Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

bantur impii propter eorum mala opera prævisa et impœnitentiam finalem.

Ex his patet in quibus differat Suaresii systema à puro Molinismo. Ut dicam quod res est, qui duriores quosdam loquendi modos à Molinâ adhibitos benignè interpretari voluerit ipsiusque systema planè habuerit perspectum, is perexiguam fortè, quod ad præcipua puncta attinet, reperiet inter utrumque differentiam. Quod vel ex hoc uno patet, quòd Suaresius sæpissimè Molinam coutra ejus adversarios vindicat ejusdemque opiniones benè intellectas plerùmque defendit. Molina quidem crudè dixit gratiam reddi efficacem aut inefficacem per consensum aut dissensum liberi arbitrii, quam opinionem Bellarminus lib. 1 de Gratià et libero Arbitrio cap. 12, Scripturis apertè repugnare pronuntiat. Hanc igitur Molinæ locutionem non Bellarminus modò, sed et Suaresius, Vasquez, etc., non adhibuere. Verùm, quamvis infallibilitatem gratiæ efficacis ex prævisione Dei in suo systemate meritò rcpetierint, attamen manifestum est propositionem Moline sensu quodam posse accipi in sententiâ gratiæ congruæ verissimo, atque in hâc ipsâ significatione illam à Molina fuisse intellectam. Quid quòd gratiam congruam Molina nusquàm negavit? Imò qui ejus opus perlegerit, theologo dubitare nefas est, quin gratiam congruam quantùm ad rem ipsam, licet non quantùm ad nomen et modum loquendi, reipsà admiserit. Quapropter Molinismus à congruismo in hoc præsertim differt, quòd Molina ad gratiæ congruæ utilitates non satis attenderit, eam exprimere etc., quoad potuisset, asserere non curaverit, nec ejus notione, ut Suaresius, usus sit ad exponendas in suâ opinione, varias sacrarum Scripturarum ac sanctorum Patrum, inprimis S. Augustini sententias, quas urgere solent gratiæ per se efficacis defensores. Unde quædam S. Augustini dicta aliquando ita explicatu difficilia Molina visa sunt, ut tantum doctorem deserere nonnunquàm coactus fuerit.

Systema Suaresii, prout à nobis expositum est quantùm ad efficaciam gratiæ, vulgò docetur in theologicis scholis RR. PP. societatis Jesu; nec merus purusque Molinismus ullos forsan ea de re habet hodiè defensores. Eadem etiam Suaresii sententia illa ipsa est quam dilucido et eleganti stylo exposuit et defendit P. Daniel in tractatu de Gratiâ efficaci, quem gallicè vulgavit. Vide Recueil de divers ouvrages du P. Daniel, in-4°, Paris 1724, tom. 2, pag. 444 et seq. Dixi systema Suaresii, quantùm ad efficaciam gratiæ; nam quoad alia puncta, v. g., prædestinationem ad gloriam, an sit ante vel post prævisa merita, alii Suareșii, alii Molinæ, Lessii, Vasquesii, etc., opinionibus adhærent, alii novis rem exprimunt modis, si tamen circa controversiam tot concertationibus ventilatam aliquod novè dici potest.

Unum monere superest, et quidem non levis momenti, nempe à multis gratiæ ex naturâ suâ efficacis defensoribus, id Molinæ et Suaresii sequacibus generatim et sine distinctione adscribi, quòd velint bonum opus esse partim à gratiâ, partim à libero arbitrio,

