Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

surrectionem restringit ad visionem effectuum; ergo S. Aug. nusquàm docuit Deum posse videri oculis corporis. Hinc S. Fulgentius, fidus S. Aug. discipulus, ad tertiam Ferrandi quæstionem hæc habet: Oculis corporalibus Deus spiritus non videtur. Unde quosdam S. Augustinus, qui hoc voluerunt de Christo credere, quòd Deum Patrem oculis corporalibus videat, in Epistolâ quam ad Italicam scripsit, licet brevi sermone, sufficienti tamen responsione convincit. Sic S. Fulgentius mentem S. Aug. ex epist. ad Italicam existimavit repetendam, nec S. doctorem usquàm à priori sententiâ deflexisse. Dices: S. Aug. tum in Epistolis et Sermone supra citatis, tum lib. 22 de Civ. Dei, c. 29, asserit quòd mutatâ qualitate, mutatis quoque viribus oculorum, Deum illi intuebuntur. Longè alterius, inquit, erunt potentiæ..., vis præpollentior oculorum erit illorum, etc.; ergo, etc. — Respondeo: Dist. ant.: Asserit hypotheticè, concedo; absolutè, nego; vult S. doctor quòd si oculi post resurrectionem intueantur Deum, mutetur eorum qualitas præpollentiorique donentur virtute; sed non dicit quòd oculi etiam in cœlis Dei visione frui debeant; sic 1. 22 de Civ. n. 29, ait: Longè ituque alterius erunt potentiæ, si per eos videbitur incorporea illa natura, etc.; dixerat epist. 157: Quam (divinam substantiam) si oculi corporales in resurrectione, mutata corporum qualitate, conspicient, viderint qui hoc possunt astruere; is ergo genuinus est S. doctoris sensus in omnibus textibus qui nobis objici possunt: 1° non vult pronuntiare num post resurrectionem oculi sint Deum visuri, ne scilicet quos diligebat, eorum animos in partem affirmantem propensos exacerbaret; 2° docet quòd si illa admittatur hypothesis, simul dicendum est, oculorum mutandam esse qualitatem mutandasque vires. Non igitur tradit quòd oculi sint aliquando Deum visuri, sed quòd si eum debeant intueri, mutabitur eorum virtus et præpollentior erit illorum acies; quæ duo quantùm inter se discrepent nemo non videt.

Instabis: Eodem 1. de Civ. Dei, S. Aug. refellit philosophos qui negabant spiritum à corpore posse videri; ergo censuit Deum etsi spiritum ab oculo corporeo posse apprehendi. — Respondeo: Dist. ant.: Refellit philosophos, id est, rationem et momentum quo illi suam fulciebant sententiam, concedo; id est, impugnat eorum sententiam et assertionem, nego. Dicebant illi spiritum à corpore apprehendi non posse; hoc autem probabant, quia juxta illos spiritus corpora quoque percipere nequit; hanc rationem debellat S. Aug., probans Deum et mentes apprehendere posse, et corpora; sed adversùs assertionem illorum et sententiam, quæ falso probabatur ratiocinio, nullatenùs insurgit. Porrò non insuctum est videre auctores qui alterius sententiam tueantur, et illius probationes impugnent; ergo ex agendi ratione S. Augustini adversùs illos philosophos nihil in gratiam visionis Dei per oculos corporeos concludi potest.

Instabis S. Aug. ibidem docet quòd oculis corporis beati Deum videbunt ubique præsentem et universa

:

