Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

recentioribus philosophis mox exposite Thomistarum doctrinæ non assentientur. Quotquot enim contendunt corpora eatenus agere, quatenùs mota à Deo solo, alia in que impingunt, corpora, propter impenetrabilitatem mutuam collidunt, sicque sunt causæ occasionales communicationis motuum; ii non concedent Thomistis aliquam inesse corporibus virtutem activam quæ ad agendum possit applicari. lidem negabunt ope instrumenti cujusdam producti Deum præmovere corpora, tum quia ejusmodi virtutem physicam, etiam instrumentalem, in nullo ente creato agnoscunt, tum quia ejusmodi ens creatum esset inutile, nam oporteret illud immediatè moveri à Deo, ut ejus ope corpora præmoverentur, sicque duo efficerentur, cùm unum sufficeret. Enimverò Deum immediatè posse corpora præmovere nemo negat. Ejusmodi autem instrumenti usus nullo pacto necessarius aut prodesse dici potest ut corpora vim suam connaturaliùs exerant, quandoquidem si vim activam habent, nonnisi necessariò ea exerceatur. Sed hæc ad institutum nostrum non pertinent.

Secunda præmotionis divisio, quâ præmotio spiritualis dividitur in præmotionem ad actûs intellectus et ad actus voluntatis.

Quod ad spiritus attinet, Thomista censent eos præmoveri tum ad perceptiones, tum ad judicia, tum ad actûs voluntatis qui versantur circa bonum aut maJum. Quâ ratione Deum sentiant præmovere ad perceptiones seu sensibiles, seu puras longum esset exponere et inutile. Iis quoad rem ipsam, licet non quoad modum, consentiunt, imò longiùs procedunt, omnes è recentioribus philosophis qui facultatem perceptiones producendi, seu, ut aiunt, ideas suas cudendi animæ rationali abjudicant.

Quid Thomista doceant de actibus facultatis judicandi facilè, quantum nostro instituto necesse est, colligere erit ex eorum doctrinæ circa actus voluntatis expositione. Voluntas seu spiritus quatenùs est amoris capax, habet pro objecto bonum, seu id quod sibi conveniens est. Bonum autem spectari potest, vel in genere prout abstrahit à bonis particularibus, vel in particulari. Hinc tertia præmotionis divisio quâ præmotio prout voluntatem creatam contingit, in generalem et specialem dividitur.

Tertia divisio præmotionis quâ præmotio voluntatis contingens dividitur in generalem et specialem. Præmotio generalis est impulsus seu determinatio voluntatis versùs bonum in genere, seu versùs id quod agenti conveniens est abstrahendo à bonis particularibus. Certissimum est dari motionem ejusmodi generalem, eo saltem sensu quòd voluntas nata sit bono amando, atque ipsi impossibile sit malum amare sub ratione mali; v. g., nemo potest velle sibi miseriam et infelicitatem, atque hoc unicuique proprià experientia exploratum est. An verò ille impulsus seu prædeterminatio se habeat per modum actûs, seu sit volitio, id est, appetitus actualis menti perpetuò inhærens quo ipsa perpetuo versus bonum generatim actu quodam

feratur, non consentiunt philosophi, nec necesse est ut expendamus. De hâc præmotione generali non rarè sermonem habent SS. PP. præsertim verò SS. Augustinus et Thomas.

Præmotio particularis in hoc statu alia ad actus indeliberatos, alia ad actus deliberatos et liberos. Præmotio particularis, ea est quæ ad bonum particulare seu determinatum et individuale prosequendum, aut ad malum aliquod ejusdem rationis fugiendum impellit et applicat. Duplex etiam distinguenda nempe alia ad actus indeliberatos et minimè liberos, alia ad actus deberatos et liberos qui vulgò nomine consensus designantur. Admittunt etiam Thomista præmotionem physicam ad actus deliberatos et simul necessarios qui in statibus quibusdam dantur, v. g., ad amorem Dei quem beati in cœlis necessariò eliciunt. Quid præmotio physica ad actus indeliberatos.

