Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

rum: atqui hæc erit æterna, ergo et pœna impiorum.

Obj. I. Ps. 76, 7.8, dicitur: Numquid in æternum projiciet Deus? et Ps. 102, .9: Non in perpetuum irascetur; ergo Deus non punit in æternum. — R. Neg. cons. : quia uterque textus agit de pœnis et afflictionibus populi Dei, quas Psalmista negat fore perpetuas, populo pœnitentiam agente.

Obj. II. Non videtur servari justitia, si pro peccato momentaneo infligatur pœna æterna nam justitia exigit ut pœna proportionetur culpæ : atqui bìc nulla videtur esse proportio; ergo, etc. - R. S. Th. art. 1, ad. 1, distinguit assumptum probationis: ut servetur justitia, debet pœna proportionari culpæ secundum quantitatem durationis; sive debet duratio pœnæ correspondere durationi culpa, neg. ass. debet proportionari culpæ secundùm demeritum, conc. ass. : jam autem demeritum cujusvis peccati mortalis tantum est, ut mereatur pœnam æternam. Imò nullum tribunal est, quod pœnæ diuturnitatem ex peccati morâ metiatur, ut notat S. Th. eodem loco: sic, v. g., pro homicidio momentaneo non infligitur pœna momen

tanea.

Equitatem illius durationis desumit S. Th. ibidem, in corp., ex sequentibus: 1° Quia peccatum mortale infinitam certo sensu habet malitiam, in quantùm Deus infinitè bonus per illud contemnitur et vilipenditur; ideòque meretur puniri pœnâ saltem duratione æternâ. 2° Quia culpa manet in æternum, cùm non possit remitti sine gratiâ, quæ post mortem non datur. 3° Quia peccans mortaliter, habet voluntatem interpretativam in perpetuum manendi ir illo peccato, in quantùm se ponit in statu, ex quo, nisi divinitùs adjutus, exire non possit. Adde, in quantùm creaturam, ex cujus amore peccat, præfert Deo. 4° Quia similiter qui in principem vel in rempublicam peccant, aliquando in perpetuum, quantùni est de se, puniuntur: sic, v. g., per mortem in sempiternum auferuntur, ait S. Aug., de societate viventium. Idem est de pœnâ exilii si enim exul in perpetuum viveret, in perpetuum etiam exul foret. Vide hæc latiùs apud S. Thom. loc. cit.

[blocks in formation]

Obj. Si pœna damnatorum sit infinita duratione, omnia peccata mortalia punientur æqualiter.-R. neg. ant. quia licet in inferno pœnæ sint æquales duratione, sunt tamen inæquales intensione: jam autem gravitati peccati, ut docet S. Th., respondet pœna secundùm intensionem.

Quomodò cum æternitate pœnarum consistit, quòd quidam ex inferno legantur liberati: ut Trajanus imperator precibus S. Gregorii, Falconilla precibus S. Thelæ, Dinocras precibus S. Perpetuæ, etc., uti etiam multi pueri sine baptismo mortui leguntur resuscitati, ut baptizarentur? R. Supposità veritate historia Trajani ( idem applica aliis) dicendum, eum non fuisse scntentia definitivâ damnatum, sed solùm secundùm

præsentia demerita punitum in inferno; suspensam verò fuisse ob prævisas S. Gregorii preces definitivam sententiam, ob quas transierit de inferno ad cœlum, non immediatè, sed mediante resurrectione, pœnitentiâ et baptismo. Ita Sylvius Suppl. q. 71, art. 5. Idem dicendum est de pueris miraculosè ad vitam revocatis: nempè eorum sententia damnationis fuit extraordinariè suspensa. Vide Estium in 4, dist. 46. Interim Trajani et aliorum suprà objectas historias eruditi jamdudùm ad fabulas ablegârunt. Si SS. Patres legantur pro aliquibus orâsse, qui in peccatis vixerunt, piè supposuerunt eos in fine vitæ pœnituisse.

N.° 21. AN POENA INFERNI ALIQUANDO DIMINUATUR AUT INTERRUMPATUR?

