Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

vinis adversum est perfectionibus; ergo utrumque ruit.

Secunua sententia. Hæc communior inter theologos supponit potentiam quamlibet esse in Deo necessariò reductam ad actum; unde actus est in Deo necessarius ut existat, sed liberè sese terminat ad objecta; hinc libertatis exercitium in illâ terminatione est reponendum, ac proinde Deus illo actu entitativè sumpto carere non potest, sed potest carere eodem actu connotativè et terminativè sumpto; verùm hæc paulò altiùs sunt repetenda evolvendaque fusiùs.

Tria in libertate veniunt cautè secernenda, libertatis subjectum, illius terminus, illiusque exercitium. Subjectum libertatis illud est in quo residet vis hæc activa sese flectendi ad nutum, in quâ vi præcisè reposita est libertas ; terminus libertatis, illud est quod immediatè producitur à libertatis subjecto, quodque proprius est fœtus vis activæ sese flectendi ad nutum; exercitium libertatis actio est quâ subjectum suum producit terminum, quæ quidem actio ab utroque non distinguitur, sed est ipsummet subjectum vi suâ innatâ et activâ producens terminum. Rem exemplo illustremus: Voluntas in nobis est libertatis subjectum, illa quippe est, quæ pollet vi activà sese ad nutum flectendi: terminus libertatis nostra est volitio, ea enim est quam immediatè voluntas producit, circa quam suum ex nutu exercet imperium ac dominatum; exercitium autem libertatis est determinatio voluntatis quâ se ad volitionis productionem applicat. Porrò subjectum libertatis aliquo sensu necessarium est, et alio indifferens; ratione quidem suî necessarium est, quia ab illius nutu non pendet ut sit aut non sit; sui verò ratione termini est indifferens, quia potest illum producere ex nutu suo vel non producere; exercitium autem libertatis cùm non sit nisi mera relatio subjecti ad terminum, conditionem termini sequitur, quia relatio contingens non exsurgit nisi posito termino. Tandem libertatis terminus est ille qui subjacet indifferentiæ activæ subjecti, à quo ita ponitur ut possit non poni; sic enim voluntas nostra suam elicit volitionem, ut possit non elicere.

Certum est 1° quòd exercitium libertatis nihil sit reale superadditum subjecto et termino libertatis. Neque enim dùm voluntas suam elicit volitionem, aliquid reale reperitur medium inter facultatem producentem et volitionem productam, sola intelligitur adveniens volitio; ergo determinatio, quâ se ad volendum applicat, non distinguitur realiter à voluntate et volitione ipsâ. Et certè si ad sui productionem termini subjectum libertatis indigeret aliquo reali intermedio cujus ope influeret in terminum, jam admittendus esset progressus in infinitum, et productio termini foret impossibilis ; sic, si determinatio quâ voluntas se applicat ad volendum, esset quid reale distinctum à voluntate et volitione, jam ad productionem illius determinatio::is requireretur alia determinatio, et sic in infinitum; aut si voluntas hanc determinationem producere potest absque aliquo intermedio, quidni pari jure poterit absque ullo superaddito suam producere volitionem?

Ergo determinatio est ipsamet voluntas respiciens activè suam volitionem, influensque in illam; est ipsa actio facultatis libera; actio autem juxta metaphysicos non distinguitur realiter ab agente et passo. Igitur, quod maximè observandum est, exercitium libertatis fit absque ullo medio inter subjectum libertatis et illius terminum, et hæc eximia est subjecti libertatis prærogativa quòd in actum erumpat vel non erumpat ad nutum sine ullo superaddito.