- Respon

etiam corporalia gubernantem; ergo, etc. deo: Dist. ant.: Deum videbunt mediatè et in effectibus, concedo; immediatè et in propriâ substantiá, nego. Beati oculis corporeis Deum videbunt, quemadmodùm vitam et animam hominum, quibuscum vivimus, videmus ; istud est exemplum quo S. doctor suam illustrat mentem et sententiam; sed vitam et animam hominum visis motibus corporis intuemur, non autem ipsam videmus oculo animam; ergo, etc. Instabis S. Aug. eò loci futuram beatorum visionem opponit visioni Dei quâ nunc fruimur ; atqui nisi visio hæc futura beatorum foret intuitiva, opponi non posset visioni quâ nunc fruimur; hæc quippe mediata est, abstractiva et ex effectibus; ergo, etc. Respondeo Dist. maj : Opponit penès modum et quoad plus aut minùs, concedo; quoad speciem, nego; utramque visionem dùm in invicem confert S. doctor, eas opponit in eo quòd visio præsens fidem excitet potiùs, quâ Deus apprehenditur, quàm Deum menti statim præsentem sistat; visio verò beatorum promptior Deum ex apprehensis effectibus citò absque ratiocinio menti offeret. Hanc esse S. Aug. mentem docent hæc illius verba: Quamobrem fieri potest valdèque credibile est, sic nos esse visuros mundana tunc corpora cœli novi et terræ novæ, ut Deum ubique præsentem et universa etiam corporalia gubernantem, per corpora quæ gestabimus, et quæ conspiciemus, quaquâ versùm oculos duxerimus, clarissimâ perspicuitate videamus; non sicut nunc invisibilia Dei, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur, per speculum, in ænigmate, et ex parte, ubi plus in nobis valet fides, quà credimus...... sed sicut homines, inter quos viventes motusque vitales exerentes vivimus, mox ul aspicimus, non credimus vivere, sed videmus.....; ita quòcumque spiritalia illa lumina corporum nostrorum circumferemus, incorporeum Deum omnia regentem, etiam per corpora

contuebimur.

§ 2. An Deus videri possit ab intellectu creato sibi relicto.

Censuerunt olim Eunomius et Aetius Deum posse videri ab intellectu creato sibi derelicto, imò et ab illo comprehendi in præsenti vitâ, unde dicebat Aetius apud S. Epiph. hæresi 76: Tam Deum novi, quàm me ipsum; imò non tam novi me ipsum, quàm Deum. Eumdem renovârunt ex parte errorem XIV seculo Beguardi et Beguinæ, quorum hic erat quintus doctrinæ articulus: Quælibet intellectualis natura, in se ipså naturaliter est beata; et anima non indiget lumine gloriæ ipsam elevante ad Deum videndum. Legitur lib. 5 Clementinarum, tit. 3, cap. Ad Nostrum. Contra illos errores sit

[blocks in formation]

mentis apprehensionem excludebat, dùm dicebat alloquens Corinthios: Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, etc. 2° Eadem Scriptura multoties declarat Dei visionem esse gratiæ beneficium; sic legitur Ps. 83: Gratiam et gloriam dabit Dominus; Rom. 6: Gratia Dei, vita æterna, Joan. 17: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum; atqui gratiæ donum dici nec debet nec potest, quod naturalium virium opus est et fœtus et ad quod eliciendum homo sibi sufficit; ergo, etc. 3° Innumeris Scripturarum testimoniis probatum est adversùs Pelagianos, ac ex fide constat hominem naturaliter imparem esse ad elicienda opera quibus vitam mereatur æternam; ergo impar quoque est ad illam vitam æternam, seu ad visionem intuitivam; neque enim diversa sunt conditionis finis et media, merces et meritum ; ergo homo sibi relictus incapax est eliciendæ visionis Dei.

II. Ex traditione quam exhibent tum concilium Viennense damnans Beguardos, tum Patres qui contra Eunomium et Aetium insurrexêre; tales fuerunt SS. Basilius, uterque Gregorius, Chrysostomus, Epiphanius, tum etiam cæteri Patres qui hanc eamdem profitentur doctrinam. Horum mentem exprimit S. Epiph., dicens hæres. 70: Deum quidem videri, præsertim ab humanâ naturâ, non posse fatemur....; sed idem tamen Deus invisibilis, pro suâ humanitate ac potentiâ, imbecillam aciem ita virtute suâ corroborare dignatur, ut quod videri alioqui non potest, aspiciat.

III. Ex ratione superiùs jam exposità. Visio Dei intuitiva supra naturæ vires est, siquidem ejusdem ordinis est ac actiones quibus homo eam meretur, et ad eam ducitur; sed actiones, quibus homo pergit ad Dei visionem, sunt ordinis supernaturalis, ut docet multoties iterata contra Pelagianos Ecclesiæ definitio; crgo et visio Dei ordinis est supernaturalis : atqui home solis naturæ viribus nequit elicere operationem quæ naturæ superat vires; ergo sibi relictus homo non potest assurgere ad Dei visionem.

