Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

1579

cum judicabit Deus occulta hominum. Nihil enim est opertum, ait Christus, quod non revelabitur, et occultum quod non scietur. Quibus docemur omnium et singulorum conscientias divinâ illustratione patefactum iri, ut quilibet cognoscat distinctè tum bona ac mala propria, quæ cogitatione, verbis aut opere patravit, tum bona omnia ac mala quæ cæteri gesserint (1); et quidem intra brevissimum temporis intervallum omnia absolventur. Quòd si Christus visibilis apparebit, visibili pariter angelorum agmine stipatus, longè probabiliùs sensibili voce sententiam proferet, quod Patres et interpretes passim docent. Neque in hoc habent adversarii quod reprehendant, cùm ipsa rerum analogia id exposcat. Neque est quod Rationalistæ rideant dùm vident æternam beatitudinem proponi sub imagine convivii. Quis enim nescit Deum homines alloquentem infirmitati nostræ consuluisse, dùm quæ omnem mentis nostræ aciem excedunt per symbola proposuit? Iline modò domui, modò regno, modo convivio aliisve laetioribus imaginibus cœlestem beatitudinem Christus comparavit 2). Interdùm verò ea in Scripturis occurrunt, quæ sensibiles ejusmodi imagines corrigunt, ac puriorem exhibent ejusdem æternæ felicitatis notionem (3). Quare hæc dissimulant Rationalistæ ut contemptum in sacra Biblia disseminent?

Falsum omninò est, quod obtrudunt de extremo judicio immediatè post Hierosolymorum eversionem subsecuturo; neque id evincunt loca Scripturarumı, quæ adducuntur. Tum quia incertum adhuc est, num Christus in citatis locis loquatur de solà Hierosolymorum eversione, an etiam de extremo judicio ac mundi fine (4); tum quia, hoc etiam admisso, nunquàm Christus dixit illicò post ejus modi excidium subsecuturum esse aut judicium aut mundi finem. Sermo cnim ipsius tria simul complexus est, urbis devastationem, secundum ipsius adventum in terras visibilem, ac demùm judicium et mundi finem (5). De primâ affirmavit: Non præteribit generatio hæc donec om‹nia fiant › (6). De reliquis nullum tempus determi

(1) Conf. Less, de Perfect. div. l. 13, c. 22, n. 137, seqq.

(2) Conf. Bellarm. de æternâ Felicitate sanctorum libri quinque, ubi piè ac doctè totum hoc argumentum prosequitur. Et Bened. Plazza S. J. dissert. de Paradiso, Panormi 1762, par. 1, c. 1, seqq.

(3) Conf. 1 Cor. 13, 12; 2 Cor. 5, 6, 7. Jo. 16, 22, et alibi passim. vid. AA. cit.

(4) Conf. Phil. Lallemant S. J. Riflessioni morali, etc., sul nuovo Testam. trad. dal franc. Roma 1791, tom. 1 ad cap. 24, v. 29, S. Matth., ubi contendit hoc caput nullo modo referendum esse ad judicium finale perinde ac loca parallela S. Marci et S. Lucæ, tantùm ad proximum urbis excidium.

Conf. Maldon. in h. 1.

sed

(6) Ut magis pateat ejusmodi hominum de Christo et apostolis sentiendi ratio, apponemus verba Bohme, qui in op. de Spe Messiana Apostolorum, Hal. 1826, p. 101, scribit: Censemus istam expectationem (reditûs propè instantis) à Jesu, nisi quod hic excidium • urbis Judæorum templique prædivinaverit, illi quidem adventui Messi annumeratum, non excitam fuisse in Apostolorum animis, quippe quos è gentis suæ superstitione ea tenuerit, sed fotam aliquatenùs, quoniam evelli nequiret, et quantùm posset fieri

