Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

corpora pertinuerit, in resurrectione futurâ cuinam restituetur? 3° Ex animadversionibus super œconomia animali institutis certò constat corpus humanum perpetuas vices subire: amittit enim accipitque jugiter corpus nostrum magnam molecularum partem substantiæ seu materiæ, quâ constituitur, ita ut singulis septenniis penitùs renovetur. Hinc accuratè loquendo corpus hujus diei idem omninò dici nequit ac corpus diei hesterni. Tot igitur ejusmodi corporum, quot idem homo habuit integrå vitæ periodo quodnam præcisè resumet in resurrectione? Quâlibet igitur ex parte dogma istud spectetur, sanæ rationi et scientiæ repuguare deprehenditur (1). Quibus difficultatibus, quas adeò magni faciunt increduli priusquàm occurramus, juverit nonnulla præmittere ad vera à falsis aut saltem exaggeratis secernenda juxta probatam physiologorum doctrinam.

Ac I. Quidem animadvertendum est stultam esse hypothesin anthropophagorum, qui non alantur toto vitæ tempore nisi solis carnibus humanis, quod nescio an unquàm factum sit aut etiam fieri possit.

II. Certum est herbas ac plantas, ut etiam demus quod adversarii autumant, præter nutritionem quam à detunctorum corporum principiis adsciscunt, alia multa in proprium alimentum seu succum convertere, imò illorum partem minimam esse, quam ex cadaveribus attrahunt, quod propterea pariter dici debet de animantibus ac de hominibus, qui tum terræ fructibus tum animantibus vescuntur.

III. Principia materiæ primigenia etsi diversam modificationem subeant aut combinationem chymicam, in se prorsùs incorruptibilia, imò et indestructibilia sunt (2). Data propterea quâcumque immeatione seu transitu de unâ in alteram substantiam, eadem in se omninò permanent, ac propterea semper Deus illi potest restituere, ad quem aliquo vitæ tempore pertinuerunt (3).

(1) Ita passim increduli, qui nullam hâc in parte difficultatem protulerunt, quam veteres ethnici et hæretici non proposuerint, ut ex Origene, 1. c. cont. Celsum; ex Athenagorà de Resurr. mort., c. 4, in bibl. patr., ed. Ven., tom. 2. Tertulliano, lib. toties cit. ex S. Epiphanio Hær. 44, n. 10 seqq., quasque ipse meritò vocat objectiunculas inanоpntixas, ex S. Augustino in Enchir., c. 84 seqq., constat.

(2) Indestructibilia dicimus ejusmodi principia primigenia, quæ et simplicia ab aliis vocantur, per se, non autem respectu Dei, qui ea ex nihilo condidit, secus ac nonnulli recentiores philosophi seu verius increduli autumant.

(3) Appositè inquit S. August. in Enchir. c. 88: Non perit Deo terrena materies, de quâ mortalium creatur caro: sed in quemlibet pulverem cineremve ‹ solvatur, in quoslibet halitus aurasque diffugiat, in quamcumque aliorum corporum substantiam vel in ipsa elementa vertatur, in quorumcumque animalium etiam hominum cibum cedat carnemque mutetur, illi animæ humanæ puncto temporis redit,

IV. Etsi verum est corpora viventium jugiter consumi ac renovari, attamen, ut verbis utar cl. Laur. Martini, in disquisitione inter physiologos positum est, utrum omne corpus planè renovetur, an quædam tantummodò elementa. Nonnulli, omninò renovari, contendunt alii censent, primigenia stamina ex textu cellulari componi, in cujus cellulas demittantur varia sanguinis principia : ea stamina non deteri : consumi duntaxat materias, quibus ille imbuitur. Posterior sententia, ut idem prosequitur, veritati magis consentanea videtur. Profectò non facilè mente adsequi licet, quomodò organica fibra destrui posset, quin simul vitam amitteret (1). Posteriori huic sententiæ majus robur accedit ex doctrinâ apud eosdem physiologos receptâ, mortem naturalem ( quæ nempe ex senio tantùm provenit) pendere ex texturæ cellularis, quam processu temporis acquisivit, consolidatione, quà proinde inhabilis fit ad incitamentum (2). Ex quâ theoria jugis illa explicatur alimentorum permeatio, quæ fit per compositionem et decompositionem, vel, si magis placet, per partium assimilationem ac dissimilationem, quibus œconomiæ animalis, quæ nutritio dicitur, systema continetur. Alimentorum pars quæ per nutritio em consumitur, minima est, cæteræ autem per egestionem,

cesse sit. Conf. etiam Tatianum orat. cont. Græc. c. 6, biblioth. patrum ed. Ven. tom. 1.

