Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tualiter inhærente, hic disputant theologi; sub quo respectu definiri potest: Habitus supernaturalis, quo intellectus creatus elevatur ad intuitivam Dei visionem eliciendam. Dicitur verò lumen, quia idem præstat respectu intellectus quod lumen corporale respectu oculorum, sicque appellatur in concilio Viennensi, ex Psalm. 35: Apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen; et Apocal. 22: Non egebunt lumine lucernæ, neque lumine solis, quia Dominus Deus illuminabit eos. Additur gloriæ, quia per illud lumen æternâ gloriå et claritate illustrabimur. De hoc quæritur 1o an sit admittendum in visione beatificâ; 2° quale sit ejus officium; 3° an possit suppleri; 4° an creaturæ alicui possit esse connaturale.

CONCLUSIO I.-Lumen gloriæ necessarium est ad eliciendam visionem Dei intuitivam. Prob. 1o ex conc. Vienn., in quo damnatur iste error Beguardorum et Beguinarum, animam non indigere lumine gloriæ ipsam elevante ad Deum videndum, et eo beatè fruendum. Nos, ait Clemens V, sacro approbante concilio, sectam ipsam cum præmissis erroribus de lumine gloriæ damnamus et reprobamus; licet autem mens concilii non fuerit absolutè definire necessitatem auxilii habitualis, satis tamen indicat reipsà talem esse istius auxilii naturam; ergo. Prob. 2° : Deus semper censetur concurrere cum creaturis, modo earum naturæ magis congruo; atqui, quando aliqua actio est elicienda à facultate vitali, connaturalius est ut operetur per formam sibi habitualiter inhærentem, præsertim quando ipsa actio non est transitoria, sed permanenter duratura; ergo.

CONCLUSIO II. - Proprium munus luminis gloriæ est corroborare potentiam intellectivam, et cum câ concurrere ad visionem Dei eliciendam. Prob. quia ideò duntaxat necessarium est lumen gloriæ, ut suppleat incapacitatem intellectus respectu visionis Dei : si enim intellectus solis viribus propriis posset Deum videre, jam non indigeret lumine gloriæ; atqui incapacitas intellectus, respectu visionis beatificæ,in eo constitit, quòd non sit satis proportionatus eliciendæ huic actioni excellentiori ac sublimiori; suppletur autem illa imbecillitas per corroborationem virium et concursum luminis gloriæ; ergo. Et verò eo modo judicandum est de lumine gloriæ, quo de habitibus fidei, spei et charitatis; sed horum munus est elevare potentias, et cum illis concurrere ad actus earundem virtutum; ergo. Dices: Si lumen gloriæ concurreret cum intellectu ad producendam visionem intuitivam, una pars istius visionis procedere deberet ab intellectu, alia à lumine gloriæ; atqui hoc dici non potest; ergo. Resp.: Dist. ant. Si concurreret sine subordinatione, concedo; cum subordinatione, nego; nam duæ causæ subordinate totum sine divisione effectum producunt; sic Deus per concursum influit in totum actum, qui totus etiam producitur à creaturâ cum subordinatione ad Deum. Porrò intellectus et lumen gloriæ, ut ostendemus paragrapho 3, sunt duæ causæ sibi invicem subordinatæ.

CONCLUSIO III. - Suppleri potest lumen gloriæ per concursum Dei uberiorem. Prob. quia Deus potest per

se ipsum supplere influxum cujuscumque causæ eflicientis, modo non sit causa vitalis; hinc vulgatum axioma: Deus polest per se facere quidquid potest per causas secundas; atqui lumen gloriæ est causa efficiens, ut jam probatum est; non est autem causa vitalis, sed adjuvat tantùm causam vitalem, sicut habitus naturales non sunt principia vitalia actionum ad quas eliciendas adjuvant; ergo. Et certè se habet lumen gloria respectu visionis Dei, sicut se habent habitus fidei, spei et charitatis respectu suorum actuum; atqui actus illi possunt produci sine suis habitibus, nimirùm per gratiam actualem; ergo, etc. Itaque quando dicitur quòd habitus surpernaturales non dent tantùm faciliùs, sed et simpliciter agere, id eo tantùm sensu intelligitur, quòd sine illis facultas non agat ita connaturaliter, minimè verò quòd nusquàm absolutè sine illis operetur.

