Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

intuitivè, vidisse autem postea (aliàs id pugnaret contra ipsos adversarios); sed sensus est, quòd anteà simplex esset visio, postea verò tam perfecta esset cognitio, ut posset dici comprehensio. Talis, inquam, erat non de naturâ Dei in se, sed de eâ ut attemperatâ per humanitatem assumptam. Ad quartum et quintum, mens S. Doctoris est ut ostendat Anomæos perperàm omninò iis uti testimoniis ad adstruendum suum errorem, ipsisque opponit sensum restrictum ad visionem, intuitivam quidem, sed imperfectam comparatè ad comprehensionem, atque attemperatam ad nostrum finitum intelligendi modum. Eam quoque imaginationem vocat, quia sicut homo comparatus Deo nihil nisi umbra est, sic visio beatifica imaginatio quædam est, si cum divinâ cognitione conferatur.

Inst. 1°: S. Chrysostomus initio citati testimonii eodem modo loquitur de angelis ac de prophetis in hac vità degentibus; atqui prophetis denegavit visionem intuitivam; ergo et angelis. - Dist. min.: Prophetis denegavit in rei veritate, concedo; vi præsentis testimonii, nego; nam in præsenti loco abstrahit à modo quo prophetæ reipsà viderunt Deum, et intendit tantùra eis abnuere eam visionem quam Anomoi sibi tribuebant etiam in hâc vità; hæc autem ex suprà probatis crat comprehensiva.

Inst. 2° Credibile non est, inquit Vasquesius, quòd Anomæi, viri sensati, dogma ridiculum comprehensionis Dei propugnaverint; ergo simplicem visionem intuitivam sibi arrogabant, et de eâ consequenter intelligendus est Chrysostomus. Resp. 1° : Minùs adhuc credibile esse quòd S. Chrysostomus in eum inciderit errorem quem ei Vasquesius affingere non veretur. Respondeo igitur 2° Neg. maj.; etenim 1° frustrà opponitur impossibilitas facti quod certis argumentis demonstravimus; 2° Anomœi hâc in parte erant viri fanatici, quos mirum non est ridiculum aliquid et insulsum dixisse ac sensisse: Stultè non minùs quàm impiè, ait S. Chrysostomus hom. 2, jactitabant se ita Deum nôsse, ac Deus se novit; 3° necesse non est ut Anomæi reipsà crediderint se assecutos fuisse veram Dei comprehensionem; sufficit quòd suis incompositis locutionibus legitimum præbuerint fundamentum hanc illis stultam opinionem adscribendi, eamque ut ab ipsis propugnatam oppugnandi; quod à S. Chrysostomo faetum certè constat ex dictis.

Objicitur 1° homilia 3 de incomprehensibili Dei Naturâ, ex quâ hæc præsertim ab adversariis proferuntur: Vocemus ipsum ineffabilem, inintelligibilem Deum, invisibilem, incomprehensibilem, humanæ linguæ vim superantem, mortalis mentis comprehensionem excedentem, angelis non vestigabilem, Seraphinis invisibilem, inaspe ciabilem principatibus, potestatibus, virtutibus, ac simpliciter omni creaturæ; à solo autem Filio et à Spiritu sancto cognitum. Vides Deum à S. Chrysostomo non solùm vocari incomprehensibilem, sed etiam invisibilem, inintelligibilem, etc.; ergo.- Resp. hæc omnia synonima esse apud S. Chrysostomum adversus Anomœos disputantem, et pro subjectâ materia

restringi ad cognitionem perfectam, adæquatam et comprehensivam.

