Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Negativè quia, ut dicit S. Th., quantò peccatum veniate est gravius, eò difficiliùs purgatur debitum pœne ei correspondens. Similiter longior vel brevior est pæna, quò peccatum fuit majoris vel minoris adhærentiæ et radicationis in subjecto: et ita dicit S. Th., art. 8, posse contingere, quòd aliquis diutiùs moretur in purgatorio, qui minùs affligitur, et è converso: quia juxta ipsum acerbitas pœnæ magis correspondet quantilati culpa; pœnæ verò duratio adhærentiæ et radicationi culpæ in subjecto. Deinde unus moritur non tantùm gravioribus, sed etiam pluribus pœnis præ altero obnoxius. Contingit etiam, quòd unus plus altero vivorum suffragiis juvetur, sicque citiùs liberetur.

---

N° 29. DE STATU ANIMARUM IN PURGATORIO. I. Animæ in purgatorio sunt certæ de suâ salute, II. Et impeccabiles. III. Patienter pœnas tolerant, IV. Et exercent actus virtutum; V. Nihil tamen merentur. An animæ in purgatorio sunt certæ de suâ salute? — R. Sunt de eâ certæ et omninò securæ, propter revelationem quæ ipsis fit in judicio particulari; tum etiam ex eo quòd sciant sese in gratiâ perseverâsse: Chri£tus autem, Matth. cap. 10, y. 22, dicit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Animæ in purgatorio sunt etiam confirmatæ in gratiâ, ita ut eam amittere ampliùs nequeant, adeòque nec peccare; idque ex speciali protectione Dei.

Obj.: Orat Ecclesia pro animabus in purgatorio detentis Ut liberentur de pœnis inferni, ne absorbeat eas tartarus, ne cadant in obscurum, etc.; ergo animæ illæ possunt adhuc damnari. - R. Neg. cons.; quia, dùm Ecclesia sic orat, considerantur et repræsentantur animæ ut exeuntes de corpore. Hujusmodi repræsentationes sunt in Ecclesià usitata; sic in Adventu oramus: Rorate cœli desuper, etc., repræsentando scilicet mysterium olim factum, cujus fructum nobis petimus applicari. Ut varia quæ objici possent solvantur, notandum est quòd Ecclesia in officio defunctorum (idem est de officio alicujus festivitatis vel Sancti) Psalmum aliquem vel quid aliud subinde recitet ob unum vel alterum versiculum ei convenientem; et proinde hinc non sequatur, reliqua posse aut debere intelligi de defunctis: totus autem Psalmus legitur per modum orationis vel laudis Dei, quibus juvari possunt defuncti.

Denique animæ in purgatorio patiuntur pœnas illas in summâ patientiâ : sunt enim pœnæ illæ, non quidem simpliciter et absolutè, sed, ut ait S. Th., conditionatè voluntariæ, in quantum sciunt illas à divinâ justitia exigi, seque non aliter ad beatitudinem posse pervenire. Exercent ibi quoque animæ continuos virtutum actus, præsertim charitatis; item actus fidei; quia nondùm clarè vident Deum; et spei, quia licet certæ sint de Deo possidendo, cum equidem nondùm possident. Per illos tamen actus non merentur : quia sunt in termino, in quo sicut non demereri, ita nec mereri possunt.

N. 30. DE ORATIONE ANIMARUM IN PURGATORIO. I. Anima in purgatorio orant pro seipsis, II. Verisimiliùs ctiam pro nobis. III. Probabiliter licet eas invocare.

TH. VII.

[ocr errors]

Tametsi animæ in purgatorio sint extra statum merendi et satisfaciendi; cum eo tamen consistit, quòd orando aliquid à Deo possint impetrare, v. g., aliquam remissionem pœnæ, vel ut viventes ipsis applicent sacrificia, indulgentias, etc. Porrò animas in purgatorio pro seipsis orare, nullatenùs videtur dubitandum. Quæstio est an etiam orent pro nobis? R. Quidam, ut Steyaert, Daelman, etc., negant: quia juxta S. Th. 2-2, q. 83, art. 11, ad 3, cùm nobis sint inferiores quantùm ad pœnas quas patiuntur, secundùm hoc non sunt in statu orandi, sed magis ut oretur pro ipsis. Affirmant Bellarminus, lib. 1 de Purgatorio, c. 13, Estius in 4 dist. 45, § 11, Sylvius Suppl., q. 71, art. 6, ad 1, etc., animas in purgatorio orare pro nobis, præsertim pro illis qui orant pro ipsis: nec aliquid obstare videtur, cùm nobiscum sint in communione sanctorum, et nos aliorum suffragiis indigere sciant: ergo etiam illæ orant pro nobis, dùm nos oramus pro ipsis.