Dices 1° : Deus non potest supplere vices accidentis et formæ inhærentis, quale est lumen gloriæ; ergo. · Resp.: Dist. ant. : Accidentis, ut est forma inhærens, concedo; ut est causa efficiens, nego; Deus enim supplere potest perfectionem sine imperfectione.

Dices 2o: Ut intellectus Deum intueatur, debet compleri et à statu naturali ad supernaturalem assurgere; atqui id fieri non potest sine nová formâ supernaturali; ergo. Resp.: Dist. maj.: Debet compleri vel intrinsecè, vel extrinsecè, concedo; intrinsecè tantùm, nego; nam sufficit ut Deus sit intimè præsens intellectui, et semper paratus ad concurrendum extraordinariè cum ipso ad eliciendam visionem intuitivam. Unde patet nullam hìc requiri mutationem internam, ut intellectus assurgat ad statum supernaturalem, quia sufficit ut in eo statu constituatur per connotationem omnipotentiæ divinæ, quæ semper et proximè sit parata ad concurrendum modo extraordinario.

Inst. Incapacitas intellectus est intrinseca; ergo tolli non potest per complementum extrinsecum. Resp.: Dist. ant. : Est intrinseca, sed non totalis et absoluta, concedo; est intrinseca et absoluta, nego; nam in intellectu non deest quædam potestas inchoata et incompleta ad eliciendam visionem Dei intuitivam, cui complendæ sufficit concursus Dei extraordinarius; atque inde rursùs colligitur hic non dari ex parte intellectûs actum secundum sine actu primo; nam potentia incompleta intellectus ut connotans con cursum sibi jugiter paratum, est actus primus comple tus qui præcedit visionem actualem, quæ est actus secundus.

CONCLUSIO IV. - Impossibilem esse creaturam cui connaturale sit lumen gloriæ suaderi potest, non demonstrari.

Prob. prima pars, quia hæc est communis theologorum doctrina gravibus innixa momentis, scilicet : 1° creatura cui connaturale esset lumen gloriæ, esset naturaliter, ut sic dicam, supernaturalis, seu cx naturâ suâ id omne haberet quod habet justus in hâc vità per charitatem et gratiam, et sancti in cœlis per lumen gloriæ; atqui id videtur repugnare; namque homo per gratiam, et à fortiori per gloriam, con

stituitur in ordine divino, et, ut tradit S. Petrus, fit divinæ consors naturæ, ac proinde creatura supernaturalis si daretur esset naturaliter et per essentiam in ordine divino, et consors naturæ divinæ, quòd de solo Deo dici potest; ergo. 2o Creatura supernaturalis esset per se et ex naturâ suâ beata; id autem nulli creaturæ competere potest: Creatura, inquit S. Augustinus lib. 12 de Civit. Dei, cap. 10, non ex se ipsâ potest esse beata, quia ex nihilo creata est, sed ex illo à quo creata est. 3° Ista creatura esset ctiam per se sancta et impeccabilis; sanctitas siquidem et impeccabilitas ex visione beatificâ necessariò fluunt : atqui impossibilis est natura per se sancta et impeccabilis: Bonum quod vitiari non potest, inquit S. Augustinus lib. de verâ Relig. cap. 19, Deus est; cætera autem omnia bona ex ipso sunt, quæ per se ipsa vitiari possunt, quia per se ipsa nihil sunt. 4° Ideò, juxta S. Thomam, creatura intellectualis quæ nunc datur, videre non potest Deum intuitivè siue auxilio indebito et supernaturali, quia est in diverso gradu immaterialitatis, et sine auxilio supernaturali pertingere non potest ad summam immaterialitatem divinam; atqui qualiscumque supponatur creatura possibilis, erit semper in gradu immaterialitatis infinitè distanti ab immaterialitate divinâ; ergo.

