Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]

mentis ex hac parte hic deest, id abundè suppletur in quæstionum decursu, in quibus de divinis perfectionibus disserit.

Tres quatuorve ejusdem veritatis demonstrationes metaphysicas in suis metaphysicis Meditationibus proposuit Cartesius, quarum præcipuas deinde expendemus. Varias quoque adducunt varii insignes omnium nationum philosophi; sed nostri non est instituti ut singula ejusmodi argumenta referamus et pensitemus. Nonnulla ex his quæ existimamus verissima sic ponemus, ut quædam taceamus, quæ peculiarem non experiuntur difficultatem; quædam quoque remittamus ad refutationem atheorum, ne eadem cogamur repetere ; unde qua ex animå et illius sensationibus, ex materiâ, motu et mundo solent erui, hæc proponentur ubi de Epicureis et immaterialistis.

Demonstrationes metaphysicæ. Prima, inde petita, quòd in ideà Dei existentia conti

neatur.

Hæc demonstratio una est ex iis quas Cartesius in suis Meditationibus proposuit. Hujus ratiocinium sic in formâ potest contrahi. Quidquid clarè percipitur in ideâ alicujus rei, illud potest et debet de ea re affirmari; atqui in ideà Dei inclusa clarè percipitur existentia; ergo existentia de Deo affirmanda est.

Major, inquit Cartesius, primum est et fundatissimum humanæ cognitionis principium, quo negato omnis evanescit philosophica certitudo. Minor non minùs evidens cst idea quippe Dei est idea entis perfcetissimi, id est, omnibus perfectionibus et realitatibus in gradu summo cumulati. Atqui evidens est in ejusmodi entis idea includi existentiam; aliàs perfectissimum non conciperetur; ergo in ideà Dei clarè percipitur inclusa existentia, proindeque, etc.

Summa hæc est primæ demonstrationis de existentiâ Dei à Cartesio allatæ. Ipsi præluserat S. Anselmus in Prosologio seu Alloquio cap. 2, ubi sic loquitur: Ergo, Domine, credimus te esse aliquid quo nihil melius cogitari possit. An ergo non est talis natura, 1 quia dixit insipiens in corde suo: Non est Deus? Sed certè idem ipse insipiens, cùm audit hoc ipsum quod dico, aliquid quo nihil majus cogitari potest intelligit; quod audit et quod intelligit in intellectu ejus est, etiamsi non intelligat illud esse..... Et certè id quo majus cogitari nequit, non potest esse in solo intellectu; si enim vel in solo intellectu est, cogitari potest esse et in re quod majus est; Et cap. 4 : Deus est id quo majus cogitari non potest; quod qui • benè intelligit, utique intelligit id ipsum sic esse ut • nec cogitatione queat non esse.› Hactenùs S. Anselmus, cujus argumentum hoc syllogismo exprimi potest: Idea Dei quam omnes habent, id repræsentat quo nihil majus cogitari potest; atqui id quo majus cogitari non potest, existit; nam si non existeret, posset aliquid eo cogitari majus, nempe si hoc ipsum cogitaretur existens; ergo, etc.

Demonstrationem Cartesianam multis scatere vitiis objectum est; nos in eå unicum duntaxat deprehen

dere nobis videmur, nempe quòd ponat præstantissimus philosophus, non satis explicet et astruat idea entis perfectissimi nullam repugnantiam seu contradictionem involvi. Quapropter contendimus illam ex ideâ Dei petitam demonstrationem certam prorsùs fu turam et omni carituram nævo, si duplici aliâ ratione jam explicanda proponatur. Prima hujusmodi est : Deus existit, si illa propositio: Ens perfectissimum existit, sit metaphysicè vera; atqui illa propositio, Ens perfectissimum existit, est metaphysicè vera : nam illa propositio est metaphysicè vera, cujus subjectum est possibile, et attributum continetur in ideà subjecti; atqui subjectum illius propositionis: Existit ens perfectissimum, est possibile, et ejusdem attributum continetur in idea subjecti.