(1) Elementa physiologia ed. tert. Taurini 1835, lib. 3, p. 79. Hanc eamdem opinionem tenuit Hunter. Neque ab his admodùm abludit cit. Blainville, qui cùm tom. 1, p. 119, constituerit distinctionem quam ipse vocat fundamentalem inter elementa constituentia et inter eorum productum, seu inter ea quæ partem constituunt ipsius animantis ejusdemque efficiunt textum (tissu), atque inter id omne quod invenitur in superficie tam externâ quàm internâ animantis, ita prosequitur: ‹ Un changement de tissu ne peut avoir lieu que rarement et dans des limites très-restreintes, tandis que rien n'est plus ordinaire que de trouver ‹ de pareils dépôts à la surface de l'animal, et dans les mailles que forment sa matière constituante; or ces dépôts ne présentent qu'une simple production éma(née des fluides de l'organe, production qui, par son ‹ degré de solidité et par sa présence dans les petites areoles de ce dernier, lui donne un air de transfor <mation, qui a pu faire illusion; mais il est facile de retrouver le tissu normal dans cette sorte de mé <lange, du moins, tant que la production nouvelle n'a pas donné lieu à son atrophie, et ne l'a pas détruit. › Quod sæpiùs repetit, vocans textum cellularem basim œconomíæ animalis; sed clarissimè tom. 3, p. 6: Vous ne verrez jamais dans un produit la moindre trace de réticulation, de spongiosité, en un mot, de cette disposition qui indique la présence du tissu cellulaire où générateur, et par conséquent l'organisation; car l'organisation consiste essentiellement dans ⚫ cet état réticulaire, celluleux, qui est la condition des • mouvements d'absorption et d'exhalation dont se <compose, avant tout, la vic. ›

Attamen alii contrarium censent, inter quos Mich. Medici op. cit. p. 1,fisiologia generale sez. prima c. 6, in quo diversas leges statuit reproductionis, inter quas secunda ita ponitur: Per la forza riproduttiva sotto

‹ quæ illam primitùs, ut homo fieret, viveret, cresce-certe condizioni i tessuti vengono rigenerati, ove

ret, animavit. Tum cap. seq., ubi illud præclarè addit: Ipsa itaque terrena materies, quæ, discedente animâ, fit cadaver, non ita resurrectione reparabitur, ut ea quæ dilabuntur et in alias atque alias aliarum rerum species formasque vertuntur, vis ad corpus redeant, unde dilapsa sunt, ad easquamdem quoque corporis partes ubi fuerunt, redire ne

‹ sieno recisi, e porzione di essi venga portata via, o da altro modo distrutta... La terza (legge) è che ‹ questa straordinaria vegetazione o riproduzione dei tessuti è in ragione inversa della così detta perfe. <zione, ossia complicazione organica dei varii corpi vivi, etc., quas deinde evolvit et confirmat. (2) Conf. Martini op. cit. p. 78.

ac perspirationem sanctorianam amittuntur. Per vim autem vitalem texturæ cellulares, juxta diversam, quâ donantur, structuram varia principia attrahunt, ac prout varius est incitamenti gradus vicibus subest (17.

V. Cùm non obstante hujusmodi jugi materiei molecularum vicissitudine ac permeatione, seu, ut vocant, reproductione idem semper in nobis corpus perseveret ac sit, ut ex sensu intimo edocemur (ecquis enim, nisi amens sit, dicet corpus quod hic et nunc possidet idem non esse ac corpus, quod habuit ante viginti ac triginta annos?), patet ad identitatem corporis constituendam minimè requiri identitatem omnium et singularum materiæ seu substantiæ molecularum; sed si admittitur sententia illorum physiologorum, qui adstruunt reproductionem seu renovationem corporis, seu potiûs molecularum, quibus illud constat, non esse nisi partialem, satis est ut essentiales nonnullæ partes, staminum scilicet primigeniorum seu texturæ cellularis conserventur, ut identitas corporis exurgat; si verò juxta aliorum physiologorum sententiam totalis admittitur renovatio, jam patet nec ullius requiri moleculæ identitatem ad hoc ut idem corpus dici debeat. Corpus enim idem dicitur, non obstante jugi molecularum vicissitudine si ab eâdem informetur animâ, et si præterea alia adsint, quæ determinare difficile est nec ad theologum pertinet; sed certè identitas magis ex formå etiam materiali, structurâ, organismo, etc., quàm ex materia est repetenda, et quidem quamdiù vivimus ut ex dictis patet; cadem porrò ratio valet quoad resurrectionem (2). Igitur resurrectio possibilis est, seu anima proprium corpus recipere potest, licet paucissimas recipiat ex moleculis, quæ ante mortem ejus corpus constituebant.

