Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

illud à Pelagianis confictum ex professo sæpiùs refutaverit; ergo justis non denegavit visionem Dei, quæ propria est regni cœlorum. Unde lib. 4 contra Jul. cap. 8, de parvulis statim à baptismo decedentibus ait : Intrant in regnum Det, ubi fit eis æternitatis salus et agnitio veritatis.

Frustra his opponeretur dubium S. Augustini circa locum animarum post hanc vitam. Namque 1° nec pœna damnatorum, nec visio Dei intuitiva ulli loco est necessariò alligata, cùm angeli custodes in terris eâ visione non priventur, ut Christus ipse declarat: quin et juxta nonnullos theologos idem Augustinus arbitratus est visionem hanc Moysi, cùm mortalem vitam ageret, concessam fuisse, quæ opinio, licet minùs vera, ut paulò post ostendemus, nihil tamen continet absurdi; 2° S. Augustinus pro certo saltem habuit quòd animæ sanctorum jam non sint in locis inferioribus terræ, sicut veteres Patres ante effusum Christi sanguinem: Profectò, inquit lib. 20 de Civ. Dei, cap. 15, deinceps boni fideles effuso illo pretio jam redempti, prorsùs inferos nesciunt. 3° Tandem agnovit dictas animas justorum post mortem statim in cœlum recipi: Sinus Abrahæ, inquit lib. Quæst. evangelic. q. 38, requies est beatorum pauperum, quorum est regnum cœlorum, in quo post hanc ritum recipiuntur..... sinus Abrahæ intelligitur secretum Patris quò, post passionem resurgens, assumptus est Dominus. Idipsum tradit pluribus aliis in locis, nempe lib. 12 de Gen. ad litt., cap. 34, in Psalm. 119, n. 6, lib. 4 contra Jul., cap. 8, lib. 10 de Civit. Dei, cap. ult., etc.

Sunt quidem alia quædam testimonia in quibus S. Augustiņus sinum Abrahæ repræsentat ut distinctum à colo; sed tunc cœlum considerat ut curiam perfectæ et consummatæ beatitudinis. Hoc sensu præsertim loquitur in Psalm. 36, serm. 1, n. 10: Post vitam istam parvam, inquit, nondùm eris ubi erunt sancti, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei (quæ verba certò respiciunt concessionem gloriæ consummatæ). Nondùm ibi eris, quis nescit? sed jam poteris ibi esse ubi illum quemdam ulcerosum pauperem, dives ille superbus.... in tormentis vidit à longè requiescentem; in illâ requie positus, certè securus expectas judicii diem, quando recipics et corpus, quando immuteris, et angelo æqueris; hæc manifesté exprimunt beatitudinem completam quam adhuc sancti expectant obtinendam in die judicii.

:

Dices S. Augustinus aliis pluribus in locis expressè asserit visionem Dei intuitivam differri usque ad corporum resurrectionem : Visio facie ad faciem, inquit in Psalm. 43, liberatis in resurrectionem servatur; idem habet tract. 49 in Joannem, maximè verò epist. 148 ad Fortunatianum; ibi enim adducto quodam textu S. Hieronymi docentis nos esse visuros Deum facie ad faciem, quando de hominibus in angelos profecerimus, sic loquitur: In his verbis hominis Dei, multa conșideranda sunt : primum, quia secundùm apertissimam Dei sententiam, etiam ipse sentit tunc nos visuros faciem Dei, cum in angelos profecerimus, id est, æquales angelis facti fuerimus; quod erit utique in resurrectione mortuorum;

ergo. Resp. Dist. ant. : Asserit differri visionem Dei perfectam et nullâ ex parte impeditam, concedo; simpliciter intuitivam, nego; solutio patet ex dictis : unum tantùm addo, vidclicet plures è veteribus theologis admisisse verum in visione Dei intuitivâ incrementum futurum post resurrectionem, ut refert continuator Nangii ad an. 1303. Meliùs verò docet S. Thomas 1-2, q. 4, art. 5, majorem tunc fore beatitudinem extensivè tantùm, non intensivè, et ita interpretatur S. Augustinum. Nec sanè desiderium corporis in animabus separatis tale esse debet, ut possit earum quietem turbare, cùm eâ in re, sicut in omnibus aliis, summam habeant cum divinâ voluntate consensionem; itaque extensio beatitudinis post resurrectionem, non tam erit ratione objecti, quàm ratione subjecti, quia tunc non anima solùm, sed et corpus particeps erit beatitudinis.