Primò illius propositionis subjectum, nempe ens summè seu infinitè perfectum, est possibile; nam illud est possibile, fatentibus omnibus, quod nullam in suo conceptu involvit repugnantiam seu contradictionem ; atqui ens perfectissimum nullam in suo conceptu contradictionem involvit ; nam contradictio est simultanea affirmatio et negatio ejusdem de eodem sub coden! respectu; atqui ejusmodi affirmationem et negationem simultaneam ens perfectissimum non involvit; illa enim affirmatio et negatio simultanea dicit ens et ron ens simul; in ente autem perfectissimo nihil est quod dicat ens et non ens simul; enimverò sub omni respe ctu ens perfectissimum est ens et perfectio; ejus idea nihil nisi ens repræsentat, omnes limites, omne non ens excludit; ergo in ente perfectissimo nihil est quod dicat simul ens et non ens, proindeque nulla in ejus conceptu involvitur contradictio; atque adeò possibile dicendum est.

Et verò si qua esset repugnantia seu contradictio in ente summè perfecto, ca vel in ratione entis, vel in ratione perfectionis generatim, vel in ratione perfectionis summæ, vel in eorum unitione et nexu, consisteret; atqui in nullo horum potest consistere ulla contradictio : non iu ratione entis, cùm ens sit id ipsum cujus attributa non repugnant; non in ratione perfectionis generatim, quæ si repugnaret sequeretur omne ens repugnare; non in ratione perfectionis summæ, quippe cùm in perfectione summâ nihil sit quod dicat non ens; non horumce omnium unitione et nexu, nam perfectio non pugnat cum ente, sed potiùs illud ornat et auget; nee pariter ratio entis cum perfectione pugnat, cùm ratio entis necessariò sit cujusvis perfectionis genus et in câ includatur; ergo nullà ex parte in ente perfectissimo inesse potest contradictio seu repugnantia; ergo. Deinde ubi nihil finitum, ibi nulla contradictio; nam, ut dictum est, ibi nulla contradictio, ubi non est ens et non ens; solum verò ens finitum dicit in suo conceptu non ens seu negationem entis, id est, ulterioris perfectionis exclusionem; ergo ubi nihil finitum, ibi nulla contradictio; sed in ente summè perfecto nihil est finitum, cùm in eo omnes perfectiones summæ contineantur in summo gradu ; ergo in ente perfectissimo nulla contradictio, proinde que, etc. Prætereà, vel ens perfectissimum est possi

bile, vel limitatio est de naturâ et conceptu entis in genere seu entis ut sic; id evidentissimum est, siquidem ens in genere, seu ens ut sic, id habet in suo conceptu quod omnibus entibus convenit, abstrahendo ab eorum differentiis; quapropter planum est enti ut sic inesse limitationem, si ipsum non possit prædicari nisi de cnte finito, seu si non possit dividi in ens summè perfectum et ens imperfectum seu finitum. Atqui limitatio non est de essentià seu conceptu entis in genere; nam si limitatio esset de essentiâ entis in genere, 1° ens illimitatum et infinitum nullo pacto concipi posset; sed tamen non omne quod concipitur est finitum. Omnes cnim capiunt quid illâ voce Ens infinitum, intelligatur; quod ejusmodi exprimitur voce, illud à quolibet alio distinguitur. 2° In eâdem absurdà hypothesi, quòd nempe limitatio esset de conceptu entis in genere, singula entia essent finita, quod repugnat; repugnat enim aliquod ens posse simul et non posse concipi ut finitum; atqui si omnia entia essent finita, maximum omnium finitorum posset simul et non posset concipi finitum. Posset quidem concipi finitum, cùm ex hypothesi finitum esset; non posset tamen ejusmodi ens finitorum maximum, concipi ut finitum; nam ens finitum illud est cujus natura excludit ulteriorem perfectionem : atqui ex hypothesi non daretur ulla perfectio major perfectione illius entis omnium finitorum maximi; ergo, etc. Et certè numquid potest concipi forma negativa, nisi habeatur aliqua idea formæ positivæ cujus est negatio? Ergo cùm finiti ratio in negatione ulterioris perfectionis consistat, evidentissimum est ibi finitum concipi non posse, ubi aliqua ulterior perfectio nullo pacto concipi potest, cujus negatione intelligatur finitum constitui; ergo ens omnium maximum concipi nequit ut finitum; ergo, si omnia entia essent finita, ens omnium finitorum maximum simul posset et non posset finitum concipi ; ergo possibile est ens infinitum seu summè perfectum, ac proinde subjectum propositionis istius, ens perfectissimum existit, possibile est.

