Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Objicies 3°: Millenariorum dogma nititur traditione apostolicâ, cùm illud Papias à S. Joanne Evangelistâ didicerit, atque alii deinceps vetustissimi Patres idipsum docuerint, nimirùm S. Justinus Martyr, in Dialogo cum Tryphone; S. Irenæus lib. 5 adversùs hæreses c. 31; Tertull. lib. de Oratione cap. 5, et de Animâ cap. 34; Lactantius lib. 5 Instit. cap. 24, etc.; ergo.Resp. Neg. ant.; etenim 1° Papias, ut jam observatum est, non S. Joannis Apostoli, sed alterius Joannis Presbyteri auditor fuit; quòd si reverà Apostolum audierit, veram profectò ejus mentem assecutus non est, sed ad alienum sensum detorsit, sicut locum Apocalypsis supra explanatum. Id habemus ex Euseb. lib. 3, cap. 39, qui et addit virum hunc mediocri admodùm ingenio præditum fuisse. 2° Tametsi ipsius pietate et gravi auctoritate multi in errorem inducti sint, plures tamen eidem palàm obstiterunt, ut vidimus inter probationes et ampliùs constabit ex dicendis in sequenti conclusione. 3° Testimonia veterum Patrum non probant traditionem apostolicam, nisi in iis quæ ipsi docuerunt velut communem Ecclesiæ fidem; atqui veteres Millenariorum fautores doctrinam hanc non proponebant ut fidem Ecclesiæ, sed ut meram opinionem quam à multis impugnari non ignorabant, et in quâ ipsi non admodùm firmi stabant; neque aliunde erant inter se consentientes, sed tot ferè apud eos sensus erant, quot capita. Ex quibus omnibus patet longè à Millenariorum errore abesse characteres veræ traditionis quos assignat Vincentius Lirinensis in Commonitorio Quod semper, quod ubique, quod ab omnibus creditum est.

CONCLUSIO II.-Sanctorum animæ quibus nihil expiandum superest, statim admittuntur ad visionem Dei intuitivam.

Ne probationum copia confusionem ac tædium generet, eas ad certa capita revocabimus eisque objectiones ejusdem ordinis subjiciemus.

Prima probatio ex Scripturis.

Plura nobis sacræ Scripturæ suppeditant argumenta. Primum sic formari potest: Talis admittenda est visio beatifica, qualis nobis proponitur in Scripturis, ut objectum spei christianæ; atqui ea visio ut statim post mortem consequenda nobis proponitur in Scripturis tanquàm objectum spei christiana; ergo. Minor probatur ex 2 Cor. 5, v. 1, ubi S. Paulus christianam spem sic excitat: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quòd ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cœlis; ibi manifestè indicat Apostolus timendam non esse mortem corporalem, eò quòd per ipsam habitatio terrena mutanda sit in cœlestem; atqui vanum prorsùs foret istud nostræ fiduciæ motivum, si post resurrectionem tantùm et ultimum judicium futura esset ista felix mutatio; ergo. Vis istius argumenti novam accipit lucem ex verbis sequentibus usque ad versum 7; ibi enim, cur sancti desiderent mortem, hanc rationem affert Apostolus, quòd in hâc vitâ peregrinemur à Domino, et ambulemus per fidem et

non per speciem; atqui ista ratio desiderii sanctorum esset planè nulla, si in alterâ vitâ absentes essemus à Christo; atque adhuc speraremus, nec possideremus visionem Dei in specie; ergo. Confirmatur insuper argumentum ex iis quæ de se ipso habet idem Apostolus ad Philipp. 1, v. 21 et 23: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum.....; coarctor è duobus, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo; optat eò loci Apostolus citiùs dissolvi, ut citiùs possit frui gloriâ cum Christo; atqui ista acceleratio gloriæ per mortem non fieret, si adhuc expectandum esset supremum judicium; ergo.