I. Pœna inferni non minuetur aut interrumpetur. II. Quid de pœnâ peccati venialis respectu damnatorum. III. Juxta S. Th. damnati puniuntur infra condignum. Resp. Pœna damni et ignis debita peccatis mortalibus non remissis non diminuetur aut interrumpetur: pœnæ verò accidentales, ut vexationes dæmonum, exprobrationes aliorum, etc., diminutionem et vicissitudinem quamdam habere possunt. Ita S. Th. q. 71, art. 5, in c. Vide etiam Estium in 4 dist. 46, § 3. An pona debita peccatis venialibus damnati aliquando finietur?-R. S. Th. 1-2, q. 87, art. 5, ad 3, et Suppl. q. 69, a. 7, ad 6, resolvit negativè: quia illa culpa venialis, in quâ damnatus mortuus est, nunquàm remittitur ob conditionem status illius, in quo nulla fit remissio. Scotus et alii existimant, pœnam illius peccati venialis aliquando finiendam ; quia illi peccato tantùm debetur pœna temporalis, non æterna. Sylvius contra Estium probabiliùs tenet, pœnam temporalem ex peccatis remissis restantem, positâ satisfactione, finiri in damnatis.

An damnati puniuntur infra condignum? — R. Secundùm multos Deus punit peccata infra condignum, sicut remunerat bona opera ultra condignum : et hujus sententiæ est S. Th. 1 p. q. 21, art. 4, ad 1, et Suppl. q. 99, art., 2 ad 1. Probatur : quia ps. 24, ỳ. 10, dicitur: Universæ viæ Domini misericordia; et ps. 144, 7.9 Miserationes ejus super omnia opera ejus; item Jacobi cap. 2, . 13: Superexaltat misericordia judicium. Estius, Sylvius et alii docent, damnatos non puniri infra condignum, sed secundùm rigidam justitiam; quia loco Jacobi citato dicitur : Judicium sine misericordiâ illi qui non fecit misericordiam. Alii ob textum allegatum putant, solos immisericordes puniendos secundùm rigorem justitiæ, eò quòd directe misericordiam excludant.

N.° 22. DE INTELLECTU ET VOLUNTATE DAMNATORUM. (S. Thom. Suppl. quæst. 98. )

I. Damnati habebunt aliquorum notitiam. II. Quomodò de Deo cogitent. III. Quomodò cognoscant gloriam beatorum. IV. Dæmones in omni actu peccant mortaliter, V. Similiter omnes damnati; VI. Nec hos nec illos verè unquàm pœnitebit peccati. VII. Damnati non ampliùs demerentur.

An et qualem cognitionem habent damnati? — R. Juxta S. Th. art. 7, habent cognitionem naturalem ; quia

sciunt ea quæ hic in terris sciverunt : Considerabunt enim et mala quæ gesserunt, ex quibus damnati < sunt, et bona delectabilia quæ amiserunt, et ex utroque torquebuntur. Item cognoscent ea quæ hìc in terris agi eis dæmones manifestant, et quæ Deus in judicio particulari vel aliâ speciali operatione ipsis manifestat. Uno ex prædictis modis cognovit dives Epulo, de quo Luc. cap. 16, quòd fratres sui malè viverent. Quæ autem de isto Epulone Lucas commemorat, veram esse historiam, et non meram parobolam, Ambrosius, Augustinus et Gregorius existimant, atque ex nomine proprio Lazari colligi videtur.

An damnati aliquando de Deo cogitabunt ? — R. cum S. Th. art. 8, non cogitabunt de Deo, prout est in se, sed tantùm illum considerabunt ut punitorem ; et ex eo prava eorum voluntas, et odium Dei.

An damnati cognoscunt gloriam beatorum? R. cum S. Th.art. 9, ante ultimum judicium sciunt in confuso eos esse in gloriâ quâdam inestimabili in extremo autem judicio videbunt gloriam corporum beatorum, et post diem judicii omninò beatorum visione privabuntur: gloriæ tamen beatorum memoriam retinebunt, dolentes tum præ invidiâ de felicitate beatorum, tum ex eo quòd ipsi talem gloriam amiserint. Vide Sap. 5. Ex dictis collige cum S. Th. quòd omnis damnatorum cognitio sit eis materia tristitiæ.