licet, inquit Petrus Ludovicus Danes, qui celebris in sacra facultate Lovaniensi theologiæ professor extitit tract. de Gratiâ tit. 15, § 6, edit. Lov. 1738, p. 444, licet asserant continuò, liberum arbitrium elevari à gra tiâ conferente vires ut quatuor (sunt eorum verba), tamen volunt ut liberum arbitrium ex domesticâ virtute suâque penu (ne scilicet auferatur) addat, v. g., ut duc, et ita exsurgat virtus desumpta ex viribus gratiæ et liberi arbitrii quæ major sit virtute gratiæ, et liberi arbitrii seorsim sumpta; sicuti numerus binarius additus quaternario facit numerum senarium utrovis seorsim sumpto majorem. An doctus ille professor quosdam viderit insignes Molina et Suaresii discipulos ita opinantes et statuentes, nescio. Duo verò asserere non dubitaverim primum est, hanc doctrinam saltem à plerisque gratiæ ex se non efficacis defensoribus nequaquàm doceri. Sentiunt quidem, quod omnes etiam uno ore Catholici profitentur, nempe bonum opus et à gratiâ et à libero arbitrio diversimodè proficisci : Non ego, ait Apostolus, sed gratia Dei mecum. Sed id volunt fieri indivisim, atque partem boni operis à gratiâ, partem aliam à libero arbitrio produci nunquam dicunt. Alterum est, eamdem doctrinam ex bene intellectis Suaresii et ipsius Molinæ principiis minime consequi. Nam ex ipsis, liberum arbitrium nullam per se ad actus supernaturales eliciendos vim habet ac solâ gratiâ ad rationem causæ supernaturalis elevatur. Sic elevatum autem non idcircò amittit indifferentiam activani, potest resistere gratiæ per vires naturales, potest consentire gratiæ et opus bonum supernaturale producere ex viribus supernaturalibus quas ex solâ gratiâ habet. Ergo in hoc systemate liberum arbitrium ex domesticà virtute suâque penu nihil virium ad opus supernaturale agendum gratiæ virtuti addit; sed totum illud opus est à gratiâ, quæ omnem illius producendi virtutem libero arbitrio sola contulit: totum est a libero arbitrio quod eamdem virtuter integram à solà gratia accepit.

Systema Vasquesii.

In multis systema Vasquesii cum Suaresiano consentit, in nonnullis differt; quorum unum hic annotare necesse est, utpote non levis momenti et ad ipsam rei substantiam attinens. Retulimus supra hanc esse Suaresii sententiam, è duobus hominibus æquali auxilio præveniente adjutis unum supponi posse consentire, alterum dissentire. Atque illud sanè cum systemate, gratiæ de se non efficacis connexum videtur. Vasquesius tamen negat hanc hypothesim, vultque in primam partem S. Thomæ disp. 98, cap 3 et seq., et in 1-2, disp. 189, cap. 14, qui consentit, majori auxilio præveniente donari quàm qui non consentit. Quæ tamen opinio non ita intelligenda, ut ex Vasquesio semper de beat intensius esse auxilium interius, id est, illuminatio et motio in eo qui convertitur, quàm in eo qui resistit. Hunc sensum conceptis verbis is theologus repudiat cap. 6, disput 98, mox laudatæ. Contendit solummodò auxilium præveniens in eo qui benè agit. debere esse majus, sive internè quoad intensiorem

illuminationem et motionem supernaturales, sive externè, habitâ ratione vehementioris prædicationis et bonæ dispositionis corporis, sive negativè ex parte remotionis impedimentorum, imminutionis tentationum; adeò ut nunquàm eveniat nec evenire possit, ut è duobus hominibus æqualiter dispositis ratione corporis et habituum, æquali tentatione lacessitis, eamdem concionem audientibus et æquali auxilio intrinseco roboratis, uno verbo, in omnibus antecedenter ad consensum æqualiter affectis, pro suâ libertate unus motioni gratiæ consentiat, alter dissentiat.

Hanc opinionem testimoniis Scripturæ et PP. ac præcipuè S. Augustini, Vasquesius confirmare conatur, aitque se Romæ eam docuisse et compluribus eruditis theologis eamdem fuisse ibi probatam. Ratio autem præcipua quà innititur hæc est, voluntatem semper eligere bonum quod majus menti apparet. Rationem porrò ejusmodi totamque illam doctrinam Suaresius posito systemate gratiæ de se non efficacis quod Vasquesius tenet, egregiè confatasse nobis videtur part 2 de Gratia, lib. 5, cap. 52. Etverò sit aliquis homo, v. g., Petrus, ordinario quodam instructus auxilio præveniente, quod ut excitans et præveniens tantùm consideretur, abstrahendo à prævisione Dei, fateri cogitur Vasquesius in suo systemate gratiæ de se non efficacis, nec repugnare quominùs is homo consentiat motioni Dei, nec etiam ullo pacto repugnare quominus dissentiat, ac reverà tam unum quàm aliud posse poni evenire. Quare igitur è duobus hominibus æquali auxilio præventis, abstrahendo à præscientiâ, unus poni non posset consentire et alter non consentire? Ergo relata Vasquesii opinio systemati gratiæ de se non efficacis planè repugnat, adeòque nihil mirum, quod Suaresius refert, neminem ex iis qui scripta typis edi curârunt à se lectum fuisse, qui gratiam de se efficacem non propugnans huic Vasquesii opinioni adhæreret.

