Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

habet à sua essentiå ut existat; ergo ab illâ habet ut existat tale, id est, cum his perfectionibus et perfectionum gradibus; neque enim existit sine perfectionibus aut perfectionum gradibus; ergo ab essentiâ suâ accipit suam (si ità loqui fas est) taleitatem, ac proindè hec taleitas est ipsi essentialis: sed essentialis taleilas immutabilis est; ergo ens necessarium semper restringitur ad perfectiones et perfectionum gradus, quibus informatum concipitur ubi intelligitur primum existens; ergo quibus semel caret perfectionibus perfectionumve gradibus, iis semper necessariò et essentialiter carebit; ergò habet, ubi existit, omnes perfectiones quas habere potest; alioqui enim eas habere non posset, quod contradictionem involvit.... Hinc fit quòd athei agnoscentes ens necessarium, ultrò fateantur illud habere quidquid habere potest, neque Deum negent, nisi quia ipsi tribuimus perfectiones quas contendunt esse repugnantes.

His positis, expendamus quænam perfectiones sint connexa cum necessitate existendi, aut ipsi compossibiles: sanè ens necessarium debet esse, 1° Æternum; nam possibilitas rerum et essentia est æterna; atqui ens necessarium existit vi possibilitatis et essentiæ suæ, hoc est, existit eo ipso quo possibile est; ergo, etc. Prætereà quod essentialiter et necessariò alicui enti convenit, illud semper et perpetuò ipsi convenit, cùm essentiæ sint immutabiles; ergo, cùm existentía, etc. Aliunde, ens necessarium contingentium est causa; ergo ipsis præexistit: sed contingentium duratio, tempus est; ergo præexistit tempori, ac proinde est æternum. 2o Immutabile : nam quidquid est, quidquid habet, illud, ex dictis, est ipsi essentiale: sed essentiæ sunt immutabiles; ergo, etc. Et certè habet quidquid habere potest, ex quarto notato; ergo nihil potest de novo recipere, nihil ex illo detrahi potest, quia cuncta quibus pollet sunt ab essentiâ; ergo nihil teperdere potest, ergo est immutabile. 3° Independens, quia essentia rerum sunt independentes. Deinde præexistit cuilibet enti ipsius causa, ipsi superius; crgo à nullo dependet. Tandem ubi nihil acquirendum, deperdendum nihil occurrit, ibi nullus extraneus potest esse influxus, ibi summa reperitur independentia : atqui tale est ens necessarium, ex dictis; ergo, etc. 4° Immensum: vel enim ubique præsens est, vel ad aliquem locum, ad spatium aliquod restringitur, idque vi essentiæ suæ, ex notato secundo: atqui absurdum est dicere quòd adstringatur essentialiter alicui loco; neque verò necessitas existendi hanc præ cæteris importat et exigit spatii partem, eamque talem, quæ non possit extendi aut minui, quin destruatur ens necessarium; ergo nulli loco adstringitur: nulla est ratio cur plus minusve spatii occupet; ergo extendi potest in infinitum, ac proindè re ipsâ extenditur, seu est immensum. Et certè habet vim activam, cæterorum est causa entium, sed ubique agere potest, ubique producere potest; ergo, etc. 5° Spiritale quia nec corpus est nec corpori unitum. Non primum, nam materia intelligitur essentialiter dependens, passiva, omnium figurarum et motuum capax, id est, mutabilis; ergo