VI. Probabile est corpora post resurrectionem minori indigere materiæ quantitate, quàm corpora mortalia ac passibilia.

(1) Ibid. tum in fusiori opere Lezioni di fisiologia. Torino 1830, tom. 8, lez. 71.

(2) Advertendum tamen est, hoc intercedere discrimen inter jugem reproductionem et resurrectionem; quod illa nonnisi successivè fiat in diversis corporis seu materiæ moleculis, quæ sensim et sine scnsu per partes reproducuntur, aliis permanentibus, quæ eamdem semper basim, ut ita dicam, constituunt, ac proinde integra particularum renovatio non habetur nisi post datam periodum plus minùsve longiorem. Et en quomodo mutatis omnibus moleculis ac penitùs renovatis, idem tamen semper corpus perseveret. In resurrectione verò, corporis restitutio erit instantanea, nisi propterea eædem moleculæ resumantur quæ saltem partem corporis essentialem constituebant dùm quispiam mortuus est, non haberetur corporis identitas, sed aliud seu diversum omninò esset; quod asserere à fidei principiis abhorret.

Quare vel ipse Mich. Medici, qui extendit reproductionem ad ipsos textus cellulares loquens 1. c. de vi reproductivà, quam vult intrinsece eamdem esse cum eà que præsidet primitivæ corporum organisatorum compositioni post generationis actum quæque à Buffonio vis vegetativa, à Wolfio vis essentialis, à Blumenbachio nisus formativus nuncupatur, concludit: « L'unica differenza è che per quest' ultima il corpo organico riceve la forma e la composizione primordiali, mentre la forza riproduttiva operando nella vita già cominciata e precedente la conserva, e per così dire la <ripete.

Quibus præmissis jam spontè ruunt difficultates incredulorum. Etenim ad primum resp.: Datà etiam absurda hypothesi, illos anthropophagos recepturos illas tantùm moleculas, quæ requiruntur et sufficiunt ad proprium corpus constituendum, cæteras verò cùm vel non fecerint suas, aut maximâ ex parte amiserint, restituentur illis ad quos spectabant.

Ad secundum, eadem esto responsio. Ad tertium, dico satis esse ut illas particulas resumat, quibus coalescebat essentialiter illud corpus, quod per mortem dimisit, quia etsi moleculæ mutatæ ac renovatæ successivè fuerint singulis vel trienniis aut septenniis (1), idem corpus semper extitit, quoniam identitas corporis est independens ab identitate molecularum; ut si quis in ædificio aliquo singularibus sublatis lateribus alios per vices in illorum locum sufficiat, idem semper ædificium censetur et est.

III. Obj. Saltem sub ec respectu futura corporum resurrectio tanquàm impossibilis traduci debet, quod orbis terrarum hic noster impar omninò sit ad omnia quæ resurgent corpora continenda (2). Resp.: Nego. Hoc enim commentum jamdiù explosum est à cl. Feller, qui fallacem ostendit ita dictam demonst; ationem, quâ incredulus homo nitebatur evincere, orbem hunc nostrum talem non habere amplitudinom quæ possit capere omnes homines præteritarum generationum. Imò initâ supputatione luculenter patefecit centum milliaria italica quadrata sufficere ad ingentem multitudinem continendam omnium hominum, qui intra sex mille annorum periodum sibi invicem successcrint juxta præsentem mundi incolarum frequen