Præmotio physica ad actus indeliberatos amoris, odii, timoris, etc., est ea quâ voluntas applicatur ad ejusmodi actus indeliberatos producendos. Ut certum habemus admittendam ejusmodi motionem, posito quòd voluntas ut vulgò creditur, ejusmodi actus vitaliter et efficienter producat. Cùm enim illi actus sint in nobis sine nobis, id est, advertentiam rationis et deliberationem prævertant, planum est mentem, si eos producat, ad eosdem producendos impressione. quâdam sibi extrinsecùs inditâ necessariò applicari et determinari. Quæ sit verò entitas illius impressionis veteres Thomistæ eodem modo explicant quo præmotionem suam generatim, eamque inprimis distinguunt non modò à perceptionibus puris, sed etiam à perceptionibus sensibilibus quibuscumque, seu gratis seu ingratis, quæ juxta ipsos non sunt respectu voluntatis, nisi causæ morales, ad tollendam indeterminationem creaturæ nequaquàm pares. Alii autem alio modo rem ejusmodi exponunt, quorum opinionis referendæ aptior aliquando locus occurret.

Alia ad actus indeliberatos supernaturales, alia ad actus indeliberatos naturales, alia ad ejusmodi actus bonos, alia ad materiale tentationum.

Actus indeliberati alii sunt naturales qui objectum habent quod naturæ viribus attingi potest: alii sunt supernaturales qui voluntatem inclinant ad actus liberos supernaturales. V. g., motus indeliberatus quo quis impellitur ad actum spei aut charitatis eliciendum, est actus indeliberatus supernaturalis. Motus verò indeliberatus quo ad subveniendum pauperi impellitur ex motivo quodam misericordiæ naturalis et ex nativo humanitatis affectu, est actus indeliberatus naturalis ordinis. Physica igitur præmotio ad actus indeliberatos vel est naturalis vel supernaturalis, seu vel ad actus indeliberatos naturales, vel ad actus indeliberatos supernaturales. Porrò, cùm actus liberi qui naturæ vires non excedunt, possint esse boni vel mali, hinc actus indeliberati naturales inclinant vel ad bonum morale, vel ad malum morale seu peccatum; hinc duplicem adhuc præmotionem distinguunt Thomista circa actus

indeliberatos naturales, scilicet aliam ad actus ejusmodi bonos, aliam ad physicum scu materiale, ut aiunt, actuum indeliberatorum malorum seu ad peccata inclinantium. Dicunt Deum præmovere duntaxat ad materiale istorum actuum, quia nempe Deus non præmovet ad illos actus quatenùs tentationes sunt, seu ad peccandum inclinant, sed quatenùs aliquam habent physicam entitatem, quæ non potest ex ipsis à voluntate creatâ produci, nisi Deus illam facultatem ad ejusmodi effectum producendum applicet et physicè determinet.

De præmotione physicâ ad consensum seu ad actus de

uberatos et liberos, tota controversia est.

Præmotio physica ad consensum, seu ad actus liberos, ea ipsa est pro quâ Thomista à Bannesio qui primus in Molinam scripsit, tanquàm pro aris et focis præsertim certant. Neque enim de reliquis præmotionis speciebus hactenùs enumeratis magno animorum æstu pugnatum est. Quid quod id omninò videtur concedendum Thomistis, nimirùm præmotionem physicam, si non quoad modum quo eam exponunt, saltem quantùm ad substantiam, esse 1° respectu corporum admittendam; 2° respectu etiam mentium nostrarum, tum quod ad bonum in genere, tum quod ad actus indeliberatos attinet. Totus itaque controversia cardo in eo vertitur, utrùm Deus creatam voluntatem ad consensum, seu ad actus liberos physicè præmoveat.

Quid sit illa præmotio.

Appositè ad celebrem illam quæstionem, nomen præmotionis physice simpliciter et sine addito hic sæpè usurpatur, finiturque, influxus prævius quo Deus physicè applicat voluntatem creatam ad actum liberum eliciendum. Is influxus juxta ea quæ de præmotione generatim sumptà Thomiste, ut vidimus, statuunt, ab iis dicitur esse quid creatum, instar motionis et qualitatis cum actu transeuntis se habens, quo Deus physicè applicat voluntatem ad liberè agendum.