III. Systema Augustinianorum, id est, theologorum qui præmotionem physicam non admittendam rati, gratias tamen de se efficaces, sed morali modo tantùm moventes propugnant.

Qui moralem duntaxat agendi modum auxiliis gratie attribuunt, et nihilominùs gratias dari ex se efficaces propugnant, ii cujuscumque aliàs scholæ sint addicti, Augustinianorum seu Augustinensium nomine hic insigniri solent, etiam ab iis qui eorum doctrinam S. Augustino non in omnibus consentire arbitrantur. In scholis autem RR. PP. Augustinianorum qui S. Augustinum ut patrem et magistrum studiosè colunt, præsertim obtinet illud systema, quod idcircò dictum est Augustinianismus; quemadmodùm systema præmotionis physicæ ab illustri illà scholà quæ S. Thomam Aquinatem sequi ducem profitetur, cognominatum est Thomismus.

Augustiniani autem 1° rejiciunt decreta physicè præmoventia Thomistarum tum quantùm ad actus supernaturales, tum quantùm ad actus naturales et materiale peccati. Contendunt liberum arbitrium cum

lumine naturali, motionibus naturalibus moraliter tantùm impellentibus ad consensum, et generali Dei concursu, sufficere ad actus naturales eliciendos : uno verbo, quantùm ad actionem Dei in creaturas, respectu ejusmodi actuum, Molinæ et Suaresio consentiunt. 2° Plerique, quantùm ad actus supernaturales et auxilia gratiæ, distinguunt inter statum naturæ innocentis et statum naturæ lapsæ, atque in illo nullam de se efficacem gratiam necessariam fuisse statuunt. Dixi plerique; sunt enim qui etiam in statu naturæ innocentis censent Adamum gratiâ de se efficaci ad perseverandum indiguisse. Ita Isambertus, celeberrimus olim in scholis Sorbonicis theologiæ professor 1-2, ad q. 111, disp. 5, art. 3, pag. 413, n. 6 et 7, et disp. 8, art. 4, pag. 435, n. 4. 5° Quod ad statum naturæ lapsæ attinet, omnes Augustiniani in eo gratias de se efficaces dari censent. Sed illas volunt effectum suum non obtinere physicè determinando voluntatem, sed tantùm moraliter. Quæ ut intelligantur, advertendum est quid illis sit determinare voluntatem physicè vel moraliter, et quantùm, juxta ipsos, intercedat discrimen modum agendi inter et efficaciam seu infallibilitatem gratiæ.

Illa gratia voluntatem determinaret physicè quæ eam modo physico etiam insensibili ad actum applicaret; ita præmotio Thomistica in voluntatem agit. Determinat verò moraliter quæ per modum objecti, concilii, motivi, suadendo, alliciendo movet ad consentiendum; ita perceptiones intellectùs, delectationes et actus indeliberati amoris, timoris, etc., voluntatem ad actus deliberatos invitant et impellunt ac in eos influunt. Isto posteriori modo, non physicè gratiam efficacem agere definiunt Augustiniani. Sed, et si modum agendi gratiæ efficacis moralem duntaxat esse ponant, non idcircò tamen moralem tantùm ipsi efficaciam seu infallibilitatem attribuunt. Aliud enim ipsis est modus quo gratia agit, aliud ejus efficacia seu infallibilis cum voluntatis consensu connexio. Infallibilem auxilii efficacis cum voluntatis consensu connexionem totam volunt repeti ex ipsâ ejusmodi gratiæ naturâ, licet moraliter tantùm, seu per modum objecti et motivi, ejusmodi gratia in voluntatem moveat et ad actum determinet. 4° Gratia ex se efficax juxta Augustinianos non se tenet tantùm ex parte actûs secundi, ut præmotio Thomistarum, sed etiam dat actum primum, id est, non supponit potentiam, quam duntaxat ad actum applicet, sed confert voluntati et potentiam supernaturalem et actum, seu et voluntatem in ratione potentiæ et causæ supernaturalis constituit et eam reverà operari certò et infallibiliter efficit. 5° Gratia illa efficax nomine delectationis victricis ab Augustinianis insignitur, non quòd omnis gratia ejusmodi sit delectatio, sed quia delectatio supernaturalis inter varias gratias actuales præcipuum locum obtinet. Consistit verò, juxta ipsos, in actibus indeliberatis supernaturalibus cum ingenio, affectibus et indole mentis illius cui dantur ita attemperatis, ut consensus voluntatis certò ejusmodi actus sequi debeat. In illà igitur attempera