non potest esse ens necessarium: deinde singulæ ma teriæ partes, sunt materia, totidem substantiæ materiales, existentes independenter singulæ à singulis; ergo singulæ forent necessariæ, æternæ, independentes, immutabiles, immensæ; contrarium autem constat et experientia et ratione; ergo ens necessarium non est materia et corpus. Non sècundum, ob easdem rationes. Aliunde quæ foret hæc unionis causa? non ens extrinsecum, ut multoties dictum fuit; non libera voluntas, quæ accidentalem duntaxat argueret unionem, sine quâ Dens verè foret, non necessitas esscntialis, cùm existentia necessaria nullam dicat ad corpus relationem, quin et illud excludit, ex dictis; ergo merè spiritale est ens necessarium. 6° Creator: nam datur materia, datur et anima quæ materiæ seu corpori conjungitur: sed utraque substantia nequit esse necessaria,ut mox diximus ; ergo utraque contingens est; jam verò substantia contingens non existit nisi per creationem; ergo datur creatió virtusque creandi, quæ non nisi ad ens necessarium referri potest, ut patet; ergo illud ens est verè creator. 7° Summè intelligens: est enim spiritale; ergo et intelligens : nullâ ratione limitatur ad certum quemdam intelligentiæ gradum: ergo omnes habere potest, ac proindè et habet. Deinde conoscit quidquid potest et valet producere: sed posito semel uno ente contingenti, jam infinita concipiuntur possibilia; ergo ea cognoscit, et consequenter illius intelligentia est infinita. Tandem omnes et singulæ veritates sunt cognoscibiles et intelligibiles; aliunde nulla est ratio cur ens necessarium aliquas assequatur, non omnes, cur aliquæ sint ipsi abscondita; ergo omnes et singulas attingit, ac proinde summè est intelligens. 8° Summè felix: cui nihil deest, quod sibi prorsùs sufficit, cui nihil timendum est, nihilque extrinsecùs occurrit desiderandum, illud ens est summè felix: atqui tale est ens necessarium, nihil concupiscit, habet enim quidquid habere potest, nihil timet, quia nihil potest deperdere; ergo sibi prorsùs sufficit, et est summè sua possessione felix. 9° Liberum : etenim sibi sufficit; ergo à se ipso non necessitatur ad agendum ad extra: non necessitatur quoque ab alio, quia independens est et superius cuilibet alteri; ergo summå et perfectâ fruitur libertate. Et certè necessitas in illo esset à suâ essentia; ergo foret essentialis productio creaturæ, ergo creatura foret æterna, necessaria, etc. Si enim essentia creaturam exigit, eam sanè exigit talem in numero, perfectionibus, etc.; ergo jam creatura est ens necessarium. Inde duo manifestè sequuntur: 1° libertatem ad extra verè conciliari cum intrinsecâ immutabilitate entis necessarii; 2° ens illud liberum esse non solùm ad agendum aut non agendum, sed etiam ad hoc vel illud agendum, ad agendum hoc vel illo modo. Quia si quid determinat ad secundum, illud idem ad primum determinare debet. Si manifestatio attributorum aut sapientiæ, si gloria extrinsccùs quæsita dictitant operationes ex hypothesi quòd agendum sit, eædem rationes debent præscribere actionem præ nou actione aut si nulla est necessitas gloriæ aut talis at tributorum manifestationis, dùm in se hæc conside

rantur, horum consideratio inter agendum nullamı imponet necessitatem. 10° Sapiens: sapientia quippe est laudabilis finis intentio, et aptorum ad illius consecutionem arreptio et propositio medioram; atqui ens necessarium et finem sibi proponit laudabilem, quia cùm sibi sufficiat perfectè, non potest nisi semetipsum et operis sui bonum quærere inter agendum, quo nihil laudabilius; et aptissima seligit media, cùm singula roverit, nec ullâ perversà affectione aut ullo deordinato motu animi determinetur ad nonnulla ceteris anteponenda; ergo est summè sapiens, quod etsi ratio non doceret, doceret certè vel solus orbis intuitus. 11° Bonum: non enim agit et operatur suum quærendo bonum, suam felicitatem, quâ potitur ante quamlibet actionem; sed ut operum suorum quæ clicit, bono consulat. Hinc ca tera dùm agunt entia, suam felicitatem emendicantia, extrinsecùs suum in aliis quærunt entibus bonum; ens autem necessarium sibi sufficiens, non agit quia indiget suo bono, suâ felicitate, sed ut de suo bono largiatur cæteris. 12° Provisor: sua quippe opera producit in illorum gratiam et felicitatem, ex libera in illa propensione, quia bonum et liberum; corum indigentiam noscit, quia intelligens; illi subvehire vult et potest, quia sapiens et omnipotens; ergo ens necessarium est provisor. Ultimò tandem omnibus perfectionibus cumulatur ens necessarium, easque complectitur in infinito gradu. Nulla quippe est perfectio que excludatur à necessitate existendi; ergo omnes habere potest, ergo eas habet vel ex solâ hâc possibililate. Quod autem dicitur de perfectionibus, dicendum quoque est de perfectionum gradibus; ergo ens necessarium est infinitè perfectam; quin et perfectiones quas Deo tribuimus, quasque negant athei, necessariò et essentialiter eas complectitur et habet.