Præmotio ad actus liberos alia naturalis, alia supernaturalis ordinis.

Præmotio ad actus deliberatos et liberos, alia ad actus naturales, qui naturæ vires non excedunt, alia ad actus supernaturales. Ex dictis hactenùs intelligi potest quid de præmotione physicâ ad actus naturales liberos doceant Thomista. Idem magis adhuc et explicatiùs apparebit ex modò dicendis de præmotionis physicæ ad actus liberos supernaturales naturâ et proprietatibus. Hæc enim omnia ad actus naturales, servatâ debitâ proportione, transferenda sunt. Unum hic advertere est, Thomistas scilicet contendere Deum præmovere physicè voluntatem, etiam ad actus peccaminosos, materialiter sumptos.

Jam verò quod præmotionem physicam ad actus su. pernaturales spectat, etsi menti Thomistarum de eâ assequendæ, huc usque à nobis exposita fortè etiam sufficere videri possint, attamen cum præmotio illa physica, Thomistis sit auxilium seu gratia efficax de

quâ maxime agimus, operæ pretium est ut de cjus naturâ et proprietatibus pauca speciatim dicamus. Natura præmotionis physicæ ad actus supernaturales liberos explicatur.

Et quidem circa ejus naturam hæc observanda. Supra retulimus, veteres et germanos Thomistas solitos esse distinguere præmotionem generatim ab ipso Dei actu, ejusdemque decreto, tum etiam ab ipsâ creaturæ actione. Idem de auxilio efficaci, seu præmotione phy sicâ ad actus supernaturales statuunt. Enimverò, si qui ex iis dixerunt illam præmotionem nihil aliud esse quàm operationem creaturæ prout à Deo priùs prioritate causalitatis producitur, illos solidè confutavit Alvares disp. 19 de Auxiliis. Iidemque, etsi corum opinionem inter Thomisticas referat Jansenius lib. 4 de Gratiâ Christi salv. cap. 1, versùs init., adcò tamen pauci fuêre et infimi nominis, ut Johannes à Sancto Thoma, Thomista insignis, ad quæst. 111, disp. 24, a. 3, n. 2, ita generatim pronuntiet : Nullus Thomistarum ait quòd gratia de se efficax sit ipsemet actus secundus; hic enim effectus est gratiæ efficacis; nec quòd sit actus primus; hic enim virtus et potestas est; pauci etiam ex veteribus Thomistis censuêre præmotionem physicam esse Dei ipsius actionem quâ activa creaturæ vis ad actum immediatè applicetur. Quanquàm enim Joannes à S. Thomâ loco citato hanc sententiam Thomisticis opinionibus accenset, attamen illius auctores aut defensores non nominat. Ipsam Bellarmino tribuit Gonetus tomo 2, Clypei Thom., tract. 2, disp. 6, a. 2, § 5, n. 58. Sed nemo nescit Bellarminum, etsi ad actus liberos præmotionem aliquam necessariam tenuerit, gratiæ tamen congrua, non verò auxilii physicè prædeterminantis ad sensum Thomistarum fuisse assertorem. Itaque communis et germanissima veterumn Thomistarum sententia hæc est, præmotionem physicam ad actus liberos creaturæ ctiam supernaturales esse aliquid producti quod decreti divini sit terminus, quodque sit veluti instrumentum quo Deus vim creaturæ activam jam constitutan. ad cjusmodi actus producendos applicet.