navit. Sané juxta adversarios, Christus apertè professu s
est se ignorare judicii diem; quomodò igitur potuisse t
in istorum hypothesi hunc ipsum diem tam accurat è
determinare, ut dixerit intra eamdem generatione ni
et immediatè post urbis devastationem institutum i ri
judicium et mundi exitum statim subsecuturum? Vetus
adagium est: Mendacem oportet esse memorem. Gæte
rùm præstat hæc confirmare auctoritate interpret is
adversariis nostris minimè suspecti, Kuinolii sci-
licct, qui in suo Commentario in libros nov. Test.
historicos ad c. 24 Matth., recensitis non paucis pro-
testantium exegetarum expositionibus, quæ in eum-
dem sensum collimant, ita concludit: Quo verò
præconceptæ eorum (discipulorum) opinioni occur-
‹reret, cum eversione templi reipublicæque Judæo
‹ rum conjunctum fore initium regni Messiani ter-
‹ reni.... ita respondebat, ut appareret, finem mundi
‹ seriùs secuturum esse; et ut hic mundi interitus ab
interitu civitatis Judæorum satis perspicuè discerne-
‹ retur, profitebatur se ad excidium Hierosolymo
rum, ad pœnas de Judæis sumendas, suorumque à
Judæorum persecutionibus liberationem (¿ñoλůzpwser
‹ Luc. 21, 28), ita rediturum esse, ut ipse non con-
spiceretur, majestatem tamen suam ita se manifes-
taturum esse, ut ipsum penè oculis videre possent
‹ (adventum Filii hominis fore fulguris instar, Matth.
‹ 23, 27, sicuti non dici possit, fulgur hìc vel ibi esse,
ita neque de Messiâ, eum hic vel ibi esse, vid. Matth.
24, 23, 27); sed ad finem mundi, et inauguratio-
nem regni Messiani solemnem, non tamen talis,
qualem expectarent, se rediturum esse (25,31 seqq.),
ita ut conspiceretur et innotesceret ipsius majestas
‹ omnibus. › Quæ deinde sigillatim enarrat.

Cùm igitur partim falsa ac calumniosa, partim dubia ac incerta sint, quæ adversarii Rationalistæ obtrudunt ad elevandam judicii extremi fidem, atque ad arguendum falsitatis Apostolos et Christum ipsum, spontè fluit et impiam et falsam esse conclusionem de mythis quibus aiunt obvolutam doctrinam istam ab ipso ævʊ apostolico, seu potiùs ab ipso Christo. Quæ autem de mundi conflagratione ac novà Hierusalem è cœlo demittenda allata sunt, cùm ad præsens argumentum non spectent, missa facimus. Hæc autem latiùs produximus, ut specimen quilibet habeat impietatis istiusmodi hominum, ac simul corum levitatis, qui magistri ac pastores animarum apud protestantes audiunt. Ad id verò, quod postremo loco objectum est ab incredulis aliis, nempe philosophis nuncupatis, quomodò scilicet possit judicari simul tanta hominum multitudo, et quomodò patrata opera omnia in mentem revocari queant, res ponsio patet ex iis quæ nuper diximus de ratione quà judicium istud Dei virtute perficietur, quin necesse sit crambem hic etiam repetere.

Et hæc de Deo creatore, prout nobis præstituimus, dicenda erant ad complectendam tum angelorum, tum mundi hujus adspectabilis, tum demùm hominis ipsius

emendatam et ad bona, quibus ipse Jesus utebatur, consilia adjuvanda atque percifienda adhibitam ›.