Hinc certum est 2° quòd si terminus libertatis extrinsecus esset libertatis subjecto, tunc terminus ille produceretur, mutaretur, destrueretur absque ullà in subjecto mutatione supponamus, v. g., volitiones nostras non esse voluntatis modos, sed terminos verè subsistentes, independenter à voluntate velut à subjecto inhæsionis existentes, manifestum est quòd in illa hypothesi esse inciperent aut desinerent absque ulla voluntatis mutatione; etenim dùm incipiunt esse, sola intelligitur adveniens nova volitio, dùm esse desinunt, sola concipitur abire volitio; ergo, si illæ volitiones producerentur à voluntate extra semetipsam, nulla in facultate fieret mutatio. Sanè ad volitionis mutationem sufficit mutatio determinationis ad volendum; determinatio autem cùm sit mera relatio voluntatis ad volitionem, mutatur per termini mutationem; ergo erit mutatio determinationis per meram volitionis mutationem, ac proinde mutabilitas quam. secum importat idea libertatis sese tenet tota ex parte termini libertatis, qui activo afficitur influxu, nullatenùs autem hæret in libertatis subjecto.

Certum est 2° subjectum libertatis posse esse non solùm præcisam et nudam facultatem, sed et facultatem ipsam necessariò applicatam ad actum, et ad illum essentialiter reductam; potest quippe intelligi facultas invincibiliter determinata ad volendum, ita ut à volitione eliciendâ non possit sese abstinere, et tamen adhuc concipitur indifferens ad volendum hoc vel illud, ad volendum istud objectum aut aliud. Hoc autem inter utrumque libertatis subjectum discrimen est, quòd ubi facultas nuda tali gaudet privilegio, tunc terminus libertatis est actus ipse et volitio, ut in humanis; si autem facultas reducta ad actum vi naturæ suæ sit libertatis subjectum, tunc terminus libertatis erit objectum circa quod versabitur actus ut illud producat, necne.

His priùs notatis, jam facilis est præsentis sententiæ notio. Deus est actus purissimus et simplicissimus, ut post S. Thomam docent theologi, nullaque est in eo potentia quæ non sit essentialiter redacta ad actum, ergo actus in Deo vices gerit potentiæ, et est libertatis subjectum; conciliatur autem illius libertatis exercitium cum immutabilitate, quia in illo exercitio duo duntaxat possunt discerni, creatura scilicet producta, et determinatio ad illam productionem; sed neutram in Deo mutationem importat; non creatura, quæ Deo extrinscca est ; non determinatio, quæ nʊn distinguitur à necessariâ Dei volitione et creaturâ, sed est ipsa volitio activè respiciens creaturam; ergo, illasâ immutabilitate, integrum Deo manet libertatis

exercitium, et quamcumque illud importet mutatiouem, illa tota se tenet ex parte creaturæ, nullatenùs verò ex parte Dei, divinæque voluntatis actus. CONCLUSIO. Hic modus conciliandi cum ímmutabilitate libertatem est admittendus.

Probatur: Ille modus est admittendus qui cum naturæ divinæ ideå optimè consentit, qui illæsas servat omnes Dei perfectiones, qui ex verâ libertatis notione fluit, qui tandem omnes solvit difficultates quæ circa libertatis et immutabilitatis conciliationem versantur; atqui talis est sententia mox exposita. 1° Cum naturæ divinæ idea optimè consentit. Hæc quippe idea exigit ut quidquid realiter afficit ens necessarium, illud quoque necessarium sit, ut in illo ente nulla sit pura potentia, ut tandem quidquid in eo est, sit illud ens et vera perfectio; atqui hæc omnia inconcussa servantur in nostrâ sententiâ; voluntas est essentialiter redacta ad actum; actus ille est vera perfectio et summæ voluntatis complementum; actus ille est necessarius, cùm sit subjectum, non verò terminus libertatis ; ergo, etc. 2° Illæsas servat omnes Dei perfectiones: in hâc enim sententià non læduntur, ut in præcedenti, simplicitas, immutabilitas, summaque Dei perfectio; sua etiam servat jura libertas, dùm suum ex nutu ponit vel non ponit terminum; ergo, etc. 3° Fluit ex verå libertatis notione. Namque postulat hæc notio ut subjectum sit necessarium, terminus mutabilis, exercitium indistinctum à subjecto et termino: atqui, dùm actus admittitur pro libertatis subjecto, hæc omnia agnoscuntur: subjectum ratione suî est necessarium, indifferens autem ad productionem termini; neque enim ex eo quòd Deus intelligatur adstrictus ad eliciendum illud volo, intelligitur quoque adstrictus ad volendum hoc præ alio. Terminus est mutabilis; quia creatura ita ponitur ut possit non poni; exercitium est indistinctum, quia non est nisi activus et efficiens respectus divini actûs ad creaturam; ergo; etc. 4° Omnes solvit difficultates quæ hocce in negotio proponi possunt. Etenim omnes fluunt vel ex libertatis notione, quomodò salvetur in actu necessario indifferentia quam exigit libertas, vel ex immutabilitatis ideâ, quomodò absque mutatione libertas exerceri queat; atqui hæ difficultates in præsenti sententiâ enodantur, cùm terminus libertatis sit creatura ex cujus et quidem solius parte se tenet mutatio; cùmque actus sit libertatis subjectum indifferens circa creaturarum productionem; ergo, etc.