sione et convenientià seu congruitate singularem efficaciam gratiæ prævenientis efficacis, seu infallibilem ejus cum consensu connexionem reponunt. Ilinc Augustinianorum systema à quibusdam appellatur congruismus intrinsecus, id est; in speciali convenientiâ et aptatione vocationis cum voluntate vocati, gratiæ efficacis infallibilitatem constituens. 6° Juxta germanos Augustinianos gratia efficax absolutè non relativè agit, id est, ejus efficacia non consistit præcisè in eo quòd concupiscentiam oppositam hìc et nunc titillantem, gradibus superet, sed in attemperatione explicatà; adeò ut ex eorum mente nihil repugnet quominùs gratia aliqua gradibus entitativè remissior sit quàm concupiscentia opposita ejus cui datur; tamen singulari illà cum ejus genio, indole et affectibus in iis circumstantiis in quibus tribuitur attemperatione polleat quæ infallibilitatem seu efficaciam gratiæ formaliter constituit. 7° Præter gratiam ex se efficacem, aliam agnoscunt omnes Augustiniani quam sufficientem vocant. Sed non eodem modo ab omnibus illa exponitur. Quapropter hic in duas classes dividendi sunt; prior est rigidiorum, altera molliorum Augustinianorum.

Bigidiorum Augustinianorum sententia. Augustiniani rigidiores gratiam sufficientem, seu cui non inest attemperatio illa singularis in quâ ratio gratiæ ex se efficacis juxta ipsos consistit, nunquàm Suum habere effectum opinantur. Consistit igitur, ex corum sententiâ, in actibus indeliberatis quos etiam delectationes plerùmque vocari non prohibent, sed qui cum genio et indole illius cui dantur non sunt attemperati ut gratia efficax, quique idcircò, etsi veram ad agendum et concupiscentiæ titillanti vincendæ parem potentiam tribuant, nunquàm tamen consensum operantur. Gratia sufficiens, inquit Isambertus ad q. 111, disp. 5, a. 1, consistit formaliter in eo quòd det ipsi homini posse benè operari, ut operans sic propriè et formaliter, benè operetur si voluntas consentiat, ita ut quòd illa non inducat actum supernaturalem, non proveniat ex aliquo defectu virtutis, sed ex negligentiâ voluntatis; et disp. 8, art. 5, pag. 436, n. 7: Respondetur, inquit, gratiam purè sufficientem dari ad operandum, licet nunquàm de facto sortiatur effectum, prout est purè sufficiens, non propterea tamen illam dari frustra; quòd enim frustretur suo effectu, id non ex defectu virtutis, sed ex ipsâ negligentiâ voluntatis, seu habentis illam. Ibidem expressè tradit ad operandum de facto supernaturaliter non requiri semper auxilium ex se efficax, licet, ex S. Augustini doctrinâ, quoties homo benè agit, semper habeat auxilium ex se efficax. Respondebitur, inquit, non propterea eos quibus illa (gratia victrix) non datur, carere aliquo sibi necessario ad operandum supernaturaliter, quia semper habent sufficiens auxilium, ex quo, si velint, possunt operari supernaturaliter, licet non insuperabiliter et indeclinabiliter : Non enim ad de facto operandum supernaturaliter requiritur semper ut ipse operans agat cum tantâ indeclinabilitate et insuperabilitate et infallibilitate ad habendum effectum suæ virtati cor

TH. VII.