Obj.. Animæ illæ ignorant quis nostrùm oret pro ipsis; ergo, ctc.-R. Non est necesse ut id noscant: possunt enim orare pro orantibus. Deinde angeli possunt id eis patefacere, vel Deus modo speciali. Et licet in particulari non sciant quæ apud nos agantur sciunt tamen in generali, multas esse necessitates mortalium; et scire possunt ex notitià, antequàm decederent, habitâ, ņecessitatem familiæ, amicorum, Ecclesiæ, etc. Sic Moyses et Jeremias leguntur orâsse pro populo ex notitiâ quam hic in terris habuerunt. Ad locum S. Th. et alia quædam argumenta videri potest Sylvius.

An licet animas invocare, quæ sunt in purgatorio? R. Steyaertius notam singularitatis inurit illi, qui in praxi animas invocare vellet; sed in sententiâ Bellarmini id licet sicut licet petere preces piorum hominum in terris viventium. Interim Ecclesia in publicis precibus non solet animarum in purgatorio suffragia poscere, nec eas invocare: tum quia saltem ordinariè, inquit Gotti, preces ad se directas non cognoscunt, tum quòd sententia hæc certa non sit.

N.° 31. DE SUFFRAGIIS PRO ANIMABUS IN Purgatorio. I. Animæ in purgatorio viventium suffragiis juvantur. II. Multiplicia sunt suffragia pro defunctis. III. Illa præstans non amittit meritum gloriæ. IV. Suffragia animabus, pro quibus fiunt, prosunt infallibiliter. V. Pro damnatis vel jam beatis non fiunt suffragia. VI. Nec pro pueris post baptismum mortuis. VII. Beati orunt pro animabus in purgatorio.

An animæ in purgatorio suffragiis vivorum juvari possunt? R. Responsio affirmativa est de fide, definita in conciliis Flor. et Trid. sess. 22, cap. 2 ct can. 3, item sess. 25, initio decreti de Purgatorio. Probatur ex communione sanctorum, quæ est inter Ecclesiam militantem et patientem: nam juxta Apostolum, 1 ad Cor. cap. 12, membra ejusdem corporis pro invicem sunt sollicita, sibi mutuò compatiuntur et subveniunt. Idem patet ex constanti, perpetuâ et universali Ecclesiæ praxi ut videre est n° 26.

51

Obj. 1 ad Cor. cap. 3, . 8, dicit Apostolus : Unusquisque propriam mercedem accipiet secundùm suum laborem; et ad Cor. cap. 5, 7. 10: Ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive mulum. — R. Variè ad textus illos responderi potest: 1° Quòd animæ illæ in corpore existentes meruerint, ut sic juventur vivorum suffragiis, adeòque tantùm propria corporis recipiant. 2° Quòd tantùm importetur, unumquenique præmiandum vel damnandum propter propria opera, non propter aliorum. 3° Et meliùs, quòd textus illi agant de mercede essentiali gloriæ vel damnationis, quæ uniuscujusque propriis meritis vel demeritis correspondebit: unde licet animæ illæ suffragiis vivorum liberentur à pœnis purgatorii, merces tamen seu gloria essentialis non erit ideò major, sed præcisè tanta, quantam in terris merue

runt.

Quibus operibus scu mediis animæ in purgatorio juvari possunt? - R. 1° Juxta Trid. sess. 25, initio decreti de Purgat., præcipuum est sacrosanctum missæ sacrificium. 2° Indulgentia defunctis applicata, quæ scilicet ita est concessa, ut eis applicari possit. Vide n. 39, de Indulgentiis. 3° Orationes, eleemosyna et quæcumque alia opera bona ex charitate facta. Dicitur: Ea charitate facta; si enim operans non esset in charitate seu statu gratiæ, opera ejus non essent propriè satisfactoria, nec meritoria ex opere operantis. Sacrificium tamen missæ prodest defunctis, licet oblatum à sacerdote in statu peccati mortalis : quia valet ex opere operato independenter à merito sacerdotis. Similiter suffragia facta nomine Ecclesiæ etiam semper valent impetratoriè; v. g., dùm sacerdos in Ecclesià cantat exequias mortuorum, S. Th. Suppl., q. 71, 1. Pariter eodem loco docet S. Th. quòd suffragia per peccatorem facta prosint defunctis, si peccator agat ut instrumentum illius, qui in statu gratiæ existens ea fieri procurat seu jubet : quia opus instrumenti est agentis principalis. Suffragia autem valere possunt per modum impetrationis, satisfactionis, vel meriti de congruo.

art.