ad unitatem formamur, et pacem quâ unitati adhæ<remns: Deum qui dixit, Fiat; et Verbum per quod

creationem, cujus diversa fata ab ejus origine auspicantes prosecuti sumus usque ad interitum ac sortem, quæ ipsum in æternum manet pro diverso cujuslibet statu ac merito. ‹ Quare, ut verbis S. Augustini trac‹ tatum absolvamus, quare ipsum donum Dei cum Patre et Filio æquè incommutabile colere et tenere nos convenit unius substantiæ Trinitatem, unum Deum à quo sumus, per quem sumus in quo sumus à quo discessimus, cui dissimiles facti sumus, à quo perire non permissi sumus: principium ad quod recurrimus, et formam quam sequimur, et gratiam quâ reconciliamur : unum Deum quo auctore conditi sumus, et similitudinem cjus per quam

factum est omne quod substantialiter et naturaliter factum est; et donum benignatis ejus, quo placuit et conciliatum est auctori suo, ut non interiret quidquid ab eo per Verbum factum est: unum Deum <quo creatore vivimus, per quem reformati sapienter ‹ vivimus, quem diligentes et quo fruentes beatè vivi<mus: unum Deum ex quo omnia, per quem omnia, ‹ in quo omnia, ipsi gloria in sæcula (1). ►

(1) De verâ Religione, n. 113.

DENS VITA.

DENS (R. D. Petrus), in Boom, municipio tunc diœcesis Antuerpiensis, nune Mechliniensis, piis honestisque parentibus natus est 12 septembris anni 1690. Humanioribus litteris Mechliniæ in scholâ RR. PP. congregationis Oratorii Domini Jesu feliciter excultus, philosophia stadium ingressus est Lovanii, in pædagogio Lilii, ac tanto cum successu emensus est, ut in generali concursu anno 1711 inter 104 concurrentes, secundus primæ lineæ fuerit renuntiatus. In majori collegio Lovaniensi sacris studiis totum se deinde dedit, ac mense septembri anni 1715 sacerdotio initiatus fuit. Postmodùm, anno 1717, ad abbatiam Affligemiensem destinatur, religiosis theologiam explicaturus, et anno 1720 S. Theologiæ laureâ decoratus, ab emin. archiepiscopo Mechliniensi ad seminarium vocatur, eodem munere functurus; quod infatigabili zelo et improbo labore adimplevit, quæ in aliis auctoribus sparsim de re morali continentur, rescctis inutilibus minùsque sinceris, brevi perspicuâque methodo digerens. Anno 1729 plebaniam Ecclesiæ metropolitanæ viâ concursus obtinuit, ac anno 1735 simul examinator synodalis, et seminarii præses constituitur. Biennio post, nempe anno 1737, demissà plebania, canonicus in Ecclesià metropolitană eligitur, atque codem anno scholastici Mechliniensis munus obtinet. 4 junii 1751, Graduatorum cœtui aggregatur, ac possessionem obtinet dignitatis poenitentiaria. Demùm anno 1754 archipresbyteri dignitate honoratur. Anno 1761, menso septembri, annum quinquagesimum à suscepto sacerdotio solemniter celebravit.

Presbyter antique simplicitatis, in habitu decentiam clericalem, in moribus conscientiæ munditiem amavit: candidus, et apertus; parcus sibi, ut in pauperes foret liberalis; quorum verus pater, protector munificus, instructor indefessus fuit, etenim

larga manu facultates suas in eorum sinum effudit, nec minùs indigentiæ ipsorum spiritualis quàm corporalis sollicitus, ingentem turbam singulis diebus dominicis, quamdiù per valetudinem licuit, in fidei rudimentis instruxit. Præterea, scholam pauperum puellarum, cujus per annos 40 provisor fuit, ita facultatibus suis fovit, ut ejus curâ et industriâ magnum ceperit incrementum. Perspicacitate ingenii, et judicii maturitate conspicuus, ac theologiae practicæ versatissimus, plurimos, præsertim pastores, consilio juvit. Gnaviter studentium fautor fuit, atque ipso potissimùm promovente, anno 1745 quæstiones concursus in laudabilem illam formam redacta sunt, quæ usque ad annum 1797 continuata fuit, summo hujus archidiocesis bono, quæ tot exinde obtinuit præclaros animarum pastores.