An omnis damnatorum voluntas est mala? - R. Quan tùm ad dæmones aperta est sententia S. Th., 1 -2, q. 89, art. 4, in c., quòd peccent mortaliter in omnibus quæ propriâ voluntate agunt; quia omnia illa agunt ex fine superbiæ. Quantùm ad homines damnatos, docet S. Th., Suppl. q. 98, art 1, quòd omnis eorum voluntas deliberativa sit mala; quia sunt obstinati in malo, cùm sint in termino, in quo quiescunt; undè, etsi aliquod bonum velint, non tamen illud benè volunt, sed ex fine perverso. Artic. 2 docet, quòd nunquàm eos pœniteat peccati, in quantùm est peccatum, sed tantùm illud odio habeant ratione pœnæ adjunctæ; ita ut voluntas malitiæ peccati, in eis remaneat undè dùm dicitur Sap. cap. 5, y. 3, de impiis in judicio: Pœnitentiam agentes, etc., intelligi debet, quòd affligendi sint de pœnâ, quam pro peccatis sustinent. Damnati non tantùm odio habebunt Deum ut auctorem pœnarum, ut docet S. Th. art. 5., sed etiam juxta ipsum, 2-2, q. 13, art. 4, quidam Deum blasphemabunt, non tamen omnes. Parvuli certò Deum non blasphemabunt, ut constat ex condemnatione propositionis 49 inter Bajanas: Ex habituali voluntate dominante fit, ut parvulus decedens sine rege⚫nerationis sacramento, quando usum rationis consecutus erit, actualiter Deum odio habeat, Deum blasphemet, et legi Dei repugnet. Imò putat Sylvius 1-2, q. 85, art. 6, quæstio 2, ad 10, istorum parvulorum actiones fore moraliter bonas.

Finaliter nota, quòd, sicut beati in termino constituti non merentur per bona opera, nec propter ei crescit eorum gloria essentialis, ita damnati per peccata sua non demereantur, nec propter ea crescat eorum pœna principalis : ratio est, quòd utrique, tam

damnati quàm beati, sint extra statum viæ, et pervenerint ad ultimum suum respectivè terminum præmii vel pœnarum, meriti et demeriti jam omninò incapaces.

Ipsa tamen damnatorum voluntas, et peccata ex eâ commissa, sunt damnatis pœna et supplicium, sicut bona voluntas in beatis est præmium. Ita S. Th. 2-2, q. 13, art. 4, ad 2, et Suppl. q. 98, art. 6. N° 23. DE COELO.

I. Cœlum. II.Est supra terram elevatum. III. Beati, dùm sunt extra coelum, gaudent eâdem beatitudine. IV. Quid de apparitionibus animarum.

Quid est cœlum?-R. Est locus ubi Deus gloriam suam et semetipsum clarè et intuitivè conspiciendum exhibet, et in quo beati perfectâ fruuntur felicitate. Locum hunc, seu cœlum dari, fides docet.

Ubinam est cœlum? - R. Scriptura S. diversis locis significat esse supra terram elevatum; ut dùm dicit, quòd Christus ascenderit ad cœlos, quòd debeamus, quæ sursùm sunt, sapere, etc. : Christus Dominus iturus ad cœlos dicitur elevatus, assumptus, susceptus à nube, etc. Theologi communiter, post S. Th. 1. p. q. 66, art. 3, dicunt cœlum esse illud spatium, quod à philosophis quibusdam vocatur empyreum, id est, ignitum, non ab ardore, sed à splendore; et est supremum omnium cœlorum. In hâc sententiâ optimè verificatur, quod de Christo dicit Apostolus ad Ephes. cap. 4, 10: Qui ascendit super omnes cælos.

[blocks in formation]

:

Quid dicendum de apparitionibus animarum seu spirıtuum?-R. Animas separatas, sive beatas, sive damnatas, sive in purgatorio detentas, secundùm dispositionem divinæ providentiæ hominibus quandoque appare. re, admittit S. Th. Suppl. q. 69, art. 3. Apparitiones tamen illæ non adeò frequentes sunt, quàm vulgò creditur sunt enim miraculos: Deus autem miracula non facit nisi ex magnis causis, quæ ejus gloriam et Ecclesiæ utilitatem respiciunt. Deinde, ut notat S. Th., art. cit. ad ult., apparitiones illæ sæpè non sunt veræ et reales, sed repræsentatæ tantùm in phantasiâ, vel aliter, sive operatione dæmonis, ad deceptionem; sive operatione angeli boni, ad instructionem.