Et certè illa non solùm admitti potest, sed et defendi debet sententia, si in Deo actus debeat esse subjectum libertatis, et exercitium libertatis sit et debeat esse indistinctum ab illius subjecto et termino; atqui utrumque certum est: 1° actus debet esse in Deo subjectum libertatis, quia ex unâ parte omnis potentia in Deo est essentialiter reducta ad actum, ac proinde subjectum libertatis debet esse actus, non nuda potentia. Aliunde actus ille est ratione sui necessarius, et Deus non potest non velle; ergo actus non potest esse terminus libertatis; ex altera verò parte actus idem est indiffcrens respectu crcaturarum; licèt enim non possit cas

respicere, non se terminare ad illas, est tamen indifferens ad eas respiciendas, et ad se terminandum ad illas hoc vel illo modo: cùm enim Deus suâ intelligentiâ cunctas res attingat possibiles cunctasque rationes quæ earum productioni favere queunt aut adversari, non potest suspensus hærere de se summè fclix et beatus; verùm quia sibi sufficit, prorsùs liber est ad earum productionem decernendam, vel non decernendam ; ergo volitio quæ est illi necessaria, est indifferens ad respiciendum creaturas hoc vel illo modo; ergo actus habet in Deo omnes conditiones requisitas ut sit libertatis subjectum. 2° Exercitium libertatis debet esse quid indistinctum à subjecto et termino; rationes supra attulimus; alioqui enim terminus esset impossibilis, et admittendus esset progressus in infinitum; ergo sequitur conditiones meræ relationis, quæ mutatur ex solâ termini mutatione, subjecto remanente immoto, in eoque à cæteris discrepat relationibus, similitudinis scilicet, dissimilitudinis, etc., quòd hæ suos supponunt terminos, illa verò terminum producit. Igitur se habet actus in Deo ad creaturas, sicut voluntas nostra ad suas volitiones, et ut conciliatio immutabilitatis cum libertatis exercitio faciliùs intelligatur, supponi debent volitiones extra voluntatem productæ, his præsuppositis: 1° sicut voluntas non est indifferens activè ad existendum, sed duntaxat ad suarum productionem volitionum, ita et actus in Deo necessarius quoad existentiam, indifferens est ad productionem creaturarum; 2° sicut voluntas suas elicit volitiones absque ullo intermedio inter ipsam et volitionem quæ elicitur, ita et actus divinus creaturam producit absque ullo intermedio; 3° sicut voluntas in hypothesi allatå suam eliceret volitionem sine ullâ suî mutatione, ita et actus divinus creaturam producit absque ullâ in Deo mutatione; ergo in istâ sententiâ clarè exponitur immutabilitatis cum libertate conciliatio.