respondentem. Probat autem disp. 3 et 4, omni argumentorum genere, ejusmodi gratias sufficientes existere, et omnibus ad salutem et ad peccata vitanda conferri. Rationes verò theologicæ quibus auxilii purė sufficientis existentiam astruit, petuntur 1° ex justitiâ Dei, quia aliàs Deus injustus esset damnando reprobos, 2o ex Dei sapientiâ, qui, cùm gratiam quamcumque eo consilio largiatur ut homo ad ipsum convertatur, uti debet medio ad finem intentum sufficienti. Ilec Isambertus, quem ideò præ cæteris laudavimus, tum quia de emollità Augustinianorum doctrinâ accusari non potest, qui etiam, quantùm ad naturæ innocentis statum, gratiæ de se efficacis necessitatem propugnat; tum quia inter rigidiores Augustinianos magnum mcritò nomen obtinet; tum denique quia Janseniani, qui Augustiniani appellari amant, ut perversum suum systema Augustinianismo consentire incautis persuaderent, Isamberti præsertim testimonia aliqua objecerunt.

Ex hactenus de Augustinianorum systemate expositis duo colligenda sunt: primum est sententiam rigidiorum Augustinianorum à Thomisticâ in pluribus differre, et in quibusdam cum ipsâ concordare. Differt 1° quantùm ad actus naturales, inprimis verò actus peccaminosos, de quibus Augustiniani etiam rigidissimi eadem ferè statuunt quæ discipuli Molina; 2° quantùm ad statuum distinctionem, quandoquidem paucissimi Augustiniani in statu naturæ innocentis gratiam de se efficacem admittunt; 3° quantùm ad entitatem gratiæ efficacis, quam in actibus indeliberatis Augustiniani constituunt; 4° quantùm ad efficaciam seu infallibilitatem, quam isti in attemperatione vocationis reponunt; 5° quantùm ad illius agendi modum, quem iidem putant esse duntaxat moralem; 6° quantùm ad proprietates: nam censent etiam actum primum gratiâ efficaci conferri; 7° quantùm ad medium in quo Deus prævidet futura libera præsertim naturalis ordinis in præsenti statu, et cujusvis ordinis in statu naturæ innocentis, de quibus coguntur Augustiniani eadem statuere quæ à Molinianis et Suaresianis docentur; 8° denique quantùm ad usum scientia Dei; quem usum hic maximè attendimus, unde hoc ultimum discrimen paulò fusiùs evolvendum est.

Jam supra notavimus, art. 2, inter scientiam simplicis intelligentiæ et scientiam visionis, Augustinianos nullam mediam agnoscere, nec tamen ejusmodi divisionem ab iis eodem modo ac à Thomistis explicari. Nempe veritates essentiis rerum atque inprimis naturâ præmotionis physicæ nixas pro objecto scientia simplicis intelligentiæ Thomista assignant, existentia autem et futura absoluta adscribunt scientiæ visionis. At verò alterutri ejusmodi scientiæ Augustiniani præterea attribuunt, tum libera naturalia conditionata præsentis ordinis, tum libera quæcumque conditionata statús innocentiæ, licet horumce conditionatorum veritas ir corum systemate non alio modo quàm in Molinismo vel in congruismo determinata sit. Jam verò etsi sæpè vi deantur omnem usum scientiæ conditionatorum à Molinianis aut Suaresianis admissum repudiare, si tamen dicere cohærentia velint, non possunt quantùm ad

10

decreta liberas creaturarum actiones nullo auxilio ex se efficaci determinandas spectantia, ab ejusmodi theologis reverà dissentire, etsi ipsis aliâ ratione loqui fas sit. Enimverò Deus cæco modo quidquam decernere non potest; quodcumque decretum ferat, quidquid faciendum statuat, priùs ratione ab ipso præsciri necesse est quid ex tali decreto et actione, si ponerentur, esset secuturum; demùm ad singulas creaturarum actiones, ad singulos eventus providentia divina extenditur; ergo quemcumque modum loquendi adhibeant Augustiniani, fateri coguntur reipsà Deum in formandis suis decretis ad actiones liberas quascumque in statu naturæ innocentis, et liberas naturales in hoc statu pertinentibus, scientià aliquorum liberorum ad sensum Molina et Suaresii conditionatè futurorum reverà dirigi, seu, quod eòdem redit et ad eorum loquendi modum magis accedit, scientiâ simplicis intelligentiæ aut visionis prout ejusmodi futura libera conditionata attingit.