In seminarii directione alumnis suis pastorali vigilantiâ necnon singulari morum probitate præluxit.; alumnis suis continuò repetens clericum non ad inertiam et ignaviam, sed ad spiritualis militiæ labores vocatum esse, tempus omne quod necessaria corporis curæ supererat, orando et studendo transigebat; res etiam domesticæ sub vigilanti cjus curâ ita effloruere, ut sacellum ac ædificia penè omnia à fundamentis excitârit. Officio chori persolvendo, el quotidiana Missæ celebratione mentem gravibus curis fessam reficiebat: in omnibus perfecti clerici imaginem referens, solis dyscolis et sacrorum canonum contemptoribus exosus fuit.

Tandem curis et laboribus fractus, variisque cerporis infirmitatibus invictâ paticntià pluribus annis toleratis, mortem jam diù prævisam tranquillo animo properantem aspexit, et Ecclesiæ sacramentis piè susceptis, placidè obdormivit in Domino die 15 februarii 1775, anno ætatis suæ 85.

N° 1. DE HOMINIS NOVISSIMIS.

(S. Thom. Suppl. quæst. 69 et seq.)

1. Quæ hominis novissima.

Quot et quæ dicuntur hominis novissima? — R. Quatuor; scilicet mors, judicium, infernus et cœlestis gloria. Dicuntur autem novissima, quia ei novissimè seu ad extremum accidunt: mors quidem et judicium singulis hominibus, infernus malis tantùm, cœlestis. gloria solis justis. Jugem novissimorum memoriam et meditationem, tanquàm præservativam contra peccata, nobis inculcat Ecclesiast. cap. 7, y. 40., his verbis: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis. Item S. Benedictus ep. 292 : ‹ Utinam saperes, et intelligeres, ac novissima provideres! Saperes quæ Dei sunt, intelligeres ‹ quæ mundi sunt, provideres quæ inferni sunt. Profectò inferna horreres, superna appeteres, quæ sunt ad malum contemneres. ›

No. 2. DE MORTE.

1. Mors corporalis. II. Obveniet omnibus et singulis. III. Mors homini secundùm se est naturalis. IV. Est tamen effectus peccati originalis. V. Est pœna peccati originalis in non renatis.

Mors, de qua hic agitur, intelligitur corporalis, quæ consistit in separatione animæ à corpore, quâ scilicet unio vitalis dissolvitur. Solum corpus moritur, non anima; rectè tamen dicitur homo mori, quia compositum ex animâ et corpore, quod est homo, dissolvitur.

An omnes homines sunt morituri ?-R. Cum S.Thoma Suppl. q. 78, art. 1, probabiliùs affirmative; probatur ex Epist. ad Hebr. cap. 9, 7.27, ubi dicitur : Statutum est hominibus semel mori; item ad Rom. cap. 5, ỳ. 12, infrà citando; atque hæc est sententia Latinorum.

Obj. I. S. Chrysostomus et Græci passim sustinent aliquos homines non morituros; illos nempe, qui vivi reperientur immediatè ante judicium universale: quod probant ex 1 ad Cor. cap. 15, .51, ubi loco lectionis Vulgatæ : Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, græcè habetur: Omnes quidem non dormiemus, omnes autem immutabimur. — R. Lectionem Vulgatæ nostræ fortè esse præferendam, uti alibi eam præfert S. Hieronymus. Deinde licet vera foret lectio Græcorum, ut vult Estius, nondùm sequeretur, aliquos non morituros, cùm non legatur: Omnes quidem non moriemur, sed omnes quidem non dormiemus; dormire enim tantùm dicuntur illi qui aliquo tempore mortui sunt : qui verò in ultimo judicio vivi invenientur, subitò per ignem conflagrationis exstincti, statim reviviscent, ac ita propriè non dormient. Similiter responderi debet ad ea quæ objiciuntur ex 1 ad Thess. cap. 4, 7. 14, 15 et 16; de hoc tamen loco adhuc infra recurret dicendum.