Instabis 1° : Ibidem S. doctor asserit angelos qui adstant coram Deo non videre ipsam meram lucem, et sinceram Dei substantiam, sed attemperatum lumen et condescensum : Quanquàm, inquit, non ipsum eine temperamento lumen, neque ipsam puram substantiam videbant, sed quæ videbantur attemperata erant. Quid autem est ista attemperatio? quando Deus non sicut est apparet, sed ad modum ejus qui ipsum visurus est sese attemperat, videntiumque infirmitati sese accommodat. -Resp. nomina illa condescensûs et attemperationis adhiberi à S. Chrysostomo ad significandum tantùm modum finitum quo angeli vident Deum, qui modus non excludit visionem intuitivam, sed tantùm comprehensivam. Hic est proprius sensus istorum verborum: Quando Deus non sicut est apparet, id est, quando non attingitur secundùm totam suam intelligibilitatem, sed quantùm attingere potest creatura finita. Quando autem subdit quòd Seraphim condescensum nequidem ferre potuerint, licet Deo propinqui, sensus non est quòd reipsà non fruantur illo condescensu, sed quòd Deum, etiam sic attemperatum, vix audeant intueri, et ut habet hom. 1: Avertant oculos suos, ut illum Dei condescensum ferre valeant.

Inst. 2o: Paulò post idem S. doctor prophetis tribuit quoque visionem formæ Dei attemparatæ. Itaque, inquit, licet prophetam audias dicentem: Vidi Dominum, ne suspiceris eum vidisse substantiam illam, sed attemperantis se formam; atqui attemperatio prophetis data excludit visionem Dei intuitivam; ergo et alia. -Resp. Nego conseq.; nam in eo tantùm stat comparatio, quòd sicut prophetis data est cognitio Dei proportionata eorum statui, ita et angelis detur; in eo verò est discrimen, quòd condescensus in prophetis esset à visione separatus, non autem in angelis. Id indicat S. Chrysostomus homil. 3, his verbis: Deum namque incomprehensibilem esse, non pari modo nos atque virtutes novimus, sed quantò illa puriores, sapientioresque sunt naturâ humanâ, tantò perfectiùs norunt et meliùs.

[blocks in formation]

CONCLUSIO.

Possibilitatem visionis intuitivæ asseruit et docuit Theodoretus.

Probatur Ille possibilem agnovit visionem Dei intuitivam, qui asserit sanctos divino conspectu potiri, et visuros in cœlo Deum, non in speculo tantùm et in ænigmate, sed facie ad faciem; atqui talis est constans Theodoreti doctrina; ergo. Minor constat ex historià quam scripsit Vitæ sancti Jacobi anachoreta; ibi enim commendans ejus studium in colligendis sanctorum reliquiis, observat quòd id præstaret, cum sanctorum populo habitare cupiens, el cum eis resurgere, divinoque conspectu potiri. Similia habet in Vitâ sancti Eusebii. Et Comment. in Epist. ad Ephes. sic loquitur : Nunc bonorum quæ sperantur magnitudo est quidem omni

nò ignota fidelibus; fideles autem vident tanquàm in speculo et in ænigmate; tunc autem videbunt facie ad faciem. Objicies: Idem Theodoretus dial. 1, qui inscribitur: Immutabilis, comparans angelos cum prophetis, sic inducit orthodoxum loquentem: Nos et piis cogitationibus utentes, et divinis asseverationibus credentes quæ disertè affirmant quòd Deum nemo vidit unquàm, dicimus ipsos non divinam naturam vidisse, sed visiones quasdam ipsorum captui accommodatas; sic ergo de angelis intelligamus audientes quòd semper vident faciem Patris. Non enim vident divinam substantiam, quæ nec circumscribi, nec comprehendi, nec mente percipi potest, et quæ universa comprehendit, sed speciem quamdam ipsorum naturæ accommodatam..... Post Incarnationem verò visus est etiam angelis secundùm divinum Apostolum, non in similitudine gloriæ, sed vero ac vivo utens quasi velamine carnis integumento; manifestatus est enim, inquit, Deus in carne; atqui hæc sunt directè -contraria possibilitati visionis Dei intuitive; ergo. -Resp. Nego min., et dico quæ difficiliora sunt in hoc textu esse intelligenda ad mentem S. Chrysostomi supra explanatam. Id patet 1° ex similitudine cum testimoniis ejusdem S. doctoris, undè ista manifestè deprompta sunt; 2° quia verba sua Theodoretus non obscure restringit; explicans enim cur sancti non videant substantiam Dei, hanc profert causam, quia nec circumscribi, nec comprehendi, nec mente percipi potest quæ universa comprehendit; 3° licet non ex professo disputaret cum Anomais, sicut S. Chrysostomus, sed contra Eutychianos, non immeritò tamen creditur respexisse ad Anomoeos, dùm ea scripsit quæ nobis objiciuntur, sive quia non erat omninò exstincta hæresis Anomœorum, quæ in Syria, ubi Theodoretus episcopus erat, potissimùm invaluerat; sive quia ex studio et amore doctrinæ S. Chrysostomi, quem ut doctorem ac magistrum suum colebat, voluit, occasione datâ, aliquid ex ejus concertatione cum Anomæis delibare; quod præstare non potuit nisi eosdem hæreticos velut actualiter debellandos sibi proponeret.