Jam verò secundò, in ideâ subjecti ejusdem propositionis, seu in ideà entis perfectissimi continetur existentia; nam omnis perfectio continetur in ideâ entis perfectissimi: sed existentia est perfectio; nam perfectio illud est quod melius est habere quàm non habere; atqui melius est habere existentiam quàm non habere; ergo, etc.; proindeque illa propositio: Existit ens perfectissimum, est metaphysicè vera, atque adeò existit Deus. Altera ejusdem ex ideâ Dei petita demonstrationis astruendæ ratio ista est: Ille existit cujus idea 1° nullam involvit contradictionem; 2° continet necessitatem existendi : atqui 1° idea Dei seu entis perfectissimi nullam involvit contradictionem; id mox evidenter ostensum; 2° continet necessitatem existendi, nam in idea entis perfectissimi illud manifestissimè continetur, quod perfectio est in aliquo ente possibilis et cum perfectione summâ compatibilis; atqui planum est ita se habere necessitatem existendi; in aliquo ente possibilis est, siquidem modò demonstrabimus dari aliquod ens necessarium, seu cui essentialiter

competat existendi necessitas; est perfectio, seu melius est eam habere quàm non habere; quis enim non perspicit meliùs esse existere vi essentiæ suæ et independenter ab alio, quàm nonnisi ab alio pendente et accersità existentiâ potiri? Compatibilis est cum perfectione summâ ; nec enim in suo conceptu quidquam involvit quod perfectionem summam à subjecto in quo inest excludat; imò statim atque necessitas existenɗi ponitur esse perfectio possibilis, evidentissimum est sine eâ non posse concipi perfectionem summam; ergo necessitas existendi continetur in ideâ cntis perfectissimi, quæ idea nullam contradictionem involvit; ergo ens perfectissimum adeòque Deus existit.

Dices 1°: Supponit demonstratio allata dari ideam Dei, seu entis perfectissimi; atqui nulla ejusmodi idea datur; ergo, etc.- Nego min.; datur enim aliqua idea illius quod aliquâ ratione definitur, quod à quolibet alio secernitur, cujus appellatio seu nomen significa tionem aliquam, non merum putuin sonum exhibet menti; atqui sic se habet Deus, seu ens perfectissimum, ut omnes perspiciunt, ipsique diffiteri non possunt athei. Non inficiabor quidem insuper requiri ut ostendatur hâc ideâ nihil nisi possibile exhiberi, seu cà nullam involvi repugnantiam; at illud satis superque demonstratum est; ergo, etc.

Instabis 1: Saltem nulla esset nostra demonstratio adversùs atheum qui nullam vellet Dei ideam agnoscere, aut saltem eà contenderet contradictionem involvi. Nego ant. : nam, ut etiam adversùs ejusmodi hominem valeat nostra demonstratio, satis est 1° neminem nisi renitente intimo suo sensu posse diffiteri aliquid aliud quàm merum sonum menti suæ ingeri, ubi ipsi notio entis perfectissimi explicatur et inculcatur; 2° evidentissimè prætereà adstrui nullam in ente perfectissimo posseesse repugnantiam. Sed hæc duo ex dictis planè constant; ergo, etc.

Instabis 2o: Si daretur idea Dei, vel illa esset innata, vel adventitia, vel factitia ; id est, vel nobis ingenita ab ortu; vel pro loco et tempore, occasione objectorum nobis concessa; vel ratiocinii ope et comparatione idearum à nobis efformata. Atqui nullum horum diei potest; ergo non datur idea Dei.