N° 24. DE LOCIS, SEU RECEPTACULIS ANIMARUM. (S. Thom. Suppl. quæst. 69.)

I. Tria nunc sunt receptacula animarum : II. Infernus, III. Purgatorium, IV. et cælum. V. Ante Ascensionem Christi erant etiam tria receptacula: VI. Limbus Patrum VII. vocatur sinus Abrahæ. VIII. Paradisus, IX. situs est sub terrâ. X. Post judicium universale tantùm duo erunt receptacula.

Quot et quæ sunt loca, ad quæ animæ moricntium mox

deducuntur? — R. Sub novo Testamento post Ascensionem Domini sunt tria talia loca, scilicet cœlum, infernus et purgatorium. Animæ morientium in statu peccati mortalis mox in infernum detruduntur. Ita S. Th. hic art. 2, et definitum est in Florentino, probarique potest ex Luc. cap. 16, ỳ. 22, ubi de divite Epulone dicitur: Mortuus est.... et sepultus est in inferno. Ad purgatorium deferuntur animæ justorum obnoxiæ pœnis temporalibus. De hoc n. seq. Animæ justorum morientium immunes ab omni reatu pœnæ, aut plenè in purgatorio purgatæ, mox in cœlum feruntur ad intuitivam Dei visionem: quia eis debetur gloria, et ab eâdem nihil eos impedit, cùm Christus morte suâ cœlum reseraverit. Ita S. Thom. art. 2, et definitum est in Florentino contra Græcos aliquos, licet alii Græci nobiscum sentiant. Hinc Ecclesia sanctos colit tanquàm cum Christo regnantes, ut dicit Trid. sess. 25, de Invoc. Sanctorum; et diem mortis eorum vocat natalem, nempe quia post mortem translati sunt ad vitam novam, scilicet æternam.

Solidè etiam hoc fidei dogma probatur ex Scripturâ S.: sic ad Philipp. c. 1, . 23, dicit Apostolus: Cupio dissolvi, et esse cum Christo; ad Eph.cap. 4, y. 8: Christus ascendens in altum captivam duxit captivitatem, Sanctos nempe, qui in limbo erant, secum in cœlum adduxit; ad Hebr. cap. 9, 7. 8, via Sanctorum propaanimabus lata dicitur; et tandem Apoc. cap. 6, † . 11, martyrum dantur singulis stolæ albæ, per quas gloria animæ intelligitur.

[ocr errors]

Obj.: Joannes XXII pontifex definivit animas, etiam plenè purgatas, ante ultimum judicium, non frui visione beatificâ ; ergo, etc. R. Neg. ant. Nunquàm enim id definivit, sed tantùm ut doctor privatus de eo disputavit. Imò ipse Joannes canonizavit S. Thomam Aquinatem, et in bullâ canonizationis asserit ejus animam cœlum possidere, et in cœlestibus agminibus positam Deum glorificare. Benedictus XII, ejus immediatus successor, etiam declaravit Joannem XXII id nunquàm definivisse. Vide Daelman orat. 1, ad calcem, tom. 2.

Ante ascensionem Christi Domini erant etiam tria animarum receptacula, scilicet limbus, infernus et purgatorium; et tunc animæ justorum, licet plenè purgatæ, non recipiebantur in cœlum, nec ad intuitivam Dei visionem, sed deducebantur in limbum. Hinc cœlum adhuc clausum dicebatur, sive, ut loquitur Apostolus ad Hebr. cap. 9, v. 8: Nondùm propalata erat Sanctorum via.