(1) Dixi singulis trienniis aut septenniis, quia nihil certi circa hanc renovationis periodum statui potest; varia enim est. Fatentur enim accuratiores physiologi diversam esse reproductionem pro diverså ætate; maxima est in infantiâ et pueritia, media in adolescentià ac præsertim in virilitate, minima in senectute et senio; imò diversâ ratione perficitur juxta diversas constitutiones physicas, ut vocant, individuales uniuscujusque ut juxta diversum vitæ genus, etc. Conf. AA. citt. necnon Richerand Nuovi elementi di fisiologia trad. del franc. Firenze 1815, tom. 1, c. 6, § 110, seqq. Nos unius M. Medici verba proferemus, qui op. c. tom. 2, c. 82, circa finem hæc habet: Ma se la nutrizione ‹ va riparando le materie continuamente perdute, ne conseguita, che dopo certo spazio di tempo il corpo si rinnovi. E chi pensa cotesto rinnovellamento accadere ogni trè anni al più tardi; altri ogni sette. Per me tante sono e così variabili le funzioni preparatorie della nutrizione, che reputo impossibile lo assegnare lo spazio necessario al mutamento del <corpo. >

Non obstante jugi isto ac perpetuo_molecularum fluxu per modificationes physicas aut chymicas, quas subit corpus nostrum, intimi tamen sensus testimonio constat hominem sibi conscium esse de suâ individuali identitate, ac nemo dicet se corpus possidere post triginta, sexaginta, etc., annos diversum ab eo quod obtinebat vel in infantiå vel in adolescentiâ. Molecule præterea mutantur sed non destruuntur. Conf. Jo. But ler l'Analogie de la religion naturelle et révélée, trad. de l'angl. Paris 1821, prem. part., ch. 1. D'une vie future, p. 21, seqq.

(2) Ita Joulain architectus olim regius in diss. quæ inserta est in Journal encyclopédique, sept. 1770, p. 267.

1573

ban (4). Adeò stolidos se ostendunt increduli dùm catholicam fidem aggrediuntur!

CAPUT VIII.

DE JUDICIO EXTREMO.

Vidimus superiùs Calvinum impugnantem veritatem judicii particularis, ut adstruat solum judicium universale, quod et extremum à nobis dicitur. Tenemur hic ostendere veritatem judicii universalis seu extremi adversùs recentiores protestantes, præsertim verò adversùs rationalistas, qui nunc tuentur solum judicium particulare, ut excludant universale. Præmittimus autem I. incertum esse tempus et locum hujus judicii, quùm neutrum nobis revelare Deus voluerit (2). II. In hoc judicio publico ac solemni omnium prorsùs ac singulorum hominum, qui à mundi exordio usque ad ejus exitum extiterunt aut extituri sunt, actiones esse discutiendas. III. Modum hujus discussionis, ac manifestationis esse prorsùs diversum ab eo quem passìm nobis animo seu potiùs imaginatione fingimus, ut ex iis quæ dicturi sumus juxta Patrum doctrinam et probata theologorum principia manifestum fiet. Sed ut ad dogma ipsum jam accedamus, sit

PROPOSITIO. Post corporum nostrorum resurrectionem instituetur à Christo universale omnium hominum judi

cium.

De fide est, ut ex omnibus fidei nostræ symbolis constat. In Symbolo enim apostolico credere profitemur quod Christus venturus est judicare vivos et mortuos et in Symbolo Athanasiano additur: ‹ Ad cujus ‹ adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis et reddituri sunt de factis propriis ra<tionem. ›

Hunc porrò fidei nostræ articulum apertè tradidit Christus ipse Matth. 25, 31, dicens : Cùm venerit Filius hominis in majestate suâ, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ : et congregabuntur ante eum omnes gentes, etc.; Apostoli ut plurimùm ab hujus futuri judicii denuntiatione auspicabantur Evangelii prædicationem. Ità Petrus Act. 10, 42, et Paulus ib. 17, 31, et rursùm 24, 25, ac in Epistolis passim, præsertim verò 2 Cor. 5, 10, inquiens: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bo. num, sive malum. Et Apoc. 20, 12: Et vidi, inquit Joannes, mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt... et judicati sunt mortui ex kis quæ scripta erant in libris, secundùm opera ipsorum.

(1) Catéch. philos. I. c. §3, n. 469. Conf. etiam de hoc argumento. Il regno di Dio, ossia l'universale resurrezione dei trapassati libri trè dell' Ab. D. Gius. An geli. Roma 1833, in-4.

[ocr errors]

(2) Conf. Estium in 4 sent. dist. 48, § 4, ubi de loco disserens in quem Christus venturus sit ad judicium universale instituendum scribit: ‹ Sed quis sit iste locus, certò traditum non habemus, cùm nec adeò • multùm referat id à nobis sciri. Multorum tamen est opinio nequaquàm improbabilis, in valle Josaphat universale illud judicium futurum ; quod deinde variis argumentis confirmat, quæ ibidem recoli pos

sunt.