Obj. II. In symbolo dicitur : Indè venturus est ju

dicare vivos et mortuos; ergo non omnes morientur.R. Nego conseq. quia per vivos intelliguntur illi quos adventus Domini vivos reperiet, qui tamen statim per ignem conflagrationis mortui resuscita buntur.

An mors est homini naturalis? R. Homini secundùm sua naturalia considerato mors est naturalis; cùm habeat corpus ex contrariis compositum, ex quorum pugnâ naturaliter sequitur ipsius compositi corruptio.

An ergo mors non cst effectus peccati originalis?— R. Affirmative: estque de fide contra Pelagianos, et definitum in Trid. sess. 5: dicitur enim ad Rom. cap. 5, .12: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit. Unde nota quòd Deus ita privilegium immortalitatis annexuerit justitiæ originali, ut hâc deperditâ, illud etiam admitteretur. Vide S. Th. 1. 2, q. 85, art. 5.

An mors potest dici pœna peccati originalis ? — R. Affirmative; in illis scilicet, qui peccato originali adhuc obnoxii sunt : sed in regeneratis mors ampliùs non est propriè pœna peccati originalis, cùm illud plenè quoad culpam et pœnam remissum sit : sed dici potest pœnalitas, seu miseria naturaliter consequens corruptibilitatem naturæ nostræ. Plura hùc spectantia tradit S. Thom. loco mox citato.

N° 3. DE IMMORTALITATE ANIMÆ.
(S. Th. 1 part., quæst. 75, art. 6.)

I. De fide est animam hominis esse immortalem. II. A ratione probatur. III. Error Mahumetis. IV. Sitne de fide animam esse spiritualem.

An anima hominis est immortalis ?-R. Affirmative; est de fide definitum in concilio V Lateranensi sub Leone X, sess. 8. Hoc Christus probavit contrâ Sadducæos Matth. cap. 22, . 31 et 32, argumento desumpto ex cap. 3. Exodi, ubi 7.6 Deus dixit Moysi : Ego sum... Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jocob: ex hoc concludit Christus, quòd illi Patriarchæ, cùm essent mortui secundùm corpus, viverent secundùm animam, quia nempe, ut ait : Non est Deus mortuorum, sed viventium; quomodò nemo dominus est rei totaliter exstinctæ. Constat etiam hæc veritas ex omnibus illis Scripturæ locis, quibus electorum præmia, et reproborum supplicia dicuntur esse æterna.

Idem à ratione probatur. Anima hominis est intellectiva: ergo non est materialis (materia enim intelligere nequit), sed spiritualis : si spiritualis, ergo incorruptibilis ab intrinseco, cùm spiritus non componatur ex contrariis. Plura in hanc rem vide apud Collet, tractatu de verâ Relig. § 2, concl. 3, et alios qui contra pseudo-philosophos hujus temporis scripse

[blocks in formation]

conseq.: quia textus intelligitur de immortalitate perfectissima, quæ est sine initio et sine fine, et quam Deus habet à se et ex se. Talem verò immortalitatem non habet anima, quæ habet initium, et à Deo est, et tantùm habet immortalitatem absque fine. Obj. II: Eccl. 3, v. 19, dicitur: Unus interitus est hominis et jumentorum : atqui jumenta pereunt quoad - R. S. Th. dupliciter : corpus et animam; ergo, etc. vel quòd ea ibidem dicantur in personâ insipientium, vel quòd unus sit interitus quantùm ad corruptionem compositi, quæ utrobique fit per separationem animæ à corpore, licet post separationem anima humana, utpotè habens esse et operari independens à corpore remaneat: animæ verò jumentorum, cùm non subsistant nec operentur independenter à corpore, pereant.

-

Obj. III: Anima est passibilis, ergo mortalis. — R. Non est passibilis passione corruptivâ; qualis est passio corporis, quæ per sensus recipitur; sed eâ tantùm passione quæ in voluntatem aut intellectum recipitur.