Quod attinet ad decreta quæ actiones supernaturales præsentis status spectant, rigidiores Augustiniani, qui cas omnes à gratià ex se efficaci oriri existimant, consequenter statuunt Deum in iis condendis dirigi scientia simplicis intelligentiæ et visionis, quà vim et naturam suæ gratiæ et ejus cum genio et indole et affectibus agentium liberorum attemperationem cognoscit. Enimverò, quemadmodùm cùm viro cuidam sancto opus aliquod necessarium saluti proponimus faciendum, certò cognoscimus hoc ipsi placiturum, à fortiori, inquiunt, Deus câ certitudine quæ ipsum decet, bonum illud à nobis faciendum cognoscit, quod gratiâ suâ mentibus et cordibus nostris penitùs inserit et instillat. Sed advertendum diligenter, in præsenti rerum ordine ita physicum et morale, naturale et supernaturale inter se esse connexa atque actus liberos naturales quos elicimus, in affectum ac indolem voluntatis nostræ sæpè ita influere, ut hæc ipsa decreta dandi bis vel illis gratias eorum ingenio et affectibus attemperatas atque adeò ex se efficaces, à Deo sapientissimo et omniscio non videantur condita, sine aliquo usu illius scientiæ quâ, antequàm præsentem ordinem institueret, libera naturalia in eo, si institueretur, futura præscivit, quoquo modo explicetur hujus scientiæ objectum. Porrò, etsi Augustinianismus rigidior tot in capitibus à Thomismo differat, in duobus tamen maximi momenti ipsi consentaneum est. In utroque enim systemate 1° gratia quæ in præsenti statu effectum suum habet, statuitur ex naturâ suâ efficax ; 2° Gratia sufficiens, prout opponitur efficaci, dicitur, si sola sit, nunquàm consecutura effectum.

Alterum ex tradità Augustinianismi rigidioris expositione colligendum, illud est, ejusmodi opinionem à systemate Janseniano planè differre. Nam 1° non ponunt Augustiniani rigidiores liberi arbitrii vires fuisse peccato primi hominis penitùs peremptas, nec proinde censent omnem voluntatis vim sese hanc vel in illam partem flectendi, nonnisi à delectationibus oriri ; 2° gratia, secundùm Augustinianos agit absolutè, non relalive; 3° gratiâ sufficienti docent potentiam dari relativam

ad integram hic et nunc prementem concupiscentiam debellandam. Quid quòd definiunt non ideò gratiam sufficientem privari effectu quia minùs intensa est quàm concupiscentia opposita, sed tantùm ex culpâ libera voluntatis; imò posset auxilium sufficiens esse gradibus superius concupiscentiæ, nec tamen effectum consequi, si nempe mirabili illâ attemperatione et convcnientiâ efficaciam gratiæ singularem constituente careat. 4° Actus illos indeliberatos in quibus gratiæ entitatem reponunt, non dicunt esse tantùm delectationem cœlestem, seu actus amoris et desiderii ad charitatem pertinentes, ut vult Jansenius, sed monent eos nonnunquàm esse etiam actus timoris aut aliorum affectuum supernaturalium, licet delectationes seu indeliberati amores primas inter illos partes obtineant.