Nota quòd opus pro defuncto factum possit facienti prodesse ad augmentum gratiæ et meritum vitæ æternæ, in quantum procedit ex gratiâ et charitate, atque ita operans non amittit meritum gloriæ. Ita S. Th., quæst. cit., art. 4. Imò, ut dicit Steyaertius, Deus sæpè in hâc vitâ suffragia pro mortuis facta remunerat bono aliquo temporali. Non valent tamen suffragia illa operanti in ratione satisfactionis directè; quia hanc operans applicavit defunctis: eadem verò satisfactio non sufficit ad solvenda duo debita. Si tamen opus esset tantum ut excederet debitum alterius, tunc excessus ille in ratione satisfactionis posset prodesse facienti.

[blocks in formation]

Ita etiam habet sensus fidelium. An verò prosint illis quoad totum; non ita constat. Suaresius cum multis affirmat: sed Salmanticenses docent, quòd quidem infallibiliter earum pœnas minuant; ast quòd eas à totâ pœná non semper absolvant, licet suffragia illa condigna sint et redundantia.

[ocr errors]

Obj.: Secundùm dicta divites videntur melioris conditionis esse quàm pauperes : atqui hoc dici non potest; ergo, etc. – R. Quòd plura pro divitibus suffragia fiant, hoc est per accidens: nihil autem prohibet juxta S. Th., art. 12, ad 3, divites per accidens esse melioris conditionis quantùm ad aliquid, cùm pauperes quoad alia similiter sint melioris conditionis. Deinde, quod pauperes ex hoc capite minùs habent, fortè compensatur per hoc quòd Deus illis applicet suffragia pro illis, qui damnati vel jam in cœlo sunt, facta. Vel etiam dici potest, quòd, licet suffragia infallibiliter prosint illis defunctis, pro quibus fiunt ; tamen à voluntate Dei dependeat, quòd totum, vel tantùm partem remissionis pœnarum consequantur; ita ut remissio pœnæ reguletur secundùm dispositionem et capacitatem illius defuncti, pro quo suffragia offeruntur: unde licet pro animâ divitis plura fiant suffragia, non sequitur, quòd semper plus juvetur.

Damnatis suffragia non prosunt, nec etiam beatis, unde pro iis, dùm tales noscuntur, suffragia fieri nec debent, nec possunt. Quæ de liberatis ex inferno objici possent, soluta habes n° 20, in fine. Pro pueris baptizatis et ante usum rationis mortuis nor. fiunt suffragia. Nec obstat, missarum solemnia quandoque pro ipsis celebrari: quia illa tantùm fiunt tum ad protestandam fidem futuræ resurrectionis ipsorum, tum in gratiarum actionem pro beneficio ipsis collato. Missam convenit dici de Angelis, cui jungi potest commemoratio pro defunctis consanguineis. Si verò pro more loci cujuspiam fiat missa de Requiem, pro animabus parentum vel consanguineorum pueri celebratur.

Rectè etiam sancti à nobis invocantur, ut apud Deum intercedant animabus in purgatorio.

Quomodò catechista et concionatores doctrinam purgatorii fidelibus proponere debent? — R. Exactè servando quæ statuit Trid. sess. 25, in decreto de Purgatorio, his verbis: Præcipit S. Synodus Episcopis, <ut sanam de purgatorio doctrinam, à SS. Patribus ‹ et sacris Conciliis traditam, à Christi fidelibus cre<di, teneri, doceri, et ubique prædicari diligenter studeant. Apud rudem verò plebem difficiliores ac sub<tiliores quæstiones, quæque ad ædificationem non faciunt, et ex quibus plerumque nulla fit pietatis accessio, à popularibus concionibus secludantur. Incerta item, vel quæ specie falsi laborant, evulgari ‹ ac tractari non permittant. Ea verò, quæ ad curio <sitatem quamdam, aut superstitionem spectant, vel <turpe lucrum sapiunt, tanquàm scandala, et fidelium offendicula prohibeant. ›

N° 32. COROLLARIUM PRACTICUM.