Hisce positis, si quis in medium proferre vellet auctoritates ac testimonia Fatrum sive Græcorum, sive Latinorum ad hanc veritatem magis magisque corroborandam, quam semper Ecclesia professa est, is su› pervacaneam prorsùs operam navaret. Certatim enim ipsi magnum istud spectaculum extollunt ac celebrant, ex quo tanta in Deum gloria proveniet, justis laus, reprobis ignominia accedet. Hinc divinæ providentia ordo et quasi tela evolvetur atque expandetur. Hinc impiorum occulte machinationes et artes, justorum autem afflictiones et ærumnæ in apertam prodibunt lucem. Hinc deniquè intimi cordis recessus in omnium oculos incurrent. Spectaculum profectò quo nullum Deo dignius excogitari potest (i).

Difficultates.

I. Obj.: In hâc doctrinâ, quæ à litteris dictorum è Scripturâ sacrâ ad singulas res probandas adhibitorum haud multùm abhorret, nonnulla quidem insunt, quæ rudiorum animos metu salutari perstringere et numen tanquàm judicem forensem oculis quasi objicere queant; nihilominùs iisdem ferè et gravioribus etiam laborat difficultatibus, quàm quibus doctrina illa de resurrectione. Namque primùm formula illa, cujus origo ab Judæorum seriorum commentis ac mythicis purioris doctrinæ involucris ducitur, huic ipsi ab iisdem scriptoribus sacris proposita planè repugnat, quippe quùm nulla adsit causa, cur eum, cui sors jam statim post mortem sua contigerit, denuò judicatum iri statuendum sit. Deinde persuasio, quam scriptores sacri magistro divino tribuunt, quamque ipsi præ se ferunt, de reditu Messiæ visibili proximè expectando, nonnullis illius effatis (Jo. 3, 18; Luc. 16, 22, seqq.; 17,20, seqq.; Jo. 18, 36, et alibì) planè repugnat neque eventu comprobata est. Ipse Jesus tempus magnæ illius rerum conversionis se ignorare professus est, teste Marco 13, 32. Rectè indè concluditur, omnem istam persuasionem de ejusmodi reditu Messiæ, scilicet Dei ad judicium instituendum ex oratione certâ propheticâ et tropicâ, ad imagines de Messiâ Judæis usitatissimas compositâ, quâ Jesus rem christianam aliquandò victricem et adversariorum pœnas futuras fortè adumbravit, à discipulis sensu quidem proprio perperam intellectam prodiisse, nec nisi ratione quâdam symbolică jam à nobis ad vulgi usum posse transferri, ità quidem, ut omnis hæc narrandi forma ad eam sententiam universalem ei substratam revocetur, quâ quemlibet hominem doctrinâ Christi imbutum ad vera hujus præcepta accommodatè judicium olim subiturum, ac sortem vitæ futuræ nacturum esse statuimus. Postremò negari nequit, judicii Messiani propriè intellecti expectationem à primis indè Ecclesiæ christianæ temporibus, variis superstitionibus fanaticis ansam præbuisse, undè plurimùm detrimenti cepit vera virtus atque religio. Quibus argumentis benè perpensis subsistere licet in simpliciore Scripturæ sacræ sententiâ, quæ optimè convenit cum rationis ideâ numinis san. ctissimi, statìm à morte aliam sortem hominibus probis, (1) Conf. Less. l. c.

[ocr errors]

persuasionem de proximo sui ac visibili reditu, aut iis ipsis ejusmodi persuasionem inhæsisse. Christus nunquàm voluit discipulis suis tempus certum reditûs sui patefacere, ideòque non poterant ejusmodi persuasionem aut Christo tribuere aut ipsi animo concipere. Si quem verò curiositas tangeret recolendi loca ab adversario indicata ad ostendendam pugnam, quam ipse fin git, inter hanc quam vocat apostolorum persuasionem et Christi effata, mirabitur incredibilem hominis rationaliste audaciam, cùm nec unus sit qui ad præsens argumentum spectet.