Hæc est igitur series disputationis Theodoreti cum Eraniste Eutychiano: 1° Probat Deum non posse videri oculo corporeo, proindeque errare Eutychianum, qui ex hoc loco Scripturæ: In terris visus est et cum hominibus conversatus est, concludebat in Christo humanitatem absorptam fuisse à divinitate, de quâ dicitur quòd visibilem se præbuerit. Contra hanc abLurditatem orthodoxus sic inducitur loquens : Ubinam ergo ratiocinationis est usus? divinam naturam visibilem esse dicimus. An Apostolo assentimur dicenti : Invisibili soli Deo? Ex his deinde orthodoxus ulteriùs infert verum fesse corpus in Christo : Quomodò ergo, inquit, sine corpore videri poterat invisibilis natura? 2° Quamvis mox dicta de visione oculo corporeo sufficerent scopo Theodoreti, exoptans tamen aliquid expromere è doctrinâ S. Chrysostomi adversùs Anomœos, addit ipsos angelos mediante carne Christi aliter vidisse Deuni quàm antea, eò quòd nempe visione comprehensivâ intuerentur carnem intimè et personaliser Deo unitam. Hic est verus sensus verborum in ob

jectione prolatorum: Post Incarnationem verò; etc., eodem sensu orthodoxus paulò antè sic arguebat: Apertè ergo dicit Apostolus: Deus manifestatus est in carne. Per hanc siquidem apparuit natura quæ cerni non poterat; per hanc illam quoque viderunt angelorum turmæ: Visus est enim, inquit Apostolus, angelis; nobiscum ergo hujus doni particeps facta est etiam incorporea natura. Ex his patet exemplum adductum visionis angelorum non esse prorsùs inutile ad scopum Theodoreti adversùs Eutychianos, quamvis necessarium non sit apertam ibi connexionem sollicitiùs investigare, cùm alius non desit finis intentus contra Ano

nicos.

Inst. 1° Ex verbis modò recitatis sic concludit Eranistes: Angeli ergo ante Salvatoris adventum Deum non videbant; quomodò ergo intelligetur quòd angeli eorum semper vident faciem Patris? respondet orthodoxus : Sicut ea intelligere solemus quæ de hominibus dicuntur qui Deum vidisse existimati sunt; ergo, juxta Theodoretum, angeli ante Incarnationem non aliter viderunt Deum quàm homines aliqui in hâc vitâ degentes. — Resp. per has voces: Sicut intelligere solemus, etc., non designari perfectam similitudinem, sed inadæquatam tantùm, hoc sensu quòd sicut se attemperavit Deus captui hominum, ita se attemperavit captui angelo

rum.

Inst. 2° Quando Eranistes concludebat, tanquàm absurdum, quòd angeli non vidissent Deum ante adventum Christi, procul dubio loquebatur de visione simpliciter intuitivâ, cùm id sufficeret ad ipsius scopum; atqui orthodoxus in suâ responsione non rejicit illud absurdum, sed adoptat potiùs, et conatur ostendere quòd illud non adversetur verbis Christi; ergo.

Resp. Nego maj., et dico ibi Eranistem jam incipere loqui, non ad mentem Eutychianorum tantùm, sed et Anomœorum; atqui ad scopum Anomœorum non sufficiebat ut angelis tribueretur simpiex visio intuitiva; ergo.

§4. An demonstrari possit visionis Dei intuitivæ possibilitas.