Tres autem circa naturam et entitatem illius auxilii præsertim distingui possunt Thomistarum veterum opiniones: Prima est Gonzalis de Alvelda, qui existimavit præmotionem physicam supernaturalem esse ipsosmet actus indeliberatos supernaturales: hanc opinionem ipsi adscribunt Joannes à S. Thomâ loco citato, tum disp. 23, a. 2, et Gonzales de Leon, de Auxiliis controversiâ primâ, qui ibidem observat Gonzalem de Alvelda quibus impugnabatur argumentis convictum postea mutâsse se::tentiam, sed tamen eam in Commentariis ejus ad D. Thomam reperiri, quia priusquàm singularem suam opinionem deponeret, typis fuerant mandati. Secunda quorumdam videtur fuisse, qui præmotionem physicam dixêre esse qualitatem permanentem, sed per modum dispositionis transeuntis. Hæc sunt verba quibus illam sententiam Alvares exhibet, quain nonnullis tribuit, ipse verò re jicit, quia si gratia efficax esset habitas seu qualitas

activa, daret potentiam, ac proinde justi qui illà motione carerent, præceptum non possent adimplere. Haberi posset illa eadem opinio ut in terminis implicans, quia quod est permanens, non potest simul esse per modum transeuntis; sed hæc intelligenda sunt hoc modo, nempe præmotionem physicam ejusdem esse entitatis ac qualitatem permanentem, cum hoc tantùm discrimine, quòd cum actu creaturæ transeat. Tertia opinio, quæ veteribus Thomistis acceptissima, his vocibus apud ipsos usitatissimis exprimitur, scilicet præmotionem esse ultimum complementum virtutis activæ, quo fit ut quod actualiter agat, esse motionem virtuosam, qualitatem transeuntem et impropriè dictam, quæ se habet per modum impulsus voluntati impressi quo ad actionem determinatur. Efficacia gratiæ, inquit Joannes à S. Thomâ disp. 24, a. 3, n. 13, est realis motio, seu qualitas transiens à Deo impressa quâ ultimatè causa applicatur ad operandum à Deo.

Itaque, juxta germanam et sinceram veterum Thomistarum mentem, præmotio physica supernaturalis ordinis, seu ad actus liberos supernaturales, potest definiri: creatum quoddam, instar motionis se habens, voluntati à Deo impressum, quo ipsa in ordine ad ejusmodi actus ultimatè completur, seu ad illos actus producendos prædeterminatur et applicatur. Exponuntur proprietates præmotionis physica, et 1° ejus necessitas.

Proprietates porro illius præmotionis sunt ejus ne cessitas, virtus seu efficacia, et modus agendi. Necessitas præmotionis supernaturalis in præsenti statu duplici: ex capite juxta Thomistas derivatur 1° ex dependentià creaturæ à Deo atque ab aliis utriusque attributis. Que ratio, ut jam observatum est, ab ipsâ essentia Dei et creaturæ repetitur, unde in quovis statu, et cuilibet naturæ creatæ et ad quemcumque actum necessariam esse præmotionem physicam Thomista statuunt. Ut igitur aliquid boni et meritorii vitæ æternæ, angeli et Adamus in statu naturæ innocentis operarentur, præmotione physicâ supernaturali opus habuerunt. 2o Datur alia, juxta Thomistas, in præsenti naturæ lapsæ et reparate statu, causa necessitatis præmotionis physicæ, nempe vulnus per peccatum Adami nobis inflictum, et liberi arbitrii inde ortam infirmitatem. Hinc nominibus gratiæ sanantis et medicinalis hanc suam præmotionem insignire non dubiLant. Vide Gonetum t. 1 Clyp. Thom., tract. 4, disp. 5, a. 6, § 6, n. 201. Hoc ergo unum discrimen, quantùm ad præmotionis physicæ supernaturalis necessitatem, inter statum naturæ innocentis et præsentem constituunt, quòd auxilium illud in statu naturæ innocentis, titulo tantùm dependentia, angelis et Adamo necessarium fuerit, nos verò in præsenti statu, tum eodem titulo, tum ctiam titulo infirmitatis, eo indigeamus.

In quo virtus seu efficacia præmotionis supernaturalis sita sit.