Dices: Vel Deus continetur intra limites objecti intellectus, vel non; si primum, naturaliter attingi potest ab intellectu, quia facultas naturaliter suum potest assequi objectum; si secundum, ne quidem per gratiam Deus percipi potest ab intellectu, quia facultas suos extra limites excurrere nequit. Sed illud secundum dici non potest; restat ergo primum, ac proinde Deus videri potest ab intellectu creato sibi relicto. - Respondeo: Dist. maj. Vel Deus continetur intra limites objecti adrquati intellectûs, concedo ; objecti inadæquati, nego. Objectum adæquatum illud est quod quocumque modo à facultate attingi potest, et hoc sensu Deus continetur intra limites objecti intellectus; si enim mens humana gratiâ elevetur, atque supernaturali corroboretur auxilio, jam potis est Deum videre; sed si nomine objecti mentis humanæ intelligatur illud solum ad quod ex innatis naturæ viribus intellectus pertingere valet, certum est Deum non contineri intra objecti illius limites; verùm falsum

est quòd tales extra limites mens divinitùs adjuta excurrere non possit.

Instabis Deus est objectum intellectus ipsique intimè præsens; ergo ab eo naturaliter percipi potest.

Respondeo Neg. conseq.; tali argumento probaretur Deum jugiter ab homine intuitivè videri, quod absurdum est; non sufficit ergo ad visionem intima objecti præsentia; requiritur insuper ut facultati vires insint proportionatæ, quibus objectum apprehendere queat: porrò sibi relicta talibus deficit viribus; ergo, etc.

Instabis: Homo naturaliter suum finem ultimum assequi potest et valet; atqui intuitiva Dei visio est finis ultimus hominis; ergo, etc. - Respondeo: Dist. maj. Suum finem ultimum naturalem, concedo; supernaturalem, nego; Deus finis est hominis ultimus : sed illius abstractiva visio finem constituit naturalem ultimum, supernaturalem verò visio intuitiva; alioqui enim sequeretur gratiam homini esse prorsùs debitam, quia necessarium est ad visionem intuitivam medium, quod tamen gratiæ naturæ è diametro repugnat; sequeretur esse impossibilem statum sive naturæ puræ, sive naturæ integræ, contra definitiones Ecclesiæ adversùs Baium, Jansenium et eorum sequaces.

[ocr errors]

Instabis Ex S. Aug. 1. 4 de Civ. Dei c. 27, solum peccatum causa est cur Deum non videamus; ergo intellectus à peccato immunis Deum videre potest. Respondco Dist. ant Solum peccatum est causa moralis, concedo; causa physica, nego; peccatum nos separat à visione Dei suo demerito; sed inest impotentia physica menti sibi relictæ, quà fit ut nisi adjuvetur à Deo, illum videre nequiret, etiamsi foret innocens et nullâ peccati labe coinquinata.

3. An Deus videri possit ab intellectu creato supernaturaliter adjuto.

Fuêre nonnulli, teste S. Greg. Magno 1. 18 Moral. c. 54, qui opinati sunt Deum à beatis in claritate quidem suâ conspici, sed in naturâ minimè videri. Eumdem fuisse Armenorum errorem docet Armachanus; volunt recentiores nonnulli in eamdem sententiam abiisse Abailardum; Græci Palamitæ lucem et claritatem increatam à naturâ distinctam in Deo admittentes, illam duntaxat videri tenent. Anno 1240, plures de consilio doctorum articulos damnavit episcopus Parisiensis, quorum unus erat, quòd divina essentia in se, nec ab homine, nec ab angelo videatur vel viiebitur. Vasquesius in primam partem S. Thoma Jisp. 37, c. 2, 3, 4, docet ex unâ parte Anomœos non existimâsse Deum ab homine comprehendi; ex alterâ verò parte tenet nonnullos è SS. PP. fuisse opinatos divinam naturam non videri à beatis; horum autem præcipui sunt S. Chrysostomus et Theodoretus, quorum idcircò seorsim mentem expendemus.

CONCLUSIO.- Deus intuitivè videri potest ab intellectu creato supernaturaliter adjuto.