Nego min.; etiamsi non posset certò definiri an idea Dei innata sit, vel adventitia aut factitia, quam questionem infra suo loco, articulo 4, attingemus, attamen nihilò seciùs certum esse posset, ut reverà certum est, nobis aliquam inesse ideam Dei, quæcumque tandem sit ejusmodi idex origo et causa; undè argumentum propositum merum est sophisma, in quo à minùs noto proceditur contrà magis notum : nempe ex co quòd assignari nequeat modus et ratio originis ideæ Dei, concluditur hanc ideam non haberi, licet sensus ipse inti. mus nos ipsâ affici renuntiet. In demonstratione allatà ponimus duntaxat dari aliquam ideam Dei, quod indubitatum est; ostendimus ejusmodi ideå nihil repræsen tari quod contradictionem involvat; demonstramus etiam eâdem entis perfectissimi ideà existentiam ac necessitatem existendi in illo ente exhiberi contentam; indè concludimus, secundùm ea principia quibus om

nis scientiarum certiurdo nititur, Deum existere. Rationem ac modum quo ejus idea in nobis inest hic non expendimus, ac fortè obscurior est ille modus quàm ut certò assignari queat.

Dices 2° Hac demonstratione solum evincitur ens perfectissimum existere; atqui id non satis est ad demonstrandam Dei quem colimus existentiam, si quidem plures athei, ipse inter alios Spinosa entis perfectissimi existentiam non negant. Nego min.; ubi enim demonstratum est dari ens perfectissimum, facilè demonstratur illud ens esse independens, æternum, immutabile, summè intelligens, sunrmè sanctum, summè potens, etc., quia nempè facillimè percipitur hec attributa esse totidem perfectiones enti perfectissimo adscribendas. Ad probationem, fateor, Spinosam nomine tenùs agnoscere ens dari perfectissimum; scd fucum faciendi causâ id agnovit, et ut evidentia argumenta, quibus existentia ejusmodi entis adstruitur sibi non adversari, incautis persuaderet. Verùm si res ipsa inspiciatur, si portentosum numen quod ex omnibus hujusmodi entibus Spinosa conficit, cum genuinâ entis perfectissimi ideâ contuleris, perspicuè colliges nullam esse inter utrumque convenientiam, ac stultiùs acturum qui illa duo unum et idem esse poneret, quàm qui in trianguli ideâ naturam et proprietates circuli vellet investigare. Sed de hoc argumento inferiùs, articulo 3.

Dices 3°: Saltem subtilior est nostra demonstratio quàm ut eå possit convinci atheus.-Respondeo nostram hanc demonstrationem esse metaphysicam, omnique convincendo atheo in metaphysicis versato, in iisque aliquid certi agnoscenti maximè esse idoneam. Quid quòd nec difficulter ejus vis potest plerorumque captui accommodari? Quis enim si non sit vel hebes et obtusus aut nimiâ subtilitate ac disputandi prurigine obeæcatus, non facilè perspiciet ista duo principia sibi aptâ methodo explicata: 1° Illud rei convenire quod rei idea ipsi convenire repræsentat; 2° ubi nihil est nisi ens et perfectio, ibi nullam posse esse contradictionemi qualis est inter ens et non ens? Atqui tamen istis duobus principiis integra nititur nostra demonstratio; ergo, etc. Cæterùm non desunt alia existentiæ Dei argumenta quæ vulgo aptissimè congruant: quædam hujusmodi posteà referemus. Tanti momenti veritatem omni momentorum genere probari posse Deus constituit, ne ullis eorum, à quibus sincero corde quæritur, lateret.

Dices 4° Illa demonstratio non est legitima in quà illud verum esse ponitur et ad probandum assumitur quod est in quæstione; atqui in argumento allato id vitii occurrit; nam ponimus dari ideam entis perfectissimi, quod proindè in suo conceptu existentiam involvat ; atqui hoc ipsum est quod deberet probari.