Secundum argumentum sumitur ex descriptione cœlestis Jerusalem, in quâ repræsentantur sancti ut jam fruentes æternâ beatitudine, perinde ac angeli. Hebr. 12, v. 22 et 23: Accessistis ad montem Sion et civitatem Dei viventis, Jerusalem cœlestem, et multorum: millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in cœlis, etc.; et in Apocal. cap. 7, v. 9: Vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat....., stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum; quòd his verbis repræsentetur status actualis sanctorum qui fruuntur visione divinâ, dubium esse non potest, præsertim si ista conferantur cum sequentibus usque ad finem capitis.

Tertium argumentum sumitur ab exemplis : præci puum est sancti latronis Lucæ 23; cùm enim Christo dixisset: Domine, memento meî, cùm veneris in regnum tuum, respondet ei Christus: Amen dico tibi, hodiè mecum eris in paradiso, id est, quædam visionis gaudia mecum degustabis. Significatur quidem ibi Paradisi nomine sinus Abrahæ, seu limbus, ex S. Augustino epist. 57; sed designatur ut locus quidam felicitatis; generale enim, inquit, Paradisi nomen est ubi feliciter vivitur; specialiter verò in morte Christi limbus cœpit esse quidam paradisus propter præsentiam animæ Christi visitantis veteres Patres eisque revelantis suam glorificationem futuram post quadraginta dies, juxta illud Ephes. 4, v. 8: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem. Aliud exemplum est S. Stephani qui Act. 4, exclamat : Video cœlos apertos, el Filium hominis stantem à dextris Dei, et paulò post ait: Domine Jesu, suscipe spiritum meum, videlicet tanquàm illicò ad eum evolaturus in cœlum. Postremum exemplum his contrarium, est divitis epulonis, de quo Luc. 16 dicitur: Et mortuus est dives et sepultus est in inferno; et mox ipse ait : Crucior in hâc flammâ; certè si reprobi statim suppliciis addicuntur æternis, multò magis justi debent sine morâ præmio donari; Deus siquidem pronior est ad misericordiam quàm ad justitiam. Psal. 144: Miserationes ejus super omnia opera ejus. Verum quidem est in veteri Testamento usque ad Christum dilatam fuisse sanctorum glorificationem; sed quæ ratio in isto tempore exigebat, ea nunc penitùs cessavit, nimirùm quòd Christo redemptore nondùm glorificato, necdùm aperti essent cœli.

Quartum argumentum continet rationem theologicam in Scripturis fundatam, quæ sic potest proponi :

Lex justitiæ postulat ut merces detur mercenario sine morà, Levit. 19: Non morabitur apud te opus mercenarii tui usque mane; atqui visio beatifica ex pacto Dei debetur sanctis tanquàm merces, ejusque concessio est actus justitiæ; ad Tim. 4, v. 8: In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, etc.; ergo non debet differri. Hoc argumento utitur S. Thomas lib. 4 contra gentes, additque istud Joel. ult. v. 4: Citò velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. Confirmatur ex Prov. 13, v. 11: Spes quæ differtur affligit animam; unde facilè colligitur quòd si sanctis merces differretur, illis crearetur afflictio, et quidem sine causâ, cùm supponantur ab omni et culpæ, et pœnæ reatu immunes; ergo.

Objicies 1°: Scripturæ ubique repræsentant sanctorum mercedem ut suspensam usque ad ultimum judicii diem. Matth. 34, v. 13, et c. 25, v. 34; Rom. 2, v. 5 et 6; 1 Cor. 1, v. 8; 2 Petri 2, v. 9, et c. 3, v. 7; 1 Joan. 4, v. 7; ergo. Ita objicit Calvinus lib. 3 Institutionis cap. 25.-Resp. Dist. ant.: Ita repræsentant mercedem completam, et cum solemni apparatu omnibus simul electis rependendam, concedo; qualemcumque mercedem, nego; ratio igitur cur in Scripturis sanctorum merces referri soleat ad ultimum judicium, hæc est, quòd sæpiùs loquantur de solemni præmii largitione quæ fiet toti simul corpori electorum sub capite suo Christo adunatorum; idque per comparationem ad antiquum morem præmia publicè decernendi athletis ac militibus qui insigne aliquod facinus patrȧrant; præterea scopus proprius Scripturæ est at incitet homines ad bona opera intuitu suæ mercedis totalis et adæquatæ; hæc autem danda non est nisi in supremo judicio. Quòd autem præter illud judicium generale aliud sit particulare, quo unicuique privatim pronuntiatur sua sors æterna, ac bonis decernitur beatitudo incompleta, sicut et malis debita pœna, certò colligitur ex testimoniis jam relatis, quibus hæc adjunge: Ecclesiastici 11, v. 28, Spiritus sanctus, ut homines invitet ad bona opera, ante oculos ponit judicium in die obitûs futurum: Facile est, inquit, coram Deo in die obitûs retribuere unicuique secundùm vias suas; non agitur sanè ibi de facilitate solius possibilitatis, quæ nihil prodesset ad stimulandos homines, sed de facilitate futuræ executionis; unde versu sequenti additur: In fine hominis denudatio operum ejus; et Hebr. 9, v. 27: Statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium; denique Psal. 126 dicitur: Cùm dederit dilectis suis somnum, ecce hæreditas Domini; id est : statim à somno mortis, dilectis Dei retribuitur hæreditas patriæ cœlestis.