Erat autem limbus locus quietis, refrigerii et consolationis, in quo exspectabant adventum Christi : et dicitur communiter limbus Patrum, à Patribus et Patriarchis qui in eo erant. Lucæ cap. 16, ỳ. 22 et 23; rocatur sinus Abrahæ, in quem anima mendici Lazari legitur ab angelis deportata; sinus à requie, quæ ibi babebatur; Abrahæ verò, quia ad sinum illum non poterat perveniri nisi merito fidei; Abraham autem est pater credentium. Lucæ 23, .45, appellatur paradisus à Christo, in cruce dicente bono Latroni: Hodiè mecum eris in paradiso, id est, in loco voluptatis et amoni

tatis; qualis tune fuit limbus propter præsentiam Christi et manifestationem divinitatis ejus, ut interpretantur Maldonatus, Jansenius, etc. Vocatur etiam aliquando in Scripturà S. infernus, ut Ps. 15, .10: Non delerinques animam meam in inferno. Ubinam situs fuit limbus Patrum? R. Fuit sub terrâ, ut constat ex articulo 5 Symboli, ubi Christus dicitur descendisse ad inferos; et ad Ephes. cap. 4,

. 9: Descendit... in inferiores partes terræ. Juxta S. Th. hic art. 5 limbus Patrum et infernus quantùm ad locorum qualitatem sunt diversi, sed quantùm ad situm, probabile est quòd sint quasi idem locus continuus, sic tamen, ut magnum intervallum mediet : unde Luc. cap. 16, y .26, dicitur magnum chaos seu hiatum fuisse intermedium: limbus enim erat inferno superior, ut colligitur ex eo quòd dives Epulo ibi

.23, legatur vidisse Abraham elevans oculos. Docent multi, quòd inter limbum et infernum mediârit purgatorium, hocque conforme est menti S. Th. hic art. 5 et q. 100, art. 2.

Post judicium universale duo tantùm erunt receptacula animarum, coelum nempe pro beatis, et infernus pro damnatis. Verùm S. Th. conformiter ad suam sententiam, quòd parvuli in solo peccato originali morientes non patiantur pœnam sensus, ponit pro eis particularem et distinctum limbum, inferiorem limbo Patrum, partem tamen inferni. Vide hìe art. 6 et 7.

Notandus hic art. 26 Bullæ Auctorem fidei, quo e doctrina, quæ velut fabulam Pelagianam explodit locum inferorum (quem limbi puerorum nomine fideles passim designant) in quo animæ decedentium cum sola originali culpâ, pœnam damni citra pœ⚫ nam ignis patiantur; perinde ac si hoc ipso quòd qui ⚫ pœnam ignis removent, inducerent locum illum et <statum medium, expertem culpæ et pœnæ, inter Dei et damnationem æternam, qualem fabu(regnum labantur Pelagiani: › damnatur ut falsa, temeraria, in scholas Catholicas injuriosa.

N° 25. DE PURGATORIO.

(S. Thom. Suppl. quæst. 69, 71 et 100.)

I. Definitio purgatorii.

Quid est purgatorium? — R. Est locus in quo animæ justorum defunctorum obnoxiæ pœnis temporalibus satispatiuntur. Dicitur, satispatiuntur, quia cùm animæ ibi sint extra statum viæ, mereri ampliùs non possunt, nec propriè satisfacere pro pœnâ debitâ, sed satisfaciunt tantùm in pœnâ, seu luunt pœnam taxatam; ita ut seipsos juvare et liberare à pœnâ nequeant nisi satispatiendo.

Quid credere debemus de purgatorio? R. Trid. sess. 25, initio decreti de purgatorio, duo credenda definivit, scilicet purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis, potissimùm verò acceptabili altaris sacrificio, juvari. Hanc fidem ctiam professi sunt Græci in concilio Florentino.

Circa reliquas de purgatorio quæstiones nihil definitum.

N° 26. DE EXISTENTIA PURGATORII.
(S. Thom. quæst. 100, art. 1)

1. Existentia purgatorii,ll.probatur ex veteri Testamento, III. ex Evangelio Matthæi, IV. ex Apostolo, V. ex traditione, VI. ratione.

I. Varii hæretici circa purgatorium errârunt, et referuntur à Bellarmino lib. 1 de Purgatorio, cap. 2: præcipui sunt Waldenses, Lutherus et Calvinus.