Circa virtutem seu efficaciam præmotionis physica

supernaturalis tria notanda sunt : Primum ipsam in co tantùm consistere, quòd producat actum secundum seu actionem supernaturalem, ad quam eiiciendam applicat. Supponit igitur, non confert potentiam agendi completam in genere potentiæ et expeditam ; sed ea potentia ad actus supernaturales voluntati per auxilium sufficiens juxta Thomistas tribuitur. Gratia efficax, inquit Joannes à S. Thomâ disp. 24, a. 3, n. 7, cùm sit applicatio virtutis ad operandum in individuo, essentialiter supponit gratiam sufficientem, quæ est ipsa virtus. Gonzales de Leon, Romani collegii S. Thoma Aquinatis regens, de Auxiliis controversiâ 5, art. 4, edit. Leod. pag. 333: Natura auxilii efficacis, inquit, prout venit à Deo solùm est applicare potentiam, et illam conjungere infallibiliter ad operationem; ergo supponit potentiam cum omni requisito ex parte principii..., cùm auxilium efficax sit quasi medium inter potentiam sic completè constitutam per sufficiens auxilium et operationem, habet quasi rationem conditionis, et sic, illâ deficiente, non deficit aliquod requisitum ex parte principii, defectu cujus principium non contineat in se totaliter operationem; quod necessariò sequeretur, si auxilium sufficiens non constitueret completè potentiam in ratione principii. Gonctus eas refellens comparationes quibus Montaltius in Provincialibus auxilium sufficiens Thomisticum non sufficere probare conatus fuerat, hæc habet in Manuali, tract. 7 de Gratiâ, cap. 10: Cùm ensis et clypeus sint necessariæ ipsius potentiæ et actùs primi completi ad pugnandum, navis ad navigandum..., non mirum quòd is qui illis caret, non censeatur habere auxilia et media sufficientia ad illos actus. E contra verò, cum gratia efficax et physicè prædeterminans supponat potentiam per auxilium sufficiens completum in actu primo ad agendum, et illam duntaxat reducat ad actum secundum; qui eâ caret, potest dici potens in actu primo ad agendum, subindeque habere auxilium sufficiens. Hinc Thomista sæpè dicunt præmotionem esse nexum indissolubilem inter actum primum et secundum; non pertinere ad primum instans in quo adest virtus agendi, sed ad secundum in quo agitur; esse vcluti transitum ab actu primo ad secundum, etc. Hinc contra necessitatem concursûs simultanei et immediati, quam eorum adversarii propugnant, perpetuò eorum retorquent argumenta ex defectu potentiæ sufficientis, ubi deest auxilium efficax, deprompta. Actio præmotionis supernaturalis à Dei eå utentis, actione inseparabilis.

Secundum, quod de efficaciâ præmotionis supernaturalis in mente Thomistarum observandum censemus, istud est, ab actione ejusmodi auxilii efficacis non esse juxta eos separandam actionem Dei, id est, nonnisi ut instrumentum Dei agere ejusmodi motionem. Eam ob causam Thomistæ non aiunt hanc motionem applicare creaturam ad actum, sed Deum per illam applicaret Idcircò pariter Lemos in congregationibus de Auxiliis, aicbat de entitate præmotionis physicæ quæstionem non esse, sed de actione Dei quæ ab actione motionis

separanda non est; alioqui, inquiebat, tolleret libertatem. Porrò præmotionem physicam præsertim ad actus liberos, ut instrumentum actionis divinæ spectandi ratio præcipua ipsis hæc est, quòd solum Deum habeant ut satis potentem ad applicandam physicè creaturam liberam actioni ejus libertate illæsà.

Quid sit præmotionem se tenere ex parte actús secundi.