Si tantæ sint, ut modò dictum est, purgatorii prenæ, et nos tam facilè, et multipliciter animabus in eo

detentis possimus succurrere, ne desistamus eis opem ferre; sic enim fiet, ut in cœlum receptæ pro nobis similiter sint intercessuræ, ut beatum finem assequamur. Quò ut pertingamus, novissima nostra juxta monitum Ecclesiastici in omnibus operibus nostris memoremur, et jugem horum recordationem aliis quoque inculcemus; præcipuè si aliquando concionatoris vel confessarii munere fungamur; cùm tunc speciali titulo homines à peccatis avertere teneamur, et novissimorum recordatio efficacissimum sit contra peccata remedium. Id tamen prudenter et cum cautelâ est præstandum, ne justum anxiæ complexionis hominem dejiciamus horrore tremendi Dei judicii et pœnarum infernalium; sed contra talem spe gaudii cœlestis Dei munere obtinendi confortare debemus. Ast terreni illi et animales, qui mundanis deliciis et affectibus ita immersi sunt, ut vix, quæ Dei sunt, percipiant, ac ideò non facilè rerum cœlestium amore trahuntur, strictissimi judicii, intolerabiliumque pœna

rum inferni vivå exhibitione meritò terrentur: sic, v. g., ebriosum fortè cohibebit divitis Epulonis ob ignis ardorem sitis inextinguibilis: avaris et injustis proponi potest vilitas rerum temporalium et possessionis earum incertitudo, simul adjungendo parabolam divitis, Luc. cap. 12, à quo animam repetiit Deus, dùm id minimè exspectabat, et in bonis suis luxuriari stultè statuebat. Pariter ex parabolâ villici iniquitatis, Luc. cap. 16, eis proponi potest, quomodò ab istis tanquàm administratoribus bonorum Dei exactissima post hanc vitam sit exigenda ratio. Peccatis occultis et impudicis infectos fortè retrahet extremi judicii memoria, in quo omnia etiam occultissima facta, dicta, et cogitata, toti mundo manifestabuntur. Denique bonus pater-familias profert de thesauro suo nova et vetera, qui dùni alios curat seipsum non negligat, sed jugi novissimorum memoriâ se suosque à peccatis præservet, ut unà cum eis ad æternam perveniat beatitudinem, quæ nostra est.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

1617

secundi.

259

Modus agendi præmotionis supernaturalis scu
auxilii efficacis.

Hid.

Quid sentiant Thomista de voluntate Dei sal-
vandi homines, de libero arbitrio, predestina-
tione, etc.

[blocks in formation]

262

Usus scientiæ in sententiâ Thomistarum.

Ibid.

Ordo scientiarum et decretorum in systemate

[blocks in formation]

263

Thomistico.

Thomismus recentior explicatur.

273

Thomismus Massoulliæi.

274

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

276

[blocks in formation]
[blocks in formation]

277

petita.

349

[blocks in formation]

Argumenta in Congruismum petita ex tradi-
tione et Ecclesiæ precibus.

361

[blocks in formation]

Argumenta in Congruismum petita ex ejus cum
semipelagianismo conformitate, ex ejusdem
novitate et ex cogregation bus de Auxiliis.
Argumenta in Congruismum ex ratione theolo-
gica.

362

364

284

III. Expenditur Systema Isamberti et Augusti-

Undenam ex eodem certitudo prædestinationis
oritur.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Ibid.

Prædestinationem ad gloriam solitariè sumptam
statuit fieri post prævisa merita.
Ordo decretorum in systemate Molinæ.
Quomodò gratia dona et scientia, tum infalli-
bilitas seu certitudo providentia Dei, præ-
destinationisque et reprobationis cum libero.
arbitrio in systemate Molinæ concilientur.
Systema Suaresii.
Systema Vasquesii.

[blocks in formation]

286

Ibid.

§ 1. In quo medio seipsum et res possibiles Deus
intueatur.

386

[blocks in formation]
[blocks in formation]

III. Systema Augustinianorum, id est, theolo-
gorum qui præmotionem physicam non ad-
mittendam rati, gratias tamen de se efficaces,
sed morali modo tantùm moventes propu→
gnant.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« VorigeDoorgaan »