Prob. secunda pars, quia ad præcedentia argumenta non desunt probabiles responsiones. Ad primum distinguo Creatura supernaturalis esset per essentiam consors divinæ naturæ in sensu morali et titulo adoptionis, concedo; physicè et realiter, nego; nam creatura illa id tantùm haberet per naturam, quod nunc habemus per gratiam : atqui per gratiam constituimur tantùm filii Dei adoptivi; ergo dicta creatura per naturam non haberet nisi adoptivam Dei filiationem, seu haberet illum gradum perfectionis cui annexa est filiatio Dei adoptiva. Ad secundum, dari potest similis distinctio: Esset per se beata beatitudine quam mutuaretur à Deo, concedo; quam repeteret à se ipsâ, nego; immensa igitur esset distantia inter beatitudinem hujus creaturæ et divinam. Enimverò Deus non solùm est necessariò beatus, sed in se ipso et à se ipso unicè repetit totam suam felicitatem; at verò ereatura de quâ loquimur esset quidem necessariò beata, sed cum essentiali dependentiâ à Deo tanquàm fonte totius suæ felicitatis; eatenùs si quidem beata foret, quatenùs Deo per visionem et amorem adhæreret. Hunc sensum manifestè indicant S. Augustini verba.

Inst. Sequeretur saltem quòd Deus non posset illi crcaturæ denegare suî ipsius fruitionem.

Resp. Dist. propositionem : Non posset potentiâ ordinariâ, concedo; extraordinariâ, nego; nam posset concursum suum denegare.

Ad tertium, similiter distinguo: Esset per se sancta sanctitate derivatâ, per necessariam adhæsionem sanctitati divinæ, concedo; sanctitate independente et suprema, nego; neque enim illa creatura esset summa regula agendorum et fugiendorum, qualis est solus Deus tanquàm suprema et essentialis sanctitas; sed sancta esset per unionem necessariam cum sanctitate

divina. Porrò sanctitas et impeccabilitas hoc sensu essentiales alicui creaturæ nedùm noceant summæ perfectioni divinæ, imò ipsam necessariò supponunt ac demonstrant. Ad quartum, non satis apparet quid S. Thomas intelligat per eam immaterialitatem cujus proportionem exigit in vidente et in Deo viso. Quidquid sit, non potest exigi illa proportio adæquata, nisi ad videndum Deum modo infinito et comprehensivo; at verò ad simplicem visionem intuitivam de quâ loquimur, sufficit elevatio ad superiorem quemdam perfectionis gradum. Quamvis autem ille gradus non possit esse naturalis in præsenti statu, demonstrari tamen non potest impossibilem esse creaturam cui naturalis esset.

Ex his omnibus patet sententiam quæ naturam entis supernaturalis in eo reponit quòd sit supra omnem exigentiam creaturæ non solùm existentis, sed et possibilis, non esse absolutè certam quoad extensionem ad res possibiles, quamvis negari non possit hanc esse valdè probabilem, ut fusiùs ostenditur initio tractatûs de Gratia. Eamdemque sententiam eò libentiùs præferendam judicamus, quòd magis recedat ab erroribus Baii et Jansenii de statu naturæ puræ. Ii siquidem docent non tantùm possibilem esse creaturam, cui naturalis sit gratia, sed etiam sic reipsà hominem innocentem conditum fuisse, ut constat ex 21 propositione Baii: Humanæ naturæ sublimatio et exaltatio in consortium divinæ naturæ debita fuit integritati primæ conditionis, et proinde naturalis dicenda est, non supernaturalis.

Dices contra primam partem: Datur accidens supernaturale; ergo certò possibilis saltem esse debet substantia supernaturalis. Resp. : Nego conseq., quippe substantia supernaturalis plura importat absurda quibus satis evidens est obnoxium non esse accidens supernaturale, utpote ens alteri inhærens; neque etiam ista incommoda sequi possunt ex unione accidentis cum substantiâ; cùm enim substantia semper esse possit et concipi sine suo accidente, non est timendi locus, ne ipsa, per lumen gloriæ, v. g., fiat per se et necessariò beata et impeccabilis.

§ 3. De intellectu, ut est principium visionis beatificæ. Quæritur quomodò intellectus concurrat ad visionem Dei intuitivam.