:

Proba contra hæreticos purgatorium?-R. Probatur 1° ex lib. 2 Mach. cap. 12, ubi Judas sacerdos et princeps curavit offerri sacrificium pro peccatis seu peccatorum pœnis illorum qui in bello ceciderant, et cum pietate dormitionem acceperant. Ex quo concludit Scriptura . ult. Sancta ergo et salubris est cogitatio pro functis exorare, ut à peccatis solvantur. Hæretici quidem hoc argumentum conantur eludere dicendo, librum illum non esse canonicum, eò quòd relatus non sit in canonem Judæorum: verùm licet Judæi libros Machabæorum non recipiant pro canonicis, ut tales tamen recepti sunt ab Ecclesià, non tantùm in conciliis Flor. et Trident., sed etiam ab antiquissimis Patribus et conciliis, putà Innocentio 1, Gelasio I, à concilio Carthaginensi III, cui interfuit et subscripsit S. Augustinus, etc. Quòd autem libri illi non reperiantur in canone Judæorum, nihil probat: quia canon ille tempore Esdræ confectus est, antequàm hi libri essent conscripti. Deinde libri illi saltem apud hæreticos mereri debent fidem historicam, quæ etiam ethnicis et profanis scriptoribus tribuitur; ac proinde ex his admittere debent, quòd in Ecclesià Judæorum tot ante Christum annis jam in usu esset non solùm pro defunctis orare, sed etiam publico ritu pro illis sacrificium offerre: praxis autem illa et traditio, ab illo ad nostrum usque tempus continuata, invictè probat, dari purgatorium. Sunt etiam alia quædam veteris Testamenti loca, quibus purgatorium insinuatur: sic, v. g., Eccli. cap. 7, .37, dicitur: Mortuo non prohibeas gratiam; et Tob. cap. 4, .18: Panem tuum, et vinum super sepulturam justi constitue. 2° Probatur ex Matth. cap. 12, 7.32, ubi Christus de peccato in Spiritum S. dicit: Non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro: ad quæ verba dicit S. Aug. lib. 21 de Civit. Dei, cap. 24: ‹ Neque enim de quibusdam veraciter diceretur, quòd non eis remittetur, neque in hoc seculo, neque in futuro, nisi essent, quibus, etsi non in isto, tamen remittetur in futuro. >

3° Probatur ex 1 ad Cor. cap. 3, ubi dicitur . 12: Si quis... superædificat super fundamentum hoc... ligna, fænum, stipulam; . 15, uniuscujusque opus, quale sit, ignis probabit; y. 14, si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, id est, per pœnam ignis. Per lignum, foenum et stipulam peccata venialia denotantur : licet autem textus directè videatur agere de igne conflagrationis, nihilominùs ex eo rectè evincitur purgatorium à paritate rationis: si enim tunc animæ justorum purgandæ sint à reatu pœnæ peccatorum venialium per

illum ignem, pariformiter nunc animæ justorum simili reatui obnoxia per ignem purgari debent. Vide Estium in hunc locum. Testimonia SS. Patrum, quibus hoc dogma statuitur, reperies apud Bellarminum et alios. S. August. librum integrum scripsit de cura pro mortuis, in quo docct, et purgatorium esse, et animas ibi detentas fidelium suffragiis juvari : nec tantùm docuit, sed etiam respectu matris suæ S. Monica defu: ctæ practicavi, uti ipse narrat lib. 9 Conf., cap. 13.

Præfatum dogma probari etiam potest se uentibus rationibus. Prima: remissà culpâ, sæpe restant pœnæ, temporales luendæ; ut constat ex no 56, de sacram. Panit., quibus non solutis, tali caşu exigit justitia, ut homo illas luat post hanc vitam: ne aliàs pares sint, qui cum nullo, et qui cum magno debito pœnarum moriuntur. Secunda: fieri potest, ut homo moriatur in peccato veniali: tali autem casu illud peccatum quidem remittetur quoad culpam per actum charitatis, quem elicit anima primo instanti separationis suæ à corpore; ut docet S. Th. q. 7 de malo, art. 11.Verùm per illum actum charitatis non tolletur aut minuetur reatus pœnæ; et proinde pro eo satisfieri debet in purgatorio. Rationem dat S. Th., loco cit., cùm post hanc vitam non est status merendi, ille dilectionis actus in eis tollit quidem impedimentum venialis culpæ, non tamen meretur absolutionem vel diminutionem pœnæ, sicut in hâc vità.