Constat ex dictis possibilitatem visionis intuitivæ posse demonstrari negativè, solvendo nimirùm objectiones quæ contra eam fieri possunt. Difficultas est de demonstratione positivâ, de quâ sit

CONCLUSIO. Quòd Deus intuitivè ab intellectu creato videri queat, nullâ demonstratione naturali confici potest.

Probatur: Medium demonstrationis esse debet res evidenter nota, cujus evidens quoque sit et necessaria connexio cum re demonstrandâ; atqui nihil hujusmodi in præsenti negotio assignari potest; cùm enim visio Dei intuitiva, ex jam probatis, sit entitativè supernaturalis, et supra omnem naturæ exigentiam, nihil ratio sibi relicta cognoscere potest quod naturalem habeat et necessariam cum ea connexionem; aliàs jan. non esset supernaturalis et supra ordinem atque exigentiam naturæ. Idque verum est, sive de causis, şive de effectibus istius visionis; ergo nulla de ejus possi

bilitate fieri potest demonstratio sive a priori, sive à posteriori. Et verò, si demonstrari posset visionis Dei intuitivæ possibilitas, maximè, ut aliqui volunt, ex ejus appetitu naturali et innato; atqui fictitius est iste appetitus visionis intuitive. Naturali quidem instinctu quisque inclinatur ad beatitudinem in communi, sed per se natura non appetit determinatè beatitudinem supernaturalem visionis intuitivæ, quam, seclusâ revelatione, non cognoscit sibi esse possibilem; ergo.

Objicies 1: Naturaliter notum est intellectum versari posse circa omne intelligibile; atqui Deus est summum verum, et intelligibile; ergo. Resp.: Dist. maj. Posse versari circa omne intelligibile, modo sibi proportionato, concedo; secùs, nego. Porrò naturaliter non cognoscitur quòd visio intuitiva, quâ res attingi debet sicuti est, possit à facultate finitâ elici circa objectum infinitum; apparet enim è contra quòd iste modus cognoscendi infinitum non sit eidem facultati finitæ proportionatus.

Inst. Saltem naturaliter cognoscitur nullam esse repugnantiam ut intellectus creatus à Deo elevetur ad mox dictam visionem eliciendam. - Resp., solà duce ratione posse quidem solvi argumenta quibus probari videtur ista repugnantia; sed cùm istæ solutiones non sint evidenter veræ, nec muniantur positivis momentis contra eamdem repugnantiam, hinc fit ut hæc non sufficiant ad positivam demonstrationem.

:

Objicies 2o: Unusquisque dicere potest cum S. Augustino lib. 1 Confess. c. 1: Fecisti nos, Domine, ad te, et irrequietum est cor nostrum, donec requiescat in te; ergo existit in nobis appetitus naturalis visionis Dei intuitivæ, qui, cùm non possit esse frustraneus, sufficit ut certò concludatur ejusdem visionis possibilitas. Resp. Dist. ant. : Unusquisque id dicere potest de cognitione Dei abstractivâ perfectiori, concedo; de intuitivå, subdistinguo: Consequenter ad fidem et revelationem, concedo; antecedenter, nego; nam seclusâ fide, cognoscitur quidem quòd homo non possit satiari sine suo fine ultimo, sed non cognoscitur quòd Deus ut intuitivè videndus, sit ultimus finis hominis, possetque judicari quòd ad id sufficeret perfectior quædam cognitio abstractiva atque amor divinus eidem respondens.

Inst. 1': Certum est ex instinctu quodam naturæ atque experientiâ communi, quòd naturale desiderium hominis satiari nequeat nisi per aliquid infinitum ac perfectum; atqui omne objectum præter Deum, erit finitum et imperfectum; ergo. Resp., id totum validissimum esse ad probandum, quòd Deus solus sit objectum nostræ beatitudinis, non autem quòd necessaria sit visio intuitiva; habetur siquidem aliqua Dei possessio per cognitionem abstractivam, et amorem ei correspondentem. Ad id quod additur de perfecto, distinguendum est: Homo satiari non potest nisi per aliquid perfectum comparatè ad ejus statum et cognitionem quà pollet, concedo; nisi per aliquid perfectum absolutė, nego; aliàs enim beatus cujus minùs intensa est visio Dei, nunquàm posset quietari. Porrò, si homini non esset revelata possibilitas visionis intuitivæ,

cognitio Dei abstractiva esset quid perfectum comparatè ad ejus statum et ad cognitionem quâ donatus

esset.