Et verò vel summa perfectio enti necessario adscribenda est, vel enti contingenti potest convenire, vel ipsa repugnat et est impossibilis. Nullum inter illa medium, siquidem quod est possibile, necessariò possibile cst, vel in ente necessario vel in ente contingenti, neque enim alia datur species entis. Atqui 1° perfectio summa non repugnat, ut superiùs demonstratum est; ctenim cùm in eâ nihil dicat non ens, nulla potest in ejus conceptu contradictio involvi; 2° perfectio summa non potest convenire enti contingenti, quia contingentia ipsa imperfectio maxima est, quæ cum summâ perfectione in eodem subjecto consistere non potest; ergo summa perfectio convenit enti necessario; de conceptu ilius entis est ut sit subjectum perfectionis summæ ; ergo, etc.

Dices: Essentiæ rerum sunt necessariæ, nec tamen omnes secum important perfectiones; ergo eas quoque non complectitur ens necessarium. Respondeo: Distinguo Sunt necessariæ, id est, sunt necessariò possibiles, concedo; id est, sunt necessariò existentes, nego; merus est in terminis æquivocationis ludus, nulla autem reipsà difficultas. In ente necessario duplex sinul influens est omnium perfectionum fons et origo : 4" illius differentia nulli repugnat perfectioni; 2° existit vi possibilitatis suæ; hinc câdem vi possibilitatis debet

omnibus gaudere perfectionibus et omnibus illarum gradibus. E contra verò in cæterarum essentiis rerum, 1° quædam sunt perfectiones quæ ab essentia excluduntur; sic spiritalitas per materialitatem; 2° cùm ille essentiæ non transeant ad existentiam nisi ex Lutu causæ extrinseca, eodem nutu determinantur ad hos potiùs quàm illos gradus perfectionum ipsis necessariarum; sie in homine rationalitas ac intelligentia possunt de se augeri, sed causa quæ producit hominem, determinat et fight gradus intelligentiæ quos vult unicuique homini competere.

Instabis: Esto quòd entis necessarii essentia nullas excludat perfectiones, saltem omnes non importat necessariò, atque plures sunt quæ non intelliguntur nisi merè cum illâ compatibiles: atqui nulla est ratio cur ens necessarium iis fruatur perfectionibus potiùs quàm non fruatur; ergo non est necessariò infinitè perfectum. Respondeo utramque propositionem esse falsam: 1° quidem minor; maxima quippe est ratio, nempe possibilitas ipsa, quæ cum existentià necessariò conjungitur in illo ente. Vide notatum quartum ad minoris probationem; 2° major quoque falsa est: nam aliud est nos non intelligere modum et rationem essentialis illarum perfectionum connexionis cum essentiâ entis necessarii, et aliud est non demonstrari, non percipi illam admittendam esse connexionem. Videmus quippe generali quâdam notione ens necessarium non posse esse quin sit summè perfectum, tum quia nullam in illo percipimus possibilem limitationem, tum quia in co solo summa perfectio possibilis est, tum quia ex ejus ideâ deducimus summas ipsi perfectiones, putà æternitatem, independentiam, etc., esse attribuendas; unde concludere licet necessariam debere esse connexionem omnium et singularum perfectionum cum essentià illius entis: verùm, cùm idea entis necessarii et idea Dei seu entis infiniti sint una eademque idea, quæ non nisi inadæquata et imperfecta nobis in hac vità concessa est, inde evenit quòd modum et rationem connexionis singularum perfectionum nec perspicuè apprehendamus, nec aliis dilucidè explicare valeamus. Hic nempe contingit quod plerùmque in rebus aliis, novimus quod est, modus nos latet.

