Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tibus orti; aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod regenerationis lavacro necesse ‹ sit expiari ad vitam æternam consequendam... anathema sit. Perstringit autem ejusmodi postrema definitio non solum Vincentium Victorem qui autumabat, teste S. Augustino, infantes sine lavacro decedentes pervenire ad æternam salutem, sed præterea Calvinianos, qui docent saltem filios fidelium perventuros ad supernaturalem beatitudinem, eò quòd ipsis originalis noxa non imputetur ob eam quæ Abrahæ facta est ejusque semini promissionem, quos idcircò affirmant sanctos nasci et Ecclesiæ membra. Ferit insuper Zwinglianos, quibuscum error Calvini communis est, nec non Socinianos, qui pro certo habentes nullum contrahi peccatum originale, inde concludunt baptisma conferri tantùm ut signum externæ fidei professionis, quo Christiani à reliquis populis diversæ professionis secernantur: unde nil mirum si et ipsi æternæ salutis viam omnibus indiscriminatim infantibus patere asserant, rejiciantque baptismi necessitatem ad salutem consequendam. Jam verò doctrinæ catholicæ veritatem luculenta evincunt Scripturarum ac traditionis testimonia. Pervulgata certè sunt ac decretoria Christi verba Joan. 3, 5: Nisi quis renatus fuerit ex aquâ et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Eâdem igitur ratione quâ necessaria cst carnalis generatio, quæ ex Adam originem trahat, ut quis in hanc vitam nascatur, et contrahat originalem noxam, ita absolutæ necessitatis est regeneratio in Christo, ut quis ab eâdem culpâ liberetur et vitam æternam consequatur. Hoc autem sensu accipienda esse allata Christi verba testis est tota antiquitas ecclesiastica, ut patet 1° ex sollicitudine totius Ecclesiæ, ne quis infans absque baptismo moreretur, quam nec Pelagiani inficiati sunt; 2° ex vetustissimis synodis in causâ Pelagianorum celebratis; in Diospolitanâ autem synodo, Pelagius ut Catholicus haberetur anathema

[ocr errors]

tizare compulsus est: infantes, etiamsi non baptiza‹rentur, habere vitam æternam. Hâc enim negatâ (ita arguebat S. Augustinus Ep. 196 ad Paulinum), quid ‹ nisi mors æterna remanebit? › Sic pariter duæ synodi Carthaginensis et Milevitana, an. 416, celebrate, prout legitur in epistolâ synodicâ ad S. Innocentium data, hæc statuerunt: Quicumque negat parvulos per baptismum Christi à perditione liberari et salutem percipere posse; anath. sit. Hoc autem decretum an. 417 confirmavit Innocentius; 3° ex illis omnibus Patribus, quorum testimoniis ostendimus propagationem peccati originalis, quæ hùc denuò revocare non vacat. Sic porrò S. Augustinus urgebat Vincentium Victorem nemo regnaturus est cum Christo, qui non fiat membrum Christi, nemo autem fit membrum Christi, nisi aut baptismute in Christo, aut morte pro Christo (1). Jam verò, qui non regnaturus est cum Christo, quid ipsi superest, nisi ut in perpetuum arceatur à Christo, seu ab æternâ salute? Verùm de his ite rùm, ubi de necessitate baptismi.

(1) L. 1, n. 10.

Difficultates.

I. Obj. Calvinus. Deus, Gen. 17, 7, Abraliam om nium fidelium patrem sic allocutus est: Statuam paclum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus tuis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. Christianoruin ergo filii, qui sunt ex promissione, sanctitatem habent ex foedere sempiterno, in quo sunt inclusi. 2° Quare testatur Apostolus 1 Cor. 7, 14: Sanctificatus est vir fidelis per mulierem fidelem........ alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. Solà igitur alterutrius parentis sanctitate id consequuntur, quin baptismo indigeant. Quamobrem, inquit Calvinus, sicut Judæorum liberi, <quòd ejus fœderis hæredes (cum Abraham initi) facti, ab impiorum liberis discernerentur, semen sanctum vocabantur : eâdem etiam nunc ratione sancti censentur christianorum liberi, vel altero duntaxat pa<rente geniti; et Apostoli testimonio differunt ab immundo idololatrarum semine (1). › Resp. ad primum; dist. Christianorum filii, filii spirituales Abrahæ sunt regeneratione, concedo; carnali nativitate, nego. Alioquin quomodò ad ipsum Abraham mysticè spectâssent gentes, quæ ex ejus semine non erant? Sic Judæorum fili semen sanctum etiam ante circumcisionem vocabantur; id tamer. ex soià sanctitate legali, non autem ex verâ sanctitate, quæ eorum animam emundaret, ac idoneam propterea efficeret ad salutem. Hanc autem sanctitatem vel ipsâ circamcisione consequebantur, ut ronnulli cer.sent; vel antiquiori apud patres sacramento, quod æquè pro feminis valeret. Quòd si propterea Hebræorum filios ante octavum circumcisionis diem ex hâc vitâ decedere contigisset, vel peribant æquè ac pueri nostri, qui sine baptismo moriuntur, vel si adhuc salutem obtinebant, argumento est circumcisionem non ad salutis præroga→ tivam Abrahæ datam, ut inquit Tertullianus, sed ad characterem tantùm exteriorem, quo Hebræi à gentibus distinguerentur. Ad secundum, dist. Apostolus vocat sanctos filios à fidelibus parentibus procreatos sanctitate analogicâ, dispositivà et impropriè dictâ, concedo; sanctitate formali, ut aiunt, nego. Alioquin cùm sanctificatum dicat virum infidelem per mulierem fidelem et vicissim, sanctus habendus esset et quidém sanctitate propriè dictâ impurissimus Jovis ac Veneris cultor, quod nemo dicet.