:

Inst. In ipso lib. 20 de Civit. Dei, supra laudato, S. Augustinus non omninò recedit ab errore Millenariorum; sic enim loquitur cap. 13: Animæ victrices gloriosorum martyrum............. posteaquàm mortulia corpora posuerunt, cum Christo ubique regnaverunt et regnant, donec finiantur mille anni, ut postea, receptis etiam corporibus jam immortalibus, regnent ; ergo. Resp. textum hunc favere potiùs catholico dogmati; ibi enim S. Augustinus non admittit mille annos regni Christi post resurrectionem, sicuti placebat Millenariis, sed ante resurrectionem, ut indicant postrema verba, et per mille annos intelligit totum spatium inter ascensionem Christi et postremum judicium, ut patet ex antecedentibus, præsertim ex cap. 9 ejusdem libri.

--

Sententia S. Bernardi. Difficultates quæ proponendæ supersunt circa mentem S. Bernardi, non multùm discrepant à præcedentibus, atque eâdem methodo dilui debent. Sit igitur CONCLUSIO. - Ex mente S. Bernardi, sancti nunc fruuntur minùs perfectâ beatitudine, clarâ tamen et intuitivâ Dei visione non destituuntur.

Prob. prima pars ex serm. 2 in festo omnium sanctorum, ubi, postquàm pius abbas dixit sanctos nunc sub altari esse, non supra, sic pergit: Adhuc ergo signatum est super eos lumen vultûs Dominici, et licet non plenam, habent tamen lætitiam multam in corde suo, donec veniat dies illa quâ implebit eos lætitiâ cum vultu suo; interim, inquam, convertuntur animæ illæ in requiem suam, donec veniat dies quâ introire me reantur in requiem Domini: adhuc laudant eas in portis opera sua, donec veniat cùm erit unicuique laus à Deo. Similia habet serm. 3, ubi duplicem reddit rationem cur jam minùs perfecta sit gloria sanctorum; prima est quia ante resurrectionem non est homo integer : Neque enim, inquit, præstari decet integram beatitudinem, donec sit homo integer cui detur, nec persectione donari Ecclesiam imperfectam; secunda ratio est desiderium corporis, quam sic exprimit alloquens ipsam carnem Te expectant, et ipsarum sine te compleri lætitia, perfici gloria, consummari beatitudo non potest : adeò siquidem viget in eis desiderium hoc naturale, ut

necdùm tota earum affectio liberè pergat in Deum, sed contrahatur quodammodò, et rugam faciat dùm inclinatur desiderio tui. Hanc secundam rationem iterùm attingit S. doctor lib. de diligendo Deo cap. 11, n. 32, et serm. 87 de Diversis n. 4.