Instabis: Plures admittimus perfectiones in ente necessario, quæ sese ab eodem subjecto excludunt; ita libertas et immutabilitas, misericordia et justitia, etc.; ergo ex repugnantibus efformatur à nobis ens necessarium, ac proinde repugnat quale à nobis fingitur. Respondeo: Nego antecedens; licet enim clarè non percipiatur modus quo conciliantur et secum invicem cohærent perfectiones illæ, percipimus tamen eas simul debere inesse enti necessario, ac consequenter reverà inter se conciliari et esse verè compatibiles; percipimus eas esse necessarias ad constituendam perfectionem summam quæ nec ratione suî, nec ratione graduum suorum ullam potest contradictionem et repugnantiam involvere. Itaque cùm rationes omnes et modi perfectionis summæ nobis clarè non innotescant sub ra tione illâ speciali quà constituuntur, hine fit ut modum quo illa secum invicem consentiunt, non satis in he

vità valeamus assequi; sed ratio generica perfectionis sub quâ ejusmodi attributa attingimus; notiones imperfectæ quas eorum habemus, eorumdem compatibilitati demonstranda sufficiunt, ut ampliùs videbitur ubi de singulis ex professo dicemus. Porrò nonne satis est rem ipsam certò cognosci ut ea admittenda sit? numquid illam, etsi evidentem probatam. negabimus, eò quòd modum ejus minus perspicuè assequamur?

Cæterùm injustè admodùm postulant adversarii ut illius connexionis modum ipsis demonstremus in ente potissimùm infinito, cùm in rebus sensibilibus et finitis non assequantur illi, nisi rerum existentiam, vixque fermè in omnibus intelligere valeant quo modo se illæ habeant ad invicem. Sic liber est homo, nihilominùs tamen amore boni ducitur; rationalis est, probat bona, sequitur autem deteriora; sic fit æstus maris, quo autem fiat modo, quis fidenter asserere auderet? Uno verbo nihil ferè est in rerum naturâ cujus existentiam attingamus, cujusque nos non lateat modus secundùm quem est; quantò magis ergo mentem finitam latere debet modus secundùm quem existit ens necessarium et infinitè perfectum!

Tertia demonstratio metaphysica à causæ alicujus primes necessitate.

Debet admitti aliqua prima causa cæterorum creatrix entium, et ab ipsis distincta; atqui hæc prima causa est Deus; ergo existit Deus.

Minor certa est; nam ubi semel conceditur talis causa, jam pollet virtute creandi et summâ ac infinità potentia, quæ est perfectio quam magis repugnantem asserunt athei, eâque semel admisså, tunc cæteras perfectiones ut intelligentiam, sapientiam, providentiam, etc., ultrò fateri tenentur ; ergo concesså semel tali causâ, illa debet omnes Dei perfectiones habere. Major non minùs certa est; etenim vel debet admitti hæc prima causa, vel omnia entia sunt à se, vel aliquod ens fortuito casu primum exstitit, vel in serie entium sibi succedentium nullum unquàm fuit initium, et hæc series est actu infinita : atqui nullum horum dici potest : 1° cuncta entia non sunt à se, alioqui enim forent singula necessaria et infinitè perfecta, ut constat ex dictis; 2° non aliquod ens fortuitò quondam primum exstitit; fortuitus quippe casus nihil est, et ut ens transeat ad existentiam realis requiritur causa; 3° absurdum est commentum hæc series actu infinita causarum quæ singulæ producantur et producant; namque talis serics manifestè concipitur nusquàm posse existere ; etenim in illà serie nulla est causa quæ non sit effectus, sed existerc non potest series, quin aliqua causa in illà non sit verè effectus; quantumvis clamitent athei, manifesté percipitur causarum sibi succedentium seriem non posse actu existere, nisi aliqua occurrat in illà serie causa quæ non accipiat existentiam ab aliâ intra eamdem seriem causâ. Nam ubi intelligitur series primùm existere, percipitur causam illo conceptu apprehensam, non haberc à cæteris causis existentiam, cùm illis prior sit, illasque antecedat; percipitur quoque existentiam non habere à semetipsâ, cùm hoc

præsenti repugnet hypothesi; ergo nisi accipiat existentiam à causà extra seriem posità et quæ necessaria sit, jam talis series existere nusquàm potuit; ergo admittenda est causa quædam prima et necessaria, quæ Deus est.

