Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tunc scientia illa conditionatoruin non sit media: secus verò si scientia simplicis intelligentiae definiatur tantùm versari circa res possibiles et veritates rerum cssentiis innixas.

CONCLUSIO III. Quidquid de naturâ objecti scientiæ conditionatorum statuatur (de quo inferiùs), satius videtur ejusmodi scientiam sub eâ quæ dicitur simpicis intelligentiae complecti.

Probatur, quia nihil necesse est, ac proinde minùs expediret, hic recedere à loquendi more consueto veterum theologorum, qui divisionem scientiæ Dei in scientiam simplicis intelligentiæ et scientiam versionis ut adæquatam tradiderunt. Enimverò quidquid statuas de naturâ, et usu scientiæ liberorum conditionatorum, perinde facile est ejusmodi divisione uti tanquàm adæquatâ, ac ad aliam tripartitam divisionem recurrere. Scilicet vel futura libera conditionata spectantur ut aliquando futura absolutè, quia nempe eorum conditio aliquando ponenda est, tuncque ea intelligimus pertinere ad scientiam visionis quæ absolutam existentiam, præteritam, præsentem aut futuram in suo objecto supponit; vel nunquàm futura sunt, aut saltem nondùm spectantur ut futura absolutè, sed considerantur ante decretum quo solo conditio sub quà futura sunt potest determinari, tuncque referuntur ad scientiam simplicis intelligentiæ, quæ ab existentia tantùm absolutâ abstrahere dici potest, et circa illud omne versari quod verum est antecedenter ad decretum undequàque absolutum. Cæterùm, hàc divisione generali institutà, nihil obstare poterit quin scientia. simplicis intelligentiæ quatenùs futura libera conditionata spectabit, nomine scientia conditionatorum possit specialiùs designari.

ARTICULUS III.

De usu cientiæ Dei in condendis decretis divinis circa liberas creaturarum actiones.

Ex Scripturis, ex ratione, atque ex mirabili ordine qui in hac rerum universitate deprehenditur, perinde exploratum et indubitatum est Deum cæco modo et inscium non agere, ac proinde cum scientià suâ esse usum in suis decretis condendis. Itaque si secundùm nostrum concipiendi modum, rem exponere liceat, Deus antequàm, v. g., hanc rerum universitatem creandam decerneret, omnia novit possibilia, tum in se et absolutè, tum in ordine ad se invicem, et secundùm infinitas rationes et varia systemata quibus inter se componi poterant ad varios ordines rerum, ac mundos diversos constituendos. Novit finem unicuique rei convenientem, diversosque modos unumquodque ad suum finem referendi. Novit complexionem eorum omnium quæ ad physicum et ad morale, ad ordinem naturalem et ad supernaturalem, ad corporum motus et ad intelligentiarum operationes, ad actiones necessarias et ad liberas, ad statum innocentiæ et ad statum naturæ lapsæ, ad opera meritoria et ad peccata quocumque modo pertinent. Novit quantùm unusquisque ordo rerum, id est, systema possibile, seu ratione operis, seu ratione viarum et mediorum posset bonitatem, sapientiam, sanctita

tem, justitiam, immutabilitatem, potentiam, libertatem, etc., uno verbo omnia attributa conditoris referre et exprimerc. Novit in ordine physico quâ ratione prima uniuscujusque corporis organis instructi lineamina essent disponenda, ut deinde succorum accessione evolvi possent et explicari. Novit quid uniuscujusque specici propagationi et conservationi esset necessarium. Novit id ipsum de minimis plantis ut et de maximis, de minimo vermiculo ut et de clephante. Novit quæ leges motuum essent effectibus iis quos videmus producendis aut explicandis idoneæ, quæ quantitas motus materiæ imprimenda, quæ determinatio motibus tribuenda. Novit omnes et singulas universitatis rerum partes inter se connectere et unire, ut totum aliquod unum constituant. Novit in ordine morali omnes mentium quarumlibet in quovis statu futuras cogitationes et actiones, quae in quovis gratia ordine et statu auxilia unicuique tribuenda, et quis ejusmodi auxiliorum usus. Uno verbo nihil quidquam Deus decrevit aut decernere potuit, quin quæcumque ad objectum et consecutiones sui decreti attinebant perspecta haberet, atque omninò necesse fuit ut hoc ipsc condendo decreto suà scientià perfectissimâ dirige

retur.