Prob. secunda pars, 1o quia in ipsis testimoniis modò citatis visionem intuitivam, licet aliquâ ex parte retardatam, non obscurè exprimit S. Bernardus; inprimis verò citato serm. 87, admittit quòd sancti nunc in cœlis non quidem incbrientur (eò quòd, ut ipse ait, à perfectissima contemplatione divinitatis quodammodò retardentur, dùm adhuc resurrectionem sui corporis præstolantur), sed tamen bibant de fonte divino. In cœlum translati, inquit, jam bibere dicuntur, quia per speciem contemplantur sine labore, quæ prius per fidem crediderant ; et citato lib. de diligendo Deo cap. 10, n. 20, de animabus martyrum ait : Jam solutas corporibus, immersas ex toto credimus immenso illo pelago æterni luminis, et luminosæ æternitatis. 2° Idipsum constat ex variis sanctorum encomiis à S. Bernardo pronuntiatis; maximè verò diserta sunt quæ habet de S. Victore serm. 2, n. 4: Jam cælos ingressus verè nunc revelatâ facie speculatur gloriam Dei, absorptus quidem, sed non oblitus clamorem pauperum. Beata visio qua in eamdem imaginem transformatur de claritate in claritatem, tanquàm à Domini spiritu; et de S. Malachia serm. 2, n. 5 : Parı cum angelis gloriâ et felicitate lætatur; rursùs in epist. 374 ad fratres Hiberniæ, eumdem S. Malachiam sic alloquitur : Nec jam in fide ambulas, sed in specie regnas....... ad fontem ipsum charitatis æternæ procumbis, pleno hauriens ore, cujus et ipsa priùs stillicidia sitiebas; denique, ut alia plura omittam, serm. 26 in Cantica de fratre suo Bernardo loquens, cum dicit pelago æternæ felicitatis absorptum

esse.

Obj.: S. Bernardus tum serm. 2, jam citato, de omnibus sanctis, tum duobus sequentibus, videtur absolutè et simpliciter negare quòd sancti nunc fruantur visione Dei intuitivâ : Jam multi ex nobis, inquit serm. 3, n. 1, in atriis stant, expectantes donec recipiant corpora sua, donec compleatur numerus fratrum; in illam enim beatissimam domum, nec sine nobis intrabunt, nec sine corporibus suis, id est, nec sancti sine plebe, nec spiritus size carne; et serm. 4, n. 2, postquàm altare, de quo loquitur S. Joannes in Apocalypsi, interpretatus est de humanitate Christi, sic pergit : Interim ergo sub Christi humanitate feliciter sancti quiescunt, in quam nimirùm desiderant etiam angeli ipsi prospicere, donec veniat tempus quando jam non sub alturi collocentur, sed exaltentur super altare..........; quonam igitur modo super altare dixerim exaltandos eos qui nunc sub altare quiescunt? visione utique et contemplatione, non exaltatione. Ostendet enim nobis Filius, ut pollicitus est, seipsum, non in formâ servi, sed in formâ Dei; ostendet etiam nobis Patrem et Spiritum sanctum, sine quà visione nihil sufficeret nobis. Transiens quippe ministrabit nobis novas utique, et usque ad illud tempus inexpertas delicias manifestæ suæ contemplationis. Unde et B. Joannes in suâ Epistolâ.......: Cùm apparuerit, simi

[blocks in formation]

Inst. 2o: Ibidem dicitur quòd exaltatio supra humanitatem fiet visione et contemplatione; ergo antca non competebat beatis. Resp.: Dist. ant.: Fit visione et contemplatione magis perfecta, quàm erat antea, concedo; absolutè et simpliciter, nego; eodem modo distinguenda sunt verba sequentia: Ostendet nobis Filius semetipsum, etc., et postea : Cùm apparuerit, videbimus eum sicuti est; scipsum ita exponit S. doctor ibidem: Transcendit enim, inquit, beata anima Christi incarnationem et humanitatem....., ut divinitatem et majestatem ejus sublimiùs contempletur, ibi ponderanda præsertim vox, sublimiùs.

[ocr errors]

Inst. 3°: Ex S. Bernardo, sancti tunc degustabunt delicias usque ad illud tempus inexpertas; ergo tunc primùm fruentur visione Dei. Resp. Nego conseq.; nam deliciæ illæ inexpertæ, juxta S. Bernardum, nascuntur ex novâ visionis perfectione, non autem ex novâ visione quoad substantiam.