Quarta demonstratio metaphysica ab unione animæ et corporis.

Existit in homine unio animæ cum corpore; atqui hæc unio exigit Deum; ergo existit Deus.

Major supponit, quod infra probabitur, animam substantiam esse spiritalem à corpore distinctam; sola ergo occurrit probanda minor propositio: Unio hæc non est spontanea et libera, cùm penès hominem non sit cam solo nutu et voluntate dissolvere; non est nccessaria et essentialis, cùm utraque substantia clarè intelligatur existens independenter una ab alterâ, cùm neutra talem concipiatur exigere unionem; quin adeò percipiuntur disparatæ et independentes substantiæ, ut mutuum illarum commercium nequeamus assequi : est tamen mirabilis hæc unio, ita præsens et constans, ut occasione motuum in corpore adsint in animâ sensationes, datisque in mente cogitationibus, statim exsurgant motus in corpore, licet corpus in spiritum impingere nequeat, licet ct mentem lat at quomodò varia debeant moveri corporis organa, nervi scilicet, membra, spiritusque animales. Sed unio adeò mira, nec à naturà rerum profluens, nec à voluntate liberà animæ conjunctæ, non potest tribui nisi causæ supremæ, quæ utriusque substantiæ sortes valeat versare, quæ suæ efficaciâ omnipotentiæ adstringat arctiùs unam alteri substantiam, quæ summâ intelligentiâ prævideat sensationes varias variosque motus, quæ sapientiâ infinitâ sic facultates unius, alteriusque membra ita temperet et disponat, ut mutuum, intimum, constansque inter utramque substantiam adsit commercium. Porrò quis non videt talem causam Deum esse? ergo existit Deus.

Demonstratio physica existentia Dei.

Auctor et gubernator universi summè sapiens et intelligens est Deus: atqui existit auctor et gubernator universi summè sapiens et intelligens; nam vel datur ejusmodi auctor et gubernator universi, vel dicendum est, 1° materiam esse æternam et increatam; 2" motum ipsi esse essentialem, si enim accidentalis esset antùm, inquirendum foret à quo igitur illa motum accepisset, is autem esset Deus; 3° certam quamdam motus quantitatem esse materiæ essentialem, siquidem paulò majore vel minore motûs quantitate positâ omnia corruerent, nec mundus aspectabilis staret; 4° certam quoque et diversam motûs determinationem materiæ partibus necessariò et essentialiter compotere: et quidem certam determinationem, quia nempe, cùm corpus non possit simul secundùm omnes determinationes possibiles moveri, debuit unaquæque pars materiæ vel ex naturâ suâ unam potiùs quàm alteram habere determinationem motûs, vel hanc accipere ab ente à materia distincto, id est, à Deo; debuit ctiam

illa determinatio in diversis materia partibus esse diversa; si enim eadem fuisset, v. g., si omnes materi partes ponantur versùs orientem essentialiter motæ, nunquàm illæ sibi invicem occurrere potuissent, nec proindè quodlibet conficere opus; 5° denique dicendum erit hic quatuor constitutis mundum aspectabilem efformatum fuisse.

