitis diversis modis Deus possit voluntates hominum excitare et in illis operari, indubitatum est eum cognoscere per scientiam conditionatorum, quâ ratione unaquæque creatura etiam possibilis, in quibuscumque circumstantiis afficienda esset et ad consensum impellenda ut impulsui seu naturali seu præsertim supernaturali consentiret. Ubi autem Deus concipitur id cognoscere, facilè intelligitur hoc ipsum posse exequi, ac proindè ipsi esse voluntatum hominum quòcumque voluerit inclinandarum omnipotentissimam voluntatem, nec ejus voluntati absolutæ et efficaci humanum unquàm obsistere arbitrium. Id perpetuò adversariis suis Congruista sibi videntur meritò exprobrare, quòd, ubicumque infallibilitatem gratiæ expressam vident, ibi contendant indicari gratiam ex se infallibilem. S. Augustinus et ejus discipuli ex Dei omnipotentiâ deducunt ipsi esse media infallibilia quòcumque voluerit voluntates hominum incli

nandi; ergò, inquiunt, hæc media quæ adhibet ex entitate suâ, aut saltem habitâ ratione affectuum voluntatis et circumstantiarum extrinsecarum, naturâ suà infallibilia sunt. Negant consequentiam Congruiste. Existimant S. Augustinum, dùm ejusmodi ratiocinio usus est, modum infallibilitatis mediorum quibus Deus corda nostra inclinat non determinâsse; quid de modi illius conditione et naturâ senserit, ex aliis ejus textibus repetendum; alibi verò ab eo doceri infallibilitatem gratiæ efficacis non oriri ex solà ejus naturâ, sed ex eo quòd Deus quorum miseretur, sic vocet, quo modo scit congruere ut vocantem non respuant.

(

Objiciunt 3° Thomista et alii gratiæ ex se efficacis defensores discrimen inter gratiam utriusque status à S. Augustino assignatum, et modum agendi indeclina bilem gratiæ efficaci hujus status attributum. Nunc, inquit lib. de Corrept. et Gratiâ cap. 12, posteaquàm est illa magna peccati merito amissa libertas, etiam <majoribus donis adjuvanda remansit infirmitas..... Tantùm quippè Spiritu sancto accenditur voluntas eorum, ut ideò possint, quia sic volunt; et ideò sic ‹ velint, quia Deus operatur ut velint; nam si in tantâ infirmitate vitæ hujus ipsis relinqueretur voluntas sua, ut in adjutorio Dei, sine quo perseverare non possent, manerent si vellent, nec Deus in eis ope‹ raretur ut vellent; inter tot et tantas tentationes infirmitate suâ voluntas ipsa succumberet, et ideò per‹ severare non possent, quia deficientes infirmitate < nec vellent aut non ita vellent infirmitate volunta<tis ut possent. Subventum est igitur voluntatis hu‹ manæ infirmitati, ut divinâ gratiâ indeclinabiliter et <insuperabiliter ageretur.... Infirmis servavit, ut, ipso ‹ donante, invictissimè, quod bonum est, vellent, et hoc deserere invictissimè nollent. Cap. 11 jam dixerat: Prima gratia est quâ fit ut habeat homo ‹ justitiam, si velit; secunda, plus potest, quà fit etiam ‹ ut velit.

Respondent ex Congruistis non pauci nihil in his textibus reperiri quod de gratiâ voluntatis congruå explicari nequeat. Itaque adjutorium illud sine quo status naturæ innocentis vel interpretantur cum multis aliis theologis, Lombardo, Alensi, Bonaventurâ, Driedone, etc., gratiam habitualem et immunitatem à concupiscentiâ, uno verbo, dona justitiæ originalis quibus ea dabatur benè agendi facilitas quam S. doctor magnam libertatem appellat; vel gratiam actualem intellectûs tantùm, quam volunt in statu innocentia præter gratiam habitualem, fuisse ad benè agendum et perseverandum necessariam. Negant verò in illo statu juxtà sanctum Augustinum gratiam voluntatis ullum locum habuisse, quod probant tum, quia gratiam actualem status naturæ innocentis vocibus et comparationibus illustrationes intellectus duntaxat significantibus semper designant, nunquàm verò nominibus amoris, bonæ voluntatis, delectationis et aliis ejusmodi quibus voluntatis adjutorium solet exprimere; tum quia sententiam Pelagii gratiam tantùm intellectus in præsenti statu admittentis approbandam cen

« VorigeDoorgaan »