--

Obj. IV: Anima dicitur mori per peccatum mortale; ergo, etc. R. Non dicitur mori quoad vitam naturalem, sed quoad vitam spiritualem, seu supernaturalem in quantum privatur gratiâ sanctificante, in quâ vita spiritualis animæ constitit. Ex dictis refutatur error Mahumetis dicentis animas simul cum corporibus interire pro tempore, sed in ultimo judicio esse simul cum eisdem resuscitandas : qui error etiam refellitur ex art. 11 Symboli Apostolorum: Carnis resurrectionem; quo non animæ, sed corporis significatur resurrectio; ergo hoc, non illa moritur. Reetè tamen dicitur homo resurgere: quia terminus resurrectionis est compositum ex animâ et corpore, quod est homo. Vide circa dicta Estium in 4 dist. 38, part. 2.

An sicut de fide est, animam kominis esse immortalem, ita etiam de fide est, eam esse incorpoream seu spiritualem? R. cum Sylvio p. 1, q. 75, art. 1, non haberi super hâc re apertam Ecclesiæ definitionem: tantis tamen utitur fundamentis, ut contrarium asserere temerarium et erroneum certò censeri debeat. Quidam in concilio Viennensi hoc definitum volunt; sed defiuitum ibi tantùm est, quòd anima rationalis seu intellectiva sit forma corporis humani per se et essentialiter. Vide S. Th. p. 1, q. 76, art. 1, in c.

N. 4. DE Resurrectione.

(S. Thom. Suppl. quæst. 75 et seq.) I. Resurrectio probatur. II. Tam mali quàm boni resurgent.

--

Quid est resurrectio corporum? R. Est corporis humani resuscitatio, seu ad vitam revocatio. Resurrectio probatur ex articulo 11 Symboli Apostolorum : Carnis resurrectionem. Etiam probatur ex Job, qui c. 19, 7.25., dicit: In novissimo die de terrâ surrecturus sum; .26, et rursùm circumdabor pelle meâ, etc. Eam quoque Apostolus probat variis argumentis 1 ad Cor. cap. 15 per totum ; et Christus Matth. cap. 22, .31., suprà citato, et alibi sæpiùs.

An omnes homines, tam mali quàm boni, resurgent ? --R Fide certum est, omnes omninò mortuos, nemi

ne excepto, resurrecturos, nisi qui jam antè resuscitati sunt ad vitam beatam. Probatur ex cap. 5 Joan., ubi Christus universaliter affirmat.28: Omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei; . 29: et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ; qui verò mala egerunt, in resurrectionem judicii; item ad Rom. c. 14, 7. 10, dicitur: Omnes stabimus ante tribunal Christi. Idem etiam S. Thom. art. 2, probat à ratione quòd anima in ultimâ perfectione speciei humanæ esse non potest à corpore separata. ›

[ocr errors]

Obj. Ps. 1, 7.5, dicitur: Non resurgent impii in judicio; ergo, etc. R. Nego cons. : quia significatur, impios non resurrecturos ad vitam beatam; vel potiùs, non futurum, ut causam in judicio sustineant; ut patet ex textu Hebraico : Non stabunt impii in judicio, id est, non poterunt causam suam defendere,sed eâ cadent. N. 5. DE TEMPORE RESURRECTIONIS. (S. Thom. Suppl. quæst. 77.)