Inst. 2° Nemo est qui naturaliter non appetat videre causam visis effectibus; ergo visis creaturis, est appetitus naturalis videndi earum causam, nempe Deum. Resp., ex hoc rursùs nihil aliud probari, quàm appetitum cognitionis cujusdam Dei valdè perfectæ, non autem intuitive; nam priùs est hanc cognoscere possibilem, quàm appetǝre; nemo quippe appetit, saltem efficaciter, nisi quod judicat possibile.

Inst. 3°: Saltem supposità fide elicitur desiderium efficax visionis Dei intuitivæ, atque inde certò concluditur ejusdem visionis possibilitas. - Resp.: Dist. secundam propositionis partem: Certò concluditur per argumentum theologicum, concedo; per veram demonstrationem, nego; nam vera demonstratio erui debet ex principiis merè naturalibus, quæ nullam supponant. Dei revelationem.

[ocr errors]

Objicies 3 Sententia est nonnullorum inter recentiores philosophos, Deum videri per sc, et alia in ipso videri; unde sic licet arguere: Ille modus explicandi ideas facilè intelligitur saltem possibilis; atqui in hoc habetur quædam visio Dei intuitiva, quæ non differt à beatificâ, nisi secundùm majus et minus; ergo ratio sola potest attingere ad cognitionem possibilitatis. visionis intuitiva. - Resp. : Quidquid sit de sententià illâ philosophicâ, quam discutere non est hujus loci, nego min.; nam ad visionem intuitivam non sufficit ut Deus videatur in se secundùm quasdam perfectiones divisas per mentem et abstractas ab aliis, sicut fit in hac vitâ, sed necesse est ut uno simplici intuitu videatur tota Dei essentia, sine divisione et abstractione perfectionum à se invicem; atqui hic posterior modus non differt à priori tantùm secundùm majus et minus, sed habet proprium characterem, qui naturaliter non cognoscitur possibilis intellectui humano. Nam seclusă revelatione, non crederemus, infinitam Dei essentiam. posse apprehendi, nisi secundùm suas diversas partes virtuales, ita ut possemus quidem in tali cognitione magis et magis proficere, nusquàm verò pertingere ad. visionem Dei sicuti est in se per unicum mentis intuitum.

ARTICULUS II.

De existentiâ visionis Dei intuitive.

Duo sunt in hoc articulo investiganda: 1° Utrùm animæ sanctorum quibus nihil luendum superest, statim admittantur ad visioncm Dei intuitivam; 2o utrùm alicui homini in hâc vitâ aliquando concessa fuerit visio beatifica.

§ 1. Utrùm animæ sanctorum quibus nihil luendum superest statim fruantur visione Dei intuitivă. Oppugnandi in hâc quæstione Chiliasta seu Millenarii, ex co sic dicti, quòd finxerint regnum Christi mille annorum cum sanctis in terrâ futurum post resurrectionem. Erroris istius tres fuerunt veluti gradus.