Non prætermittendum nonnullos, qui Augustinianorum nomine maximè gloriantur, singularem auxilii ex sc efficacis cum voluntatis indole et affectibus attemperationem in eo reponere, quòd gradibus intensius sit concupiscentiâ oppositâ hic et nunc titillante, cæterùm communi Augustinianorum rigidiorum doctrinæ de statu naturæ innocentis, et aliis omnibus capitibus adhærentes. Quos nolim solùm ob repetitani gratiæ efficaciam à superioritate graduum relativè ad vincendam delectationem terrestrem, in merorum ac germanorum Jansenianorum numerum referre. Enimverò, si, dùm hocce modo gratiæ efficaciam explicant, tria quatuorve adjiciant simul: si 1° vires arbitrii in statu naturæ innocentis vigentes, in isto non penitùs extinctas dicant; sed contra eas, etsi debiliLatas, tamen quantùm ad essentiam adhuc superstites arbitrentur; si 2° vim illam arbitrii seu voluntatis electivam, quæ quidem per se et solâ naturâ in ordine ad actus supernaturales nulla est, ponant tamen auxilio gradibus inferiore ad rationem potentiæ supernaturalis elevari, potentiæ, inquam, præcepto implendo, et toti concupiscentiæ oppositæ vincendæ paris, licet ejusmodi effectum nunquàm habeat; et pariter voluntatem seu vim ejus electivam concupiscentiâ inferiore illectam, reverà posse relativè gratiæ resistere, quamvis nunquàm resistat; si 3° de potentiâ relativâ præcepti urgentis adimplendi quæ justis competit, de libero arbitrio ad meritum necessario, de voluntate Dei salvandi alios quàm electos, de morte Christi pro hominibus, de timore supernaturali gehennæ, etc., ea libenter doceant et profiteantur, quæ fides exigit, et à theologis catholicis traduntur, vocesque et loquendi rationes quæ exprimendis dogmatis Prædestinatianismo oppositis usu Ecclesiæ et theologorum quodam modo consecratæ sunt, sine captiosis restrictionibus adhibeant; si 4° quinque propositiones Jansenii sensu ipsius libri ab Ecclesià proscripto, simpliciter et sine distinctione juris à facto dogmatico condemnent, atque solemnibus Apostolica sedis constitutionibus in doctrinam Jansenii et ejus asseclarum latis sincero corde se subjectos declarent, poterunt fortè multis videri opinionem in quibusdam capitibus non satis sibi cohærentem amplecti, quod infra expendemus, sed Janseniani erroris à nemine incusari po

ferunt. Ille autem est modus quo delectationes relative victrices explicantur et propugnantur in secundâ editione tractatus de Gratià Haberti doctoris Sorbonici. Vide præsertim pag. 590, 595, 596 ct 615, ubi gratia parva potentiam relativam conferri expressè docet.

Systema molliorum Augustinianorum.

Augustiniani molliores à rigidioribus tantùm dissentiunt circà naturam gratiæ sufficientis consideratæ prout gratiæ ex-se efficaci opponitur. Nempè volunt gratiam sufficientem hocce modo acceptam quandoque effectum ad quem datur, reverà consequi. Statuunt igitur 1°, ut voluntas reipsà agat, non semper necesse esse ut cum eâ infallibilitate et insuperabilitate quæ à gratiâ de se efficaci oritur, moveatur ad actum. Auxilium vires actioni producendæ pares voluntati tribuens, debet, inquiunt, aliquandò cffectum suum sortiri, etsi ex se seu ex naturâ suâ cum voluntatis consensu infallibiliter non sit connexum; atque absurdum prorsùs videtur voluntatem liberam, quantùm satis est adjutam, in actu poni nunquàm erumpere, nisi vi auxilii ex se infallibilis determinetur.

2o Cum eminent. cardinali Norisio in Vindiciis Augustinianis cap. 3, part. 6, et præsertim in opusculo cui titulus: Calumnia Janseniani erroris sublata, cap. 2, distinguunt inter opera faciliora et difficiliora. Opera difficilia sunt conversio, gravissimarum tentationum victoria, perseverantia. Inter facilia opera præsertim oratio, diffidentia sui, fiducia in Deum, periculi fuga ab eis attenduntur. Sentiunt Augustiniani molliores facilioribus agendis sufficere auxilium sine quo, seu gratiam sufficientem prout opponitur ex se efficaci; ad opera verò difficiliora auxilium quo, scu gratiam de se efficacem requiri definiunt. Hanc autem distinctionem placitis sancti Augustini planè esse consenLaneam duobus præsertim S. doctoris testimoniis confirmant. Primum habetur lib. de Naturâ et Gratiâ cap. 43, ubi S. præsul ità loquitur : Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet et facere quod possis, et petere quod non possis. Alterum habetur ibid. cap. 69, abi sic legere est : Admonemur (à Deo) IN FACILIBUS QUID AGAMUS, in difficilibus quid petamus. 3o Auxilium sine quo, seu sufficiens, ab Augustinianis, cum eodem eminentissimo cardinali ibid. aliisque compluribus scholæ Congruistarum theologis, duplici modo esse posse sufficiens, remotè scilicet, vel proximè. Auxilium remotè sufficiens ad aliquod opus seu facile seu difficile, est illud quod dat tantùm potentiam alicujus faciendi, quo impleto Deus secundùm ordinem gratiæ à se institutum, tribuit auxilium operi ejusmodi exequendo proximè necessarium: v. g., qui habet gratiam quâ potest sibi ipsi diffidere et à Deo vires gravi tentationi viacendæ proximè necessarias impetrare, is habet auxilium vincendæ ejusmodi tentationi remotè sufficiens. Auxilium verò proximè sufficiens actionem peragendam immediatè respicit et vires ad eam producendam necessarias suppetit. Testimonia S. Augustini mox allata istam distinctionem etiam stabiliunt. Auxilium remotè suffi