Objicies Qui liber est, debet posse carere aliquo intrinseco; atqui qui immutabilis est nullo potest intrinseco carere; ergo, etc. — Respondco : Dist. maj.: Qui liber est libertate cujus sedes est potentia, concedo; libertate cujus sedes est actus, nego; qui liber est debet posse carere termino libertatis; ubi autem subjectum et sedes libertatis est potentia, terminus est actus qui est intrinsecus, unde qui liber est libertate cujus sedes est potentia, ille debet posse carere aliquo intrinseco. Verùm si sedes libertatis sit actus, terminus erit objectum extrinsecùs positumn; ergo qui eâ pollet libertate, is non debet posse carere aliquo intrinseco, quin et illud repugnat, quia mutabilitas libertatis tota se tenet ex parte termini.

Instabis: Qui liber est, debet posse carere hoc et illo libertatis exercitio, seu hoc et illo actu libero; atqui hic et ille actus liber, hoc et illud libertatis exercitium est aliquid intrinsecum; ergo, etc. - Respondeo Dist. min. Est aliquid intrinsecum si consideretur ratione sui principii, concedo; si consideretur ratione sui termini, nego; scilicet libertatis excrcitium est mera relatio subjecti libertatis ad suum

terminum; rctatio autem non distinguitur à subjecto et termino; ergo exercitium illud, si consideretur ratione principii, est quid intrinsecum; si verò consideretur ratione termini, qui, cùm de Deo agitur, extrinsecus est, exercitium illud est extrinsecum. Ubi notandum est quòd relatio non exsurgit nisi posito termino; albedo enim potest esse in pariete, quin ille dicatur et sit similis aut dissimilis, nempe si alter non adsit paries aut albus aut niger; deinde verò accedit primo parieti absque ullâ ex parte illius mutatione, denominatio similitudinis aut dissimilitudinis juxta colorem parietis alterius qui extruitur de novo; ita actus in Deo de non creante fit et dicitur creans per creaturas quas producit, siquidem, ut multoties notavimus, exercitium libertatis est relatio activa termini sui, eum efficiens, non supponens; ergo Deus caret hoc vel illo libertatis exercitio per mutationem creaturarum, quæ novum sortiuntur statum vi suæ summæ et necessariæ volitionis.

Hinc intelligitur quid sit in Deo actus liber; non enim est simpliciter divina volitio, sed est hae eadem volitio quatenùs influit in creaturas, aut eas respicit ut sint vel non sint, ut sint hoc vel illo modo, ac proinde Deum carere actu libero est, Deum carere hoc vel illo respectu, hàc vel illà relatione ad creaturas; carebit autem illâ relatione etiam actu voluntatis immoto perseverante, modò terminus illius relationis cesset aut mutetur, sicut paries albus caret relatione similitudinis, aut eam mutat, si paries oppositus destruatur, aut ejus mutetur color.

Instabis Ergo exercitium libertatis nihil reale infert in actu libero, et Deus in illo priori rationis instanti in quo intelligitur intelligens creaturas tantum habet realitatis, ac in posteriori rationis instanti in quo concipitur eas velle: atqui hoc absurdum est; ergo, etc. Respondeo: Conc. maj., neg. min.; hæc prærogativa est et privilegium entis liberi ut erumpat in actum vel non erumpat ad nutum absque ullo superaddito. Sanè voluntas humana, cùm de non volente fit volens, nihil reale acquirit præter suam volitionem; ergo, si extra semetipsam produceret volitionem illam, nihil reale acquireret per sua libertatis exercitium. Et certè, vel libertatis subjectum immediatè suum attingit terminum absque ullo reali intermedio, vel ille terminus est impossibilis, et in infinitum in productione admittendus est progressus, ut diximus supra; ergo exercitium libertatis nihil reale superaddit subjecto, sed duntaxat mutationem operatur in termino circa quam libertas exercetur.