Objicies 2o: In parabola operariorum, Matth. 20, denarius quo repræsentatur merces bonorum operum, non datur nisi in fine diei, hoc est, in fine mundi; ergo. -Resp., juxta mox dicta, per denarium designari mercedem completam et publicè decernendam; vel si designatur incompleta, vel vesperâ significabitur obitus uniuscujusque, isque sensus maximè congruit scopo parabolæ, nimirùm ut ostendatur nemini de salute desperandum esse, cùm omnes possint salvari,

etiamsi in extremå vitæ periodo fuerint conversi, modò sincerè id agant, et usque in finem perseverent. Valdè etiam probabilis est interpretatio eorum qui per vesperam intelligunt totum tempus à morte Christi usque ad finem mundi (quod est ultima mundi ætas, et vocatur novissima hora, 1 Joan. 2, 18), ita ut sensus sit, quòd Christiani novissimo loco vocati comparatè ad Judæos, non minorem quàm ipsi mercedem sint accepturi. Hæc interpretatio videtur magis litteralis, et apposita ad præcipuum Christi intentum, videlicet ut ostenderet suos discipulos non esse Judæis priùs vocatis postponendos.

--

Objicies 3°: Ex S. Paulo, Hebr. 11, sancti veteris Testamenti non nisi post generalem carnis resurrectionem Deum visuri sunt. Hoc enim de illis habet. v. 13: Juxta fidem defuncti sunt isti, non acceptis repromissionibus; et v. 16: Nunc autem meliorem appetunt patriam, id est, cœlestem; et rursùs in fine capitis: Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis aliquid melius providente, ut non sine nobis consummarentur; ergo. — Resp. Nego ant., et dico ibi Apostolum non respicere ad diem ultimi judicii, sed ad primum Christi adventum, sensumque esse quòd ante hunc adventum sancti veteris Testamenti non receperint suorum mercedem meritorum, ut non sine Christianis et Christo electorum omnium capite in cœlum ingrederentur : illud enim est quod intendit probare, non nisi per ascensionem Christi cœlum fuisse reseratum. Cùm igitur dicitur v. 16: Nunc autem meliorem appetunt, particula nunc non indicat circumstantiam temporis quo loquebatur Apostolus, sed æquivalet adversativæ, sed, atqui, et sensus est veteres Patres non statim consecutos fuisse factas sibi promissiones, sed expectâsse usque ad adventum Christi ut in cœlestem patriam ab ipso introducerentur.