Atqui hæc quinque nullo pacto dici possunt : 1° Materia dici nequit increata, siquidem neque necessitas existendi in ejus ideâ includitur, neque variæ ejus partes sunt immensæ, immutabiles, independentes, quæ tamen attributa ex ideâ entis à se, seu increati, necessariò et immediatè fluunt. Prætereà si materia est increata, ergo æterna, proindèque agnoscendum erit infinitas numero revolutiones motuum hactenùs contigisse, quod saltem tantam difficultatem includit, ut nihil absurdum magis videatur; ergo materia non est increata. -2° Non habet essentialiter motum; nam si materia essentialiter moveretur, non posset esse nec concipi quiescens; atqui materia potest esse et concipi quiescens; etsi enim nihil immotum daretur in mundo, attamen aliquod corpus immotum absolutè supponi posse evidens est, quies planè concipitur possibilis; ergo motus non est essentialis materiæ. -3° Certa quædam motus quantitas non est materiæ essentialis; si enim certa quædam motûs quantitas esset essentialis materiæ, sequeretur motum, qui seu materiæ, seu singulis ejus partibus competit, nec posse augeri, nec minui; quod enim essentiale est nec augetur nec minuitur: atqui motus potest augeri vel minui, sive in diversis inateriæ partibus, quas constat modò velociùs, modò tardiùs moveri; sive in materiâ totâ, tam clarè enim concipitur in totâ materiæ mole posse augeri motum vel minui, quàm in singulis ejus partibus; universa enim moles materiæ ejusdem naturæ est ac singula partes quibus constat, nec magis essentialis est motus toti materiæ quàm cjus partibus; ergo essentialis non est materiæ certa quædam motûs quantitas. — 4° Neque ulla motûs determinatio specialis potest materia partibus esse essentialis, neque diversa variis ejusdem partibus essentialiter competere. Demonstratur primum, quia quævis materiæ pars de se planè indifferens concipitur, ut versùs orientem magis quàm versùs occidentem moveatur, ut sursùm aut deorsum, sinistrorsùm aut dextrorsùm, antrorsùm vel retrorsùm tendat; neque essentia materiæ unum magis postulat quàm aliud; ergo, etc. Demonstratur alterum, quia omnes materiæ partes sunt ejusdem naturæ, adeòque si una essentialiter exigat talem motùs determinationem, verbi gratiâ, ut versus orientem rectà feratur, cæterarum essentia eamdem quoque motûs determinationem postulabit, proindèque omnes essentialiter versùs orientem rectà movebuntur; ergo in diversis materiæ partibus diversa esse nequit ex naturâ rei determinatio motûs.-5° Demùm posito etiam quòd materia à se existeret, quòd ipsi motus esset essentialis, quòd quâvis quantitate et determinatione motus ejus partes donarentur, attamen quæcunque in mundo sunt inde non exsurgerent. Quia 1° præter hæc omnia admittendæ essent ut necessariæ

et ab essentiâ materiæ fluentes communicationes motuum, et quidem secundùm certas leges; vel, si malueris cum Neutonianis loqui, hoc modo necessaria habenda erunt leges attractionis corporum. Atqui motuum communicationes non sunt essentiales materiæ, siquidem optimè concipitur minimè repugnare ut corpus collisum, immobile maneat post collisionem, corpore collidente juxta ipsum etiam manente; ratio est quia corporis utriusque natura ejusmodi hypothesi minimè destructa intelligitur; corpus collisum substantia est, à quolibet alio corpore essentialiter non pendet; ut quid ergo ipsi essentiale esset ut collisione factà è suo loco dimoveretur? Multò minùs leges communicationis motuum dici possunt ex corporum essentiâ fluere et ipsis necessariò et essentialiter competere, quippe nonnisi experientiâ cognoscuntur, et in se arbitrariæ sunt; idem de attractione ipsâ et legibus motuum in systemate attractionis dicendum esse liquet propter similes rationes, et profitetur Neuto; ergo, etc. Quia 2o in rerum universitate homo continetur, qui cogitat: cogitatio autem à materiâ oriri nequit, quippe quæ sit simplex et indivisibilis, tota ponatur, vel nullatenùs ponatur, exigat subjectum simplex et indivisibile, quo percipiantur ideæ de se invicem negandæ aut affirmandæ, materia verò sit substantia multiplex et divisibilis, partibus substantialibus constans; sed hæc alibi explicantur ampliùs. Quia 3" homo liber est, propriæque libertatis sibimetipsi est conscius, eodem modo hanc novit quo suîmetipsius existentiam; libertas autem ex quovis motu partium materiæ oririne potest, præsertim si illi motus dicatur essentialis? Quia 4 positis ctiam legibus communicationis motuum, et abstrahendo à mentium existentiâ, nequaquàm potuisset efformari mundus aspectabilis quem demiramur. Concipitur quidem quomodò rebus primùm efformatis, et earum organis ab intelligentissimo et potentissimo conditore primitùs delineatis, potuerint ad ejusmodi elementa deinde evolvenda et explicanda sufficere leges communicationis motuum ab codem sapientissimo Auctore institutæ, ut scilicet tota rerum compages et universitas stare posset, sinc adhibitis perpetuò novis miraculis; sed posità materiâ, posito motu, positis legibus motuum, omnia organa ac principia rerum efformari et oriri potuisse, sine maximå temeritate affirmari nequit, et ab omnibus sapien. tibus physicis negatur; ergo, etc.