Inst. 4° juxta serm. 3, postquàm animæ exierunt è tabernaculis seu è corporibus suis, recipiuntur in atriis; nondùm verò introducuntur in domum Dei seu in cœlum; ergo. Resp. domum Dei, seu cœlum spectari à S. Bernardo ut sedem perfectæ et consummatæ beatitudinis, ut patet ex clausulâ supra laudată, quæ statim sequitur: Nec enim præstare decet integram beatitudinem donec sit homo integer, etc.; et paulò post: Acceperunt jam singulas stolas, sed non vestientur duplicibus, donec vestiamur et nos. Stola prima ipsa est quam diximus felicitas et requies animarum, secunda verò immortalitas et gloria corporum; el verò quòd, juxta S. Bernardum, sancti jam sint in cœlo prout est sedes visionis Dei intuitivæ, constat tum ex jam prolatis testimoniis, tum maximè ex epist. 266 ad Suggerium ubi sic loquitur : Homo Dei, ne trepides exuere hominem illum qui de terrâ est, quid tibi et terrenis exuviis qui ad cœlum iturus, stolâ gloriæ mox indui habes? Similia leguntur serm. in Vigiliâ SS. Petri et Pauli, et serm. 2 in Festo eorumdem.

Inst. 5° Citato inter probationes serm. 2, S. Bernardus applicat animabus separatis textum Scripturæ: Signatum est super nos lumen vultûs tui : quo certissimè exprimitur cognitio abstractiva, et clausa respectu nostri facies Dei; ergo. Resp. in mente S. doctoris, vultum Dei respectu sanctorum signatum esse, non omninò, sed ex parte tantùm, ac proinde

applicatio textus non est ad rigorem accipienda. Inst. 6° Deus, ut dicitur ibidem, nondùm animas replet lætitiâ cum vultu suo; ergo. Resp. Dist. ant. Nondùm replet lætitià plenâ et consummatâ, concedo; nullâ prorsùs, nego. Additur enim: Licet non plenam, habent tamen lætitiam multam; hæc lætitia minùs perfecta adhuc exprimitur verbis sequentibus: Convertuntur in requiem suam, donec introire mereantur in requiem Domini; sensus enim est quòd lætitia præsens comparatè ad futuram magis completam, videatur potiùs gaudium proprium, quàm gaudium Domini; quem sensum expressiùs adhuc declarant hæc verba antecedentia: Gaudium habent sancti etiam in spiritu su, donec adveniat dies illa quâ introire mereantur ir, gaudium Domini.

:

[ocr errors]

Inst. 7° In eodem sermone sanctus abbas fusè explicat varia bona quibus nunc fruuntur animæ sanctorum; inter illa verò non recenset visionem beatificam; atqui hanc præ cæteris haud dubiè commemorâsset, si reipsà admisisset; ergo. Resp. Nego min.; scopus enim S. Bernardi erat deprimere conditionem præsentis beatitudinis sanctorum, comparatè ad futuram post resurrectionem; mirum igitur non est quòd distinctè non meminerit boni præstantissimi, quod est visio Dei intuitiva. Implicitè tamen bonum illud exprimitur generali voce, præsentis quietis, quam ibi S. doctor adjungit recordationi transactæ virtutis et expectationi futuræ consummationis. Sanè, juxta S. Bernardum, animæ in illà requie, velut in strato detectabiliter et feliciter dormiuni, id autem non aliter sit quam per visionem Dei et amorem fruitivum, ut colligitur ex aliis testimoniis ejusdem S. doctoris; ergo. Ex his prompta est et facilis responsio ad textum. qui objici solet ex serm. 4 in Dedic. Eccles. n. 5: In his liberatio magis à mato quàm boni muneratio est, nisi quòd dura nos nostræ necessitatis experientia cogit, absentiam mali, bom cumulos æstimare; enimverò, quando S. Bernardus affirmat felicitatem præsentem sanctorum positam magis esse in liberatione à malo quàm in boni possessione, id non debet accipi in sensu stricto et absoluto, sed comparatè tantùm ad beatitudinem completam, quam putat futuram longè perfecliorem post resurrectionem.

§ 2. Utrùm alicui homim in hâc vitâ concessa aliquando fuerit visio Dei intuitiva.