Objicies 4o: Non videbimus Deum sicuti est, nisi cùm Christus in suâ apparuerit gloriâ orbem judicaturus. Id non obscurè indicat S. Joannes, 1 Epist. cap. 3, v. 2: Scimus, inquit, quoniam cùm apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est; ergo. Resp. Neg. ant., et dico, juxta contextûs seriem, ista verba, cùm apparuerit, non videri referenda ad Christum venturum, sed ad præcedentia, quid erimus, ita ut sensus sit: Cùm apparuerit, quid erimus; id est, cùm per resurrectionem in corpore glorioso, manife statum fuerit quanta sit merces nobis repensa pro me ritis, similes ei erimus, id est, nostra ad Deum assimilatio toti mundo innotescet: Quoniam videbimus eum sicuti est; id est, et ratio istius gloriæ declarabitur, nempe quòd Deum sicuti est videamus. Unde tempus futurum in hoc posteriori membro, non refertur ad substantiam visionis, sed ad ejus effectum et declarationem externam. Quòd si verba hæc, cùm apparuerit, referantur ad Christum, locus ille explicandus erit de beatitudine completâ hoc modo: cùm Christus gloriosus apparuerit ad judicandum, tunc ei similes erimus in animâ et corpore, eumque videbimus sicuti est, sive quoad divinitatem visione spirituali, sive quoad humanitatem per oculos corporis. Consonat ista responsio

doctrinæ S. Pauli ad Philipp. 3: Exspectamus, inquit, Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ.

Objicies 5° Pœna non infligitur reprobis in exitu hujus vitæ mortalis; ergo nec præmium justis rependitur, eadem quippe est ratio contrariorum. Prob. ant. quia dæmones, qui inter reprobos primum tenent locum, non cruciabuntur in inferno, nisi post judicium generale, ut colligitur ex Matth. 8, v. 29, ubi sic Christum alloquuntur: Venisti hùc ante tempus torquere nos; et S. Judas Apostolus in suâ Epist., v. 6, dicit eos æternis vinculis reservari in judicium magni diei. Idipsum etiam docent SS. Justin., Iren. et alii plures Patres; unde et S. Paulus eos vocat aerias potestates. Resp. Neg. ant. ejusque probationem: quòd enim dæmones jam torqueantur, constat ex 2 Petri 2, v. 4, ubi dicitur Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari; et verò angeli sunt ubique beati, et Deum vident. Angeli eorum semper vident faciem Patris, inquit Christus; ergo et dæmones ubique torquentur. Ad primum textum distinguo : Christus venit ante tempus torquere dæmones, quoad pœnam accidentalem, concedo; quoad essentialem, nego. Pœna accidentalis, quam reformidant dæmones, est detrusio in carcerem infernalem, sine licentiâ inde exeundi ad nocendum hominibus. Ad secundum eadem est responsio, nempe dæmones ad diem magni judicii reservari, completè et per omnem modum cruciandos; non autem quòd nunc minimè patiantur pœnam essentialem, quæ sita est in visionis Dei privatione, et ignis æterni perpessione.

Objicies 6o Juxta doctrinam S. Pauli, 1 Cor. 15, v. 16 et sequentibus, tota nostra beatitudo pendet à resurrectione corporum; ergo anima non potest suâ frui beatitudine, antequàm corpus resurgat.-Resp. : Dist. ant. Pendet à resurrectione corporum ut futurâ aliquando, concedo; ut jam factà nego; mens enim S. Pauli non est probare quòd ut anima sit beata, indigeat actuali sui corporis consortio, sed quòd si aliquando non esset iterùm unienda corpori, nequidem in antecessum posset verâ frui beatitudine, eò quòd scilicet intimo foedere ex Dei decreto ita sint sociata corpus et anima, ut bonum unius necessariò requirat bonum alterius, saltem ut certò futurum tempore per Deum statuto, et ratio ulterior est quòd corpus suas habens partes in merito, suas quoque habere debeat in præmio.

Secunda probatio ex conciliis et summis pontificibus.

Triplex est conciliorum generalium definitio circa actualem ac minimè dilatam sanctorum glorificationem, et visionem Dei intuitivam. Prima est concilii Lugdun. 2, an. 1274, in quâ expressè habetur animas eorum qui post baptismum non peccaverunt, vel à peccatis fuerunt purgati, mox in cœlum recipi. Secunda est concilii Florent., quæ sicut præcedens à Græcis pariter et Latinis fuit subscripta. In hâc autem, post repetita concilii Lugdun. verba, quòd sancti mox recipiantur in