Is scientiæ divinæ usus qui ad Dei providentiam necessariò pertinet, aut potiùs qui partem hujus providentiæ primam constituit, hic considerandus est quâ parte respicit decreta ad actiones creaturarum meritorias aut demeritorias, atque ejusmodi actionum consecutiones et causas contingentia.

Inprimis autem observandum est quæstionis istius solutionem omninò esse nexam ex alterâ quæ spectat naturam auxiliorum et motionum quibus Deus creaturas suas rationales quocumque in statu et quocumque modo adjuvat et applicat ad agendum. Quapropter necesse est hic à nobis exponi et expendi varia scholarum systemata de naturâ ejusmodi auxiliorum, seu naturalium seu supernaturalium, et de iis omnibus quæ ad hanc providentia divinæ partem attinent. Hoc autem ordine procedemus. 1° Varias trademus expositiones terminorum scitu necessarias ad ejusmodi systemata intelligenda; 2° statum quæstionis ampliùs declarabimus, et principia quædam fidei aut theologia certa et inconcussa ad quorum normam eadem systemata expendenda sunt, afferemus; 3° singula theologorum systemata accuratè explicare conabimur; 4° argumenta varia tum ex Scripturis, tum ex traditione atque ex ratione deprompta quibus seu astruuntur seu impugnantur varia illa systemata, referemus. Nempe nobis satis videtur diversas solutiones à scholarum magistris adhibitas lectori proponere, eam selecturo hypothesim quæ difficultatibus enucleandis telisque incredulorum et hæreticorum retundendis magis sibi idonea videbitur. Itaque in quatuor paragraphos præsens articulus dividetur.

§1. Explicantur voces quarum definitio systematibus thelogorum de usu scientiæ Dei intelligendis necessaria est.

Quid et quotuplex sit in Deo scientia jam dictum est

præsertim præcedenti articulo. Inpræsentiarùm explicandum superest 1° quid nomine decreti divini intelligatur, et quotuplex distinguatur; 2° quid sit ordo decretorum et scientiarum in Deo, quidve instantium rationis vocibus designetur; 3° quid nomina, libertatis, gratiæ, status naturæ, etc., apud theologos hic significent.

1. Quid sit decretum in Deo, an multiplex distingui possit.

Decretum divinum est actus quo Deus vult ut aliquid fiat, verbi gratiâ talis est actus quo voluit creare mundum, prædestinare quosdam ad gloriam, etc.

Sicut unico actu Deus omnia perfectè cognoscit, ita unico actu omnia vult et decernit. Verùm quemadmodùm, ut articulo præcedenti explicatum est, multiplex in Deo distinguitur scientia ratione objectorum, ita et propter varia objecta aut varias rationes ea spectandi, multiplex in Deo distinguitur decretum. Atque ad hunc sensum accipiendum est quod theologi dicunt, esse in Deo decretum quo prædestinat ad gratiam, et aliud quo prædestinat ad gloriam; aliud, quo antecedenter et conditionatè vult, v. g., onines salvare, quod appellatur voluntas antecedens conditionata et inefficax ; et aliud quo consequenter et absolutè vult aliquid fieri, v. g., salvari electos, quod decretum nuncupatur voluntas absoluta, efficax et consequens. Qui plura de hisce vocibus voluerit, adeat quæstionem 6, art. 1 et 4.

II. Quid ordine decretorum et scientiarum in Deo, necnon instantibus rationis à se confictis theologi scholæ significent.