Prima propositio: Intellectus activè concurrit ad eliciendam visionem beatificam. Prob. quia visio intuitiva est vera et propriè dicta intellectio; atqui intellectus concurrit activè ad omnem intellectionem, intellectio siquidem est actus vitalis cujus nullum aliud assignari potest principium vitale quàm facultas intellectiva; ergo, etc. Etverò, si quæ ratio obstaret quominùs intellectus activè concurreret ad visionem Dei, maximè quia hæc est supernaturalis; sed hæc ratio nulla est; actus siquidem fidei, spei et charitatis sun! supernaturales, ad illos tamen liberum arbitrium activè concurrere fides docet; ergo.

Secunda propositio: Intellectus et lumen gloriæ sunt sub diverso respectu causæ principales et sibi in

vicem subordinatæ visionis Dei intuitivaæ. Enimverò, si visio intuitiva spectetur ut supernaturalis, tota producitur à lumine gloriæ ut causâ principali, et tota ab intellecta ut causâ subordinatå. Si verò visio spectetun ut actus vitalis, intellectus se habet ut causa princeps, et lumen ut causa subordinata; sunt igitur mens creata et lumen gloriæ duæ causæ totales in suo quæque genere si cum effectu comparentur, quia influunt in totum effectum; si verò comparentur ad se invicem, sunt causæ partiales, quia mutuo indigent consortio, et debent à se invicem compleri sub diverso respectu, seu, ut loqui solent scholastici, sunt partiales partialitate causæ, non partialitate effectus.

ARTICULUS IV.

De objecto visionis beatifica.

Duplex à theologis distinguitur objectum visionis Dei intuitiva, primarium scilicet, quod per se primò videtur et in quo videntur cætera : talis est essentia divina; alterum secundarium, quod videtur in alio, quales sunt creaturæ. De his duobus seorsim disseremus, tertiumque addemus paragraphum de modo quo beati vident suum objectum secundarium.

§ 1. De objecto primario visionis intuitivæ. CONCLUSIO. Beati clarè et intuitivè vident essentiam divinam, omniaque attributa sive absoluta, sive relativa, seu, ut vulgò dicitur, omnia quæ sunt in Deo formaliter.

;

Probatur 1°, quia talem visionem manifestè exigunt Scripturæ testimonia quibus dicitur Deum in alterâ vità videndum sicuti est, neque solùm in ænigmate, sed facie ad faciem, 1 Joan. 3, v. 2: Videbimus eum sicuti est. Cor. 13, v. 12 : Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem. Speciatim verò quòd beati videant personas divinas, constat ex Joan. 17, v. 3, ubi Christus ait: Hæc est vita æterna ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum; sanè, si videatur à beatis Filius divinus, nulla est ratio cur non videatur simul et Spiritus sanctus; unde concilium Florentinum expressè definit Deum unum et trinum à beatis videri sicuti est. Prob. 2o, quia nisi beati viderent omnia quæ enuntiantur in conclusione, satiatus non esset eorum appetitus; etenim supposita cognitione quæ habetur in hâc vitâ attributorum divinorum per lumen rationis, et maximè supposità cognitione fidei, fieri non potest ut anima separata non desideret hæc eadem intuitivè cernere que antea obscurè cognoscebat. Quapropter promissio futuræ visionis Dei sicuti est, hoc saltem exigit, ut essentia divina cum attributis et personis quæ à nobis hic cognoscuntúr seorsim ac velut per partes, in cœlis uno simul intuitu, clarè et perspicuè conspiciantur.

Ex his patet, juxta præsentem rerum ordinationem, fieri non posse, ut beati videant unum attributum Dei sine alio, quia hæc visio jam non esset Dei sicuti est, eo modo qui nunc requiritur ad satiandum hominis rationalem appetitum. Utrùm verò de potentià Dei absoluta dari possit talis visio, quæstio est de mero

possibili, in quâ non est diutiùs immorandum. Certè non videtur saltem satis accurata locutio eorum qui hanc visionem appellant simpliciter intuitivam : nam idea visionis intuitivæ ex Scripturâ et traditione fixa est ad cognitionem claram et simplicem quæ uno intuitu apprehendat Deum unum et trinum, seu quidquid nunc, non nisi per varios discursus, vel obscurum fidei lumen, nobis de Deo innotescit.