(1) Inst. 1. 4, c. 16, § 6, conf. Petav. lib. cit. c. 11, § 7, ubi commemorata Calvini ac Molini hæretica doctrinâ sic eos perstringit: Quà ex generali et ab<solutâ definitione, qualem ambo isti concipiunt, se. <quitur Judæos omnes, qui Dominum crucifixerunt, ac Judam ipsum traditorem, et sanctos et salvos omninò fuisse utpote sanctificatos in utero. Nam ab Abrahamo, Isaaco et Jacobo omnes oriundi sunt viris sanctissimis: quorum proinde filii et ipsi saneli ex utero; et horum deinceps posteri ad illos usque cum eâdem sanctitate nati sunt. Ea porrò ubi semel animos occupavit, nunquàm amittitur, et adjunctam habet perseverantiam ac certam salutis possessionem, nempe juxta Calvinianum principium de in amissibilitate semel adeptæ justificationis, § 8, ostendit quàm mirifice contra seipsos pugnent. Conf. etiant Bellarm. De amiss. grat. et statu pecc. lib. 4, c. 14,

[ocr errors]

11. Obj. cum Socinianis 1°: Durum est innocentes infantes æternùm damnari; 2o atque ab æternâ beatitudine in perpetuum arceri ob culpam non suam, cùm per ipsos præsertim non steterit, quominùs sibi applicaretur Christi meritum ex defectu baptismi, ad quem pervenire non potuerunt vel ex eo quòd eos ante diem mors sustulit, priusquàm in lucem ederentur, vel ex culpâ et infidelitate parentum, quorum aliqui nihil penitùs de ipso baptismate noverunt. Ergo. Resp. ad primum, Dist: Si damnationis nomine significaretur pœna sensûs, transeat; si significatur tantùm pœna damni, subd. Ita ut per ipsam gravi afficerentur tristitià, iterum transeat; si vel levi vel nullâ, prout cum pluribus aliis juxta dicta docet S. Thomas, nego. Hæc verò omnia transmisimus, cùm Ecclesia nihil circa ca decreverit, ac Patres et theologi in diversas sententias abeant. Hinc ejusmodi infantes per hanc damnationem id solum non consequerentur, quod Deus ex suâ liberalitate naturali hominis conditioni adjecit. Ad secunduin, dist. Naturali, transeat; supernaturali, nego id durum videri; cùm enim elevatio ad ordinem supernaturalem, ut ostendimus ex Ecclesiæ doctrinâ, sit omminò gratuita, ac naturæ prorsùs indebita, infantes qui peccato nascuntur infecti privantur atque excluduntur ab illà beatitudine supernaturali, ad quam jus nullum habere possunt, nisi per gratiam ad quam nunquàm pervenerunt, ac in eâ conditione relinquuntur, in quâ conditi fuissent, nisi pro suâ largitate Deus naturam elevâsset humanam. Hæc autem conditio si nunc pœnæ rationem habet, id ex relatione extrinsecâ repeti debet, quam ad gratuitam habet naturæ elevationem ejusque lapsum. Quæ quidem pœna si spectetur quoad durationem et quoad bonum, seu objectum quo privat, potest dici infinita; sed in se, quod sæpiùs monuimus, non est nisi sequela naturalis humanæ conditionis. Neque Sociniani proinde, neque increduli aliquid habent, de quo conqueri possint, vel incusare divinam clementiam, vel catholicæ religioni succensere. Atque inde responsio patet ad cætera, quæ in difficultate ab iis proponuntur, quod scilicet nec per ipsos infantes steterit, quominùs baptisma susceperint, vel alio modo sibi applicarentur merita Christi; sufficit enim, quod suum non habeat effectum conditio, sub quâ solâ voluit Deus, ut ipsi partem haberent ad indebitum beneficium.