Cùm Deus unico actu omnia ab æterno intelligat et decernat, sequitur 1° nullum inter scientias et decreta Dei in se et ratione sui considerata posse realiter constitui ordinem, quia ordo multiplicitatem supponit; sequitur 2°, non posse etiam in Deo admitti instantia realia, seu aliquid reverà prius, et aliud posterius, nec eum, v. g., in primo instanti reali cognoscere, in sequenti decernere. Nihilominùs tamen theologi, dùm varia sua de providentiâ Dei et prædestinatione systemata exponunt, quemdam decretorum et scientiarum Dei ordinem statuunt, varia instantia rationis, ut loquuntur, distinguunt; hanc scientiam in tali instanti, hoc decretum in altero collocant. Has locutiones operæ pretium est ut explicemus.

Observandum 1°, scientiam Dei, ut supra dictum est, in plures scientias distribui posse, si ratione objectorum quæ considerat, spectetur: codemque modo rem se habere de decretis. Atque hæc distinctio nullam in Deo, sed tantùm in objecto arguit multiplicitatem et diversitatem. Observ. 2°, actum quo Deus omnia novit et vult, licet in se sit simplex, æquivalere tamen infinitis numero actibus quorum singuli objecta attingerent singula quæ Deus cognoscit et decernit. Id ex eo perspicuum fit, quòd actus ille sit perfectissimus. Observ. 3°, Deum propriè et accuratè loquendo dicendum esse suà scientià dirigi in his quæ decernit et exequitur; aliàs ageret inscius et cæco modo, nec

characterem ejus sapientiæ opera ipsius referre possent. Pariter quam habet notitiam rerum existentium aut absolutè futurarum, hæc ad decretum eas producendi habitudinem dicit, et in eo sic fundatur, ut illo sublato nulla ejusmodi futura aut existentia esse possent ac proinde nulla etiam eorum cognitio in Deo. Denique objecta ipsa inter se possunt ita esse connexa, ut unius volitio sit ratio necessaria aliud volendi: v. g., intentio finis ratio est decernendi media. Hæc et alia ejusmodi propriè et strictè dici debent de Deo.

His positis, modus loquendi theologorum de quo agimus, facilis explicatu est : 1° Scientias et decreta diversa Dei, sensu tantùm exposito distinguunt, nempe in ordine ad objecta, in quo patet eos non posse reprehendi; 2° postulant sibi licere ad exprimendum, v. g., scientiam Dei, prout versatur circa tale objectum, puta scientiam simplicis intelligentiæ, ipsum dirigere in decreto tali, seu circa tale objectum condendo; postulant sibilicere uti vocibus instantium rationis, et dicere: In primo instanti Deus per scientiam simplicis intelligen tiæ cognoscit omnia possibilia, omnes veritates rerum essentiis innixas, omnia futura conditionata, omnes mundos possibiles, etc.; in secundo instanti decernit mundum hunc aspectabilem creare. Hæc loquendi ratio quæ in scholà frequens est, id significat, Deum cum perfectissimâ cognitione corum omnium que mundum contingebant, decrevisse illum crcare. Eâdem ratione instantia illa rationis adhibentur à scholæ doctoribus, ut significent scientiam aliquam in aliquo decreto fundari: v. g., in tertio instanti collocant scientiam visionis quà novit in mundo existentia et absolutè futura. Similiter etiam ubi ratio unius volendi in alterius volitione innititur, istam volitionem seu decrctum in tali instanti, alteram in subsequenti reponunt. Instantia porrò illa nuncupantur ab iis instantia rationis, ut intelligatur ea nec esse instantia temporis, nec etiam causalitatis vel originis, sed idcircò tantùm fuisse inventa et invecta, ut quæ ad scientiam et voluntatem Dei, uno verbo, ad ejus providentiam, et præcipuè prædestinationem et reprobationem altinent, faciliùs exprimerentur.