I. Generalis resurrectio erit in fine mundi. II. Aliqui ex speciali privilegio jam resurrexerunt. III. Tales sunt qui cum Christo fuerunt resuscitati. IV. Omnes resurgent eodem tempore. V. Causæ resurrectionis. Quandonam futura est resurrectio ? - R. Generalis resurrectio mortuorum fiet in fine mundi, dùm instabit judicium universale: Job cap. 19, .25, Joan. cap. 6, .40, et cap. 11, .24, resurrectio futura dicitur: In novissimo die. Talis etiam semper fuit fidelium sensus. Nec obstat quòd quidam jam ad vitam immortalem resurrexisse credantur; adeòque qui non ampliùs sunt morituri, sed cum corporibus suis gloriosis in judicio comparituri. Id enim ex speciali privilegio D. Virgini piè tribuitur; cujus rationes congruentiæ affert Sylvius Suppl. q. 77, art. 1: quod etiam latè probat Benedictus XIV de Festis B. Mariæ Virginis, §3 et seqq. An illi, qui Matth. cap. 27, 7.52 et 53, leguntur cum Christo resuscitati, resurrexerunt ad vitam immortalem ? - R. S. Ambrosius, Hilarius, etc., eos ad vitam immortalem resurrexisse tanquàm primitivos fructus et testes vivos et firmos perfecta resurrectionis Christi affirmant. Negant S. August. et Beda. At priorem sententiam interpretes passim amplectuntur. An boni et mali resurgent eodem tempore?· firmativè juxta illud 1 ad Cor. cap. 15, momento, in ictu oculi, in novissimâ tubà. Obj. I Ad Thessal. cap. 4, . 15, dicit Apostolus: Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. R. Non ponit Apostolus ordinem inter resurrectionem bonorum et malorum, sed inter resurrectionem et raptuni: illi scilicet qui in sepulcro dormierunt, resurgent primùm; deindè qui fuerint vivi reperti (priùs tamen mortui et cum aliis resuscitati), rapientur cum aliis simul obviam Christo in aera. Hic sensus colligitur ex circumstantiis, et ex Græco, ubi pro primi legitur pri

mùm.

R. af.52: In

Nota quòd resurrectio bonorum specialiter adscribatur Christo tanquàm causæ meritoriæ, et ejus resurrectioni tanquàm causæ exemplari; item voci Christi tanquàm causæ instrumentali omnium resur

:

rectio adscribitur undè Joan. c. 5, .28, dicitur: Omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei. Vide etiam Matth. cap. 24, et 1 ad Cor. cap. 15, .52. Causa autem finalis est Dei gloria et debita justis retributio; causa materialis sunt anima et corpus; formalis tandem utriusque reunio.

N. 6. DE CONDITIONIBUS RESURGENTIUM.

(S. Thom. Suppl. quæst. 79 et seq.) Anima resumet idem in individuo corpus. II. Electr resurgent sine corporis defectu. III. Usus sensuum manebit. IV. In carne Christi perseverant aperturæ 5 vulnerum. V. Item in carne martyrum.

An anima in resurrectione resumet idem numero cor

pus, quod in vitâ mortali habuit? - R. affirmative; estque de fide: itaque homo resurgens habebit carnem, ossa, nervos, cæterasque omnes corporis partes easdem quas habuit ante mortem. Probatur ex . 26, cap. 19 Job: Rursùm circumdabor pelle meâ, et in carne meâ videbo Deum meum; † .27, quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Probat etiam S. Th. art. 1 et 2, ex ipso nomine Resurrectio, quod sonat iteratam ejusdem rei surrectionem.

Obj. I: 1 ad Cor. cap. 15,7.50, dicitur: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt; ergo non resurget eadem quoad substantiam caro, sed in aliud quidpiam mutata. — R. Neg. cons.; quia per carnem et sanguinem non intelligit Apostolus ipsam substantiam, sed opera carnalia, vel homines ea sectantes; vel intelligit carnem corruptibilem et mortalem.

[blocks in formation]

-

An illi, qui à nativitate caruerunt aliquo membro, vel aliquem alium defectum habuerunt, cum eodem defectu resurgent? R. Certum est, electos sine ullo corporis defectu resurrecturos: quoad reprobos autem dubitat S. Augustinus; S. Thomas tamen quæst. 81, art. 2, affirmat; quia resurrectio est opus Dei: Dei autem perfecta sunt opera. Post resurrectionem manebunt in homine potentiae sensuum, visùs, auditùs, etc., et etiam eorum usus; quia id pertinet ad perfectionem naturæ.