Et verò etsi pauca de mundo aspectabili noverimus, attamen si ea quæ de illo sensus nobis exhibent ve! paululum attendamus, deprehendemus 1° universi magnitudinem esse quasi immensam, adeò ut terra sit veluti insensibile punctum, si cum extensione mundi conferatur; 2° mirum esse singularum vel minutissimarum ejus partium dispositionem, ut videre est in insectis, in seminibus, etc.; 3° varietatem maximam eorum omnium quæ in mundo sunt, et effectuum qui ex partium dispositione oriuntur; 4° concentum et connexionem summam, ita ut partes aliæ ad alias referantur quibus inserviant. V. g., cui fini esset lux, nisi essent oculi? cui fini essent oculi, nisi csset lux? cui

usui essent fruges, si nulla essent animalia? quæ esset animalium esca, nisi essent fruges? 5° ordinem constantem et seriem perpetuam eorumdem effectuum. In his porrò omnibus quanta eluceat sapientia et potentia nemo, nisi cæcutiat, non videt? Enimverò sapientia consistit in electione mediorum aptissimorum ad fines certos; potentia autem, in ejusmodi rerum executione. Atqui in omnibus universi partibus percipiuntur aptissima media ad fines certos electa. Sit in exemlum corpus humanum: qui negaverit in eo apparere finem intentum et media huic fini accommodata, negabit proinde oculos ad videndum factos, aures ad audiendum, nares ad odores percipiendos, os ad loquendum et comedendum, pedes ad ambulandum, uno verbo membra singula ad suos usus esse confecta? is contendet fortuito casu oculos, non plantæ pedum, ubi inutiles fuissent, sed altiori loco tanquàm speculatores collocatos fuisse; dicet sine ullo consilio factum ut aures, cùm sonum recipere debeant, qui naturâ suâ in altum fertur, in sublimi loco sint positæ, multis flexibus tortuosæ, ut eumdem sonum pariter meliùs excipiant; tribuet casui quòd nares odoribus ad superiora tendentibus sursùm locatæ sint, et quòd, ut possent de cibis et potionibus judicium ferre, oris vicinitatem sortitæ sint; quòd gustus ei insit oris parti quâ escis et poculentis viam natura aperuit; quòd tactus toto corpore æqualiter diffundatur ut omnes ictus, 01nesque caloris et frigoris nimios appulsus anima sentire posset, adeòque corpori consulere. Si autem consideretur prætereà interiorum corporis partium usus, si attendatur quomodò in stomacho digerantur alimenta et concoquantur, quomodò nutriatur corpus, moveantur membra, etc., dicine poterit ibi non esse finem intentum, et media ad ejusmodi finem aptissimè selecta? ergo nihil absurdiùs quàm humani corporis fabricam casui adscribere. Perinde absurdum est ex eodem casu, nomine sine re, reliquæ rerum universitatis originem velle deduci; ergo existit ens summè potens et summè intelligens auctor ac rector universi.