Itaque duplex est modus de cjusmodi altissimis rebus loquendi, alter proprius, alter systematicus. Propriè loquimur, cùm voces quas adhibemus nihil in rigore sonant quod Deo propriè et accuratè non competat. Sic dicimus Deum dirigi suâ scientiâ, ejus scientiam de futuris absolutis niti decreto, etc. Loquimur systematicè, quando voces systematibus et hypothesibus scholæ accommodatas usurpamus, ubi scilicet plures scientias et decreta varia in Deo distinguimus, et inter illa certum ordinem ope instantium rationis constituimus, ut ad ea quæ reverà in Deo sunt concipienda faciliùs evehamur, eademque distinctiùs et ratione ad captum nostrum magis accommodatà explicemus. Priorem loquendi modum adhibuère SS. Patres. Posteriorem invexêre theologi scholastici. Ille necessarius est; iste, utnote in meris nominum definitionibus à nemine negandis fundatus, vituperari non potest nisi probetur inutilis.

Quæres itaque cujus utilitatis sit illa methodus scholæ distinguendi varias scientias et decreta Dei, et instantia rationis?- Respondeo hanc methodum esse perutilem: 1° quia ingenii humani capacitati contulit. Paucos enim respectus rei considerans mens humana, eos faciliùs concipit quàm si ad omnes simul attenderet. Subdividendo igitur scientiam Dei in varias scientias habitâ ratione objectorum circa quæ illa scientia versatur, itemque voluntatem in diversa decreta, ac deinde singula sigillatim meditando et contemplando, theologus accuratiorem eorum omnium cognitionem assequitur. 2° Quia hæc methodus attentionem juvat, quatenùs scilicet res adeò abstrusas et à sensibus remotas, quasi sensibiles, ut ita dicam, reddit fictione instantium rationis, et ordine inter scientias et decreta constituto. 3° Quia facilem unicuique suppeditat sententiæ propriæ explicandæ rationem, et quidem liquidam et explicatam, et citra omnem ambagem et circumlocutionem.

II. Quid nominibus libertatis, actuum liberorum, gratiæ, et statuum naturæ intelligatur.

Libertatis nomine intelligitur indifferentia activa ad agendum vel non agendum. Actus igitur quos voluntas creata tunc producit, cùm ab iis posset abstinere aut alios producere, dicuntur liberi. Ii autem vel sunt supernaturalis ordinis, nempe si ex gratià eliciantur, vel naturalis tantùm, ubi scilicet non oriuntur à gratia. Item vel sunt boni, id est, conformes regulis morum vel mali; seu iisdem regulis difformes, ut peccata. Gratia definitur donum supernaturale nobis à Deo concessum in ordine ad vitam æternam consequendam Gratia præsertim dividitur in actualem et habitualem. Gratia habitualis ea est quâ justi formaliter constituimur; multis meritò videtur nullâ ratione distingui à charitate habituali. Gratia actualis consistit in illustrationibus intellectûs et motionibus voluntatis, quibus bonum quod agendum est, menti à Deo exhibetur, et voluntas ad illud prosequendum impellitur. Itaque gratia actualis dividitur 1° in gratiam intellectûs et gratiam voluntatis. Dividitur etiam in operantem et cooperantem, prævenientem et subsequentem, excitantem et adjuvantem; sed in notionibus ejusmodi divisionum determinandis non sunt unanimes theologi. Vulgò autem et generatim statuunt gratiam operantem, prævenientem et excitantem, esse eam quæ consensum voluntatis antecedit, et eam inclinat et movet ad operandum. Dividitur denique in efficacem et sufficientem, quarum definitio duplex hic notenda, altera nominis, altera rei. De definitione nominis nulla potest esse controversia. Nemo enim negaverit nomine gratiæ efficacis omnes theologos intelligere eam quæ suum effectum consequitur, seu cui voluntas consentit; per sufficientem verò, cam quæ licet pares ad agendum vires conferat voluntati, suum tamen effectum ex voluntatis vitio non sortitur. Verum in definitione rei tradendâ non idem est consensus. Nempe ea definitio consistit in explicandâ naturâ tum gratiæ illius quæ habet effectum suum, tum illius que