Inst. Impossibile est infantes in perpetuum ab æternå salute exclusos, non inde magnå saltem affici tristitia; sic enim rectè nonnulli argumentantur apud S. Thomam (1) : 1° ‹ Dicit Chrysostomus: In damnatis gravior erit pœna, quòd Dei visione carebunt, • quàm quòd igne inferni cremabuntur. Sed pueri visione divinâ carebunt. Ergo afflictionem spiritualem ex hoc sentient. 2° Carcre illo quod quis vult habere, sine afflictione esse non potest: sed pueri ⚫ vellent visionem divinam habere: aliàs voluntas corum actualiter perversa esset: ergo cùm câ ca

(1) in II. sent. dist. XXXIII. q. 2. art. 2.

reant, videtur quòd afflictionem sentiant. 3° Immunitas à culpâ dolorem pœnæ non minuit, sed auget. Non enim si aliquis non propriâ culpâ exhæ<redatur, vel mutilatur, propter hoc minùs dolet : ‹ ergo etiam quamvis pueri non propriâ culpâ tanto bono priventur, ex hoc eorum dolor non tollitur. 4° • Sicut pueri baptizati se habent ad meritum Christi, ita non baptizati ad meritum Ada; sed pueri ba<ptizati ex merito Christi consequuntur præmium ‹ vitæ æternæ, ergo et non baptizati dolorem sustinent ex hoc quòd per demeritum Adæ æternå vitâ < privantur. 5° (1) Homo naturaliter appetit beatitudinem, tempus autem ipsius assequendæ est post ‹ hanc vitam; cùm ergo illi qui cum peccato originali decedunt, beatitudinem non consequantur, quia ‹ carent visione divinâ, videtur quòd afflictionem pa‹tiantur. 6° De ratione pœnæ est quòd sit contraria ‹ voluntati : sed omne quod est contrarium volun‹tati, pœnam gignit : ergo si patiuntur aliquam pœ‹ nam, oportet quòd inde pœnam percipiant. 7° In ⚫ perpetuum separari ab eo quod quis amat, est maximè afflictivum : sed pueri naturaliter Deum amant ergo cùm sciant se ab eo in perpetuum separatos, videtur quòd hoc non possit esse sine ‹ afflictione. Ergo. — Resp.: Trans. ant. Ad argumenta autem, quæ ex S. Thomå afferuntur, placet iisdem S. doctoris verbis responsionem subjicere. Ad primum itaque respondet: In damnatis pro culpâ

actuali, qui usum liberi arbitrii habuerunt, fuit ap‹titudo ad vitam æternam consequendam, non autem in pueris; et ideò non est similis ratio de utrisque. Ad secundum. Quamvis voluntas sit possibilium et ‹ impossibilium : tamen voluntas ordinata et completa ‹ non est nisi eorum, ad quæ quis aliquo modo or<dinatus est; et si hâc voluntate deficiant homines, ‹ dolent, non autem si deficiant ab fllâ quæ impos<sibilium est, quæ potiùs velleitas quàm voluntas

debet dici. Non enim aliquis illud vult simpliciter : ‹ sed vellet, si possibile foret. Ad tertium, ad ha‹ bendum proprium patrimonium, vel membra corporis sui, quilibet est ordinatus: et ideò non est mi<rum, si dolet quis de eorum amissione, sive pro culpà ‹ suâ, sive pro alienâ eis privetur. Unde patet, quod ‹ ratio non procedit ex simili. Ad quartum, donum • Christi excedit peccatum Ade, ut ad Rom. 5 dicitur. Unde non oportet quòd pueri non baptizati ⚫ tantùm habeant de malo, quantùm baptizati habent ‹ de bono. Ad quintum, animæ puerorum in peccato ‹ originali decedentium, cognoscunt quidem beatitu‹ dinem in generali, secundùm communem rationem, ‹ non autem in speciali, ideò de ejus amissione non dolent. Ad sextum, pœna non semper respondet ‹ actuali voluntati : puta cùm aliquis absens infamatur aut bonis etiam spoliatur, se ignorante: sed ‹ oportet quòd pœna semper sit vel contra actualem voluntatem, vel saltem contra inclinationem naturalem. Ad septimum, pueri in originali peccato (1) Q. 5. De malo, art. 3.