Primus est eorum qui regni mille annorum beatitudinem in carnali voluptate constituebant. Dux illorum fuit Cerinthus, primo seculo, ut refert Euseb. lib. 3, c. 8, et post eum Marcionitæ, ex Tertull. lib. 3, adversùs ipsos, necnon et Apollinarista, ex S. Basilio epist. 293. Secundus eorum est qui, duce Papiâ, illicitas omnes voluptates ab isto regno excludebant, imò et nonnulli solas animi spirituales delicias in eo agnoscebant, ut Tertullianus et S. Augustinus qui lib. 22 de Civ. Dei, cap. 7, candidè fatetur se aliquando in eâ Millenariorum opinione fuisse. Erat autem Papias Hierapolitanus in Asiâ episcopus, S. Polycarpi condiscipulus et auditor S. Joannis Apostoli, vel potiùs, ut tradit Euseb. lib. 3, cap. 39, alterius Joannis Presbyteri. Ad tertium ordinem ii pertinent qui, licet dictum Christi regnum mille annorum rejicerent, putaverunt tamen sanctos non ante ultimum judicium cœlesti regno donandos atque in apertum Dei conspectum admittendos. Ita SS. Justinus et Irenæus, aliique plures veteres Patres, in quorum opinionem seculo xiv inclinavit summus pontifex Joan. XXII, nihil tamen definivit, ut infra fusiùs ostendemus. Innoxii isti fuerunt; non ita verò Lutherus et Calvinus, qui post definitionem concilii Florentini, euradem errorem exsuscitàrunt; prior quidem Prælectione in Genesim, alter verò lib. 4 Institutionum cap. 20, § 20, ubi docet solum Christum ingressum esse in sanctuarium Dei, reliquos residere in atrio, et ibi expectare ad mundi consummationem, et cap. 25, § 6, dicit sanctorum gloriam et coronam differri usque ad secundum Christi adventum. Dogma fidei contrarium ad duo capita revocari potest. Sit igitur

CONCLUSIO I.-Prorsùs rejiciendum est à Millenariis confictum Christi regnum mille annorum post resurrectioncm.

Probatur 1° ex Scripturis, in quibus primò regnum Christi passim repræsentatur ut cœleste et æternum, minimè verò terrenum et temporale; Joan. 18, v. 36: Regnum meum non est ex hoc mundo; Lucæ 3, v. 33: Regni ejus non erit finis; quibus verbis utitur secunda synodus generalis in Symbolo, respiciens nimirùm ad Apollinaristas, qui regnum mille annis circumscriptum cum Millenariis admittebant. Secundò ex descriptione judicii quæ habetur Matth. 25, patet post communem resurrectionem nullum fore intervallum pro Christi regno terreno, sed omnes statim vocandos ad judicium extremum, în quo reprobi mittuntur in ignem æternum, justis verò Christus dicit: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum; totaque descriptio clauditur his verbis: Et ibunt hi in supplicium æternum, justi autem in vitam æternam. Tertiò Apostolus, 1 ad Thessal. 4, v. 16, justorum resurrectionem describens, non obscurè indicat eos post judicium statim cum Christo rapiendos in cœlum: Deinde, inquit, nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviàm Christo in aera. Quartò nihil spiritui evangelico magis est contrarium, quàm feliciLas terrena et carnalis; non est enim regnum Dei csca et petus, ait Apostolus Rom. 14; præsertimque ista feli

citas repugnat statui future post resurrectionem de quo Christus dicit Matth. 22, v. 30: In resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei.

Prob. 2o ex SS. Patribus. Plures proferentur conclusione sequenti, nunc ii tantùm indicandi qui directè magis Millenarios oppugnârunt: talis est inprimis vctustissimus scriptor Caius Romanæ Ecclesiæ presbyter, qui, ut refert Euseb. lib. 3, cap. 28, Cerinthum ex professo confutavit, eumque vocat sacrarum Scripturarum hostem ac debellatorem. Origenes Prologo in Cant., eamdem opinionem vocat fabulam, eamque ex sinistrå sacrarum Scripturarum interpretatione natam asserit: ita quoque lib. 2 de Principiis et alibi passim. Dionysius episcopus Alexandrinus inter Millenariorum impugnatores insignis extitit, ut videre est apud Eusebium lib. 7, c. 24, ubi refertur duos ab ipso ea de re libros fuisse conscriptos contra quemdam Nepotem, episcopum Ægypti. Aliud quoque ejusdem opusculum de eâdem materiâ commendat S. Hieronymus præfat. ad librum 18 in Isaiam. Eusebius lib. 3, cap. 34, vocat opinionem Millenariorum fabulam; S. Ephrem opuscul. 1, stultam; S. Basilius epist. 74 ad Occidentales, ridiculam et ab evangelico dogmate alienam; S. Greg. Naz. orat. 51 et 42, deliram; S. Epiph. hæresi 77, Scripturis contrariam; demùm S. Hieronymus eosdem hæreticos sæpiùs insectatus est, præsertim loco paulò ante citato, et lib. de Script. ecclesiast. cap. 18.