cœlum, additur illos intueri ipsum Deum trinum et unum sicuti est, pro meritorum tamen diversitate, alium alio perfectiùs. Tertia est concilii Trident., sess. 24, de invocatione sanctorum, ubi Patres docent sanctos und cum Christo regnantes, orationes suas pro hominibus Deo offerre.... illos verò qui negant sanctos æternâ felicitate in cœlo fruentes invocandos esse...., impiè sentire. Eamdem catholicam veritatem decretis suis confirmârunt summi pontifices, scilicet Innoc. III, relatus in Jure canonico cap. Cùm Martha, tit. de Celebrat. Miss., cap. Majores, tit. de Baptismo, et cap. Apostolicam, tit. de Presbyt. non baptiz.; item Clemens IV, Nicol. III et Nicol. V, apud Raynaldum. Maximè verò Benedict. XII, in solemni Constitut. anni 1336, apud eumdem Raynaldum, ubi expressè definit quòd animæ sanctorum ante judicium generale Deum videant, visione, ut ait, faciali et intuitivâ, et contra sentientes velut hæreticos damnat; contra objicitur auctoritas Joannis XXII, de cujus mente fusiùs agendum.

Quid de dilatione visionis intuitivæ senserit
Joannes XXII.

Dubium non est quin ab exordio sui pontificatûs, anno scilicet 1316, usque ad annum 1330, summus ille pontifex steterit in communi fide suorum prædecessorum, de beatitudine sanctorum non dilatâ : etenim per illud intervallum plures edidit professiones fidei quam tenet Ecclesia Romana, in quibus inserta habetur definitio mox laudata concilii Lugdunensis. Professiones illæ diriguntur ad Armenos, ad Æthianos, ad Persas, etc., ut videre est apud Raynaldum, Baronii continuatorem; referuntur etiam ibidem acta multiplicis canonizationis ab eodem pontifice celebratæ, in quibus expressa habetur mentio visionis intuitivæ à sanctis illis obtentæ : ita præsertim in Diplomate pro sancto Ludovico Tolosano: In medio domûs suæ, inquit, ad Deum suum in gaudio contemplandum facie revelatâ, in suâ innocentiâ est ingressus. Circa annum 1330, cœpit agitari controversia de dilatione visionis Dei, et ad illud tempus refertur præsens dubium de fide Joannis XXII, quod ut resolvatur, sit

Prima propositio: Circa dilationem gloriæ sanctorum nihil unquàm pontificià auctoritate definivit Joannes XXII. Probatur, quia si quid minùs rectum iste pontifex dixit de eâ controversiâ, illud non in solemni aliquo decreto ad universam Ecclesiam directo protulit, sed in privatis duntaxat concionibus et disputationibus, ut ex mox dicendis ampliùs constabit.

[blocks in formation]

sponsione sacræ Facultatis Parisiensis ad Philippum Valesium; scilicet cùm Gerardus, minister generalis fratrum Minorum, à Joanne in Scotiam missus, per Galliam transiens publicè prædicàsset opinionem dilationis gloriæ sanctorum, eamque defendisset tanquàm opinionem ipsius pontificis Romani; eâ de causâ commotus Philippus congregavit in palatio Vincennarum sacræ Facultatis Parisiensis doctores,ab eis sciscitaturus quid eâ de re sentirent. Quantùm ad dogma, doctores responderunt suam esse unanimem sententiam, quòd animæ purgatæ (ipsa sunt verba) ad visionem nudam et claram, beatificam, intuitivam et immediatam divina essentiæ sunt assumptæ; quod verò spectat ad Joannem (cujus, inquiunt illi, sumus devotè servi et filii), multorum fide dignorum relatione audivimus quòd quidquid in hác materiâ sanctitas sua dixit, non asserendo seu opinando protulerit, sed solummodò recitando; ita referunt plures auctores. Certiùs verò id constat ex actis sacræ Facultatis quæ MSS. asservantur in Bibliothecâ S.-Sulpitianâ. 2° Accedit ad hæc declaratio ipsius Gerardi; namque palam confessus est, ut narrant Villanus et Belleforest, se, quidquid dixerat, disputandi tantùm gratiâ protulisse, ad mentem Joannis quem sequebatur. 3° Harricus sive Ulricus insignis doctor Germanus lib. 4, cap. ult., apud Raynaldum, ad an. 1331, n. 45, sic loquitur : Si sermo papalis piè et sanè intelligitur, non propriè sermo, nec definitio, nec determinatio, seu prædicatio; sed magis quasi quædam scholastica disputatio, aut disputantium collatio aptius esse perpenditur; id confessi sunt ipsi Joannis hostes et æmuli, Bona Gratia in suo Commentario, et Ptolomæus Lucensis in suâ Historiâ: In consistorio, inquit Lucensis, protestatus fuit (Joannes) quòd in prædictâ quæstione nihil definiendo, sed recitando dixerat, et quòd paratus esset revocare, si qua enormia dixisset ; ita quoque mentem Joannis intellexit Benedictus, ejus successor, qui apud eumdem Lucensem refertur dixisse sanctos videre clarè essentiam Dei, contra opinionem decessoris sui, qui de hoc dubium fecerat. 4° Idem constat ex responsione ipsius Joannis ad litteras Philippi regis, apud Raynaldum, ad an. 1333, n. 46; ibi enim contestatur se nihil definiisse, ct Philippum exorat ut liberam unicuique super eâ re sentiendi ac disserendi faceret potestatem. Refert etiam se curâsse ut pluries coram se agitaretur quæstio, ut meliùs posset veritas inveniri. Addit insuper se eumdem in finem scripsisse librum in quo rem, productis in medium Scripturæ et SS. Patrum testimoniis, elucidare conabatur. Hæc omnia certè præmonstrant homiHem qui partes agit dubitantis et disputantis, minimè verò definientis.