• decedentes sunt quidem separati à Deo perpetuò, • quantùm ad amissionem gloriæ quam ignorant : ⚫ non tamen quantùm ad participationem naturalium ‹ bonorum, quæ cognoscunt. ›

CAPUT VII.

DE FUTURA CORPORUM RESURRECTIONE.. Fiducia Christianorum, resurrectio mortuorum, optimè inquiebat Tertullianus (1). Hæc enim spes semper aluit Christianorum pietatem, addiditque ad fortia quæque ferenda stimulos validissimos. Præter Sadducæos, corporum resurrectionem irriserunt Ethnici, impugnârunt antiquissimi Hæretici (2). Increduli eam impossibilem traducunt. Horum omnium partes tuendas sibi sumpserunt rationalistæ. Duo hic à nobis præstanda sunt. Ac primò hunc gravissimum fidei nostræ articulum propugnare ex Scripturis ac perpetuâ Ecclesiæ traditione debemus; secundò ostendere ipsum nullo modo rectæ rationi adversari.

Quæ priusquàm aggrediamur, ut nobis moris est, nonnulla ut germanus totius controversiæ status etiam atque etiam patescat præmittimus. I. Resurrectio quam tuemur est universalis tam justorum scilicet, quàm impiorum (3). II. In eå nos corporum physicâ identitate resurgemus quam ex hac vitâ decedentes obtinebamus, adeò ut omnes idem physicè corpus resumpturi simus quod per mortem amisimus. Ad hoc

(1) Lib. de resurrect. carnis n. 1.

(2) Tales fuerunt Simon Magus, Cerdo, Marcion, Manes aliique apud S. Epiphan. hæres. 64, ed. Petav. n. 12, seqq. Eosdem hæreticos resurrectionis impugnatores pariter recenset S. August. lib. De hæres. c. 18, seqq., qui præterea inquit: In nullâ re tam vehementer contradicitur fidei christianæ, quàm de resurrectione mortuorum. Conf. opp. Origen. ed. maur. t. 1, p. 859. not.

(3) Eo sensu diximus fore universalem resurrectionem, quatenùs non solùm justi sed improbi quoque debent resumere corpora sua, tum ut nos opponeremus nonnullis antiquis Hebræis et hæreticis autumantibus solos justos esse resurrecturos, secùs ac fides docet, tum ut declinaremus discrepantes Catholicorum sententias circa quæstionem de morte ab omnibus subeunda. Etenim non pauci ex antiquis censent non esse morituros eos, quos dies supremus inter vivos reperiet, etsi existimant omnes fore immutandos juxta Græci textûs lectionem 1 Cor. XV, 51: Non • omnes quidem dormiemus, omnes tamen immuta• bimur. » Πάντες μὲν οὐ κοιμηθησόμεθα, πάντες δὲ ἀλλαγηabuela. Quo pariter sensu intelligunt illud ejusdem Apost. 1, Thess. 4, 15, seq.: Mortui, qui in Christo

sunt, resurgent primi. Deinde nos, qui vivimus, qui e relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus ob• viam Christo in aera ; » gr. v. 16: Οἱ νεκροὶ ἐν Χριστῷ ἀναστήσονται πρῶτον. Επειτα ἡμεῖς οἱ ζῶντες οἱ περιλειπόμε νοι, ἅμα σὺν αὐτοῖς ἁρπαγησόμεθα ἐν νεφέλαις εἰς ἀπάντη σιν τοῦ Κυρίου εἰς ἀέρα. Ubi Apostolus loquitur in persona corum qui tunc vivi reperientur. Quod significatum pariter contendunt in symb. Apostolico, Constantinopolitano et Athanasiano illis verbis: qui venturus est judicare vivos et mortuos. Consulatur Estius in 4, dist. 43, § 7, qui ingenuè fatetur quod hæc quæstio non parùm habet difficultatis, sive Scri‹pturas sive Patrum sententias consulamus. › Expensis verò utriusque sententiæ momentis longè probabiliorem arbitratur opinionem eorum qui sentiunt omnes omninò esse morituros. Conf. etiam S. Th. suppl. q. 78, art. 1.