ex voluntatis culpâ ejusmodi effectu caret. Atqui in utrâque illâ reexponendâ maximè dissentiunt theologi. Omnes tamen facilè statuunt generatim, gratiam efficacem antecedenter ad consensum voluntatis absolutè ei dandum, habere cum ejusmodi consensu infallibilem connexionem. Atque ut certum habendum est hanc gratiæ quæ effectum suum sortitur, notionem ex Scripturis et ex Traditione disertissimè haberi. Verùm hanc infallibilitatem habetne ejusmodi gratia ex naturâ suâ, an verò aliunde, nempe ex scientiâ Dei eam arcessat, seu, quod eòdem recurrit, estne ex se seu ex naturâ suâ efficax, necne? præterea modus quo voluntatem agit estne physicus vel moralis? Hæc est quæstio difficillima, de quâ præsertim sumus totâ in istâ dissertatione dicturi.

Nomine statuum naturæ intelliguntur conditiones et ordines in quibus homo creatus est aut creari potuit, vel etiam lapsus est, aut fuit restitutus. Quintuplex status naturæ distinguitur: nempe, status naturæ innocentis, status naturæ lapsa, status naturæ reparate, status naturæ puræ et status naturæ integræ. Status naturæ innocentis, est ille in quo primus homo conditus est, instructus justitiâ originali, immunis ab ignorantià, à concupiscentiâ, à morte et ab hujus vitæ miseriis. Status naturæ lapse, ille est in quem peccato suo infeliciter homo lapsus est. Status naturæ reparatæ, est status in quo versantur, in quo scilicet Christi sanguine Deo reconciliati sumus, ac vi meritorum mortis ejus consequimur media eternam recuperandi felicitateın à quâ per peccatum excideramus. Status naturæ puræ, ille esset in quo homo conderetur immunis quidem à peccato, sed sine ullâ gratia intrinsecè supernaturali, obnoxius ignorantiæ, concupiscentiæ, miseriis hujus vitæ et morti, uno verbo, omnibus incommodis quæ naturalis ejus constitutionis appendices esse possunt. Status naturæ integræ, ille foret in quo homo crearetur quidem sine justitia originali et gratià supernaturali, sed tamen immunis ab ignorantià, à concupiscentiâ et ab hujus vitæ miseriis.

2. Quæstionis status ampliùs declaratur, et principia quædam ad quorum normam varia systemata expendenda sunt, traduntur.

Quæstio de usu scientiæ Dei in iis quæ decernit circa liberas creaturarum suarum actiones eò reducitur: quæ sit natura motionum quas in ordine seu naturali, seu supernaturali, et in quocumque statu volunLas creata experitur, quibusque ad liberè agendum excitatur et determinatur; inprimis verò utrùm gratia efficax sit ex se efficax, seu infallibiliter ex naturâ suà connexa cum futuro voluntatis consensu; an contra illa infallibilitas ex divinâ consensus conditionatè futuri prævisione repetenda sit. Scilicet pro variâ ratione quà naturam actionis Dei in creaturas liberas explicaveris, consequens est à te pariter explicari scientiam, seu objectum, et modum scientiæ quâ Deus in suis decretis condendis dirigitur, adeòque ipsummet illius scientiæ usum. Postremum istud ex priori

necessario nexum est, aut potiùs utrumque reverà in idem recidi.

Enimverò, si actio Dei in creaturas liberas per se et immediatè infallibilem et essentialem habeat cum eventu libero connexionem, Deus in decretis de quibus agimus ferendis, solà utitur scientià simplicis intelligentiæ sensu Thomistarum superiùs tradito explicatà, nempe sumptâ duntaxat pro cognitione veritatum quæ rerum essentiis innituntur. Sin autem candem actionem suam in creaturas liberas ita Deus omnipotens temperet ne creatæ libertati noceat, ut per se et immediatè illa actio infallibilitatem effectûs non inferat, sed tantùm quatenùs dirigitur scientiâ conditionatorum, nemo non videt tunc et ejusmodi scientiam (seu media dicatur, seu ad scientiam simplicis intelligentiæ revocetur) esse aliter explicandam, atque alia etiam omninò ratione Deum concipiendum uti suå scientiâ, sive in condendis decretis que actiones liberas creaturarum suarum spectant, sive in constituandâ tum ad gratiam tum ad gloriam prædestinatione.