Instabis: Sequitur quòd Deus, antequàm creaturas producere velit, habeat determinationem eas producendi; absurdum consequens; ergo et antecedens. Respondeo: Nego sequelam; determinatio enim producendi creaturas non est sola, nuda et præcisa Dei volitio, sed est hæc volitio quatenùs respiciens creaturas ut sint et existant; illud autem quatenùs, scu ille respectus nihil est reale Deo superadditum et à Deo distinctum, ut multotics jam diximus, sed est relatio

volitionis divinæ activè creaturas respicientis; est relatio quæ exsurgit suum operando terminum, quæque intelligitur dùm supponuntur subjectum nempe actus divinæ voluntatis, fundamentum scilicet influxûs seu actio volitionis Dei, et terminus qui est creatura : atqui hæc omnia intelliguntur absque ullâ reali in Deo mutatione: si quidem creatura est Deo extrinseca, actio divina nihil est reale distinctum à Deo et creatură, quia actio non distinguitur ab agente et passo, divina volitio est necessaria et immutabilis; ergo absque immutabilitatis dispendio Deus suam exercet libertatem.

Quaestio quarta.

DE DEI VISIONE.

Quinque erunt præsentis quæstionis articuli primus erit de possibilitate visionis Dei; secundus de illius existentiâ; tertius de principiis visionis Dei effectivis; quartus de objecto hujus visionis; quintus de ejusdem proprietatibus.

ARTICULUS PRIMUS.

De possibilitate visionis Dei.

Visio non minùs ad mentem pertinet, quàm ad oculos corporis. Triplex autem generatim distinguitur visio, abstractiva scilicet, intuitiva et comprehensiva; de visione Dei abstractiva, quæ ea est imperfecta cjus notitia nobis concessa in terris, quâ potiùs Deum existere cognoscimus, quàm quid sit, quâque magis attingitur Deus secundùm respectus quos habet ad creaturas, quàm sccundùm suam naturam absolutam, de ejusmodi, inquam, visione, diximus agendo de Dei existentia; quæ visionem comprehensivam spectant, expendemus articulo quinto qui est de visionis Dei proprietatibus: restat igitur nunc disputandum de visione Dei intuitivà, quæ definiri potest clara essentia Dei ut in se est notitia. Circa eam quæritur 1° utrùm Deus videri possit oculis corporis; 2° num videri possit ab intellectu creato sibi relicto; 3° an saltem ab intellectu supernaturaliter adjuto; 4° tandem utrùm naturali lumine possit demonstrari intuitivæ Dei visionis possibilitas : hæc totidem paragraphis exponenda sunt.

§ 1. An Deus videri possit oculo corporeo.

Christianis olim gentiles exprobraverunt, quòd existimarent se carneis oculis Deum aliquando esse visuros, quam calumniam refutat Origenes, lib. 7 contra Celsum. Consequenter ad suum errorem Anthropomorphitæ docuerunt Deum oculo corporis esse visibilem. Censuêre nonnulli, quorum meminit S. August, epist. 92, Christum carnis suæ oculis Deum vidisse et hanc promeruisse justis gratiam, ut post resurrectionem eodem fruerentur privilegio. Inter scholæ doctores Gregorius de Valentià tenuit Deum de potentiâ absolutà posse oculo corporeo concedere ut objecta spiritalia ipsamque divinitatem attingat; huicce doctrinæ occasionem dedit S. August., qui in præsenti

[blocks in formation]