autem necesse non est, ut omnes et singulas materia particulas seu, ut vocant, moleculas quibus corpora nostra constant, Deus restituat, sed ad eam identitatem restituendam satis est, ut illas Deus excitet, quæ partem corporum nostrorum constituunt essen⚫tialem per quam unius corpus à corpore alterius distinguitur et secernitur, et cujusque individui proprium efficitur. Hæc enucleatiùs postea exponemus. III. Futuram proinde dicimus in universali resurrectione sexuum diversitatem, quam planè tollendam nonnulli obscuri hæretici fabulati sunt (1). Corpora enim restituentur in suâ respectivâ perfectione quae unicuique. competit. IV. Diversa tamen erit corporum resurgentium conditio pro diversitate status uniuscujusque. Gloriosa enim erunt justorum corpora, seu iis prædita dotibus quas recenset Apostolus, impassibilitate videlicet, claritate, agilitate et subtilitate (2), non tamen, ut aliqui commenti sunt, impalpabilitate et invisibilitate (3). Reproborum autem corpora gravia adeò atque deformia erunt, ut istorum respectu resurrectio potiùs ad ignominiam et novum supplicium conferat quam ad ipsorum bonum. V. Hæc rata sunt. apud omnes Catholicos. Cætera autem quæ spectant ad ætatem, formam, staturam, ut vocant, partes corporis integrales, aliaque ejusmodi majori vei minori. probabilitate à theologis, Scholasticis præsertim, statui solent (4). Quæ cùm fidei dogma non attingant, ideò missa facimus, etsi non improbemus quæ communi. præsertim calculo probantur.

Cùm interim, quibus constringimur, angustia non patiantur nos quæ recensuimus sigillatim vindicare, hinc in tuto posito præcipuo ac fundamentali dogmate de corporum resurrectione, cætera veluti totidem corollaria ex vindicatis colligemus. Sit igitur

(1) Hic error tribuitur Origeni et nonnullis Armenis. Hunc errorem semper Patres impugnarunt. Conf. inter cæteros Hier. ep. 108, n. 22, 23, edit. Vailars, August. 1. 22. De civ. Dei c. 17, Chrysost. Hom. 80, al. 71, in Matth. Euthymium Comm. in 4 evang. in biblioth. max. Patrum, ed. Lugd., t. 19, c. 53. Sanè Christus Luc. 11, 31, ait: ‹ Regina austri surget in

judicio cum viris generationis hujus, ergo hæc regina retinebit suum sexum muliebrem, surget enim cum viris, adeòque non erit vir, ut alia non minùs perspicua omittam.

(2) Ait enim Apostolus 1 Cor. 15, 42, seqq.:‹ Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: (seminatur in ignobilitate, surget in gloriâ: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Has dotes manifestavit Christus in suo corpore è morte excitato, ipse autem est causa exemplaris resurrectionis justorum. Conf. S. Th. in suppl. q. 92 et seqq. conf. etiain Estium in 4 sent. d. 44, § 15.

(3) Ita quidem censuit Eutychius Constantinopolit:nus antistes, qui sub Tiberio Constantino imperatore an. 582, docuit corpus humanum post resurrectionis gloriam fore impalpabile et invisibile. Agente tamen S. Gregorio Magno, qui tunc temporis Constantinopoli legatione fungebatur apud Tiberium, Eutychius ab hoc errore se recepit, atque, ut notum est, morti proximus, multis præsentibus, pellem suam manu tenens aiebat: Confiteor quia omnes in hâc carne resurge

(mus. >

(4) Conf. de his Suarez in 3 p., q. 53, disp. 44, soch. 1, seqq.

[blocks in formation]

De fide est, ut patet ex fidei nostræ symbolis; nam In symbolo Apost. dicitur: Credo carnis resurrectionem; in Constantinopolitano: Expecto resurrectionem mortuorum; in Athanasiano: Omnes homines resurgere habent cum corporibus suis; tum ex conc. Later. IV, cap. Firmiter definiente: Qui omnes (tam reprobi quàm electi) cum suis propriis corporibus resurgent, quæ ‹ nunc gestant (1). › Hæc autem fides viguit tum apud antiquos patriarchas, tum apud Judæos. Etenim Job, 19, 25: Scio, inquit, quòd Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terrâ surrecturus sum: et rursùm circumdabor pelle meâ, et in carne meâ videbo Deum meum, quem visurus sum ego ipse et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo (2). Sic Daniel

(4) In Act. conc. Harduini t. 8, col 15, 16.

(2) Nihil intentatum reliquerunt Neoterici quidam interpretes, præsertim inter Protestantes, ut nobis eriperent celeberrimum hunc Jobi textum, per quem adstruitur recepta apud veteres resurrectionis fides. Adnituntur isti totum hunc locum exponere de spe quam alebat Job de restitutione suâ in pristinum felicem statum. Ita Henke in Narratione critica de interpretatione loci Job. 19, 25-27. Antiqua Ecclesia. Helmstad 1783. Doederlein in Actuario H. Groti Annota!. seu scholiis in libros poeticos 5, t. ad h. i. et Joan. Hallenberg in disquisitione, qualis sit dogmatis de resurrectione corporum mortuorum origo, et nùm in libro Jobi ejusdem mentio facta sit? Stocholmiæ 1798, repetitâ in Sylloge commentat. theologic. editâ à Joan.. Pott. vol. 4, p. 325, seqq. Jam verò ejusmodi auctores aerem verberare ac frustra in id eluctari constat :