Probatur 1° ex Scripturis. Angelis conceditur visio Dei ipsius ex Matth. 18 Angeli corum semper vident faciem Patris mei ; atqui ex Matth. 22, beati post mortem erunt sicul angeli Dei; ergo justis concedenda est

aliquando visio intuitiva; quin et Christus Matth. 5, eam illis pollicetur dicens: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Hic altum servatur de claritate quâdam silentium, sermo habetur de visione faciei Patris, de visione Dei, quæ verba intuitivam visionem sonant; et ad hunc sensum clariùs adhuc et certiùs determinantur per ca loca in quibus natura visionis illius magis evolvitur. Siquidem hæc visio est intuitiva naturæ divinæ, quà Deus ipse manifestatur homini, quâ Deus cognoscitur ab homine, sicut homo cognoscitur à Deo, quâ Deus videtur facie ad faciem, quâ videtur sicuti est; atqui his phrasibus designatur natura visionis beatifica. Sic Joan. 14: Qui diligit.... manifestabo ei meipsum. 1 Cor. 13: Videmus nunc per speculum in ænigmate; tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte; tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. 1 Joan. 3: Cùm apparuerit,similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est; ergo, etc. 2° Ex conciliis idem evincitur. Patres Francofordienses in Epist. ad Hispaniæ præsules sic loquuntur: Prædicamus Christum verum Deum, ut ad ejus beatificam visionem pervenire mercamur, in quâ est æterna beatitudo.

Expressiùs adhuc Florentina synodus in Decreto unionis cum Græcis definit animas justorum post mortem clarè intueri ipsum Deum trinum ct unum, sicuti est. 3o Ex SS. PP., quorum auctoritates cùm recensendæ sint articulo sequenti, probando animas sanctorum post obitum Dei visione frui, idcircò inpræsentiarum unum duntaxat aut alterum appellabimus. S. Greg. Magn. 1. 18 Moral. Neque, inquit, simplici et incommutabili essentia aliud est claritas, et aliud natura; sed ipsa ei natura sua claritas, ipsa claritas natura est; quo ratiocinio impugnat errorem de quo diximus initio paragraphi præsentis. S. Bernardus serm. 4 de Festo ominium Sanctorum sic loquitur: Tripliciter in æternà illâ et perfectà beatitudine fruemur Deo, videntes eum in omnibus creaturis, habentes eum in nobis ipsis, et, quod his omnibus ineffabiliter jucundius sit atque beatius, ipsam quoque cognoscentes in semetipsâ Trinitatem, et gloriam illam sine ullo ænigmate, mundo cordis oculo contemplantes; in hoc enim erit vita æterna et perfecta, ut cognoscamus Patrem et Filium cum sancto Spiritu, et videamus Deum, sicuti est, id est, non modò sicut inest, nobis videlicet aut cæteris creaturis; sed sicut est in semetipso. 5° Ex ratione. Possibilis esse debet homini suæ beatitudinis consecutio; atqui beatitudo hæc intuitiva Dej visione consistit, ut tradunt Scripturæ et docet fides; ergo, etc. Et certè nullatenùs repugnare videtur quòd objectum maximè intelligibile percipiatur à facultate intellectiva, præsertim si illa auxilio supernaturali adjuvetur et corroboretur; atqui Deus est maximè intelligibilis, intellectus creatus facultas intellectiva; ergo, etsi ratione non demonstretur visionis intuitive possibilitas, illà tamen utcumque suadetur.

Objicies 1° Laudata in superioribus paragraphis Scripturæ testimonia docent Deum esse invisibilem, et ita invisibilem ut à solo Filio videatur; sic Matth. 11: Nemo novit Filium, msi Pater; neque Patrem quis