Jam verò principia à quibus theologo catholico in confcienda suâ bypothesi nefas est recedere, sunt hujusmodi Primum. Dantur gratiæ efficaces, cum futuro voluntatis consensu infallibiliter nexæ vel ex se seu ex naturâ suå, vel aliâ ratione; quarum ope Deus omnipotens valet efficere ut faciamus quodcumque voluerit. Secundum. Gratiæ ejusmodi efficaces et infallibiles creatam libertatem non tollunt; seu potest iis voluntas dissentire; cumque earum motione componitur atque stat potentia oppositum agendi aut saltem potentia non agendi. Tertium. Deus vult omnes salvare, aut saltem omnes justos, et alios quàm prædestinatos. Voluntas illa otiosa non est; vi ipsius multi ex non electis conséquuntur gratias verè et relativè ad circumstantias et tentationes sibi superandas sufficientes; adeò ut si mandata Dei transgrediantur et damnationem incurret, id ex eorum culpâ, non ex defectu gratiæ necessariæ et sufficientis oriatur. Mandata Dei nunquàm sunt verè impossibilia, præsertim justis. Quartum. Soli salvantur electi, eorumque numerus determinatus est. Quintum. Prædestinatio ad gratiam est prorsùs gratuita, proindeque et prædestinatio ad gloriam gratuita est saltem in radice. Reprobatio verò positiva fit ex demeritorum prævisione.

Hæ omnes propositiones illæsæ maneant oportet in quovis systemate de gratiâ et usu scientiæ Dei, illudque systema præ cæteris planè tenendum, quod cum illis magis consentaneum est. Aliæ enim prædestinatianismo, aliæ Pelagianismo, quorum confutatio ad hunc locum non pertinet, oppositum dogma conti

rent.

§3 Varia theologorum de usu scientiæ Dei systemata exponuntur.

Systemata tncologorum de usu scientiæ Dei in duas generatim classes distribui possunt; eorum scilicet qui gratiam ex se et naturâ suâ efficacem seu infallibilem propugnant, et eorum qui ejusmodi infallibilitatem ex

solà gratiæ essentià repeti non patiuntur. Ad priorem classem diversâ ratione pertinent opiniones Thomistarum, Augustinianorum, Lovaniensium, etc. In posteriori sunt hypotheses Molina, Suaresii, Vasquesii, etc. Genuinam omnium ejusmodi systematum interpretationem evolvere, ac germanam auctorum defensorumque uniuscujusque mentem aperire animus est. Singula quæque satis fusè recensebimus. Quod opus confidimus non inutile futurum, 1° quia contractæ ejusmodi opinionum explicationes quæ plerumque traduntur, non semper videntur, quantùm necesse foret, menti defensorum ejusmodi systematum conformes. Etenim quas è systematibus à se rejiciendis nexas putant locutiones aut consecutiones, variarum partium theologi, has cum invisis illis systematibus sæpiùs confundunt, et defensoribus ejusmodi systematum, etiam invitis adscribunt. 2° Quia accurata ejusmodi systematum notitia theologo valdè prodest ut perspectos habeat limites in hâc gravi materiâ ab Ecclesià positi, quousque scilicet extendatur libertas quam ipsa scholis concessit, quid prohibeat, quid permittat defendi.

Primo loco exponemus systema Thomistarum; secundo loco hypothesim illi systemati è diametro oppositam, quæ est Molina, Suaris, etc. Postreino systema Augustinianorum, quod inter alia duo medium quoddam tenet, necnon opiniones Thomassini, Haberti, Lovaniensium, etc.