Cæterùm diffiteri non possumus eos qui possibilem admittunt visionem intuitivam inadæquatam quæ non attingat omnia Dei attributa, non satis efficaciter ab adversariis suis confutari argumento petito à simplicitate Dei namque si distinctio virtualis, naturam inter et personalitatem divinam, sufficit ut una communicetur personæ productæ, alia non communicetur, difficile admodùm intelligitur quomodò eadem distinctio non sufficiat, ut unum attributum videri queat absque eo quòd alterum secundùm suam formalem rationem videatur. Advertendum præterea omnes id confiteri, quòd etiam juxta præsentem ordinationem, videantur quidem à beatis omnia Dei attributa、 secundùm primariás ac necessarias eorum rationes, non autem secundùm secundarias, seu varios respectus ad creaturas: v. g., visâ omnipotentiâ, videtur quidem generatim ejus objectum, seu omne ens possibile, sed non videntur singula entia ad quæ extendi potest eadem omnipotentia. Idem dici debet de scientiâ et de decretis liberis; atqui tamen mox dicti respectus non distinguuntur nisi virtualiter ab omnipotentia et scientia divinâ ; ergo.

§ 2. De objecto secundario visionis beatificæ. Secundarium visionis beatifice objectum sunt creaturæ. Quæritur quas creaturas beati videant, et quas videre possint.

CONCLUSIO I.-Beati complures vident creaturas sive futuras, sive possibiles. Probatur, quia beatitudo definitur status omnium bonorum aggregatione perfectus; atqui talis esse non potest sine cognitione multarum creaturarum sive futurarum, sive possibilium. Unde ineritò S. Greg. lib. 4 Dial. cap. 33 : Quid est, inquit, quod ibi nesciunt, ubi scientem omnia sciunt? Præcipua verò quæ ab ipsis cognoscuntur; hæc sunt : 1° generalis ordo universi, et creaturæ existentes quantùm ad naturam, vires, proprietates; id de angelis tradit S. Augustinus lib. 4 de Gen. ad litt., cap. 24, idemque de omnibus sanctis dicendum, quod et docet S. Bern. serm. de triplici genere bonorum, n. 7. 2o Clare vident omnia fidei mysteria, et quæ pertinent ad dispensationem gratiæ, 2 Cor. 5, v. 18: Nos omnes revelatâ facie gloriam Dei speculantes, in eamdem ima. ginem transformamur à claritate in claritatem; hùc etiam pertinent hæc verba Psal. 40, v. 9: Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum. 3° Vident socios et concives beatæ patriæ, imò et intimas eorum cogitationes, ut docet S. Augustinus serm. 243, aliàs 16, de Diversis, cap. 5, et S. Ambrosius de Obitu Valentiniani. 4° Vident beati quæ ad proprium illorum statum pertinent, et ad personas quæ sibi pecu

liariter conjun.tæ fuerunt; ita docet S. Thomas 3 parte, q. 10, et definit concilium Senonense, cap. 13, ubi ait beatis pervium esse uniforme divinitatis speculum, in quo quidquid eorum intersit elucescat. 5° Cognoscunt beati preces quas viventes ad eos dirigunt; licet enim illi de sua sint immortalitate securi, adhuc tamen de nostra sunt solliciti, ait S. Cyprianus lib. de Immortalitate animæ, in fine; unde et Luc. 13 dicitur quòd sit gaudium in cœlo super uno peccatore pœnitentiam agente. De hoc argumento contra recentiores hæreticos fusiùs disputatur, ubi de cultu et invocatione

sanctorum.