I. Ex eo quòd ejusmodi expositionem excludat simplex verborum sensus, quibus Job significat spem apud se aluisse mortis suæ somnum non æternum fore, sed ab ipso Deo se aliquando expergefactum iri, et futurum esse ut Deus mortuo ipsi advigilare non desinat, ipsum olim in vitam revocatum ut amicum amicè recepturus. Ita enim se habet hebraica veritas: Ego novi vindicem meum viventem et postea, (seu postremum) super pulverem staturum (vel adstabit), et postquàm cutem meam corroserint aut consumpserint (scilicet corrodentes seu consumentes vermes) hanc (hanc ossium meorum compagem, corpus meum); tamen è carne meâ (id est, corpore meo redintegrato) videbo Deum. Quem ego videbo mihi (scilicet propitium, in bonum meum), el oculi mei viderunt (nempe videbunt, præt. pro futuro) et non alius (seu alius mei loco). Defecerunt renes mei in sinu meo (præ vehementi Deum videndi desiderio). Ex quibus patet versionem vulgatam optimè exprimere sensum Jobi, quamvis majorem adhuc vim præ se ferat hebraicus textus. Testatur enim Job spem suam, ut observat Pareau apud Rosenmuller in h. 1., et quidem duplicem; alteram de vindictâ Dei in censores iniquos aliquandò post suam mortem, ut opinabatur quidem, proximam, exercendà, alteram de favore Dei, sibi unà cum meliori vità restituendo. Itaque, ait cit. auct., imagine usus, quâ nulla gravior excogitari potest, nulla in summâ brevitate locupletior, nulla denique, quæ spem animo Jobi comprehensam magis et conspectui totam simul subjiciat, Deum immortalem, ipsique per omnes hominum ætates secuturas superstitem collocat veluti juxta suas reliquias, sive ad ‹ sepulcrum, quo illæ condendæ essent. Ibi igitur fingit stare Deum, qui non tantùm stricto gladio mortuum se custodiat, quo defendat ab aliorum contemptu ac vituperio... sed verò qui simul etiam pulveri suo advigilet perpetuò ex co novum iterùm hominem formaturus. Enim verò hoc quoque nove

[ocr errors]

12, 2: Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere, evigilabunt: alii in vitam æternam, et alii in opprobrium, ut videant semper. Sed luculentissimè hæc fides exprimitur à septem illis fratribus, qui fortiter sub Antiocho martyrium passi sunt dicentes: Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ resurrectione suscitabit... potius est ab hominibus morti datos spem expectare à Deo, iterùm ab ipso resuscitandos (2 Machab. 7, 9-14.). Hinc Martha juxta avitam fidem dicebat Christo: Scio quia resurget (frater meus) in resurrectione in novissimo die. Quùm verò Sadducæi ab eâ non secùs ac à fide de animorum immortalitate recessissent, Christus, Matth. 22, 31, ipsis utrumque dogma confirmavit illis verbis: De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est à Deo dicente vobis: ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob? infert autem : Non est Deus mortuorum, sed viventium, omnes enim vivunt ei. Hinc Apostolus 1 Cor. 15, 16, collegit resurrectionem generalem ex resurrectione Christi scribens: Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra... ergo et qui dormierunt in Christo perierunt. Hoc item argumento utitur ad excitandos fideles, et ad ipsos exhilarandos ab amicorum familiariorumque amissione 1 Thess. 13: Si enim, inquit, credimus quod Jesus mortuus est et rerat Jobus, se jamjam depositurum esse corpus hoc tabe vermibusque consumptum, atque obsoletæ vestis instar exuturum suam carnem, totamque adeò mortalitatem suam, nunquàm denuò induendam, Cùmque ex sepulcre redivivus egrederetur, tum Deum sibi etiamnùm adstantem visurus esset, qui < ipsum mox benignè ad se reciperet, nec de pristina in ipsum inimicitiâ quidquam servâsset.

II. Ex contextu patet eximium quid et singulare esse, quod hic Job profitetur, ut evincit solemnitas illius proœmii, quo præfatur, optans ut sermones hi sui scriberentur et sculperentur in libro, et stylo ferreo in omnium ætatum memoriam in rupe inciderentur. Restitutio autem fortunæ et sanitatis tanti profectò momenti non erat, ut tam solemni ratione memoriam ejus ad posteros transmittere optaret.