Tertium denique quod hic advertendum occurrit, spectat hunc eorum loquendi modum, physicam præmotionem se tenere tantùm ex parte actûs secundi, non ex parte actûs primi. Sensus ejusmodi locutionis apud veteres Thomistas, non est præmotione nequaquàm attingi voluntatem, quæ gratià sufficiente instructa constituit actum primum in ordine ad actus liberos supernaturales; et certè quomodò posset illa motio imprimi voluntati et eam ad actum applicare, nisi in eâ reciperetur? Sensus ergo est tantùm ejusmodi præmotionem non conferre, sed supponere actum primum, ut dictum est, seu influere duntaxat in existentiam et productionem actus secundi. Non se tenet præmotio, inquit Joannes à S. Thomâ loco supra laudato n. 6, ex parte actûs primi, quasi ipsum actum primum constituens, quia actus primus est virtus.............. ; sed se tenet ex parte actùs primi, quasi applicans et faciens transire ipsum ad actum secundum............., et ratione hujus termini, ad quem applicat, dicitur terminativė se tenere ex parte actús secundi. Hæc insignis ille et doctissimus Thomista, qui sæpè ait præmotionem imprimi in voluntate et importare in eâ mutationem realem. Idem etiam supponunt variæ loquendi rationes Thomistis usitatæ, nempe præmotionem applicare voluntatem, esse nexum actûs primi et secundi indissolubilem, unire utramque, etc. Hinc Alvares disp. 19, n. 1, notat voluntatem se habere merè passivè quantùm ad receptionem præmotionis, quamvis eâ receptâ, se habeat activè ad productionem actûs.

Modus agendi præmotionis supernaturalis seu auxilii efficacis.

Quod attinet ad modum agendi præmotionis supernaturalis 1° Absolutus est, ab intensione graduum debellandam concupiscentiam superante non repetendus; 2° infallibilis, id est, voluntatis consensum certò et infallibiliter naturâ suâ inferens; 3° insensibilis, seu sensu intimo imperceptibilis, adeò ut, ubi agendum est, ignoremus utrùm illa præstò sit, necnè; 4° liber, id est, præmotio libertatem non tollit, sed perficit, inquiunt Thomista; nam potentiam liberam ultimò complet, quatenùs ad actum liberum producendum eam applicat: præterea quis negaverit Deo perspectum esse modum præmovendi causas liberas, earum libertate intactâ, ipsique satis esse potentiæ ut illud idem pro arbitrio exsequatur?

Quæres utrùm præter physicam præmotionem Thomistæ concursum simultaneum admittendum putent. Respondeo à pluribus admitti et ad actus naturales et ad supernaturales. Ita inter alios Goudinus in Metaphysicâ disp. 2, q. 3, a. 2, versùs medium. Audien

dus hâc de re, quantùm ad actus supernaturales,
Joannes à S. Thomâ jam sæpè laudatus, disp. 23,
art. 2, n. 11 Gratia cooperans, inquit (quæ est ex se
efficax ) consistit in motione Dei per modum qualitatis
impressa potentiæ ad eliciendum actum liberum, ad
quem actum etiam influit Deus concursu concomitanti
seu simultaneo; sed per hunc influxum non movetur à
Deo potentia, sed ipse actus recipit esse. Hujus autem
opinionis suæ istam rationem præsertim afferunt,
Deum per præmotionem duntaxat applicare actum
primum seu potentiam actui secundo; non verò pro-
ducere immediatè actum illum secundum seu actionem
creaturæ. Unde inferunt necessarium proinde esse
concursum simultaneum, ut Deus immediatè ejusmodi
actum producat et existere efficiat. Sententia illa
ejusmodi Thomistarum ex præmotione physicâ videtur
nexa,
ubi concursus simultaneus accuratè explicatur.
Utut sit, complures alii concursui prævio munia etiam
concursûs simultanei attribuunt.

His omnibus præmissis de naturâ et speciebus præmotionis physicæ in genere, et præsertim de præmotionis physicæ supernaturalis definitione et proprietatibus, reliquum systema Thomisticum jam facile expositu est.

I°. Præter gratiam efficacem, cujus naturam ex eorum mente satis exposuimus, censent et ut fidei dogma statuunt admittendam esse gratiam sufficientem quæ det posse, quæ voluntatem ad conditionem potentiæ supernaturalis elevet, quæ vim sufficientem, completam, expeditam, proximam, actús, ad quem excitat, producendi tribuat. Adeò ut qui ejusmodi auxilio sufficienti instructus est, nullo careat ex prærequisitis à parte potentiæ ad agendum supernaturaliter, ipsique ut reipsà agat solùm sit superaddenda præmotio quâ potentia completa quam habet, applicetur ad actum. Uno verbo, quemadmodùm vir robustus, navigandi artis peritus, si navis, remi, et cætera navigio necessaria ipsi præstò sint, dicitur posse navigare, licet potentia quam habet ad navigandum, nisi præmotione physicâ applicetur, nunquàm reverà exercenda sit; ita cum solo auxilio sufficienti voluntas potest actum supernaturalem ad quem excitatur, elicere. Vide Gonetum in Manuali, tract. 10 de Gratia cap. 10.