CONCLUSIO II.-Beati non cognoscunt omnia prorsùs, sive existentia, sive futura, sive possibilia. Probatur, qui omnia illa cognoscere ad singulos beatos nihil attinet, neque ullibi Scriptura talem ipsis scientiam adscribit : imò de die judicii expressè id negat Christus, Matth. 24, 36: De die illâ et horâ, inquit, nemo scil, neque angeli cœlorum; non cognoscunt etiam occultas cordium cogitationes sine speciali ad ipsos directione. Supponit quoque Apostolus Ephes. 3, v. 8, nonnullas mysterii Incarnationis circumstantias ab angelis cognitas non fuisse nisi per Ecclesiam et prædicationem Apostolorum. Unde est quòd S. Chrysostomus in hunc locum appellat S. Paulum angelorum doctorem.

CONCLUSIO III. Valdè probabilis est sententia S. Thomæ et aliorum plurium theologorum, quòd beati nequidem cognoscere valeant omnes creaturas possibiles. Probatur, quia sic cognoscere quidquid potest à Deo produci, esset comprehendere ejus omnipotentiam. Respondetur quidem in hâc suppositione totam cognosci extensionem omnipotentiæ, minimè verò adæquari totam ejus intentionem; sed non facilè intelligitur in quo consistat perfectior cognitio quoad intensionem quæ adhuc sanctis deficiat, ubi supponuntur adæquatè cognoscere quousque se extendant omnipotentiæ vires.

[ocr errors]

Dices 1° Certum est Verbum divinum, quod est terminus adæquatus intellectionis divinæ, videri intuitivè à beatis, absque eo quòd comprehendant divinam intellectionem; ergo idem dicendum de visione omnium possibilium. Resp. dist. conseq. : Idem dicendum de visione possibilium in genere, concedo; sigillatim ct distinctè, nego; nam iste posterior modus videtur importare comprehensionem rerum possibilium, et consequenter ipsius omnipotentiæ. Facta igitur comparatio nulla est, quia, juxta inferiùs dicenda de comprehensione, datur aliquis modus videndi Verbum divinum sine comprehensione, non sic verò de omnibus et singulis rebus possibilibus. Si enim hæc omnia videantur, ista visio non attinget tantùm substantias rerum, sed et modos omnes ac diversos (ea siquidem omnia sunt de numero rerum possibilium); atqui nihil aliud videtur requiri ad comprehensionem; ergo.

Dices 2° : Non major virtus requiritur ad videnda oninia possibilia, quàm ad videndum Deum; sed Deus videri potest et videtur actu à beatis; ergo.—Resp. : Dist. maj. · Quàm ad videndum Deum infinitè, con

cedo; quàm ad videndum Deum finitè, nego nam cognitio omnium possibilium videtur secum importare comprehensionem omnipotentiæ, qua comprehensio necessariò est infinita.

:

Inst. Intellectus creatus potest cognoscere infinita, v. g., omnes partes contentas in continuo quod est in infinitum divisibile; ergo et omnia possibilia. Resp. Dist. antec.: Potest cognoscere infinita in certo quodam genere, transeat; in omni prorsùs genere tum existentium, tum possibilium, nego.

§ 3. Quomodò creaturæ à beatis videantur. Certum est creaturas, spectatas secundùm suum esse eminens, immediatè in Deo videri; nam hoc sensu creaturæ nihil aliud sunt quàm ipse Deus. Difficultas est de creaturis consideratis secundùm suum esse formale, et quales sunt extra Deum, et quæritur utrùm sic videantur in Verbo; quæ locutio non siguificat creaturas magis reipsà videri in Verbo divino quàm in aliis personis, sed ideò tantùm à theologis usurpatur, quia quæcumque pertinent ad intellectionem attribuuntur Verbo divino quod procedit per intellectum, et est substantialis imago Patris; itaque videre in Verbo, nihil est aliud quàm videre in essentiâ divinâ. Duplex autem rursùs distinguitur modus videndi creaturas in Verbo : nempe causaliter et formaliter. Videre causaliter, est videre cognitione aliquâ distinctâ à visione Dei, nimirùm per quamdam revelationem vel aliud medium, cujus visio beatifica sit causa moralis. Videre in Verbo formaliter, est cognoscere creaturas eo ipso actu quo Deus videtur, ita ut essentia divina sit velut speculum in quo creaturæ quales sunt in se conspiciuntur. De hoc posteriori modo dubium movetur. CONCLUSIO.

in Verbo.