Sicut certum est juxta legem ordinariam fieri non posse, ut homo vitam mortalem agens videat Deum intuitivè, ita pro certo tenendum est, id fieri posse extraordinariè; id enim procul dubio non superat divinam omnipotentiam. Certum quoque supponimus, ex tractatu de Incarnatione, animam Christi viatoris hac prærogativâ donatam fuisse, propter unionem hypostaticam cum Verbo divino. Difficultas est de puris hominibus, utrùm actu et de facto istud donum alicui in hac vità concessum fuerit, præsertimque dubium movetur de Moyse et S. Paulo, quibus aliqui religiosi suum addunt patriarcham, sed sine ullo gravi fundamento. Feliciùs id posset conjici de B. Virgine; ve

[blocks in formation]

Prob. 1° ex veteri Testamento: Exodi 53. Moyses, exoptans Deum se alloquentem videre, ait, v. 13: Ostende mihi faciem tuam; respondet Deus, v. 20: Non poteris videre faciem meam, non enim videbit me homo et vivet. Verum quidem est ibi sermonem esse de præstanti quâdam formâ assumptâ; at non negatur visio formæ assumptæ, nisi quia multò minùs videri potest propria Dei substantia. Prob 2° cx novo Testamento: Joan. 1, v. 18 : Deum nemo vidit unquàm; si nemo, ergo ncc Moyses; nam et ibi specialiter Christus Moysi præfertur aliisque doctoribus veteris Testamenti, quòd cùm nemo Deum vidisset, Christus tanquàm Dei Unigenitus, nihil doceret, nisi quod in sinu Patris didicisset; id clarè indicant verba sequentia : Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit; et c. 6, v. 46: Non quia Patrem vidi: quisquam, mısi is qui est à Deo, hic vidit Patrem. 1 ad Tim. 6, v. 16: Lucem inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest; loquitur ibi procul dubio Apostolus de hominibus vitam mortalem agentibus, ejusque propositio negans est universalis et absoluta, proindeque comprehendit Moysen ipsumque eumdem S. Paulum, qui hæc scripsit post suum raptum in tertium cœlum. Unde idem Apostolus, 1 ad Cor. 13, v. 12, statum hujus vitæ opponens futuro, ait: Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem. Prob. 3° ex SS. Patribus: nihil sanè expressius verbis S. Irenæi lib. 4 adversùs Hæreses cap. 20: Neque Moyses vidit Deum, nec Elias, nec Ezechiel, qui multa de cœlestibus viderunt....; quæ ab his videbantur, erant similitudines claritatis Domini; idem planè docent Orig. in cap. 1 Isaiæ, Tertull. et alii, quorum discrta admodùm testimonia videri possunt in Prælectionibus. Laudantur quidem et nonnulli Patres pro sententia contrariâ, sed longè pauciores sunt, nec in opinione suâ tam firmi et stabiles fuerunt. S. Augustinus inprimis hâc in re multùm vacillavit, et diversa in diversis operibus scripsit. Similiter, licet S. Thomas hic nobis adversetur, alibi tamen sæpiùs nostræ interpretationi favet, præsertim 1-2, q. 98, art. 3, ubi docet visionem Moysis non esse intelligendam de visione Dei secundùm essentiam, sed de colloquio per substantiam creaturæ. Præterea in hujusmodi quæstionibus quæ ad factum, non ad dogma pertinent, potest quisque liberè eam amplecti partem, quæ sibi videtur Scriptur.e magis consona, nec Patres inter se dissidentes conciliare tenetur.