Nego min.; in nostrâ demonstratione idem observatur procedendi modus quem in omnibus scientiarum certissimarum demonstrationibus deprehendere est. Quæstio est an ens perfectissimum existat. Primuin assumimus non gratis, sed quia id evidentissimum est, aliquam dari ideam, aliquem conceptum

entis perfectissimi, deindè ex ejusmodi ideâ seu conceptu manifestissimè ostendimus cjusmodi ens esse possibile, seu nullam in eo esse posse repugnantiam, tum evolvendo magis eumdem hujusce entis perfectissimi conceptum, perspicimus inter necessaria ejus attributa computandam esse existentiam; quapropter affirmamus illud existere. Rursùs procedendo aliâ viâ, ubi novimus naturam entis perfectissimi esse possibilem, expendimus an aliquod ens ex necessitate essentiæ suæ existere possit, et utrùm illud sit vera perfectio quam melius sit habere quàm non haberc, ità ut nullà aliâ perfectione suppleri possit, atque ubi nobis innotuit id esse verum, necessitatem existendi, ac consequenter ipsam quoque existentiam adscripsimus enti perfectissimo. Fatendum quidem, ubi assumimus entis perfectissimi ideam dari, id jam à nobis poni quod implicitè et virtualiter saltem entis perfectissimi existentiam quæ probanda est, continet et includit. Quapropter, si illud gratis assumeretur, nutaret tota demonstratio. Verùm ex eo quòd principia certissima et evidentissima quibus nostra demonstratio nititur, conclusionem probandam implicitè et virtualiter includant, numquid idcircò dicemur in eâ supponere quod est in quæstione positum? Ecquæ in scientiâ quâvis dari potest genuina et vera demonstratio quæ aliâ ratione procedat?

Dices 5: A statu ideali ad statum realem non valet consecutio, atque ex conceptu montis aurei non licet inferre illius existentiam; atqui in allatâ demonstratione ex ideâ Dei, illius infertur existentia; ergo, etc.

[ocr errors]
[ocr errors]

Respondeo: Distinguo maj.: Non valet consecutio in accidentalibus, concedo; in essentialibus, subdist. : Non valet consecutio hypothetica, nego; absoluta, rursùs subdist. : Si existentia non includatur in rei ideâ, concedo; si includatur, nego. A statu ideali að statum realem non valet consecutio in iis quæ sunt accidentalia, et ex eo quòd concipiatur hominem posse esse doctum, non licet inferre illum à parte rei esse doctum sed in iis quæ sunt essentialia, optima est consecutio, saltem hypothetica, ab ideâ ad statum realem; sic homo concipitur essentialiter rationalis, undè legitimè infertur quòd si existat, ratione præditus est; ergo, si existentia sit de essentiâ alicujus rei, si in illius idea includatur, jam conceptu rei hujus semel admisso, validè concluditur rem illam actu et realiter existere. Ad probationem, nego conseq.; ex conceplu montis aurei non licet inferre cjus existentiam, quia ejus conceptus non repræsentat ipsi existentiam reverà convenire, sed tantùm hanc ipsi esse possibilem. At conceptus Dei, repræsentat ipsi necessitatem existendi et existentiam convenire; adeòque, etc.

Instabis: In ideå materiæ necessariæ, aut corporis summè perfecti, aut hominis actu loquentis includitur existentia; atqui ex illis ideis non licet inferre existere materiam necessariam, corpus summè perfectum, hominem actu loquentem; ergo à pari, etc.--Respondeo plura hic promiscuè sumi quæ sunt accuratè secernenda : 1° Nulla est aut esse potest idea materia necessariæ ut rei possibilis, quia necessitas existendi