[ocr errors]

Quæ cùm ita sint, errore facti deceptus haud dubiè fuit Adrianus VI, quando Comment. in quartum Sent. (quod opus ediderat antequàm crearetur summus pontifex), ita scripsit: Fertur de Joanne XXII, qui publicè docuit, declaravit et ab omnibus teneri mandavit, quòd animæ purgatæ ante finale judicium non habent stolam, quæ est clara et facialis visio Dei; ipsum solum verbum, fertur, quo hic utitur Adrianus, satis indicat ipsum

non nisi ex incertis rumoribus locutum fuisse. Sanè ex historia constat quòd Joannes multos habue it hostes infensissimos qui de eo plurima falsa et calurnniosa sparserunt : talis fuit præ cæteris Okamus Minorita. Is enim adhæsit Ludovico Bavaro, qui Joannem deposuerat, eique, per vim et nefas, Petrum de Corbario ex eodem instituto antipapam suffecerat. Neque tamen, quod observandum, sive Okamus, sive alius quivis Joannis æmulus, cogitavit de eo excessu quem illi, non sine impudenti mendacio, imposuit Calvinus lib. 4 Instit. cap. 7, videlicet quòd anima simul moreretur cum corpore, cum eodem corpore in fine mundi

resurrectura.

Dices: Apud Raynaldum, an. 1331, num. 41, auctor coætaneus loquens de tribus sermonibus à Joanne pronuntiatis, hæc habet : Dogmatizatus est quòd sancti in cœlo non vident, nec videbunt usque ad diem generalis judicii et futuram corporum resurrectionem, faciem Dei, sive divinam essentiam, sed tantummodò videbunt humanitatem Christi; ergo. Resp. : Dist. verba: Dogmatizatus est de his per modum disputationis, concedo; per modum assertionis ac definitionis, nego. Ita explicat Ulricus supra citatus.

[ocr errors]

Inst. 1° Gersonius in Sermone de Paschate, explicans hæc verba: Mecum eris in paradiso, sic habet : Propter quod insuper apparet falsitas papæ Joannis XXII, quæ damnata fuit cum sono buccinarum coram rege Philippo avunculo tuo per theologos Parisienses, de visione beatâ, et credidit potiùs theologis Parisiensibus, quàm curiæ; ergo. Resp. dilationem visionis beatificæ non immeritò vocari à Gersonio falsitatem Joannis; quamvis enim hanc Joannes non proponeret nisi opinando ac disputando, cùm tamen studiosissimè colligeret quæcumque testimonia huic opinioni favere videbantur, ac vehementer exoptaret eam posse liberè ab omnibus propugnari, satis indicabat quòd ea sibi magis arrideret, ac verior appareret. Fatendum tamen Gersonium, qui tempore magni schismatis scribebat, stylo paulò acriori contra Joannem usum fuisse nec sanè factum, quale ab ipso enarratur, cohærere videtur cum eâ quâ nostri Parisienses eumdem pontificem prosequebantur reverentiâ, ut vidimus supra.