III. Quod plurimùm momenti addit illud est, Jobum tam longè à spe fortunæ sanitatisque restituendæ abfuisse, ut potius mortem à sc vehementer exoptatam certissimè expectaverit, et nihil prorsùs habuerit, quod in hanc vitam speraret. Id quod pluribus clarisque sermonum suorum locis evincit I. A. Voigtlaender in Isagoge ad interpretationem Jobi cap. 19, 23-27. Dresde 1809, quam secuta est interpretatio ipsa hujus loci ib. 1810, Conf. Job. 3, 20-26. 6, 8-12. 7, 13-16. 9, 21. 13, 15. 17, 13, seqq. 21, 25. 30, 23. Jam verò quùm hoc de vindice oraculum spem certissimam et inconcussam fiduciam præ se ferat, inde sic arguitur: quandò Job ærumnarum finem et requiem in his terris non expectavit, et nihilominùs spem omnimodæ liberationis vindicis seu judicis sui ope fovit indubiam ; eum oportet de venturo judicio, corporum resurrectione ultimâ, et rerum omnium instauratione cogitâsse.

Hæc libuit ferè ad verbum ex Rosenmullero decerpere, qui adversariis suspectus esse non potest. Prolixiùs præterea hæc deduximus eò quòd agatur de re maximi momenti, cujusmodi est fides antiquissima tum de animorum immortalitate, tum de futurà corporum resurrectione. Conf. præterea de hoc textu Joan. Pineda S. J. qui non tantùm totum hunc locum illustrat, verùm etiam germanum ejus sensum apprimè vindicat.

surrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo ; . . . mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi; ac deniam, cæteris omissis 2 Timoth. 2, 18, vocat fidei subversores et à veritate excisos dicentes resurrectionem jam esse factam. Nihil proinde in Scriptura magis exploratum est dogmate resurrectionis, quod Christus et Apostoli proposuerunt tanquàm fundamentum, ut ita dicam, totius religionis, quam prædicabant. Hac igitur fide quùm enutrita Ecclesia fuisset, nunquàm destitit eam proponere et inculcare filiis suis, ut æquanimes ipsos faceret ad omnium virtutum genera excolenda, et ad vitam ipsam spernendam, sævientibus præsertim tyrannorum persecutionibus, ut ex symbolis superiùs recitatis constat, atque ex martyrum actis (1). Vix quisquam hæreticus eam fidem negavit, aut labefactare quoquo modo aggressus est, ut ipsum illicò repulerit è sinu suo (2). Strenui semper insurrexerunt hujus pretiosi dogmatis propugnatores, qui illud sive ab hæreticorum sive ab ethnicorum impugnationibus vindicârunt, inter quos eminent Origenes (3), et Tertullianus (4). Hanc passim Christiani in suorum epitaphiis, seu inscriptionibus sepulcralibus antiquissimis exprimere ac declarare consueverunt (5).

Quoad subsequentia secula persequi velle omnia documenta, quæ perpetuam hanc fidei nostræ professionem evincunt, supervacaneum omninò esset, cùm notissima et obvia illa omnibus sint (6).

(1) Conf. Ruinartium Acta MM. sincera. (2) Conf. S. Epiphan. 1. c.

(3) Contra Celsum, lib. 5, n. 14, seqq.

(4) Lib. cit. de Resurrect. carnis, in quo ostendit hominis dignitatem carnis resurrectionem exigere, Deum eam operari posse, ipsiusque justitiam et in promissis quæ fecit fidelitatem exposcere. Quæ argumenta sigillatim evolvit ac fusè persequitur.

(5) Conf. Gener.op. cit. t. 4, p. 2, lib. 3, c. 1, § 1 Monumenta antiquit. classis 4.

(6) Conf. Nat. Alex. diss. 25, art. 2 in sec. 1. Eccl. Perperam Beausobre Hist. de Manich. tom. 2, liv. 8, ch. 5, n. 3 seqq. contendit unanimem minimè fuisse Patrum sententiam de futurâ corporum resurrectione. Quod ut evincat profert Origenem negantem resurrectionem carnis, etsi admittat resurrectionem corporis; tum Gregorium Nyssenum, qui excludit à Christi corpore glorioso figuram, formam, extensionem, aliasque partes internas et externas humani corporis, ac demum affirmat nihil corporale nunc reperiri in Christo Jesu (in Antirahet. c.57.); demùm Synesium, qui protestatus est se de resurrectione minimè credere aut sentire ut vulgus solet. Verùm ad Origenem quod spectat, etsi, prout ostendit Huetius in Origenian. lib. 2, q. 9, cap. 2, interdùm circa hunc articulum minùs cauté scripserit, attamen, fatente Wetstenio, lib. 5, cont. Celsum veram sententiam tuetur cum Ecclesià Christi et pluribus argumentis adstruit: Nos autem credentes Scripturis, ait, non vivificari quod satum est, nisi moriatur priùs. . . . retinemus tum Ecclesiæ Christi sententiam, tum promissionis Dei amplitudinem. › Nec non in Dialogo de rectâ in Deum fide, sect. 5, ubi cum Marinus bardesianista interrogâsset: Statuat Adamantius quodnam corpus resurgat, idue quo circumdati sumus, et in quo vincti sumus, an aliud spirituale? Resp. Origenes: Hoc ipsum quo amicti sumus dico excitari. Quæ omne dubium submovent. Conf. opp. Orig. ed. Maur. tom. i, p. 859. S. Greg. Nyssen. 1. c. ex Antirrhetico adv. Apolli