Solvuntur objectiones.

In diluendis objectionibus initium ducimus à præcipuo et palmari Millenariorum argumento, quod ex Apocalypsi depromebant, quo soluto, cætera omnia eorum momenta brevi corruent.

Objicies itaque 1° caput 20 libri Apocalypsis, in quo multoties repetita habetur mentio regni Christi cum sanctis per mille annos, præsertimque v. 6, his verbis: Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione primâ, in his secunda mors non habet potestatem ; sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis. —Resp., ineptam prorsùs esse et contra seriem verborum explicationem hujus textus ad mentem Millenariorum; etenim loquebantur illi de mille annis futuris post resurrectionem corporum ex S. Irenæo lib. 5, cap. 35; loquitur verò S. Joannes de regno præcedente persecutionem Antichristi, quam subsequctur resurrectio corporum. Id patet quia post verba in objectione laudata statim additur: Et cùm consummati fuerint mille anni, solvetur satanas, etc., et mox describitur persecutio futura tempore Antichristi. Hâc unâ observatione non solùm inutile redditur Millenariis istud testimonium, sed contra ipsos contorquetur; nam regnum illud præcedens resurrectionem corporum ad judicium ultimum, non aliud esse potest quàm visio beatifica jam animabus justis in cœlo concessa, secundùm definitionem particularis judicii, quæ statim post mortem pronuntiatur. Neque his obstat designatio temporis mille annorum; ibi enim secundùm consuetudinem Scripturæ, tempus definitum ponitur pro indefinito, et designatur omne spatium à morte Christ

usque ad regnum Antichristi. Mille annos, inquit S. Augustinus lib. 20 de Civit. Dei, cap. 7, pro annis omnibus hujus seculi posuit, ut perfecto numero notaretur ipsa temporis plenitudo. Neque rursùs obstant hæc verba: Erunt sacerdotes Dei et Christi; sic enim vocantur sancti sensu metaphorico, eò quòd juge laudis et gratiarum actionis sacrificium Deo et Christo offerant, vel quòd membra sint unius et summi Sacerdotis Chri sti. Ita S. Augustinus, c. 10 libri mox citati. Potest etiam illud nomen designare quòd sancti sint intimi Dei amici, divinorum arcanorum conscii, regnique cœlorum participes, ut rectè probatur in fusioril us Prælectionibus Turnelii.

Confirmari potest nostra interpretatio ex discrimine quod ponit S. Joannes primam inter et secundam resurrectionem; etenim prima resurrectio apprimè designat statum animæ justæ quæ à corpore soluta novam incipit vitam cum Christo in cœlis; certè justificatio per gratiam in Scripturis et sanctis Patribus sæpiùs vocatur resurrectio; multò igitur magis sic vocari potuit animæ glorificatio; secunda autem resurrectio designat plenitudinem beatitudinis quam consequentur animæ sanctorum in ultimo judicio, postquàm suo corpori de novo fuerint unitæ. Cùm autem in priori statu beatitudinis, animæ securæ sint hujus futuræ suæ consummationis, ideò dicitur citato versu 6: Beatus qui habet partem in resurrectione primâ; in his secunda mors non habet potestatem. Facilè etiam potest eidem interpretationi adaptari quod dicitur versu 2 de Satanâ alligato per mille annos. Id enim factum est per mortem Christi, et ipse dixit Joan. 12, v. 31: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras, quæ quidem non significant ablatam esse dæmoni omnem tentandi facultatem, sed indicant tantùm hanc multùm repressam fuisse per Christum. Additurque quòd solvendus sit Satanas post mille annos, id est, tempore Antichristi, quia tunc, Deo permittente, liberiùs in mundo grassabitur tyrannis dæmonum.

Sed, inquies, descriptio ultimi judicii habctur versu 4, his verbis: Et vidi sedes, etc.; ergo regnum mille annorum, de quo statim fit mentio, non futurum est nisi post resurrectionem, ut volunt Millenarii. - Resp.: Nego ant.; contrarium quippe manifestè evincitur ex collatione hujus versùs quarti cum septimo; necessariò igitur dicendum est versu quarto depingi tantùm sub sensibili quâdam imagine judicium particulare; neque ibi nomine bestia adumbratur Antichristus, sed unus aliquis insignis inter primos Ecclesiæ persecutores, vel ipse dæmon, qui hos omnes incitavit contra nascentem Ecclesiam. Quâ de re consuli debent interpretes.