Probatur 1° ex Scripturis. 1 ad Timoth. 1: Regi scculorum immortali et invisibili, et c. 6: Quem nullus hominum vidit, nec videre potest. Sanè hæc loca sensu maximè naturali et obvio sunt accipienda; atqui sensus maximè naturalis et obvius est exclusio visionis per oculum corporeum; visio enim propriè dicitur de oculo; ergo, etc. Deinde scopus Apostoli his in locis est docere Deum esse Spiritum et à falsis secretum numinibus; ergo hæc loca exponenda sunt de visione per organum corporeum. Tandem vel de illa visione intelligi debet Scriptura, vel de visione per mentem; atqui probabimus Deum menti non esse invisibilem, idque ex Scripturis evincemus; ergo hæc Apostoli loca apertè docent Deum carneis oculis esse invisibilem. 2o Ex SS. PP. Hos recenset S. August. epist. 248, appellatque S. Athan., qui asseruit secundùm deitatis suæ proprietatem omninò Deum esse 'invisibilem...., nisi in quantum mente ac spiritu nosci potest; S. Ilieronymum, qui dicit quòd videre Deum sicuti est in naturâ suâ oculus hominis non potest. Addit adhuc S. doctor SS. Gregor., Naz. Ambr., etc.; S. Cyril. Hieros. ait: Carnis quidem oculis contemplari Deum impossibile est; quod enim corporis est expers, in carnis oculos cadere nequit. Hæc sufficiant ad præsentem quæstionem maximè accommodata. 3° Ex ratione. Facultas non potest vagari extra limites objecti sui; atqui oculus facultas est sensitiva, cujus objectum debet esse sensile, Deus autem sensilis non est; ergo Deus attingi non potest ab oculo corporeo. Certè magis Deus distat ab objecto oculi carnei, quàm objectum auris, v. g., ab objecto oculi; sed objectum auris apprehendi non potest ab oculo: quantò plus ergo Deus naturâ suâ subducitur oculo corporeo! Deinde, si possit Deus se reddere sensibilem corporis oculis, poterit quoque se sensibilem præstare auditui, olfaetui, etc., ut ait S. August. epist. 92. Atqui nemo eò usque desipuit ut contenderet Deum esse sonum, odorem, etc., ut à ceteris sensibus possit apprehendi; ergo nec ab oculo attingi potest. Tandem quidquid ab oculo percipitur, illud speciem suî immittit radios reflectendo quorum ope illius imago in retinâ depingitur; atqui Deus moles non est corporea quam permeare nequeant solares radii et à quâ reflectantur; ergo Deus ab oculo corporeo percipi non potest.

Objicies 1o, ex Scripturis, quæ docent Deum fuisse multoties visum à patriarchis. Job. dicit c. 19: In carne meȧ videbo Deum meum; quem..... oculi mei conspecturi sunt; addit c. 42: Auditu auris audivi te; nunc autem oculus meus videt te; legitur Lucæ 3: Videbit omnis caro salutare Dei, et 1 Cor. asseritur quòd Deum videbimus facie ad faciem; ergo ex Scripturis constat quòd Deus sit corporeo visibilis oculo.Respondeo ad singula: 1° quod spectat visiones patriarcharum et prophetarum, tres diversos eas exponendi modos recenset S. August. Primus est cùm

Deus videtur in personà angeli et ministri, qui et ipse in assumptâ hominis formâ apparuit; sic ex S. Stephano Moses Deum vidit in rubo; sic et Jacob luctatus est cum Deo ex Osex c. 12. Secundus modus est cùm Deus ipse visus est in formâ quam assumpserat, in formâ, ut ait S. Aug. epist. 147, quam voluntas elegit, non natura formavit; eo sensu antiquiores Patres cunctas exponunt visiones quarum meminit vetus Testamentum, atque censent personam Verbi Incarnationi præludentem, humanam identidem assumpsisse formam et in eâ visam fuisse à patriarchis. Tertius modus est visionis in raptu et in extasi, qui quidem modus præsertim de prophetis est intelligendus; verùm manifestum est quòd ex illo triplici modo exponendi visiones Dei, quarum mentionem habet Scriptura, nihil adversùm nos concludi potest; ergo, etc. 2° Primus Job textus exponitur à S. Aug. eo sensu quòd aliud sit videre in carne, et aliud videre per carnem; prima locutio adstruit resurrectionem, corpoream autem visionem non asserit, hanc tamen unicè Job usurpavit; ità S. doctor; sed eùm series contextus verbaque sequentia visionem etiam per carnem innuant, idcircò S. Aug. aliam affert expositionem, et interpretatur locum de visione Christi Salvatoris Verbi incarnati; dixerat enim Job: Credo quòd redemptor meus vivit; intellecto autem semel textu hocce postremo sensu, evanescit objectio. Secundus locus ex 42 c., exponendus videtur de Dei providentià, de quâ plurima et mirabilia Job audiverat; tunc autem in semetipso experiebatur, prosperorum et adversorum alternis fluctibus jactatus; hinc ille locus nullam patitur difficultatem, sed solam metaphoram exprimit ad significandam præsentem manum provi