An martyres in corpore suo glorioso retinebunt vulnera pro Christo accepta? - R. In corpore Christi glorioso verisimiliter perseverant aperturæ quinque vulnerum, ut docet S. Chrysostomus: Christus enim, Joan. cap. 20,.27, dicit Thoma: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, etc. In cæteris martyribus nihil cogit simile admittere: dicit tamen S. Aug. lib. 22 de Civitate Dei cap. 20, quòd in locis vulnerum fulgor quidam fucebit, ita ut ad oculum videri possint in corpore martyris passiones ejus.

N. 7. DE QUALITATE Resurgentium.

(S. Thom. Suppl. quæst. 81.)

L Resurgent omnes in naturâ illius ætatis quâ Christus resurrexerit. II. Non omnes tamen in eâdem naturâ.

III. Manebit diversitas sexûs. IV. Omnia corpora resurgent immortalia. V. Sola beatorum corpora erunt impassibilia.

In quâ ætate, seu in cujus ætatis statu resurgent homines? R. Resurgent in tali staturæ magnitudine et formâ, qualem homines habere solent in eâ ætate quâ Christus resurrexit, quæ fuit 33 aut circiter annorum quia, ut dicit S. Th. art. 1, Deus naturanı perfectam reparabit; natura autem deficit in minori vel majori ætate.

-

R.

An homines resurgent æquè longi et crassı, etc. negative; sed resurget unusquisque tam longus et crassus, quàm fuit vel fuisset in ætate prædictâ, secluso omni vitio et defectu naturæ: quia natura restaurabitur non tantùm secundùm perfectionem speciei, sed etiam secundùm perfectionem individuorum, in quantùm unum exigit aliam proportionem, quàm aliud. Vide S. Th. art. 2.

An in resurrectione mancbit sexuum diversitas ? — R. Catholica et certa est doctrina, unumquemque hominem in suo sexu resurrecturum; quia diversitas sexus est de perfectione individui et speciei. Deindè quædam sunt Sanctorum merita ratione sexus, ut notat Sylvius. Attamen in resurrectione neque nubent, neque nubentur, ut dicit Christus Matth. cap. 22, . 30.

An in resurrectione omnia corpora resurgent immortalia?-R. affirmativè : nam 1 ad Cor. c. 15, †.: 53 Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem.

:

An omnia corpora resurgent impassibilia ? - R. negativè sola enim corpora beatorum resurgent impassibilia; corpora autem damnatorum passibilia crunt, patientur enim omnis generis ipsâ morte acerbiores pœnas semper viventes, et quasi semper morientes: Desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis; Apoc. cap. 9, v. 6.

N. 8. DE DOTIBUS CORPORIS GLORIOSI.

(S. Thom. Suppl. quæst. 82 et seq.)

I. Quatuor dotes corporis gloriosi. II. Impassibilitas, III. Subtilitas. IV. Potestas penetrandi alia corpora undè habcatur. V. Agilitas. VI. Claritas.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Quid est dos impassibilitatis? — R. Est certa qualitas corporis gloriosi, excludens ab eo omnem corruptionem, læsionem, dolorem, afflictionem, etc.: de hâc dote loquitur Apostolus 1 ad Cor. c. 15. 7. 42, dicens: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.

Quid igitur fieret, si quis gladio corpus gloriosum impeteret? R. cum Wiggers 1, 2, q. 4, d. 4 : Ensis pertransiret sine læsione corpus illud propter dotem subtilitatis vel corpus illud gloriosum illæsum ensi resisteret ad instar adamantis : alterutrum fict, prous beatus ille voluerit.

:

[blocks in formation]
« VorigeDoorgaan »