Dices Sunt in universo quædam inutilia, quædam etiam nociva; ergo, etc. - Respondeo 1° : Nego consequentiam. Nam etsi essent in universo quædam inutilia et quædam nociva, inde non sequeretur opus illud non esse ab auctore summè potente et summè sapiente; sed illud duntaxat, nempe omne ens creatum esse finitum, et præsens entium à Deo productorum' systema seu combinationem, etsi multis perfectionibus et sapientiæ ac potentiæ divinæ characteribus fulgeat, esse tamen quid finiti; quod auctori universi minimè vitio verti potest; itaque licet ex generalibus motuum legibus sequerentur effectus quidam aliquâ ratione nocivi et inutiles, non idcircò dicenda essent auctori potentissimo et sapientissimo abjudicandæ. Respondeo 2° plures effectus qui nocivi vel inutiles videntur, fortè non futuros defectus si in ordine ad rerum universitatem spectentur. Nempe eorum eadem est ratio ac umbrarum in eximià tabellà; quas si quis solas cerneret, in his nihil nisi deformitatem apprehenderet; quæ tamen umbræ, si totius tabellæ habeatur

--

1

ratio, multùm ad ejus pulchritudinem conferunt. Rerum universam seriem compagemque non cognoscimus, pars duntaxat mundi istius et perexigua quidein nobis innotescit; hinc quædam nobis videri possunt deformia, quæ si nihil nos lateret, videri possent relativè ad totum eximia et præcellentia. Jam verò objectum argumentum in eo igitur peccat quòd ex iis procedat que nobis satis perspecta non sunt nec esse possunt; nos verò ex iis quæ de universo certissimė novimus, auctoris ejus sapientiam ac potentiam summam demonstravimus.

Demonstrationes morales.

Prima, quæ petitur ex securitate sententiæ affirmantis.

Duas inter opiniones ubi instat necessitas eligendi, si veritas lateat in obscuro, hominis prudentis est illam seligere sententiam quæ tutior est : atqui inter utramque de existentiâ Dei sententiam instat et urget eligendi necessitas; velint et nolint athei, ad summum latet in obscuro veritas, et doctrinæ affirmantis major est securitas; ergo cujuslibet prudentis est eam amplecti.

Major evidens est: si nulla necessaria foret electio, posset homo hærere suspensus, quamdiù veritas ipsum lateret; sed ubi necessum est eligere atque verum homo non potest assequi, sanè valdè esset imprudens qui veritatem ignorans periculosam magis amplecteretur partem ac sententiam; profectò si usquàm valuit, valet his in circumstantiis axioma quòd in dubiis pars tutior sit eligenda.

Probatur minor: 1° Cùm agitur de Dei existentia urget eligendi necessitas. Hæc quippe quæstio de praxi est; si Deus sit, confiteri tenemur verbo jugique et quotidianâ actione; ergo qui in hâc quæstione suspensus hæret animo, vel ex hâc suspensione negat oris confessionem et actionis, sicque partem sectatur negantem.-2° Ad summum latet in obscuro veritas: namque multùm atheis concedimus, dùm ipsorum sententiam nostræ æqualem supponimus siquidem sua systemata gratis fingunt, in varias nihilominùs abire tenentur absurditates, ut constabit ex dicendis articulo sequenti; suas difficultates adversùm nos ex modo quo Se res habent unicè hauriunt, quod cùm sit difficile cognitu in naturalibus, à fortiori mens finita modum illum in ente infinito assequi nequit; tandem nostras directè non impugnant probationes, nec nostra recto cursu solvunt momenta positiva quibus adstruitur existentia Dei; ergo multùm concedimus ipsis, dùm dicimus veritatem in præsenti quæstione utrinque latere in obscuro. -3° Tutior est sententia pro existentia Dei militans: nihil quippe illius defensori timendum si falsa sit, multum verò sperandum si vera, et si vitam ducat tali sententiæ conformem. Si enim falsa sit, post mortem nemo erit qui cum irrideat, nemo qui pœnas requirat pro errore quem fuerat amplexus; si autem vera sit, aderit æquissimus remunerator et justus judex qui fideli servo justitiæ coronam decernat. Contra verò nihil sperandum atheo de veritate suæ opinionis, atque de illius falsitate cuncta timenda

« VorigeDoorgaan »