[ocr errors]

plures sccum importat perfectiones quæ materiæ repugnant; ergo idea necessitatis existendi non potest verè conjungi cum ideâ materiæ; si autem conjungeretur, materia esset necessariò existens; 2° si corporis summè perfecti nomine intelligatur corpus in ratione corporis perfectissimum, semper secum importat et in suî ideâ contingentiam; excludit igitur existendi necessitatem; ubi quippè essentialis est contingentia, existentia non est nisi accidentalis; si autem per corpus summè perfectum intelligatur corpus omnes in se colligens perfectiones, profectò talis corporis tanquàm rei possibilis seu nullam repugnantiam involventis nec est nec esse potest idea; 3° actualis locutio conjungitur quidem necessario cum existentià quam essentialiter exigit, sed simul non competit homini nisi accidentariò; hinc fit quòd ex idea hominis actu loquentis non inferatur existere hominem actu loquentem potest enim fieri ut nullus sit homo, licet fieri nequeat ut homo actu loquens non existat. At necessitas existendi essentialiter conjungitur cum aliquo ente particulari, cum primâ omnium causâ, cum primo rerum motore : undė patet disparitas. Patet et majorem esse falsam quoad primam et secundam partem; quoad tertiam verò, distinguendum est, et dicendum quòd in idea hominis in hypothesi in quà supponitur actu loquens, includatur existentia; sed cùm suppositio hæc sit de accidentarià re non verò essentiali homini, hinc non licet inferre ex idcâ hominis actu loquentis, necessariò existere hominem actu loquentem.

Secunda demonstratio metaphysica ab ente necessario.

Debet admitti aliquod ens necessarium, seu de cujus essentia sit existentia: atqui illud ens est Deus, hoc est, habet omnes perfectiones quas Deo tribuimus; ergo admitti debet et existit Deus.

Major probatur: Vel existit aliquod ens necessarium, seu quod vi essentiæ suæ existentiam habeat, vel nullum est ens necessarium, seu cui vi essentiæ suæ competat existentia : atqui falsum est nullum esse ens vi essentiæ suæ existens; nam si nullum esset ejusmodi ens, contingentia esset de essentiå entis in genere, adeòque omnia et singula entia essent contingentia, id est, possent existere vel non existere : atqui repugnat omnia et singula entia esse contingentia, seu posse existere vel non existere. Illud enim repugnat quo posito aliqua hypothesis seu suppositio fieri potest quæ contradictionem involvat; atqui si omnia et singula entia possent existere vel non existere, aliqua posset fieri hypothesis manifestam contradictionem involvens: nam si omnia et singula entia possent existere vel non existere, supponi posset nullum eorum existere, siquidem posito possibili in actu,

hil absurdi sequitur. Atqui illa suppositio, nullum existere ens, manifestam contradictionem involveret : ca enim suppositio manifestam contradictionem involvit, in quà unumquodque ens simul posset et non posset existere; atqui in hypothesi quòd nullum ens existeret, unumquodque ens posset simul et non posset existere posset quidem existere, ex hypothesi;

non posset verò; nam illud non potest existere quod neque ex naturâ suà seu vi essentiæ suæ existentiam habere potest, neque sui ipsius potest esse causa efficiens, neque potest ab alio existentiam recipere: atqui in hypothesi quòd nullum ens existeret, 1o unumquodque ens à naturâ suâ sen vi essentiæ suæ existentiam consequi non posset, quippe cùm ponatur contingens, imò et non existens; 2° non posset sul ipsius esse causa efficiens; repugnat enim aliquid esse simul prius se et posterius se: atqui ens quod esset sui ipsius causa efficiens, esset simul prius et posterius se; esset prius se, cùm esset sui causa, causa autem efficiens sit prior suo effectu; esset posterius se, cùm esset sui effectus, effectus verò causæ efficientis câ posterior sit; ergo repugnaret suî ipsius causam efficientem esse ejusmodi ens; 3° neque ab alio in eâdem hypothesi ens quodlibet posset existentiam accipere, siquidem supponitur nullum ens existere; quod autem non existit, non potest alteri ex:stentiam conferre; ergo, si omnia et singula entia essent contingentia, posset fieri suppositio contradi ctionem manifestam involvens; ergo contingentia non est de essentia entis in genere, adeòque datur aliquod ens necessarium, seu quod vi suæ naturæ existat.