dam. 3° Textus Lucæ 3 de Christo et Verbo incarnato apertè venit exponendus. Qui autem desumitur locus ex 1 Cor. 13, nimis probaret, cùm ex eo concludere deberemus humanam faciem Deo competere humanaque membra: cæterùm intelligendus est ille textus de visione faciei per eamdem facultatem quà fit visio in ænigmate, id est, abstractiva; Deum porrò abstractivè cognoscimus per intellectum; ergo, etc., et hæc est ad illum locum integra S. Aug. responsio epist. 92.

Objicies 2o Deum corporeo videri oculo est ad Dei præsentiam motum in oculi nervo excitari, et occasione illius motûs animam Deum percipere; atqui potest Deus ad suî præsentiam opticum ita, movere nervum, ut hujus occasione motûs Deum anima percipiat; ergo Deus videri potest oculo corporeo.-- Respondeo Dist. maj.: Ad Dei præsentiam tanquàm objecti proprii radios mole suâ reflectentis, id est, objecti solidi, colorati, illuminati, concedo; ad Dei velut causæ efficientis, nego. Legibus suis tenetur oculus, facultas est vitalis è principio intrinseco agens, intra sui speciem objecti coarctata; non potest ergo elicere visionem nisi circa objectum quod conti neatur intra limites objecti sui specificativi; hi autem limites sunt color, lumen, soliditas quà radii reflectuntur, ac proinde quidquid his caret condition

bus, illud oculo videri nequit; ergo, licet Deus possit ad nutum in nervo optico excitare motus, cùm eos nequeat objectà corporeâ mole excitare reflectendo luminis radios, hinc fit quòd oculis corporeis necessariò se subducat nec ab ipsis possit attingi.

[ocr errors]

Instabis: Oculus est facultas cognoscitiva, Deus cognoscibilis est; sed facultas cognoscitiva versari potest circa omne cognoscibile, saltem si elevetur, si supernaturaliter corroboretur; ergo Deus absolutè saltem videri potest ab oculo. Respondeo: Dist. maj. Oculus est facultas cognoscitiva, sed vitalis et sensitiva, concedo; secùs, nego. Facultas vitalis actum elicit è principio intrinseco; facultas sensitiva certis quibusdam coarctatur limitibus, ita ut objectum attingere nequeat nisi quibusdam positis in illo conditionibus. Porrò cognoscibile objectum est facultatis cognoscitivæ ; sed si illa sit vitalis et sensitiva, actum elicere et objectum attingere non potest, nisi polleat proprietatibus quas facultatis natura exigit; oculus autem ut videat, postulat objectum coloratum, radios reflectens luminis, etc. ; ergo, etc. Sanè oculus est facultas sensitiva, nec tamen omne sensibile attingere potest, non sonum, non odorem, etc.; ergo ex co quòd sit cognoscitivus, non licet tamen inferre illum posse versari circa omne cognoscibile. Hinc disparitas oculi ab intellectu: intellectus enim non circumscribitur limitibus; unde attingere potest quidquid est intelligibile.

Instabis: Tam oculus potest elevari ad visionem Dei, quàm ignis ad torquendum dæmones, et aqua ad hominem sanctificandum; atqui ignis, etc.; ergo, etc. Respondeo: Neg. maj. et parit.; ratio disparitatis est quòd visio sit actio vitalis quæ elici debet à facultate juxta proprias et innatas vires; si ergo facultas viribus careat quibus objectum attingat, jam non potest elicere visionem; contrà verò ignis et aqua supradictos non producunt effectus vitaliter et physicè, sed duntaxat moraliter, ita ut ad ignis præsentiam dolor dæmones afficiat, et ad infusionem aquæ gratia infundatur; eodem modo supponi posset Deum ad certum oculi motum se menti præsentem sistere, sed cùm hæc Dei apprehensio non fieret servatis et positis conditionibus, quas postulat oculus ut censcatur videre objecta, inde non concludere liceret Deum videri ab oculo, quia tunc oculus non esset facultas vitalis, sed tantùm moralis et occasionalis causa.