Quòd si Marci 13, 32, inquit Christus: De die autem illo vel horâ nemo scit, neque angeli in cœlo, neque Filius, in ordine, ut aiunt, ad manifestationem id protulit, quemadmodùm Patres omnes adversùs Arianos, qui hoc ipsum objecerant, exposuerunt. Neque enim Filium, qui in sinu Patris à totâ æternitate est, hic dies latere potuit. Sed hæc difficultas provenit ex systemate Ariano, Sociniano et Rationalistico. Sublato verò fundamento, concidunt suâ sponte superstructæ difficultates seu conclusiones, quas indidem deducit adversarius, tum scilicet ejusmodi persuasionem pro fluxisse ex perperàm intellectâ Christi doctrinâ ; ità ut post 14 secula quod non intellexerunt Apostoli à Chri sti ipso edocti et à Spiritu sancto, tandem aliquandò Rationalistæ intellexerint; tum revocandam esse doctrinam de judicio extremo ad speciem victricis gentis Christianæ, et pœnarum quas Christi adversarii essent laturi. Hæc enim non sunt nisi somnia, quæ nemini sanæ mentis Wesgcheider cum suis asseclis persuadebit.

aliam improbis justissimo rerum ordine per gradus tribuentis (1). Ergò. - Resp. Nego antecedens. In primis doctrina de judicio extremo ac universali non solùm non abhorret, ut adversarii loquuntur, à Scripturæ dictis, sed apertè omninò ab iisdem Scripturis traditur et inculcatur. Difficultates verò quibus premitur, nullius planè momenti sunt ac facilè disjiciuntur, prout eas disjecimus quæ adversùs resurrectionem proferebantur. Cùm rationalistæ aliquot phrases congesserint, e. g., pro rudioris ævi ingenio, mythicam narrationem aut poeticam, Jesum sese accommodâsse vulgi ingenio, Apostolos magistro sententiam tribuisse ab ipsis perperam intellectam, aliàsque ejusmodi, quas ad nauseam obtrudunt; cùm quædam indicaverint Scripturarum loca, quæ ut plurimùm ad rem præsentem non faciunt, aut nonnullas aliorum rationalistarum sententias attulerint, putant se difficultates insolubiles proposuisse, ob quas à receptâ omnium seculorum fide discedendum omninò sit. Facilè tamen rationalismus veluti levis nebula dissipabitur priusquàm vel minimus catholicæ fidei articulus permoveatur. Verùm ut ad singula quæ objecta sunt propiùs accedamus: Ad primum nego; primò doctrinam de extremo judicio, quam adversarii vocant formulam, à Judæorum posterioris ævi commentis, ac mythicis involucris purioris doctrinæ originem trahere, sed, ut vidimus, ex Christo ipso, qui non uno in loco, imò verò constanter prædicat, atque ab ipsis apostolis, qui eam à Christo acceperunt. Nos documenta attulimus; rationalistis verò satis fuit propriam assertionem obtrudere. Secundò negamus doctrinam hanc pugnare cum doctrinâ propositâ ab iisdem scriptoribus sacris. Hanc enim pugnam nemo unquàm vidit, imò nec suspicatus est. Que enim pugna fingi in eo potest, quod homines sigillatim statim post obitum judicentur, prout homines privata sunt individua, ut illicò consequantur promeritam sententiam præmii aut pœnæ, et quidem inadequatam, ut expositum est, ac demùm omnes simul publicè ac solemniter tanquàm publica societatis membra, atque ut completam et adæquatam remunerationem consequantur? Falsò prætereà supponunt adversarii hominis solius causâ ejusmodi judicium institutum iri, non autem etiam, imò præcipuè, ad Dei gloriam juxta ea, quæ in probationibus dicta sunt (2). Ad secundum, nego sacros scriptores tribuissc Christo

(1) Wegsch. §, 199.

[ocr errors]

(2) Hanc ipsam difficultatem jam præoccupaverat S. Th. in suppl. q. 88, a. 1, 3 diff.; respondet autem ad 3. Universale judicium magis directè respicit universalitatem hominum, quàm singulos judicando<rum; quamvis ergò cuilibet homini ante judicium erit certa notitia de sui damnatione, vel præmio; non tamen omnibus omnium damnatio vel præmium innotescet. Unde judicium necessarium erit. › Conf. Catechism. Roman. part. 1, cap. 8, n. 4 seq. qui quinque rationes profert, quibus ostendatur privato judicio generale subjiciendum esse. Ac prima est, ut augmentum præmii aut pœnæ percipiant mortui ex malè aut rectè factis; altera, ut pii laudem, impii ignommiam consequantur; tertia, ut corpora vel præmium vel pœnam cum animo ex æquo participent ; quarta, ut divinæ providentiæ ratio omnibus constet;