novit, nisi Filius; et Joan. 1: Deum nemo vidit unquàm; Unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit; ergo Deus videri non potest ab homine, etsi supernaturaliter supponatur adjutus.-Respondeo: Dist. ant. Deum esse invisibilem aut oculo corporco, aut intellectui creato sibi relicto, aut in præsenti vitâ, aut perfectâ et comprehensivâ cognitione, concedo; Deum esse invisibilem in alterâ vitâ, creatæ menti superiùs adjutæ, licet ab illà non comprehendatur, nego. Concilianda sunt varia Scripturæ loca; si enim in nonnullis Deus invisibilis prædicatur, in aliis dicitur et visibilis et videndus; sic autem à nobis conciliantur, ut à SS. PP. fuêre esposita, repetendo genuinum illorum ex subjectâ materiâ sensum. Quæ autem in objectione adduntur in probationem, hæc intelligi debent de clariori manifestatione mysteriorum divinorum, quæ per Christum facta est, ac proinde ab illà Dei notione excluduntur homines soli. Si autem hæc exclusio extendatur ad angelos, tunc illa Dei cognitio, de quâ sermo habetur in illis textibus, erit Dei cognitio perfecta et comprehensiva; namque, ut ait S. Chrysost. Homil. 14 in Joan., in sinu Patris esse majus quiddam est quàm videre. Qui enim tantùm videt, non habet exquisitam ejus, quod videt, cognitionem.

Instabis: Angeli ipsi, teste S. Petro 1 Epist. c. 1, in Deum desiderant prospicere; ergo nequidem illi Dei visione fruuntur.- Respondeo: Neg. conseq.; desiderium illud excludit non objecti præsentiam, sed fastidium: unde S. Greg. 1. 18 Moral. dicebat : Ne sit in desiderio anxietas, desiderantes satiantur; ne autem sit in satietate fastidium, satiati desiderant. Et desiderant igitur sine labore, quia desiderium satietas comitatur; et satiantur sine fastidio, quia ipsa satietas ex desiderio semper accenditur.

Instabis: Non magis licet concludere visionem intuitivam ex locis in probatione citatis, quàm licet eam inferre ex Gen. 32, Num. 12, ubi dicitur Jacob et Mosem Deum vidisse facie ad faciem, et non per ænigmata et figuras; atqui, etc.; ergo, etc.-Respondeo: Neg. maj. et parit.; ratio disparitatis est quia visio Dei à patriarchis erat in alienâ formâ assumpta, aut in personâ ministri et angeli; unde generatim dicitur neminem Deum vidisse in præsenti vitâ; contra verò expressè asseritur quòd Deus à beatis videatur; ergo visio beatifica à visione prophetarum longè discrepat, ut Scripturæ innuunt. Verùm de illà dificultate fusiùs dicemus articulo sequenti.

Objicies 2o Plurimi SS. PP. dicunt visionem Dei nemini essc concedendam, nec illam puro homini esse possibilem; ergo, etc. - Respondeo: Dist. ant.: Visionem Dei comprehensivam, concedo; intuitivam, nego. Duplex distinguenda est Dei visio, comprehensiva scilicet et intuitiva, quo sensu, ut innuit S. Epiphanius, Deus dici potest visibilis et non visibilis: Sicut, inquit S. Doctor, qui cœlum conspiceret per angustum foramen dicere posset, se cœlum videre, simulque illi posset dici, quòd cœlum non videret quia cœli porrectionem et latitudinem non assequeretur; porrò prædictos SS. PP. de visione comprehensivà esse exponendos

suadent multa. Suadet fidei analogia, juxta quam non licet eos agnoscere velut negantes fidei dogma, nisi verbis eorum cogentibus, ita ut in bonam trahi nequeant partem; suadet quæ ipsis debetur reverentia, cùm aliis in locis expressè profiteantur visionis intuitivæ possibilitatem et existentiam; neque debemus eis contradictiones tribuere, si possimus eorum verba explicare; suadent adhuc quæ multoties adjunguntur verbis quæ objici ex illis possent: ex adjunctis quippe patet eos non præcisè negare visionem intuitivam qualemcumque, sed visionem Dei sicut Deus est, ut loquitur S. Cyrill. Jerosol., visionem plenitudinis Divinitatis, ut ait S. Ambr., visionem quam S. Basilius appellat comprehensionem, etc.; tandem suadet plurimorum ex illis scopus; disputant enim plerique adversùs Anomœos, qui docebant Deum ab homine comprehendi; unde hanc solam visionis speciem censendi sunt negare, ut mox dicemus agentes de mente S. Chrysost. et Theodoreti.