Et verò aliqua entia existunt: atqui si omnia entia essent contingentia, nullum ens existeret; nam si omnia entia essent contingentia, omnia de se essent passivė indifferentia ad existendum vel non existendum: proindèque causâ aliquâ suî effectrice ad existendum indigerent; atqui si omnia entia causâ aliquâ sui productrice ad existendum indigerent, nullum ens existeret ; nam quæ esset in hâc hypothesi causa effectrix uniuscujusque entis? an illud ipsum ens? sed jam demonstratum est, nihil esse posse simul sui ipsius causam et effectum, simul prius se et posterius se; an aliud aliquod ens contingens? sed illud aliud cns quodcumque sit perindè indiget ad existendum causâ aliquâ sui productrice, prius autem est existere quàm operari; an ens quoddam aliud extra collectionem contingentium? sed omnia ponuntur perindè esse contingentia; ergo, si omnia entia essent contingentia, nullum ens existeret, proindèque cùm aliqua entia existant, admittendum est aliquod ens necessarium.

Denique non tantùm possibilitas secundaria, ut aiunt, sed et primaria, ut loquuntur, cuivis deesset enti, in hypothesi quòd entia omnia contingentia forent. Nam si omnia entia essent contingentia, 1° nulla ut ex dictis patet esset causa à quâ produci possent, quod est impossibilitas, ut aiunt, secundaria; 2o repugnaret attributum quod tunc omnibus et singulis entibus esset essentiale, quæ repugnantia importaret impossibilitatem primariam, seu attributorum dissensionem. Enimverò, si omnia entia essent contingentia, tunc contingentia esset attributum omnibus cntibus essentiale contingentia autem nihil aliud est quàm relatio entis quod produci potest, ad causam quæ potest illud producere; relatio verò essentialis repugnat, quotiescumque illius repugnat terminus: terminus porrò illins relationis quorumlibet entium contingentium nondum

existentium non potest esse nisi ens necessariò existens, quod asseritur repugnans; ergo repugnaret hæc relatio, ergo repugnaret contingentia, ergo et attributum essentiale omnibus et singulis entibus; sed quoties attributum essentiale alicujus entis repugnat, toties et repugnat ens illud; ergo primariò et essentialiter repugnarent omnia et singula entia, ergo omnia et singula entia forent sub quocumque respectu possibilia simul et impossibilia, si nullum daretur ens necessariò existens; ergo existit ens necessarium, id est, ens quod vi essentiæ suæ ac meræ vi possibilitatis suæ existat.

Dices: Dùm probamus ens necessarium existerc, à sensu distributivo ad collectivum argumentamur, nempè ex eo quòd singula entia sint contingentia et causâ indigeant, colligimus eorum collectionem esse contingentem et causâ indigere : atqui à sensu distributivo ad collectivum consecutio non valet : v. g., ex co quòd singula entia sint producibilia, non sequitur supponi posse eorum collectionem esse productam et actu existere; ergo, etc.—1° Nego majorem. Nam sic argumentati sumus: Vel datur aliquod ens necessarium, vel nullum datur; si nullum est ens necessarium, crgo contingentia est de conceptu entis ut sic, seu omne ens est contingens, adeòque indiget causâ ad existendum. Nemo autem non videt in ejusmodi ratiocinio illud quidem tribui omnibus et singulis cntibus, quod est de conceptu entis in genere, juxtà illud axioma: Quod convenit generi convenit omnibus inferioribus et individuis; nullo autem pacto à distributivo sensu ad collectivum fieri processum.-2° Dist. min.: A sensu distributivo ad collectivum non valet consecutio, in accidentalibus, aut in iis quæ distributioni competunt prout distributio est, concedo; in attributis essentialibus et quæ abstrahunt à ratione collectionis aut distributionis, quæ proindè nullam possunt recipere mutuationem à rationibus distributionis et collectionis, nego; verbi gratiâ, ex eo quòd unusquisque miles exercitûs sit unus homo, non sequitur exercitum esse unum hominem, sed ex eo quòd unusquisque miles sit homo, sequitur exercitum ex hominibus conflari.