Inst. 2° Quoscumque habuit Joannes suæ opinionis impugnatores, hos duriùs vexavit, sicuti expertus est præsertim Thomas Valesius Dominicanus in carcerem missus; ergo falsum est quòd nihil voluerit definire.— Resp. sæviisse quidcm Joannem, sed in eos tantiun qui, sicut Valesius, opinioni cui favebat, notam hæreseos inurebant. De simili aliorum plurium contra eamdem opinionem temerariâ censurâ conquestus est pontifex in Epistolâ ad Philippum regem, nec immeritò; certum quippe est eam rcm, ante concilii Florentini definitionem, in fixum et constitutum dogma non transiisse.

Tertia propositio: Quæ minùs cautè de gloriâ sanctorum Joannes XXII aliquando dixerat, ea morti proximus retractavit. Prob. 1° ex ipsâ retractationis formulà quam refert Raynaldus ad an. 1334, n. 37 :

Fatemur, inquit, et credimus quòd animæ puryatæ, separatæ à corporibus sunt in cœlo, cælorum regno et paradiso, et cum Christo in consortio angelorum congregatæ, et vident Deum ac divinam essentiam facie ad faciem clarè, in quantùm status et conditio compatitur animæ separata; postea repetit quod jam supra audivimus, nempe se locutum semper fuisse per modum collationis et disputationis: Recitando, inquit, dicta Scripturæ sacræ et sanctorum, et conferendo, non determinando, nec etiam tenendo; demùm, quantùm ad ea quæ minùs sana videri possent, sic concludit : Insuper illa habemus, et haberi volumus pro non dictis, prædicatis et scriptis, et ea revocamus expressè, et ea submittimus determinationi Ecclesiæ et successorum meorum. Prob. 2o ex Benedicto XII, Joannis successore, et gestorum ab ipso fidelissimo teste; cùm enim ejus fides incusata fuisset, hanc Benedictus ab omni erroris nævo purgavit, in Diplomate quod ex manuscripto Vaticano descripsit Raynaldus ad an. 1334, ubi editam à Joanne suæ fidei declarationem et retractationem profert. Joannes quoque Villanus eamdem retractationem inseruit suæ Historia Florentina, sicuti eam acceperat à suo fratre Matthæo, qui in curiâ Joannis XXII co tempore versabatur. Denique ipse Okamus apud Raynaldum ad an. 1334, n. 29, profitetur verba hæc Joannis fuisse: Nunquàm nostræ intentionis fuit dicere aliquid contra fidem, et si aliquid diximus, totum et nunc

revocamus.

Tertia probatio ex precibus et antiquo Ecclesiæ usu.

Ad fide: Ecclesiæ comprobandam efficacissimum est argumentum ex ejus ritibus ac precibus desumptum; notura quippè est istud Coelestini Papæ effatum Epist. 2 ad episc. Galliæ: Legem credendi statuit lex supplicandi; porrò fidem dogmatis quod propugnamus, pluribus modis in precibus ac ritibus Ecclesiæ habemus consignatam; etenim 1° antiqui Sacramentorum codices sanctos jam frui beatitudine cœlesti sæpiùs testantur; ità præsertim omnium vetustissimus Gelasianus codex lib. 2, pag. 182, ubi legimus martyres jam cœlestia præmia esse consecutos; et pag. 148, in festo sanctarum Perpetuæ et Felicitatis : Quæsumus, inquit, ut, sicut illis gloriam contulisti, nobis indulgentiam largiaris; et in festo SS. Gervasii et Protasii : Ut quos, inquit, gloriâ sublimâsti, etc.; perantiqua etiam est oratio adhibita in festo S. Gregorii: Deus, qui animæ famuli tui Gregorii æternæ beatitudinis præmia contulisti, etc. 2° Ejusdem fidei certa indicia facilè agnoscet quisquis antiquum Ordinem Romanum, aut Missale Gothicum, lib. 3, de Liturgià Gallicanâ editum, necnon Sacramentarium Gallicum quod è MS. antè annos mille exarato tom. 1 Musai Italici insertum est, aliaque id genus sacra antiquitatis monumenta consuluerit. 5° Validum etiam argumentum nobis suppeditat mos à primis seculis in Ecclesià Christi solemnis, diversus ab eo qui antè adventum Christi vigebat scilicet antè Christum Ecclesia deflebat sanctorum mortem, eos verò ut cœli cives non colebat, neque invocare solebat; post Christum verò Ecclesia