Diximus superiùs præmotionem physicam ad actus indeliberatos supernaturales à Thomistis admitti, hancque ab iis definiri motionem virtuosam transeuntem supernaturalis ordinis, quâ Deus voluntatem applicat ad actus ejusmodi supernaturales producendos, adeò ut illi actus indeliberati hujusce præmotionis effectus sint (1). Jam verò in ejusmodi motione auxilium sufficiens Thomista constituunt, adeòque non modò, juxta ipsos, ad actus imperfectos seu indeliberatos applicat, sed etiam potentiam complet ad actus supernaturales deliberatos seu perfectos. Audiatur Gonetus tom. 1

(1) Vide Gonetum t. 1, Clyp. tract. 4 de Vol. Dei disp. 4, a. 5, § 3, præsertim n. 157, et in Manuali tract. 7, cap. 10, n. 6, item tract. de Actibus hum., etc. Joan. à S. Thoma, ad q. 111, disp. 23, art. 1, n. 8.

Clyp. tract. 4, disp. 4, a. 5, § 3, n. 157, ubi hanc Arnaldi objectionem solvens, ait tam auxilium efficax dicendum esse actum primum simul et secundum tribuere, quàm auxilium sufficiens applicare ad actus imperfectos seu indeliberatos, et simul dare virtutem eliciendi actus perfectos: Licet, inquit, auxilium sufficiens possit simu complere potentiam ad actus perfeclos et eam applicare ad imperfectos, ut Thomista docent in tractatu de Auxiliis, auxilium efficax non potest tamen, etc,............., quia, cùm auxilium sufficiens sit prima forma ordinis supernaturalis, ac proinde nullam in tali ordine præsupponat, debet primò elevare potentias animæ easque complere in actu primo ad actus supernaturales eliciendos. Et cùm aliunde sit quædam molio et prædeterminatio, debet illas applicare ad aliquos actus saltem imperfectos. Auxilium verò efficax est secunda forma ordinis supernaturalis, etc. Similia tradit t. 2, tract. de Act. humanis, disp. 6, a. 2, § 1. Non prætermittendum porrò quod idem Gonetus ibid. et Joannes à S. Thomâ insuper advertunt, nempe physicâ illâ motione, quæ ad actus indeliberatos supernaturales voluntatem applicat et potentiam ad actus deliberatos completam confert, prævias supponi ex mente Thomistarum, motiones morales, quæ per modum objecti cogitationis, suasionis, correptionis, etc., se habent adeòque, in Thomistico systemate, legem, præcepta, exhortationes, correptiones etc., minimè esse inutilia, imò verò sensu dicenda esse partes auxilii sufficientis, et ad actus perfectos moraliter conferre.