Obj. 1o Exodi 33, v. 11 : Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut soiet loqui homo ad amicum suum; ergo vidit Deum intuitive Resp. Nego conseq.; nam 1° ibi non agitur de ipsâ Dei substantià, sed de formâ assumptâ à Deo, sive potiùs ab angelo, qui nomine Dei loquebatur, ac proinde ex his sequeretur tantùm quòd Moyses vidisset hanc formam facie

ad faciem; 2o d.citur quidem quòd Deus alloqueretur Moysen facie ad faciem, non autem quòd Moysi ostenderit faciem suam; hæc autem duo in phrasi Scripturæ omninò distinguuntur: prius siquidem dicitur de iis à quibus Deum visum non fuisse; certum est nempe de omnibus Israelitis, ut patet ex Deut. 5, v. 4, collato cum cap. 4 ejusdem libri v. 12 et 15, illudque discrimen manifestum est ex ipso cap. 33, quod objicitur; ibi enim post mentionem factam colloquii facie ad faciem, Moyses faciem Dei secum loquentis videre postulat, nempe v. 13 et 18. Deus autem respondet v. 20 : Non poteris videre faciem meam; et v. 23 : Videbis posteriora mea (id est, fulgorem quemdam minùs perfectum gloriæ meæ), faciem autem meam videre non poteris; itaque verba illa, loquebatur facie ad faciem, indicant tantùm familiarem loquendi modum; unde paraphrasis Chaldaica vertit, verbum ad verbum, et septuaginta Interpretes, præsens, præsenti, alii verò, familiariter.

Inst. 1° Ibidem, v. 19, Deus ait: Ostendam tibi omne bonum; atqui illud omne bonum est ipsa divinitas, ergo. Resp.: Juxta aliquos hæc verba referenda esse, non ad præsens seculum, sed ad futurum; verùm non indigemus istâ responsione, 2c simpliciter neganda est minor propositio; nam apud Hebræos, omne bonum idem est ac aliquid optimum et pulcherrimum; adeòque sensus est quòd licet Moyses videre non posset totum fulgorem formæ sub quâ tunc Deus apparebat, aliquid tamen ex eâ eximium et insolitum visurus esset, sicque ista verba optimè cohærent cum versu 20 et 23.

Inst. 2° : Num. 12, v. 6, sic loquitur Deus : Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo meâ fidelissimus est; ore enim ad os loquor ei et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt; his verbis Moyses aliis prophetis in eo præponitur, quòd ipse, non autem alii Deum intuitivè viderint; ergo. Resp. Nego ant., et dico in eo tantùm stare discrimen, quòd in formå visibili Deus Moysi modo longè excellentiori appareret, quàm aliis prophetis, quibus non solebat loqui, nisi per somnia et quasdam in phantasiâ impressiones, ita ut hæc visio comparatè ad priorem se haberet velut ænigmatica ad facialem et intuitivam.

sensus.

Inst. 3°: Citata verba ex lib. Num. similia sunt sententiæ Apostoli : Videmus per speculum in ænigmate; lunc autem facie ad faciem; ergo idem est utrobique Resp. Nego conseq., et dico ex adjunctis diversum sensum facilè dignosci; quippe apud S. Paulum nullum vestigium est formæ alicujus assumptæ, ac proinde cjus verba non possunt intelligi nisi de visione intuitivâ ipsius divinitatis quam opponit cognitioni fidei quæ obscura est et ænigmatica; at verò expressiones libri Numerorum certissimè alludunt ad id quod refertur Exodi 35, de Deo loquente in formà assumptà; quo etiam sensu patriarcha Jacob Gen. 32, v. 30, ait : Vidi Deum facie ad faciem.

:

Obj. 2° S. Paulus 2 Cor. 12, v. 2, de se ipso sic lo

quitur: Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cœlum; et scio hujusmodi` hominem..........., quoniam raptus est in paradisum, et audivit arcana verba quæ non licet homini loqui; ergo donatus est visione Dei intuitivå. — Resp.: Nego conseq.; nam ait quidem Apostolus se audivisse arcana verba, id est, multa in hoc raptu abscondita mysteria cognovisse; at ne verbum quidem habet de visionc Dei intuitivă. Cùm autem ibi extollat suum apostolatum, hanc profectò prærogativam non omisisset, si eâ fuisset ornatus. Et certè in primo versu dixerat tantùm: Veniam ad visiones et revelationes; ergo de iis tantùm agit versu sequenti, non autem de manifesto Dei intuitu, quem ipse negat in Epist. ad Timotheum ulli hominum concessum fuisse, vel posse concedi. Confirmatur, quia clarus et intuitivus Dei conspectus secum non admittit obscuritatem; atqui S. Paulus testatur se ignorare an in corpore an extra corpus raptus fuisset; ergo.