Ad tertium, cùm ignorem de quibusnam superstitionibus loquatur adversarius, quibus expectatio judicii Messiani ansam præbuit, satius erit expectare ut eas enummeret. Forsan alludit ad sanguinem, quem Christi martyres effuderunt, aut ad illos qui monasticum institutum amplexi sunt, quia pro his hominibus quidquid virtutis christianæ est, et heroicæ fortitudinis, superstitionem sapit (1). Nescio pariter quodnam detrimenti capiat vera virtus atque religio ex judicii expectatione; nisi indicare velit neminem tunc fore, qui stipendiis adduci velit ad disseminandam impietatem sub bibliorum velamine, in quo certè magnum foret detrimentum. Postremam denique consecutionem negamus, quod nempè probè perspectis argumentis allatis cuipiam liceat subsistere in simpliciore, ut ipse vocat, Scripturæ sacræ sententiâ. Argumenta enim producta nullius planè roboris sunt, ità ut nec argumentorum nomen mereantur, cùm non sint nisi vel putida mendacia, vel gratuita asserta. Ejusmodi autem argumenta neminem profectò permovebunt à doctrina

quinta demùm ut boni perseverarent et mali resipi

[blocks in formation]

illâ quam non solùm scripturæ, Sed universa antiquitas tradiderunt, ac constans semper ac firma fuit omnium Christianorum fides atque professio.

II. Obj.: Dubitari nequit quin hic articulus, formulis et allegoriis Judaicis de adventu Messiæ mortuos resuscitaturi atque sub judicium vocaturi tum modo ac rationi humani judicii sit accommodatus. Hinc est quod commemorantur nubes, quibus Messias vehitur (Matth. 24, 30; 26, 64, coll. Dan. 7, 18), archangelus cum tubâ (1 Thess. 4, 16), et omne satellitium angelorum (Matth. 25, 31; 2 Thess. 1, 7), convocatio omnium hominum (Matth. 13, 41, 24, 31 ) et defunctorum et adhuc viventium, qui quidem æque mutabuntur ac dudùm mortui (1 Cor. 15, 15; 1 Thess. 4, 16, 17, coll. Philipp. 3, 21,, tribunal judicis (Rom. 14, 10), libri censurarum aperti et inspecti (Apoc. 20, 12 seqq.), singulorum examen atque sententia pronuntiata (Matth. 25, 31, seqq.), quà pii cœlestis regni gaudiis, epulis cœlestibus (Matth. 8, 11; Luc. 22, 18, 30.), digni ac fruituri declarabuntur (Matth. 25, 38 ), impii autem cum diabolis flammarum infernarum suppliciis æternis tradentur (Matth. 25, 41; Marc. 9, 48; 2 Thess. 1, 9 scqq.). Ac posteaquàm judicium illud, quod statim post Hierosolymorum excidium (Matth. 24, 29; Marc. 13, 24 seqq.; Luc. 21, 5 seqq. 27 ) instituendum, propè instare disertè monent (1), peractum sit, mundum hunc igne interiturum, aliumque oriturum esse, novam Hierosolymam in novam terram è cælo demissum iri, aliaque ejusmodi perhibent. Haud obscurè tamen significatur, ævo jam apostolico, doctrinam illam mythis fuisse involutam (2 Petr. 1, 16) (2). Intelligi demùm nequit, quomodò tanta hominum multitudo possit simul judicari; quomodò possit unusquisque facta propria in mentem revocare (3). Ergo. Resp. Dist. ant. Id est imaginibus sensibilibus et captui nostro accommodatis judicii articulus proponitur ut in aliis passim fit, conc.; allegoriis Judaicis, ita ut articulus ipse totus fictitius sit, atque inter mythos amandandus, nego. Duo enim permiscent adversarii, quæ apprimè secerni debent, existentia scilicet alicujus veritatis cum modo seu formâ, quâ eadem veritas exhibetur atque proponitur. Porrò existentia alicujus veritatis est omninò independens à formâ quâ proponitur; cùm interdùm fieri possit, ut nonnisi imaginibus symbolicis enuntiari seu offerri queat, cujusmodi sunt veritates abstractæ et quæ superant captum nostrum. Hinc Dei ipsius operationes sive excrcitium suorum attributorum Scripturæ exhibent sub formulis tro