Objicies 3: Objectum infinitum non potest attingi à facultate finitâ, quia facultatem inter et objectum debet esse aliqua proportio; atqui Deus infinitus est, mens autem hominis finita; ergo, etc.-Respondeo : Dist. maj.: A facultate finitâ etiam extrinsecè, concedo; à facultate finitâ intrinsecè tantùm, subdist.: Non potest attingi modo infinito, concedo; modo finito, nego. Mens est facultas intrinsecè finita, sed quæ potest versari circa objectum infinitum, ut illud modo saltem finito attingat. Ad probationem dico admittendam esse proportionem habitudinis inter facultatem et illius objectum, id est, agnoscendus est ordo inter facultatem et objectum; sed non requiritur ut sit æqualis proportio entitatis, ita ut objectum infinitum non possit attingi nisi à potentiâ infinità.

Instabis: Objectum supernaturale à naturali facultate attingi nequit, ergo, etc.- Respondeo : Neg. conseq. et parit. ; pugnat in terminis ut objectum quod superat naturæ vires ab iisdem attingatur, si solæ sint; tunc enim eas superaret simul et non superaret. Nihil autem prohibet quominùs facultas finita modo suo, id est, finito attingat objectum licet infinitum.

-

Instabis: Magis Deus distat à mente quàm angelus ab oculo, aut color ab aure; atqui angelus ab oculo, color ab aure apprehendi nequeunt; ergo, etc. Respondeo: Dist. maj.: Magis Deus distat in ratione entitatis, concedo; in ratione habitudinis et objecti, nego. Angelus immaterialis est, objectum autem oculi materiale; facultas quælibet sensitiva proprio residet in organo, organum autem certam exigit in objecto qualitatem ut illud apprehendat; ergo color etsi sensibilis auris non potest esse objectum. Deus contra intelligibilis est, mens humana nulli ligatur organo, et est intellectiva. Inde disparitas.

lustabis: Mens est comprehensiva, Deus comprehensibilis; atqui tamen Deus non potest comprehendi à mente; erge, licet sit intelligibilis, non sequitur, etc. --Respondeo: Dist. maj.: Deus comprehensibilis à facultate infinità, concedo; à facultate finitâ, nego; esto quòd mens sit comprehensiva, sanè comprehendere non potest nisi suum exhauriat objectum; repu

TH. VII.

gnat autem à facultate finità infinitum exhauriri objectum; ergo, etc. Quæ autem spectant Dei comprehensionem, quæve ad illam requirantur, ac quomodò distinguatur à visione intuitivâ dicemus articulo quinto.

Sententia S. Chrysostomi. Monuimus jam hanc fuisse Vasquesii opinionem, Anomœos non existimâsse Deum ab homine comprehendi, et S. Chrysostomum docuisse Deum intuitivè non posse videri; utramque assertionem jungit Vasquesius, et quidem meritò. Etenim verba S. Chrysostomi quæ primâ fronte duriora videntur, emollire solent theologi ex S. doctoris scopo; nempe quia disputat contra Anomœos, Deum comprehendi posse docentes; unde verbis paulò durioribus solam homini à S. Chrysost. denegari comprehensionem existimant illi; ergo, ut eorum solutionem præoccupet et elevet Vasquesius, Anomœos à turpi errore vindicare, et S. Chrysostomum miserè lapsum affirmare debet. Absit à nobis ut erroris insimulemus præclarum Ecclesiæ lumen, atque errantium turpiter sumamus defensionem; sit itaque

CONCLUSIO.-S. Chrysostomus existimavit et docuit Deum ab homine intuitivè videri.

Probatur: Ille censuit Deum à beatis intuitivè videri, qui docuit illud multoties, expressisque verbis, qui impugnat hæreticos asserentes Deum ab homine comprehendi, qui eos impugnando generaliorem propositionem statim restringit sæpiùs, qui tandem monet quandoque se de solà disputare comprehensivâ cognitione; atqui talis est S. Chrysostomus. Probatur minor per partes.