I. Systema Thomistarum explicatur. Thomistarum nomine hic insigniuntur clarissimi illi theologi, qui actionem Dei in creaturam constituunt in præmotione seu prædeterminatione physicâ, quâ vim agendi creaturæ sentiunt à Deo applicari ad actum, quamque contendunt à S. Thomâ Aquinate, quem magistrum se sequi profitentur, fuisse sibi traditam, et sæpissimè ut Scripturis traditioni et rationi conformem inculcatam.

Quotquot autem celeberrima Thomistarum schola ascribi volunt, non idcircò eamdem tenent doctrinam. Thomismus alius est antiquus, qui nempe omninò conformis est illi doctrinæ quam Alvares et Lemos nomine scholae Thomisticæ in congregationibus de Auxiliis propugnârunt; alius est recentior ab illo antiquo non ni¬ bil diversus, licet quoad substantiam illi consentaneus; alius est etiam in ipsius rei explicandæ modo ab eâdem Thomistarum vetustiori doctrinâ valdè discedens, quem in libro cui titulus: S. Thomas sui interpres, Roma edito an. 1692, pater Massoulié explicavit; alius denique est spurius et auctoritate Thomisticâ planè alienus, qui à D. B. à scholâ Gallici operis, inscripti: De ac tione Dei in creaturas, infeliciter excogitatus est. Varia illa systematum genera exponenda sunt.

Vetus et genuinus exponitur Thomismus. Thomistarum doctrinæ expositio ab accuratâ eorum præmotionis physicæ explicatione incipienda est, quippe hæc præmotio essentiam Thomismi, si ita loqui fas est, constituit. Itaque dicemus primò de præmotiona physicâ in genere, tum ejus species evolvemus; deinde

proprietates illis præmotionis speciei de quâ hic agimus exponendæ erunt; denique quid sit gratia efficax apud Thomistas, quid gratia sufficiens, et reliqua eorum doctrinæ capita prosequemur.

Definitio nominis præmotionis physicæ in genere. Nomine præmotionis physicæ in genere Thomista intelligunt influxum quo censent Deum applicare ad actum et determinare causas secundas. Ut ejusmodi influxus physici notionem aliquam menti instillent, exemplo ferræ utuntur cujus virtutem secandi opifex ad secandum lignum applicat, sed ejusmodi exemplum in omnibus urgendum non esse meritò advertunt. Præmotio physica appellatur etiam concursus prævius, ut Goudinus in Metaphysicà disput. 2 et alii observant. Omnes causas secundas sive materiales, sive spiritales, sive necessarias, sive liberas, hocce modo ad agendum prædeterminari statuunt, sed necessarias necessariò, liberas liberè, unumquodque juxta suam naturam.

Præmotionis physicæ necessitas.

Necessitas illius motionis tanta est juxta Thomistas, at ipsâ creatoris et entis creati essentià innitatur. Scilicet supremum Dei dominium in creaturas, summaque creaturarum à Deo dependentia, attributa primæ causæ, primi liberi, primi moventis quæ Deo competunt, rationesque secundi liberi, causæ secundæ necnon indifferentia suspensionis quæ in quâvis creaturâ insunt, Thomistis videntur manifestè exigere ut Deus quidquid creavit ad actum quemcumque applicet. Hinc in omni statu, quantùm ad omnes et singulos cujuslibet entis creati actus, necessariam esse physicam præmotionem existimant.

Natura præmotionis in genere amplius explicatur. Solent autem in illà etiam generatim sumptà præmotione duo distinguere, nempe actum Dei seu decretum quo Deus vult efficaciter et absolutè potentiam creaturæ ad actum physicè applicare, quod vocant decretum physicè præmovens seu prædeterminans; et præmotionem ipsam quæ sit terminus illius decreti, et quâ Deus creaturam ad actum applicat. Præmotio itaque, juxta veteres Thomistas, non est decretum, seu actus Dei, neque etiam est actus creaturæ, sed est aliquid creatum seu productum à Deo, quo Deus causas secundas ad agendum determinat. Actus proinde creaturæ est ipsius terminus, ipsa verò terminus est seu potiùs instrumentum actionis divinæ. Si autem quæras quid ergo sit illa motio, quæ ejus entitas, quæ natura, respondent Alvares de Auxiliis, disp. 19, n. 1, Goudinus Metaph. disp. 2. q. 3, art. 4 et 6, hanc esse motionem; virtuosam quæ se habeat per modum qualitatis transeuntis. Observat Pater Massoulié D. Thom. sui interp. dissert. 1, de divinâ motione, hanc recipi in creaturà eodem modo quo virtus artis est in instrumento, motus in fidibus instrumentorum, et colores in acre.