Sententia S. Augustini. Plura præsentem in quæstionein scripsit S. Aug. Datâ primùm ad Italicam viduam epistolà 29, expressis docet verbis Deum non posse videri oculis corporis, atque contrariam sententiam errorem vocat, insaniam et dementiam: gravi hâc censurâ commoti fuêrc nonnulli, quos ut demulceret, scripsit epist. 147, ad Paulinam, 148, ad Fortunatianum, et 162, ad Evodium; habuit quoque ad populum sermonem 277, in quo quæstionem expendit; tandem lib. 22 de Civ. Dei c. 29, eamdem tractat fusiùs materiam; unde 1. 2 Retract. c. 41, remittit ad illud caput 29 1. 22 de Civ., ut habeatur illius sententia. Ut autem mens S. doctoris clariùs

[blocks in formation]

Probatur: Qui expressè asserit Deum non posse videri ab oculo corporis, quale nune est; qui dicit quòd si spiritale sit corpus, tunc mutatur quæstio; qui et in illà hypothesi nihil ita audet asserere, ut in negantem magis propendeat partem, ille non existimavit Deum ab oculo corporis posse apprehendi: atqui talis est S. Aug. 1° Expressè et constanter S. doctor asserit Deum non posse videri oculo corporis, quale nunc est: siquidem epist. ad Italicam totus est ut illud adstruat ac multis confirmet rationum momentis; idem tradit epist. ad Fortunatianum, plurimorumque Patrum auctoritate evincit; nusquam ab hac recessit sententià, nec ullus in contrarium proferri potest S. doctoris textus. 2° Dixit S. Aug. quòd si quæstio agitatur de corpore post resurrectionem defecato et velut spiritali facto (de quo solùm corpore loquebantur quos S. doctor experiebatur exacerbatos ex Epist. ad Italicam), tunc mutatur quæstio. Sic enim loquitur Epist. ad Paulinam: Quod ego dixi de istis nostræ carnis oculis, quia nequc nunc possunt, neque tunc poterunt Deum videre, etiam sic verum est; non enim dictum est nisi de oculis corporalibus, quòd tunc non erunt si corpus ipsum spiritus erit; ac per hoc corporei oculi nunquàm Deum videbunt, quia cùm videbitur, spiritus eum, non corpus videbit. 3° In hypothesi corporis spiritalis, S. Aug. ita dubitanter loquitur ut in partem negantem semper magis videatur propensus; sic enim totam terminat disputationem lib. 22 de Civ. Dei cap. 29: Aut per illos oculos sic videbitur Deus, ut aliquid habeant in tantâ excellentià menti simile, quo incorporea natura cernatur, quod ullis exemplis, sive Scripturarum divinarum testimoniis, vel difficile vel impossibile est ostendere; aut, quod est ad intelligendum facilius, ita Deus crit nobis notus ac conspicuus, ut videatur spiritu à singulis nobis in singulis nobis, videatur ab altero in altero, videatur in se ipso, videatur in cælo novo et in terrâ novâ, atque in omni quæ nunc fucrit creaturâ; videatur et per corpora, in omni corpore quòcumque fuerint spiritalis corporis oculi acie perveniente directi.

Igitur hæc fuit constans S. Aug. doctrina: 1° Deum videri non posse oculo corporis, quale nunc est; 2" cùm dicitur Deum visibilem fore ocule corporis quale futurum est, prorsùs mutari quæstionis statum; 3 in illà hypothesi nihil præcisè vult affirmare aut negare S. doctor, timens ne contra sentientes graviùs exacerbaret; 4° docet tamen sententiam affirmantem non posse ex Scripturis aut ullis exemplis demonstrari; 5° faciliorem intellectu asserit sententiam negantem, et quæ visionem corpoream, ctiam post re

« VorigeDoorgaan »