I. S. doctor docuit multoties Deum videri ab homine intuitive; legantur Homiliæ in cap. 5 Matth. et in c. 13 1 ad Cor., quas hic exscribere longiùs foret, in his agnoscitur et adstruitur intuitiva Dei visio. Deinde Parænesi 1 ad Theodorum lapsum c. 7: Quid dicemus, inquit, quando regiis cubiculis adapertis intueri licebit ipsum Regem, non per speculum, nec per ænigma, sed facie ad faciem? Homil. de beato Philogonio dicit adhuc: In cœlo qui adsunt perpetuò vident, quatenùs illum videre licet non solùm præsentem, verùm etiam suæ gloriæ splendore condecorantem universum cœlum. In Psal. 41, ad hæc verba: Quandò veniam et apparebo ante faciem Domini? hæc habet: Vide ardentem hominem, vide inflammatum. Sciens enim se, cùm hinc recesserit, eum esse visurum, ne exspectat quidem dilationem. In 2 Epist. ad Cor. hom. 10, sic loquitur: Si cogitatio eorum qui adhuc vivunt, quamvis obscura sit, tantam suppeditat voluptatem, cogita quantam lætitiam nobis allatura sit manifesta ipsa visio. Ex pluribus hæc sufficiant ad elucidandam S. Chrysost. mentem; in iis quippe docet in cœlis manifestam esse Dei visionem, Deum ibi videri præsentem, videri facie ad faciem; sed hæc intuitivam esse Dei visionem tradunt; neque enim verbis aliis suam exponunt doctrinam Patres, de quorum fide circa præsentem articulum ne minima quidem est suspicio; ergo Chrysost. censuit Deum à Beatis intuitivè videri.

II. In locis quæ nobis objiciuntur, præcipuus S. Chrysost. scopus est debellare Anomaros, nee diffitetur Vasquesius; atqui Anomoci tenuerunt Deum ab

[ocr errors]

bomine comprehendi; constat istud tum ex S. Chrysost., qui suas contra eos Homilias inscripsit; De incomprehensibili Dei Naturâ, tum ex auctoribus coævis et summâ fide dignis. Sic. S. Epiph. hæres. 76, lvquens de Actio Anomœorum duce scribit eum asseruisse, se tam perfectè Deum nôsse quàm seipsum. S. Basil. contra Eunomium alterum ejusdem erroris ducem hæc habet epist. 168: Si minutissimæ formicæ naturam nondùm cognitione apprehendisti, quomodò incomprehensibilis Dei vim te imaginari gloriaris? Ejusdem hæc sunt verba: De suâ ipsius substantiâ Deus nihil ampliùs scit quàm nos, nec illa ipsi quidem notior, nobis autem est obscurior; exstant apud Socratem 1. 4, c. 7. De eodem Theodoretus I. 4 hæret. Fabul. sic loquitur: Ausus est dicere se nihil de rebus divinis ignorare, sed ipsam Dei substantiam exactè scire, eamdemque de Deo habere cognitionem, quam ipse Deus de se ipso habet. Et ex Latinis S. Hieron. in c. 11 Matth. dicit: Erubescat Eunomius tantam sibi notitiam Patris et Filii, quantam alteruter inter se habent, jactitans se habere. Tandem de Anomæis agit S. Cyrill. Alex. l. 11 Thes. cap. 1, cùm ait: Ridicula hæc sunt, imò autem omni furore plena. Num cùm sitis homines, quos divina essentia in infinitum excedit, eamdem cum Deo vos habere scientiam imprudenter asseritis?

Hæc referre juvabat, ex quibus duo certa manent: Primum, Vasquesium non nisi conjectură ductum potuisse contra tantas auctoritates asserere Anomæos non docuisse Deum ab homine comprehendi; non eò usque stultitiæ, inquit, devenire potuerunt viri sagaces; sed quæstio est de facto, et adversùs auctoritates veritatem facti affirmantes, non licet ratiocinio et conjecturis militare; secundum est, quòd cùm S. Chrysostomus in locis quæ objiciuntur Anomæorum dogma impugnet, æquitatis est ut gencraliora verba restringamus, emolliamus duriora ex scopo quem interdit, et errore quem impugnat.

III°. Quæ generaliùs dixerat aliquando contra Anomæos, ea ipsemet S. Chrysostomus sæpiùs restringit. 4d præsertim videre est hom. 14 in Joan.; ibi enim, adductis his Christi verbis: Nemo cognoscit Patrem nisi Filius, mox subjungit : Quid ergo? num omnes in ignorantiâ vivimus? absit; sed nemo ita cognoscit Patrem ut Filius. Prosequitur quidem S. doctor addendo verba generaliora: Multi pro suo captu viderunt, substantiam autem nemo videt; verùm statim utitur restrictione, et indicat se lequi de visione quæ eam adæquet quæ competit Filio Dei. Sic multi, inquit, Deum cognoscimus, non tamen ipsam substantiam qualis est, nisi solus ejus Unigenitus, qui certam notionem visumque

comprehensionem habet, qualem Filium de Patre bere par est. Et rursùs homil. 5 de incomprehensibili Naturâ, quam angelis et hominibus denegaverat visionem, mox appellat exquisitam et omnia pervadentem.