[ocr errors]

Plures creaturæ videntur formaliter

in

Probatur 1° ex concilio Senonensi, supra citato, cujus verba exprimunt dilucidè visionem formalem, ait enim, pervium esse beatis universum illud divinitatis speculum in quo quidquid eorum intersit innotescat. 2° Ex S. Augustino lib. 4 de Gen. ad litt., cap. 23, ubi duplicem distinguit angelorum cognitionem, unam quam appellat matutinam, quæ fit in Verbo, alteram verò vespertinam, quæ fit extra Verbum: Nam, quit, in comparatione lucis illius quæ in Verbo Dei conspicitur, omnis cognitio quâ creaturam quamlibel in se ipsâ novimus, non immeritò nox dici potest. Rem disertiùs adhuc explical S. Bernardus lib. 5 de Consid. cap. 1, ubi de beato ait: Videt Verbum, et in Verbo facta per Verbum; nec opus habet ex his quæ facta sunt factoris notitiam mendicare. Neque enim ut vel ipsa noverit ad ipsa descendit, quæ ibi illa videt, ubi longè meliùs sunt quàm in se ipsis. 3° Ratione, quia essentia divina est velut quoddam generale speculum et exemplar, in quo quidquid perfectionis est dispersum in diversis creaturis, secundùm propriam suam rationem continetur, cum eo tantùm discrimine, quòd in creaturis perfectiones semper sint admixtæ imperfectionibus, in Deo autem sint omninò puræ. Beati

igitur viså essentiå divinâ, eodem actu videre possunt quidquid est perfectionis in creaturâ; ad videndas verò imperfectiones non opus est novo actu; imperlectio siquidem nihil est aliud quàm negatio ulterioris perfectionis; unde ad videndum angelum, v. g., in Deo, sufficit ut videatur quædam Dei perfectio ut participabilis ab angelo in certo quodam gradu, et non ultra; id, inquam, sufficit ut videatur angelus possibilis; videbitur autem ut existens, viso decreto Dei de ejus existentiâ; ergo possibilis est hic modus explicandi visionem beatorum ; cùm ergo aliunde valdè conveniat eorum conditioni, non est illis deneganda talis visio.

Dixi plures creaturas sic videri non omnes, quia creditur vulgò quòd actus visionis beatifica semper idem remaneat ; unde sequitur, ea quæ de novo cognoscuntur à beatis, non videri in Deo formaliter, sed causaliter tantùm, scilicet per aliquam revelationein, ut cùm intelligunt preces ad se directas.

Dices: Si divina essentia esset medium formale cognoscendi creaturas, eâ visâ, singuli beati necessariò viderent omnes creaturas; falsum consequens; ergo. Resp Nego illationem: licet enim omnes creaturæ in divinâ essentià contineantur, non tamen in ratione objecti necessariò movent intellectum beatorum. Essentia siquidem divina est, ut loquuntur theologi, speculum voluntarium, quo fit ut beati cas duntaxat videant creaturas quas Deus illis vult pro beneplacito suo manifestare.

ARTICULUS V.

De proprietatibus visionis beatificæ. Proprietates visionis beatificæ, de quibus hic disputatur, sunt major vel minor perspicuitas, major vel minor intensio vel extensio; et quæritur utrùm quoad istas proprietates reipsà inæquales sint visiones beatificæ, et unde repeti debeat ista inæqualitas, ac postremò utrùm aliqua visio Dei tantæ esse possit perfectionis, ut ad comprehensionem usque pertingat. Quæ tria totidem paragraphis expendemus.

§ 1. Utrùm æqualis sit in omnibus beatis visio Dei intuitiva.