diem mortis sanctorum natalem appellat. et celebrat cum gaudio, eorumque apud Deum auctoritatem et patrocinium implorat. Undè istud discrimen ? nimirum quia antè Christum mors non erat initium vitæ gloriosæ in cœlo sicut nunc est, nec sancti ordinariâ lege preces ad se directas cognoscebant, sicut nunc cognoscunt in Verbo, seu in Deo ipso viso intuitivė. 4° Idipsum confirmant historiæ et Acta antiqua martyrum aliorumque sanctorum, in quibus multa commemorantur quæ manifestè supponunt communem fuisse fidem animas sanctorum statim consequi mercedem suorum laborum, et mortis pro Christo toleratæ. Plura hujusmodi exempla proferenr in quartà probatione ex SS. Patribus.

-

Obj. 1° Ecclesia in suis Liturgiis indiscriminatim orat pro omnibus defunctis, ut Deus illis locum quietis et refrigerii dignetur indulgere; supponit igitur quòd nulli fruantur gloriâ. Ità præsertim in Liturgiâ S. Jacobi, ubi hæc habentur : Memento, Domine Deus noster, spirituum et universæ carnis, quorum memoriam agimus ex Abel justo usque ad hodiernam diem : fac eos requiescere in regione viventium in regno tuo, et deliciis paradisi, in sinu Abrahæ, Israel et Jacob; et in Liturgiâ S. Basilii : Memento omnium qui dormierunt in spe resurrectionis vitæ æternæ... fac eos quiescere, ubi visitat lumen vultûs tui; similia leguntur in Litucgiis Æthiopum et S. Cyrilli catechesi 5. Resp.: Dist. ant. Orat Ecclesia indiscriminatim, sensu tamen diverso per suam intentionem aliunde satis notam determinato, concedo; eodem prorsùs sensu, nego; scilicet cùm Ecclesia in suis precibus non intendat exponere sua dogmata, sed ea supponat ex catechesibus nota, indè fit ut ad vitandas circumlocutiones, utatur nonnunquàm vocibus quæ possunt in diver sum verti sensum, sed quarum significatio per usum ipsum et intentionem omnibus manifestam satis est determinata: itaque in præsenti materià locutiones quæ videntur exprimere generale desiderium obtinendæ felicitatis pro omnibus defunctis, per distributionem accommodam sic debent intelligi, ut respectu animarum quibus aliquid luendum superest, significent verum desiderium, veramque deprecationem; at verò respectu sanctorum qui jam Deo fruuntur, exprimant simplicem complacentiam in eorum gloriâ præsente, et desiderium cum indubitatâ spe ejusdem in perpetuum duraturæ. Id adeò verum est, ut etiam nùm ubi certa est fides dogmatis pro quo decertamus, Ecclesia tamen similes adhibeat preces; orat enim in Canone pro omnibus qui dormierunt in somno pacis, additque: Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii, lucis et pacis, ut indulgeas deprecamur.

Inst. Atqui Ecclesia orat etiam distinctè pro is quibus certum est nihil luendum superesse, scilicet pro Apostolis, pro martyribus et ipsâmet B. V. Marià: sic in Liturgià S. Marci, post commemoratos prophetas, Apostolos, martyres, additur: Horum omnium animabus dona requiem..., in sanctis tabernaculis, in regno tuo; in Liturgià S. Greg. Theologi: Dignare, Domine,

« VorigeDoorgaan »