IV. S. Chrysostomus quandoque monet se de solâ loqui comprehensivâ cognitione. Id constat tum ex locis mox prolatis, tum ex observatione jam factâ, tiulo Homiliarum De incomprehensibili Dei Naturà.

Unde cùm homil. 4 fusiùs de hoc argumento disseruisset, sequentem auspicatur ab his verbis: Nuper ostendimus Deum incomprehensibilem esse, etc. Homil. 3 jam dixerat: Ut autem non solùm hominibus, sed etiam virtutibus superis incomprehensibilem esse intelligas; el homil. 4, expendens illud S. Joannis : Deum nemo vidit unquàm, sic ait: Cur ergo Joannes ait : Deum nemo vidit unquàm? ut intelligas eum de perfectâ et clarà cognitione loqui. Et paulò infra: Itaque cùm audis Deum nemo vidit unquàm, id intellige nullum esse qui Deum substantialiter omninò perfectè cogno

scat.

[ocr errors]

:

Objicitur 1° difficile in speciem testimonium ex homil. 4 in Joannem, ubi S. Chrysostomus explicans ista verba: Deum nemo vidit unquàm, sic loquitur : Id quod Deus est, non modò prophetæ non viderunt, sed neque angeli, neque archangeli; sed si eos perconteris, nihil ab eis de divinâ substantiâ audies, sed tantùm referentes: Gloria in altissimis Deo, etc. Nam quòd ipse sit invisibilis non solùm hominibus, sed et supremis virtutibus, constat quia, cùm dixisset Paulus manifestum esse in carne, subdidit visum ab angelis; ergo ex quo carnem induit, tunc visus est ab angelis; anteà enim non ita videbatur, cùmipsis quoque invisibilis esset substantia. Quid igitur ait Christus? Angeli eorum semper vident facicm Patris. Quid ergo? faciem habet Christus et cœlo circumscribitur? sed nemo eû agitur insaniå ut hæc dixerit. Quænam ergo ea sententia est? quæ et in illo loco: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Nempe visionem appellavit mentis intuitum, qui ad captum nostrum temperatus est, et notionem Dei, prout eam habere possumus. Prolixioris hujus textûs ista est analysis: 1° Id quod Deus est ne ipsi quidem angeli unquàm viderunt; 2° neque illi possunt quidquam dicere de substantiâ Dei; 3° Deus non est visus ab angelis nisi post Incarnationem; 4° objicit sibi S. doctor verba Christi Angeli eorum semper vident faciem Patris, et reponit in Deo non esse faciem, ut insinuet ista verba non debere litteraliter accipi; 5° addit locum hunc intelligendum esse sicut et alium: Beati mundo corde, quoniam Deum videbunt, nempe de quâdam visione, seu, ut habet alia versio, imaginatione ad nostrum caplum attemperatâ.

Respondeo ex dictis totam hujus textûs difficultatem evanescere: itaque ad primum dist. : Ne ipsi quidem angeli viderunt id quod Deus est, visione comprehensivâ quæ nimirùm adæquaret id totum quod Deus est, concedo; visione simpliciter intuitivå, nego. Ad secundum, similiter distinguo: Nihil dicere possunt quod adæquet intelligibilitatem substantiæ divinæ, concedo; nihil simpliciter et absolutè, nego; sic nonnunquàm in ipsâ Scripturâ vocabulum, nihil, accipitur, ita ut rem non absolutè excludat, ut patet ex libro Esther c. 6, v. 3, collato cum cap. 12, v. 5. Lo. quitur autem S. Chrysostomus appositè ad retundendam Anomæorum superbiam, qui jactitabant se Deum æquè perfectè nôsse, ac Deus ipse se novit, ut expressè habet S. doctor homil. 2 adversùs ipsos. Ad tertium sensus non est angelos antè Incarnationem non vidisse

« VorigeDoorgaan »