---

:

(1) Nempe Matth. 16, 28; 24, 30; Jo. 21, 23; 1 Jo. 2, 18; Rom. 8, 19 seqq.; 1 Cor. 15, 51 seqq.; 2 Cor. 5, 4 seqq.; Phil. 13, 20; 1 Thess. 1, 10; 4, 1517; 1 Tim. 6, 14; Tit. 2, 15; Heb. 10, 25-37; 1 Pet. 4, 7; 2 Pet. 3, 10-12; 1 Jo. 2, 18; Apoc. 22, 7, 12, 20. Ubi animadvertendum tamen est plerosque ex his textibus non esse ad rem, aliorum autem diversum omninò esse sensum ab eo, quem adversarius eisdem tribuit, ut cuilibet eos vel leviter percurrenti constare poterit.

(2) Wegsch. § 196.

(3) Sic alii increduli passim. Conf. Feller 1. c.

TH. VII.

picis, eidem tribuunt affectus quos vocant anthropopa. thicos, pœnitentiæ, e. g., iræ, vindictæ, etc., cùm tamen nil tale in Deo sit. Numquid propterea ejusmodi veritates tanquàm totidem mythos rejicere debemus sub illis imaginibus adumbratas? Idem propterea contigit circa judicii extremi articulum. Nuda veritas est, quòd Christus olim venturus sit ad judicium instituendum actionum nostrarum ac retributurus pro uniuscujusque meritis. Cætera autem possunt esse imagines quibus objiciatur veluti sub oculos nostros ratio, ordo et effectus ipsius judicii ad altius mentibus nostris ejusmodi veritatem figendam. Dixi possunt, neque enim ulla reperitur repugnantia, aut aliquod inconveniens, si dicamus reipsà Christum nube circumdatum venturum esse prout eadem nubes eum in cœlum ascendentem suscepit, Act. 1, 9, præmittendum fore archangelum cum tubâ, in corpore adscititio, ut suo loco exposuinius, angelos Christum comitaturos (1). Convocandos autem homines esse à quatuor ventis, seu mundi plagis, ut Christus inquit, nemo inficias ibit, nisi qui velie fidem Christo detrectare, aut qui putet homines esse todidem entia spiritualia; si enim homines propriis corporibus donabuntur, quod superiori propositione ostendimus, debebunt profectò moveri de loco in locum ut judici Christo se sistant. Quod additur de immutatione tam vivorum quàm defunctorum nihil dicitur in locis adductis, sed Philipp. 3, 21, tantùm generatim dicitur de Christo quòd reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ, quin mentionem faciat sive vivorum sive mortuorum. Quòd si electorum corpus per resurrectionem dotes gloriosi corporis acquiret, de corpore reproborum contrarium omninò asserit Apostolus, dicens 1 Cor. 15, 51: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Ex quibus verbis non solùm mendacii et falsitatis arguitur adversarius, sed discimus præterea longè probabilius esse omnes planè homines morituros esse, etsi aliqui ad breve tempus. Quia si omnes resurgemus, ergo omnes moriemur (2). Quæ dicuntur de tribunali, de libris censurarum et examine, jamdiù præoccupata fuerunt ab Ecclesiæ Patribus, qui monuerunt hæc nonnisi figurato sensu essc accipienda : etenim judicat Christus, inquit S. Ambrosius, co‹gnitione cordium, non interrogatione factorum (3)., Manifestante se Deo, nullum ampliùs velum operiet actiones et facta hominum. Quod non obscurè declarat Apostolus ipse scribens Rom. 2, 15: Testimonium reddente illis conscientiâ ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus in die,

(1) Conf. Less. 1. c. necnon Estium 1. pariter cit. (2) Recol. superiùs dicta.

Lib. 10 in Luc. c. 22, n. 49. Conf. Ennar. in Ps. 1, n. 52. Sic etiam S. August. lib. 20 de Civ. c. 14: Quædam igitur, inquit, vis est intelligenda di‹ vina, quâ fiet ut cuique opera sua, vel bona vel mala, ‹ cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mirà celeritate cernantur; ut accuset vel excuset ‹ scientia conscientiam; atque ita simul et omnes et ‹ singuli judicentur. Quæ nimirùm vis divina libri nomen accepit. In eâ quippe quodam modo legitur, quidquid eâ faciente recolitur.

50

« VorigeDoorgaan »