CONCLUSIO.-Equalis non est in omnibus sanctis visio beatifica. Est de fide contra Jovinianum quarto seculo et Lutherum seculo xvi Joviniano errandi causa fuit, quòd paria peccata, paresque virtutes faceret, et proinde merita æqualia; Luthero autem quòd omnia prorsùs negaret merita, solamque in justis agnoscere applicationem meritorum Christi; unde in serm. de Nativit. Virginis, beatos omnes sanctissimæ Virgini adæquare non veretur. Probatur autem conclusio, 1° ex Script. Joan. 14, v. 2: In domo Patris mei mansiones multæ sunt; loqui verò Christum de mansionibus in cœlesti regno, demonstrant ista quæ sequuntur verba: Vado parare vobis locum; idipsum illustrat Apostolus comparatione

1 Cor. 15, v. 41: Alia claritas solis, alia claritas stellarum ; stelía enim à stellâ differt in claritate; sic erit et resurrectio mortuorum; ac licet hic locus intelligi possit

de variis corporis gloriosi dotibus, cùm tamen is splendor corporum ex animæ gloriâ profluat; palam est eamdem fore in felicitate animæ inæqualitatem. 2° Ex conciliis, scilicet Florentino in Decreto unionis, ubi postquàm definivit animas sanctorum mox in cœlum recipi, et videre Deum sicuti est, addit : pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectiùs. Item ex Tridentino, sess. 6, cap. 16, et can. 32, ubi evertit fundamentum Lutheri, definiendo quòd justificatorum opera sint verè et propriè meritoria. 3° ex SS. Patribus: in actis passionis S. Polycarpi, judicem sic ipse alloquitur: Quantò graviora pertulero, tantò præmia majora percipiam. S. Irenæus lib. 4, adversùs hæreses cap. 13, aliàs 27: Quantò plus, inquit, Deum dilexerimus, hoc majorem ab eo gloriam accipiemus. S. Augustinus tract. 67 in Joannem, locum supra citatum ex cap. 14 sic explicat: Multæ mansiones diversas meritorum in und vitâ æternâ significant dignitates; ita quoque Tertull. in Scorpiaco, S. Ambrosius in Psalm. 38, et alii quamplurimi, præsertimque S. Hieronymus qui ex professo scripsit contra Jovinianum. 4° Ex rationibus theologicis: prima petitur ex inæqualitate meritorum cui, scrvatis legibus æquitatis, necessariò respondet inæqualitas in præmio. 1 Cor. 3, v. 8: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundùm suum laborem ; et 2 Cor. 9, v. 6: Qui parcè seminat, parcè et metet; qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet; secunda petitur ex comparatione mercedis cum supplicio quod juxta Scripturas diversum est pro diversitate criminum. Sap. 6, v. 7 et 9: Potentes potenter tormenta patientur, fortioribus fortior instat cruciatio; et Apocal. 18, v. 7: Quantùm glorificavit se et in deliciis fuit, tantùm date illi tormentum et luctum; tertia ratio est, quia æqualitas præmiorum torporem ac socordiam generaret.

Dices 1° : Matth. 20, v. 9, Paterfamilias iis omnibus qui in vineâ suâ laboraverant, eumdem persolvit denarium, et nihil amplius rependit iis qui primi laboraverant quàm aliis; ergo par erit omnium merces. -Resp. Dist. conseq.: Par erit merces quoad ipsam vitæ æternæ substantiam, concedo; quoad gradum et intensionem, nego; ita locum hunc interpretantur sancti Patres, præsertim S. Ambrosius lib. 7 in I.uc. ad cap. 15: Equalem, inquit, mercedem vitæ, non gloriæ; et S. Hier. contra Jovin.: Unus denarius non unum est præmium, sed una vita, una de gehennâ liberatio; sæpiùs quoque ita explicat S. Augustinus, maximè verò tract. 67 in Joan. et serm. 80, aliàs 59, de Verbis Domini.-Responderi etiam potest cum S. Gregorio Naz. orat. 4, novissimos operarios ratione meriti non esse prioribus inferiores, eò quòd minorem laboris diuturnitatem, majori fervore et alacritate voluntatis compensaverint.

Dices 2° : Si non sit eadem omnibus gloria concessa, perfecta non erit quies et felicitas in cœlo; ergo. Resp.: Nego ant.; cùm enim beati omnes Deo et justissimæ ejus ordinationi plus futuri sint addicti, quàm sibi ipsis, nullus erit qui id appetat quod sibi non debetur : Nulli superiori, inquit S. Augustinus lib. 22 de Civit. Dei.

« VorigeDoorgaan »