Inst. 1°: Dicit S. Paulus se raptum in paradisum; ergo. Resp. Dist. ant. Se raptum in paradisum, ut audiret arcana verba, sicut statim explicat, concedo; ut videret Deum, nego; non negamus tamen quin potuerit videre gloriosam Christi humanitatem, sicut ipse in terris degens S. Stephanus vidit.

Inst. 1o Ad simplicem mysteriorum revelationem necessarius non erat raptus ad tertium cœlum: ergo factus est ad visionem Dei intuitivam. Resp. Nego conseq.; nam non ex necessitate, sed ex Dei beneplacito raptus est S. Paulus ut audiret arcana verba, fortė revelata per ipsum Christum secundùm humanitatein visum intuitivè.

Inst. 3°: In conversione S. Pauli, Christus ipsum alloquens ait, Act. 26, v. 16. Constituam te ministrum et testem eorum quæ vidisti; ergo. Resp. Nego conseq.; nam hæc verba referuntur ad visionem factam in ipsâ conversione S. Pauli, non autem ad raptum in tertium cœlum, qui non nisi pluribus postea annis contigit.

ARTICULUS III.

De principiis effectivis visionis Dei intuitivæ. Tria à theologis vulgò distinguuntur visionis beatificæ principia: primum ex parte objecti, nempe species ipsius repræsentativa; secundum ex parte Dei, ut ex causâ primariâ, nempe vel lumen gloriæ, vel concursus aliquis extraordinarius; tertium ex parte hominis, et est ipse intellectus. De his seorsim agendum.

§ 1. Utrùm in visione beatificâ admittendæ sint species impressa et expressa.

Duplicem intellectum distinguunt veteres philosophi, passivum scilicet et activum. Intellectus passivus recipit imagines ab objectis profluentes, quæ vocantur species impressæ; activus verò ad præsentiam speciei impressæ producit formalem objecti repræsentationem

quæ dicitur species expressa. Prior species est quasi vicaria objecti, et vices ipsius gerit supplendo defectum ejus præsentiæ; species verò expressa est terminus actionis vitalis quâ homo constituitur formaliter intelligens, et dicitur verbum mentis. Recentiores philosophi vulgò rejiciunt distinctionem intellectus passivi et activi; sed plurimi inter eos admittunt in animâ quasdam species, seu formulas objectorum repræsentatrices, sive productas ab intellectu, sive saltem in eo receptas. Difficilè quidem intelligitur quid sint illæ species, et quomodò menti exhibere possint objectorum perfectiones quas non continent; sed si semel admittantur quoad objecta creata, poterunt quoque in visione intuitivâ admitti. Si quid enim ex parte Dei obstaret, maximè ejus infinitas; atqui istud obstaculum facilè tollitur dicendo Deum secundùm sc infinitum, non repræsentari nisi modo finito, cùm visio Dei sit quidem clara et intuitiva, sed non comprehensiva, ut explicatur infra; ergo. Ex his principiis facilè colligitur non posse certò et evidenter demonstrari speciem Dei sive impressam, sive expressam, esse impossibilem; ad difficultatem verò an reipsà de£tur in visione Dei intuitivâ duplici propositione conabimur satisfacere.

Prima propositio: Inutilis est prorsùs in visione beatificà species impressa. Id constat quia munus speciei impressæ est supplere objecti absentiam, vel, ut aiunt, nimiam materialitatem et improportionem; atqui neutrum horum occurrit in visione intuitivâ : nam 1° Deus est menti maximè præsens, et intimior intimo nostro, ut ait S. Augustinus; 2° nulla est improportio, cùm Deus sit per se maximè intelligibilis, utpote cctus purissimus ergo.