Ex his apparet nonnisi generalibus et inadæquatis quibusdam notionibus Thomistas posse aperire quid sua sit physica præmotio. Neque id sanè iis vitio verti

potest, modò aliàs hanc admittendam esse firmis argu mentis demonstrent. Quot enim alii sunt divine potentiæ effectus etiam obvii, quorum nonnisi inadæquatam et imperfectam ideam habemus! Nobis sufficiat ex dictis colligere septem ad præmotionis generatim sumptæ naturam secundùm veterem et genuinum Thomismum pertinere, primum, quòd entitas præmotionis physicæ et à decreto Dei et ab actu creaturæ sit distincta; secundum, quòd hæc motio sit per modum qualitatis transeuntis, id est, facilitatis, inclinationis, determinationis, quæ transeat cum actu creaturæ; tertium, quòd rationem motionis et impulsûs habeat; quartum, quòd hæc motio in creaturâ quæ præmovetur recipiatur ut in subjecto inhæsionis; quintum, quòd hæc motio sit virtuosa, id est, polleat virtute vim activam creaturarum ad actum applicandi; unde ab Alvare disp. 19, n. 1, dicitur ultimum complementum virtutis activæ creaturæ, quo fit ut creatura actualiter agat; el ab aliis, influxus quo causæ secundæ redduntur in actu secundo agentes, iisque ultimus ille agendi vigor tribuitur; sextum, quòd moveat seu agat physicè, id est, non instar objecti et motivi suadendo, alliciendo, ut determinant causæ morales, sed instar causarum physicarum; unde fit ut necesse non sit ejus actionem cognosci et sentiri ab agentibus intelligentibus in quos exercetur; septimum, quòd agat tanquàm instrumentum Dei qui eâ utitur ut creaturas ad actum determinet.

Præmotionis physicæ in genere definitio rei.

Ergo ad germanissimi Thomista mentem exhibendam præmotio physica generatim describi potest, aliquid creatum seu productum, per modum actùs et motionis cum actu creaturæ transeuntis se habens, quo Deus ad actum, virtutem agendi creaturarum applicat.

Præmotionis physicæ prima divisio in spiritualem et materialem.

Jam verò cum creaturæ duplicis sint generis, aliæ scilicet materiales, nempe corpora, aliæ spiritales, nimirùm angeli et anima rationalis; hinc prima præmotionis physicæ divisio, in materialem videlicet et spiritualem; ista vim activam spirituum, illa vim activam corporum secundùm Thomistas ad actum applicat. Hæc ubi agitur de actibus liberis mentium, eas libero modo ad actum determinat, illa modo necessario agit corpora, cujus discriminis ratio est, inquit P. Massouillé loco supra laudato, quòd motiones illæ agunt prout applicantur à Deo, qui disponit omnia suaviter, et unumquodque habitâ ratione suæ naturæ determinat. Circa præmotionem materialem, de quà hic non agimus, unum observâsse satis erit, nempe concedendum Thomistis corpora utpote merè passivè se habentia, et ad motum vel quietem planè de se indifferentia, et quorum actio tota in motu consistit, dicenda esse à Deo præmoveri. Utrùm verò hæc præmotio si aliquid producti, à Dei decreto, et à motu corporum distincti, quo scilicet eorumdem corporum virtus activa ad actum applicetur, alia est quæstio in quâ multi sanè e

« VorigeDoorgaan »