Objiciunt hæretici : Christus Dominus abundè satisfecit pro omnibus; ergo animabus justis nihil solvendum restat.-R. Christus quidem satisfecit pro omnibus quoad sufficientiam pretii oblati; sed non voluit Deus, ut semper omnibus satisfactiones et merita Christi applicentur sine ipsorum concurrentibus operibus et satisfactionibus: et hâc ratione satisfactiones nostræ sæpè sunt necessariæ, ut nobis merita Christi applicentur.

Obj. II: Eccli. cap. 11, .3, dicitur: Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit, id est, semper manebit; ergo post hanc vitam sunt tantùm duo loca, cœlum scilicet, et infernus.-R. IIis verbis tantùm significantur duo status, in quibus homines post mortem æternaliter manebunt primus salutis, qui per austrum, alter damnationis, qui per aquilonem denotatur . quod etiam nos asserimus: quotquot enim moriuntur in gratià, licet aliqui eorum ad purgatorium transeant, omnes tamen pertinent ad statum salutis, ac in co æternaliter manebunt. Deindè sicuti verba objecta, quando conscripta sunt, non excludebant limbum P.)trum, fatentibus sectariis, ita nec excluditur purgatorium.

Obj. III. Sap. 4, .7, dicitur: Justus si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit; ergo non cruciabitur in purgatorio.-R. Neg. cons. ; quia Sapiens loquitur de refrigerio seu quiete ab æstu tertationum et laborum hujus seculi: itaque sicut olim Patres in limbo, ita nunc justi in purgatorio dici possunt esse in refrigerio. Refrigerium tamen illud respectu ani

4

marum in purgatorio plenum dici nequit, propter cruciatus quos patiuntur: et hinc Ecclesia in canone missæ postulat eis locum refrigerii, perfecti scilicet, per translationem ad gloriam.

N° 27. DE LOCO PURGATORII EJUSQUE POENIS. (S. Thom. quæst. 100, art. 3, 4 et 5.) 1. Locus purgatorii sub terrâ. II. Duplex pœna purgatorii. III. In purgatorio est verus ignis. IV. Quanta sit pœna, incertum. V. Mitior est quàm pœna inferni. VI. Animæ non torquentur ab angelis.

Ubinam est purgatorium?-R. Ordinarius purgatorii locus, qui propriè et communiter nomine purgatorii intelligitur, est sub terrâ, vicinus inferno. Vide n°24. Putat S. Th. aliquando animas extraordinariè extra illum locum purgari : ‹ In diyersis locis, inquit, ali<qui puniti leguntur, vel ad vivorum instructionem,

vel ad mortuorum subventionem, ut viventibus en<rum pœna innotescens per suffragia Ecclesiæ mitigaretur. Et ita S. Gregor., lib. 4 Dialogorum, cap. 40, refert exemplum de animâ Paschasii in balneis purgatâ.

Quænam est pœna purgatorii?—R. Est duplex: una damni, altera sensûs; sed utráque temporalis. Pœna damni non est nisi retardatio visionis beatificæ in pœnam peccatorum.

An in purgatorio pœna sensûs causatur ab igne materiali?-R. Constans et retinenda est Latinorum sententia, in purgatorio esse ignem materialem, similem igni infernali; hinc Ecclesia animabus fidelium non tantùm petit locum lucis et pacis, sed etiam refrigerii, utique contra ardorem ignis.

Hæc tamen sententia non est de fide, cùm Græci in concilio Flor. sustinuerint, in purgatorio non esse verum ignem, sed tantùm esse locum laboribus et doloribus plenum, indeque causari pœnam sensûs et tamen nec in Florentino nec in Tridentino sunt condemnati.

Quanta est pœna purgatorii ? — R. Docet S. Th. quòd utraque pœna purgatorii, tam damni quàm sensus, excedat omnem pœnam hujus vitæ. S. Bonaventura at Bellarminus docent maximam quidem purgatorii pœnam graviorem esse maximâ hujus seculi pœnâ ; non tamen minimam purgatorii pœnam majorem esse maximâ hujus vitæ. Cæterùm, etsi res hæc incerta sit, certum tamen est, pœnam purgatorii esse valdè gravem et acerbam; ut patet tum ex sollicitudine Ecclesiæ hortantis nos ad opera satisfactoria et indulgentias lucrandas, tum quòd futurum seculum sit seculum retributionis et vindicta, tum ex mente SS. Patrum. Vide Sylvium quæst. 100, art. 3.