ciens omnibus datur etiam infidelibus juxtà Augustinianos. Sed auxilium proximè sufficiens aiunt nonnunquàm deesse etiam justis, atque eò refert eminentiss. card. laudatus hanc S. Augustini lib. de Corrept. et Gratiâ cap. 12, sententiam: Nunc autem quibus deest tale adjutorium (sine quo Adamus perseverare non poterat), pœna peccati est. Contendit etiam cardinalis ille cruditissimus, auxilium ipsum proximè sufficiens ad quædam facilia, putà ad orandum, non semper adesse, quod istis S. Augustini verbis lib. 1 ad Simplician um q. 2, p. 102, liquidò astruere sibi videtur : Nonne aliquando oratio nostra sic tepida est, vel potiùs frigida et penè nulla, imò omninô interdùm ita nulla, ut neque hoc in nobis cum dolore advertamus? quia, si vel hoc dolemus, jam oramus. Quid ergò aliud ostenditur nobis, nisi quia et petere et quærere et pulsare ille concedit, qui ut hæc faciamus jubet?

Quamvis eminentissimum et doctissimum Norisium hic non semel laudaverimus, eum tamen minimè contendimus cum Augustinianis mollioribus esse annumerandum quantùm ad ipsius rei summam, nempè quòd gratia sufficiens spectata, prout ab auxilio ex se efficaci distinguitur, aliquandò effectum suum reverà sortiatur. Illud Augustianismi mollioris caput, quod præcipuum est, nequidem in opusculo: Calumnia Janseniani erroris sublata, inscripto, clarè expressum habetur. Cætera porrò quæ de gratiâ sufficiente remotå et proximâ, etc., Norisius tradit, in Augusti nianismum rigidiorem, imò et in systema quodcumque quadrare possunt.

Inter celeberrimos Augustinianismi mollioris defensores eminet Turnelius in Prælectionibus suis de Gratiâ Christi, tom. 2.

Diximus à rigidioribus Augustinianis omnem scientiæ media usum rejici, ipsosque existimare et unanimiter ponere Deum solà sua simplicis intelligentiæ aut visionis scientiâ satis dirigi in condendis suis decretis, etiam futura libera nullo Dei auxilio aut præmotione ex se efficaci determinata spectantibus. Idem molliores Augustiniani sentire solent circà decreta pertinentia ad illas ipsas actiones faciles, quas vi gratiæ de se non efficacis quandoque produci existimant. Nempè decretis ejusmodi dirigendis putant sufficere scientiam quâ Deus vim suæ gratiæ et dispositiones voluntatis novit, noluntque scientiâ conditionatorum, Deum explorare quid creata voluntas cum hác vel illå gratiâ, si sibi daretur, esset operatura.

IV. Exponitur singularis opinio Grandini.

Martinus Grandinus, celebris olim in Sorbonâ thenlogiæ professor, in tractatu de Gratiâ, docct 1° dari posse et reverà dari gratias de se efficaces, morali ter voluntatem ad consensum determinantes, sensu Augustinianorum suprà exposito; 2° non semper ne cessariam esse ejusmodi gratiam etiam ad opus difficile reverà producendum, v. g., ad gravissimanı tentationem vincendam, ad conversionem sinceram peccatoris, quod quidem sibi videtur evincere tum exemplo Tyriorum et Sidoniorum, Mauh. 11, v. 21,

« VorigeDoorgaan »