Gratia sufficiens appellatur etiam à Thomistis gratia excitans. Atque is est sensus quo vocabula illa auxilii efficacis et sufficientis jamdudùm usurpantur et explicantur in scholis Thomistarum. Olim hæ voces apud nonnullos aliam quamdam significationem etiam habuère. Scilicet gratiam sufficientem et efficacem quidam vetustiores, ut Alvares, solebant considerare, non in ordine duntaxat ad singulos actus speciales, sed in ordine ad opera que multos actus in se involvunt seu pluribus actibus perficiuntur et absolvuntur, v. g., vocationem ad fidem, conversionem peccatoris, perseverantiam usque in finem. Nuncupabant igitur gratiam sufficientem, illud auxilium seu potiùs illorum auxiliorum collectionem quæ ejusmodi opera perficiendi dant potentiam, imò quibuscum ejusmodi opera plerumque inchoantur, id est, nonnulli actus etiam deliberati ad ejusmodi opera conducentes sæpè producuntur; sed tamen quibuscum homo ejusmodi opera non consummat, non absolvit. Nomine autem efficacis gratiæ insigniebant auxilia illa quibus infidelis reverà ad fidem adducitur, peccator reverà convertitur, justus usque in finem reverà perseverat. Ad ipsam rem nihil refert hoc vel illo sensu vocabula illa usurpari, modò auxilia singulos actus spectantia eodem modo explicentur. Utemur verò loquendi ratione quae nunc ubique obtinet, juxta quam auxilia efficacia et sufficientia dicuntur relativè ad actus particulares, nisi aliquo addito ad plura extendantur, ut, v. g., cùm agitur de auxiliis sufficientibus ad salutem, etc.

Quid sentiant Thomista de voluntate Dei salvandi homines, de libero arbitrio, prædestinatione, ele. II°. Juxta Thomistas Deus vult salvare omnes, etiam posito peccato originali, Christusque pro omnibus mortuus est, adeòque omnibus tribuit aut saltem offert et præparat gratias sufficientes, quibuscum possunt salutem consequi, si iis benè uti velint.

III. Libertatem arbitrii in præsenti statu definiunt vim electivam quâ voluntas, positis iis omnibus quæ requiruntur ex parte potentiæ, hoc potest agere vel non agere, vel etiam agere oppositum. Duplicem cum S. Thomâ fontem libertatis assignant, nempe indifferen tiam judicii, et capacitatem, quæ in voluntate inest boni infiniti possidendi. Atque ad merendum aut demerendum in præsenti statu censent planè esse necessariam libertatem non tantùm à coactione, sed etiam à necessitate quâlibet etiam variabili aut relativâ. Libertatem autem ejusmodi cum præmotionis physicæ necessitate conciliant, tum quia, inquiunt, Deus satis potens est ut actum quem vult liberè produci, efficiat per præmotionem, illæsâ libertate; tum quia etsi cum præmotione ad unum non possit stare actus oppositus, stat tamen potentia vera ad illum actum oppositum, siquidem præmotio potentiam ad utrumlibet indifferentena supponit, non tollit, et tota se tenet ex parte actûs secundi.

IV. Deum statuunt ex mero suo beneplacito alios elegisse ad gloriam iisdemque concedere media salutis efficacia, alios verò non hocce modo prædestinâsse, sed tantum voluntate antecedenti et inefficaci velle salvare, quemadmodùm ubi de voluntate salvandi omnes et de prædestinatione et reprobatione magis declarabitur. Istis porrò Deus non destinat seriem illam gratiarum ex se efficacium, quâ ad salutem ducerentur, sed solùm decernit media saluti consequendæ sufficientia. Cùm autem in quovis statu præmotio physica ad agendum necessaria sit, hinc prædestinatio ejusmodi et gratiæ efficacis danda decretum perinde locum habet respectu angelorum et hominum in statu naturæ innocentis, ac respectu præsentis statûs.

V°. Gratiæ sufficientes et præmotiones physicæ quas Deus ab æterno concedere decrevit, in tempore reverà conceduntur. Tum bonis propter bona opera cum gratiis ex se efficacibus elicita rependitur præmium, malis verò propter mala opera supplicium æternum infligitur.

VI. Ut scientia simplicis intelligentiæ Deus omnia novit possibilia omnesque veritates essentiis rerum ac inprimis præmotionis physicæ innixas, ita positis suis decretis physicè prædeterminantibus, omnia absolutè futuræ scientià visionis perspicit.

Usus scientiæ in sententiâ Thomistarum. VII. Nullas ergo alias partes habet scientia Dei in divinis decretis circa liberas creaturarum actiones dirigendis, nisi quòd Deus ejus ope 1o cognovit quæ species præmotionis physicæ non noceat create libertati, atque actum primum non conferat, sed duntaxat secundum, etc.; 2" cognovit varia rerum possibitia

« VorigeDoorgaan »