[ocr errors]

Dices: Deus est objectum superans vires intellectûs; ergo datur hic improportio. Resp.: Dist. conseq. : Datur improportio ex debilitate facultatis, concedo; ex defectu in objecto, nego. Unde requiritur lumen gloriæ ex parte intellectûs, ut dicetur infra, non autem species quæ debeat supplere defectum objecti.

Inst. Speciei impressæ munus proprium est ut uniat objectum facultati, ipsam informando eique inhærendo; atqui hæc Deus præstare non potest; ergo. - Resp. Dist. min.: Præstare non potest cum imperfectionibus, concedo; sublatis imperfectionibus, nego; nam potest immediatè uniri facultati instar objecti, sine inhæsione et informatione.

mæ 1 q. 27, art. 1, ubi sic disserit : Quicumque intelligit, ex hoc ipso quòd intelligit, procedit aliquid infra ipsum quod est conceptio rei intellectæ...., et dicitur verbum cordis significatum verbo oris; atqui, si istud verum sit de aliis intellectionibus, debet etiam admitti in visione beatificâ, quæ non minùs est actio quàm aliæ intellectiones. Et verò, sicut Deus seipsum contemplando, ut ostenditur in tract. de Trinitate, producit verbum quod est imago ipsius substantialis, ita congruè omninò dicitur quòd in visione Dei intuitiva producatur similiter aliquod verbum quod sit Dei quædam repræsentatio non quidem substantialis; aliàs Deus esset, sed accidentalis.

Dices 1° : Iste modus repræsentandi per imaginem accidentalem est prorsùs inintelligibilis; ergo non est admittendus. Resp. 1°; Nego conseq.; nam in mysteriis nostris et operationibus supernaturalibus quærendæ non sunt evidentes ac philosophicæ explicationes; 2° minui potest difficultas, dicendo verbum quod producitur in visione beatificâ, nihil aliud esse quàm mentis perceptionem et intellectionem, quatenùs pro objecto habet ipsum Verbum divinum, quod est imago Dei substantialis, ita ut verbum mentis ex parte beatorum non sit entitativè repræsentatio Dei, sed objectivè tantùm et terminativè. Idque consonat doctrinæ theologorum, qui, ut declarabitur infra, dicere solent quòd beati omnia videant in Verbo divino.

[blocks in formation]

Dices 3° Filius divinus intelligendo nihil producit; ergo falsum est quòd omnis intellectio aliquid producat. Resp. Nego conseq.; nam intellectio Filii est realiter quid idem cum intellectione Patris quæ producit ipsum Filium; ergo falsò concluditur ex antecedenti quòd realiter existat aliqua intellectio quæ nihil producit.

§ 2. De lumine gloriæ.

Secunda propositio: Admittendum est in visione beatificâ verbum mentis, quod vocant speciem expressam. Prob. 1° ex S. Augustino lib. 9 de Trinit. c. 11, ubi sic loquitur : Quemadmodùm, cùm per sensus corporis discimus corpora, fit eorum aliqua similitudo in animo nostro quæ phantasia memoriæ est, ita cùm Deum novimus...., verbum est, fitque aliqua Dei similitudo illa notitia; tamen inferior est, quia in inferiore naturâ est, creatura quippe animus, creator autem Deus; et lib. 14, cap. 17, ad hæc verba : Similes ei erimus, sic habet: Hinc apparet tunc in ipsà imagine Dei fieri cjus plenam similitudinem, quando ejus plenam perceperit visionem. Prob. 2° auctoritate et ratione S. Tho- riæ strictiùs sumpto, nempe pro aliquâ formâ habi

Lumen gloriæ, generaliùs sumpto nomine, est quodcumque auxilium supernaturale adjuvans ad visionem beaticam eliciendam. Eoque sensu tam certa est ejus existentia, quàm certum est Deum ab homine solis viribus naturæ videri non posse intuitivè, quod supra jam demonstratum est, imò et fide constat ex defini→ tione mox citandà concilii Viennensis. De lumine glo

« VorigeDoorgaan »