Difficultates.

I. Obj.: 1° Dubitari nequit, quin hæc opinio de resurrectione corporum è notionibus mancis et imper fectis hominum incultiorum originem traxerit; quippe qui justâ supremi numinis ideà destituti, vitam post mortem futuram è solå vitæ terrestris naturâ fingere solerent, quo factum est, ut apud complures gentes barbaras, itemque in Zoroastricâ disciplinà, è cujus fonte Judæi hausisse videntur, eadem illa deprehendatur. Deinde 2o resurrectio corporum in libris nov. Test. tradita, quæ inde ab ipsâ apostolicâ ætate (Act. 17, 32, 1 Cor. 15, 12; 2 Tim. 2, 17), haud à paucis improbata fuit, tam arctè conjuncta cernitur cum opinionibus de Messiâ mythicis et cum narratione de Jesu in vitam restituto (1 Cor. 15, 12 seqq.), ut non aliâ ratione ac mythi isti judicari et explicari possit. Hinc 3° vel Jesum, ubi doctrinam de resurrectione propo suisse perhibetur, popularium opinionibus indulsisse, vel potiùs discipulos ipsi tanquàm Messiæ, cujus provinciam (Conf. Jo. 18, 36.) è vulgaribus Judæorum commentis et quibusdam ejusdem effatis allegoric's atque obscurioribus perperàm judicarent, ejusmodi sententiam subjecisse censemus; 4° neque dubitamus doctrinâ de resurrectione corporum tanquam imagine reviviscendi post mortem (1 Cor. 15, 36.) proposita, eâdemque ad sententiam universalem. ei substratam de novo aliquo vitæ stadio, eoque perfectiore post mortem homini ineundo revocatâ, in simpliciore illà nov. Test. de immortalitate institutione acquiescere, quâ animum post mortem statim novam in alio rerum ordine initurum esse vitam eamdemque veram et actuosam edocemur. Ita Wegscheider, aliique rationalistæ cum ipso (1).- Resp.: ad primum, nego gratui tam assertionem adversariorum, quæ vel ex ipsâ rei naturâ destruitur. In primis enim ipsi conjecturis ex solo systemate rationalistico depromptis nituntur, nec ullum proferunt argumentum etsi tenuissimum, que illas fulciant. Insuper quò populus magis rudis et incultior est, eò etiam minùs idoneus est ad excogitandam corporum resurrectionem, quæ, ipsis adversariis narem (quem omnium primus vulgavit Zaccagnius ex biblioth. Vaticana), prout ostendit eruditus hic editor, non loquitur de proprietatibus humani corporis specificis sed de iis quæ accidentales vocantur, e. g., corruptibilitate, mutabilitate, etc., quibus gloriosum Chri sti corpus carere censet Nyssenus. Conf. Collectanea monumentorum veterum eccles. græc. ac latin. Romæ, 1698. p. 270. not. 2; necnon præf. § 20 seqq. ubi S. doctorem egregiè defendit. Quod demùm ad Synesium spectat, conf. Petavium in edit. ipsius opp. Paris. 1635, tum in not. pag. 84, tum de vita scriptisque Synesii, pag. 4. Hæc enim protulerat Synesius cùm adhuc Paganus esset: cùm verò nemo ad baptismum admitteretur, quin professus esset articulum de mortuorum resurrectione, hinc à Theophilo aliisve sapientibus viris edoctus veritati vietas dedisse manus dicendus est, antequàm christianus et multò magis episcopus fieret; quod apertè testatur Photius in Bibliothecâ N. 26, necnon Evagrius lib. 1, c. 15, ut alia præteream.

(1) § 195. Et cum eo Morus Prælect. in Epit. 2, 762. Doederlein Inst. theol. christ. 299. De Wette Bibl. dogm. 298. Ammon Summa theol. christ. 303. Flugge, Beck, etc.

« VorigeDoorgaan »