Mitior est purgatorii pœna quàm inferni. Multùm etiam allevatur ex Dei amicitiâ et securitate adipiscendæ gloriæ, uti et per resignationem patientium in justissiman Dei voluntatem. Docet S. Thomas, q. 100, art. 5, quòd animæ in purgatorio non vexentur à dæmonibus, quia de illis triumphârunt: neque etiam ab angelis bonis, quia illi cives suos non tam vehementer afligerent. Vide Sylvium.

An omnes æquè graviter puniuntur in purgaterio ? R. negativè sed pro ratione debiti major vel minor erit tam pœna damni quàm sensus.

An pœna paulatim fit remissior?-R. Incertum hoc est partem affirmativam Bellarminus et Sylvius tuentur.

N° 28. DE DURATIONE POENARUM IN PURGATORIO. (S. Thom. Suppl. quæst. 100, art. 8.) 1. Duratio pœnarum purgatorii incerta. II. In hâc vitâ faciliùs satisfacimus. III. Non manent diutiùs in pur- ́ qatorio, quàm exigat debitum pœnæ; IV. Neque manent omnes æquè diù.

Quanto tempore animæ in purgatorio manebunt ? — R. Hoc nescitur interim aliquas animas ibi per multos annos detineri, habet sensus fidelium fundantium anniversaria diù vel etiam in perpetuum duratura: hinc Alexander VII damnavit hanc propositionem: An

nuum legatum pro animâ relictum non durat plus ‹ quàm per decem annos. S. Aug., lib. 9 Conf. cap. 13, orat pro matre suâ Monicâ ultra 30 annos mortua, et rogat, ut, quotquot ista legerent, ejus meminerint ad altare. 1 Petri cap. 3, 19 et 20, dicitur Christus prædicâsse his, qui in carcere erant, spiritibus... qui increduli fuerant aliquando... in diebus Noë cùm fabricaretur arca: ex quo aliqui probabiliter colligunt, eorum animas, qui in diluvio pœnitentiam egerant, detentas fuisse in purgatorii pœnis usque ad Christi descensum ad inferos; adeòque per bis mille et ampliùs annos.

Obj. I. Aliqui, qui fuerant magni peccatores, subitò conversi passi sunt leve martyrium, et sic sine purgatorio mox in cœlum recepti sunt: ergo animæ non tamdiù torquebuntur acerbis illis purgatorii pœnis, cùm levi martyrio in hâc vitâ expientur.-R. Neg. cons.; quia martyrium hoc habet ex privilegio: unde dicit S. Aug. Injuriam facit martyri, qui orat pro ⚫ martyre.

Obj. II. Hic in terris per leviores quasdam pœnas brevi tempore satisfacere possumus pro pœnis restantibus ergo multò magis in purgatorio, ubi pœnæ sunt gravissimæ.-R. Neg. cons.: benè cnim observandum, et populo sedulò inculcandum, quòd justus in hâc vitâ per leviora quædam pœnitentiæ opera, vel mala patienter tolerata, brevi tempore possit eluere reatum pœnarum, pro quibus diutissimè in purgatorio pati deberet: ratio est, quòd tempus hujus vitæ sit tempus misericordiæ, tempus merendi et satisfaciendi per opera nostra; in alterâ autem vità est tempus justitiæ et vindictæ, quo pœnæ tolerantia tantùm habet rationem pensionis et solutionis debiti; quia cessat status viæ et meriti.

An animæ in purgatorio tamdiù detinentur, donec hæredes restitutionem fecerint, vel legatum solverint? —R, Negativè pœnæ enim duratio in judicio particulari decreta est proportionatè ad debitum pœnarum, in quo mortui sunt potest tamen animabus rest tutio illa prodesse, in quantum est opus bonum, et creditores excitat ad orandum pro animabus istis.

[blocks in formation]
« VorigeDoorgaan »