Inst. In eâdem Apocalypsi cap. 6, v. 9, animæ justorum repræsentantur adhuc sub altari et petentes vindictam sui sanguinis effusi; ergo nondùm sunt in celo nec fruuntur beatitudine sibi propriâ.-Resp.: Neg. conseq.; nam 1° nomine altaris non excluditur, sed indicatur potiùs ipsum cœlum, seu secretum et penetrale cœleste, ex quo tanquàm altari Thymiamatis, sancti perpetuum Deo laudis sacrificium offerunt.

Possunt etiam animæ in cœlo dici sub altari, id est, sub protectione humanitatis Christi, per quam Dɛo offeruntur et placent sanctorum orationes et merita; 2o his verbis: Vindica sanguinem nostrum, non negaturactualis felicitas incompleta animarum, siquidem pauld post, v. 11, dicitur quòd illis datæ fuerint singulæ stolæ alba, et cap. 7, v. 9, dicuntur omnes stare ante thronum in conspectu Agni amictæ stolis albis, et palmæ in manibus earum; sed excluditur tantùm beatitudo completa et perfecta, quam animæ non obtinebunt nisi in ultimo judicio, ut indicant ea quæ sequuntur citato v. 11, videlicet: Et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum, donec compleantur conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. Renr totam dilucidè exponit S. Bernardus serm. 3 in festo omnium Sanctorum : Stola prima, inquit, ipsa est quam diximus, felicitas et requies animarum; secunda verò immortalitas et gloria corporum, unde et dicunt : Vindica, Domine, sanguinem sanctorum tuorum qui effusus est, non tanquàm vindictæ cupidi....., sed ex desiderio resurrectionis et glorificationis corporum suorum, quam nimirùm usque in diem judicii differendam esse non dubitant.

Objicies 2° Gen. 13, v. 26 et alibi passim promittitur Abrahæ ejusque posteritati possessio terræ Chanaan in æternum; item Psal. 131 promittitur filiis David sedes Patris corum, si custodierint testamentum Dei; sed Christus est verus filius Abraham et David, nec tamen, dùm inter homines vitam ageret, possedit hanc promissam hæreditatem; eam igitur post resurrectionem cum Sanctis possideat necessum est. Resp. has prophetias in Christo quidem impletas fuisse, sed modo spirituali; sæpiùs siquidem contestatus est suum regnum non esse temporale. Regnum meum non est hinc, inquiebat alloquens Pilatum Joan. 18, et ad illud regnum spirituale manifestè respicit prædictio angeli, Luc. 1: Et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis.

Inst.: Non possunt nisi de regno terreno accipi hæc Christi verba, Matth. 26, v. 29: Non bibam amodò de hoc genimine vitis, usque in diem illum, cùm illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei; ergo.— Resp.: Nego ant.; nam 1° proprius sensus horum verborum videtur esse de tempore quod fluxit à resurrectionc Christi ad ejus Ascensionem; tunc enim sæpiùs apparuit discipulis et cum illis manducavit et bibit, et aliunde tempus illud designatur nomine regni, Matth. 16, v. 28, et Marci 8, v. 39, eò quòd scilicet Christus jam tunc cœperit datam sibi à Patre potestatem excrcere; 2° possunt etiam hæc intelligi de regno cœlesti, ita ut vinum et potus ibi sumantur metaphoricè ad designandas spirituales delicias à Christo electis suis in æternitate communicandas. Hic sensus valdè frequens est in Scripturis; sic Matth. 8, v. 11, dicitur: Recumbent cum Abraham in regno cœlorum; Luc. 14, v. 5: Beatus qui manducabit panem in regno Dei; Apoc. 19, v. 9: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt; et Christus ipse, Luc. 22, v. 29 et 30, ait : Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edutis et bibatis super mensam meam in regno meo,

« VorigeDoorgaan »