Ad probationem minoris, respondeo non unam esse philosophorum sententiam de collectionis omnium entium producibilitate. Quidam sentiunt nihil absolutè repugnare quòd omnia entia seu omnes substantiæ simul sint producta; iique vel existimant posse numerum infinitum entium dari actu, vel infinita propriè et strictè loquendo, sed tantùm numerosissima fore entia omnia, si existerent actu. Evidens est in ejusmodi philosophorum sententiâ, quam hic non expendimus, nullam esse objectionem propositam, siquidem juxtà corum mentem, ut singula entia, ità omnia simul producta absolutè possunt supponi. Qui verò censent non omnia simul entia posse existere, idcircò id asserunt, quòd, ut omnia possibilia actu existerent, quidquam in eorum naturâ esset immutandum, nempè ex infinitis potentia tantùm, ut aiunt, fierent infinita actu; quod repugnare iis videtur. Nihil verò ejusmodi occurrit dum collectio contingentium supponitur non

existens; ergo. Cæterùm, ut omnis evanescat difficultas, satis est annotare, nihil esse in ente contingenti non existente, quod impediat quominùs aliud ens contingens pariter non existat, ac proindè omnia entia contingentia posse poni simul non existentia; at verd in entibus existentibus aliquas fortè reperiri rationes. propter quas non omnia simul exstare possint. Nam possibilia spectari possunt in se et relativè tùm ad invicem, tùm ad causam producentem. In se videntur concipi producibilia în infinitum, adeò ut, quâlibet data productione, adhùc concipiatur ulterior productio possibilis; ad invicem si considerentur, sunt quæ, ratione modi quo existunt, non possunt simul existere, cò quòd nativitas unius fundetur in alterius interitu; relativè tandem ad causam spectata, cùm omnipotens et fœcunda ejus virtus exhauriri non possit, necessariù supererunt illi semper infinita entia adhuc producenda. Ilinc fit quòd comparatio ex producibilitate entiurì nullius hic sit roboris, cùm tot rationes obstent quominùs supponantur omnia producta; è contrà verò si negetur ens necessarium, jam nullum occurrit momentum quo innitatur suppositio de cxistentiâ alicujus entis.

Nunc ad minoris pergamus probationem, ad quamquædam sunt præmittenda : 1° Omnis limitationis et restrictionis debet esse aliqua ratio, causa aliqua sive extrinseca sive intrinseca, quia nihil est de quo ratio non sit et causa cur potiùs sit hoc modo quàm alio; 2o omnis limitationis, si quæ sit, in ente necessario, causa alia non potest esse ab ejus essentiâ : præexistit enim cuilibet alteri enti; ergo ab extrinseco non limitatur; cùm autem quæstio sit de limitatione in primo existentiæ instanti, non limitatur quoque à propria voluntate; prius est enim esse quàm velle; ergo limitationis causa erit essentia ipsa ; 3° essentia entis necessarii est necessitas existendi, tum quia ex probatà demonstrationis majore aliam non cognoscimus in illo perfectionem essentialem; ergo, ut non procedamus ultra, notam eam debemus hic accipere ut differentiam specificam entis necessarii; tum quia ens concipitur possibile, cùm percipiuntur ipsius genus et differentia; ens autem necessarium debet concipi existens simul ac possibile; existit verò vi necessitatis existendi; ergo hæc necessitas existendi debet ingredi conceptum illius possibilitatis; ergo est illius differentia specifica seu essentia; 4° in ente necessario posse idem est ac esse; posse habere perfectiones aut perfectionum gradus idem est ac eas habere, id est, ens necessarium habet quidquid habere potest. Ratio est quia, cùm sor-tiatur existentiam vi possibilitatis, eâdem vi et efficaciâ eâdem consequi debet quidquid illud perficere potest.......... Deindè à nullo limitatur ex secundo notato, nisi à sua essentiâ; atqui essentia non illud limitat in perfectionibus quas habere potest; limitatio enim profluens ab essentiâ, est incompatibilitas essentiæ cum perfectionibus ; nam si cum illis compatibilis est essentia, jam hæc ratio non est cur illis careat ens necessarium : atqui essentia non est incompatibilis cum perfectionibus quas ens necessarium habere potest; ergo illud ens cas habet.... Et certè ens necessarium

« VorigeDoorgaan »