Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Deus constituatur in loco per suam operationem? Oocasionem dedit huic quæstioni argumentum à veteriLus sæpiùs repetitum, quo probant Deum omnibus inesse rebus, quia in omnibus operatur; hinc quæxsierunt theologi, num istud argumentum esset à priori, ita ut operatio foret velut causa præsentiæ Dei in rebus? quod affirmant Thomista. Cæteri existimant illud argumentum esse à posteriori, quia licet Deus ante operationem sit in loco, ejus tamen præsentia ritè inferri videtur ex operatione. Scotus nodum alio solvit modo, dicens argumentum illud esse prorsùs cassum et imbelle, neutroque modo ex operatione Dei colligi posse illius in loco, in rebus præsentiam. Duplex ergo hic occurrit discussio : 1° An Deus constituatur formaliter in loco per suam operationem; 2° an ex operatione Dei in loco validè illius probetur præsentia.

[ocr errors]

CONCLUSIO I. Deus non constituitur formaliter in loco per suam operationem.

Probatur 1° Per id Deus non constituitur in loco, quod supponit eum in loco existentem; atqui talis est -operatio Dei; sicut enim prius est esse quàm operari, ita prius est esse in aliquo loco, quàm in illo operari; ergo Dei operatio in aliquo loco, in illo eum supponit existentem. 2° Omnibus præsentia Dei rebus, ex hypothesi quòd existant, est necessaria atque ex immensitate sequitur; operatio autem illius est libera ct à suâ dependens voluntate; ergo hæc præsentia ex operatione fluere nequit. Et certè, si per impossibile Deus in res existentes non operaretur, adhuc tamen ipsis intelligeretur præsens, vi suæ immensitatis; ergo præsentia Dei in rebus sequela non est illius operationis. 3° Diversa est ratio Dei agentis et Dei præsentis, id est, omnipotentiæ et immensitatis: sed operatio est ratio Dei agentis et omnipotentiæ; ergo formalis ratio non est Dei rebus præsentis et immensitatis. Unde dicendum est quòd sicut se habet ad tempora æternitas, ita et immensitas ad loca sicut ergo eternitatis divinæ ratio formalis non est operatio in tempore, sic et operatio in loco ratio non est immensitatis.

Dices 1° Scriptura et PP. dicunt Deum esse in loco per operationem, imò volunt seclusâ operatione eum nullatenùs esse in loco; ergo, etc. Respondeo: Conc. ant., neg. conseq.; Scriptura et PP. hoc unum innuere videntur, quòd Deus non sit in loco corporum more, diffusioneque molis; docent ad summum ex operatione ritè præsentiam colligi, sed utrùm operatio sit ratio formalis præsentiæ Dei in rebus, quæstio est in sinu scholæ nata, quam non curârunt Patres. Dùm autem asserunt Deum seclusâ operatione non fore in loco, de illâ loquuntur Dei actione quâ fit ut res existant, non autem de operatione quæ rerum subsequitur existentiam prior operatio, ut patet, prærequiritur ut sit rebus præsens Deus; alioqui enim illa non essent; posterior autem divinæ præsentiæ ratio non est, sed summa Dei immensitas.

Dices 2° Omne quod in loco est, est in illo per contactum vel quantitatis vel virtutis ; atqui Deus non

est in loco per contactum quantitatis; ergo est per contactum virtutis, ac proinde per operationem.—Respondeo Neg. maj.; datur enim adhuc contactus entitatis, hoc est, intima substantiæ et entitatis præsentia; qui quidem contactus virtutis contactui necessariò præsupponitur, quia, ut fert adagium: Operari sequi

tur esse.

Instabis Sine Dei operatione res non essent; ergo operatio est ratio cur Deus sit in rebus. - Respondeo: Disting. conseq. Est ratio cur, in genere causæ efficientis, concedo; in genere causa formalis, nego; sine creatione nihil esset; præsupponitur ergo causa efficiens rerum Dei creans operatio, divinæ præsenti e, et quæritur quo præcisè fiat ut rebus positis Deus illis intimè adsit; manifestum est hanc præsentiam formaliter non oriri, neque ex creatione quæ præcessit, neque ex aliâ operatione quæ potiùs eamdem præsentiam subsequi intelligitur; ergo, etc.

Dices 3o Ab æterno Deus est immensus; sed ab æterno rebus non incst; ergo per immensitatem non est in rebus. Respondeo rebus non inesse Deum ab æterno, defectu rerum quæ non existebant; sed ubi semel concipiuntur existere, concipitur quoque Deus eas penetrare vi suæ immensitatis, in cujus sinu recipiuntur et imbibuntur.

CONCLUSIO II. Efficaciter probatur Dei præsentia rebus ex suâ operatione.

Hanc conclusionem 1° innuit Scriptura, Ps. 138 · Quò ibo à Spiritu tuo, etc., et Act. 17: Non longè est ab unoquoque nostrûm; in ipso enim vivimus, et movemur, et sumus, ubi Apostolus probat Dei præsentiam, ex eo quòd fons sit vitæ, motûs et existentiæ nostræ. 2o Tradunt SS. PP. Ita S. Aug. 1. 4 de Genes. ad litt. c. 12, in hunc Apostoli Sermonem dicit: Cùm aliud simus quàm ipse, non ob aliud in illo sumus, nisi quia id operatur; et S. Anselm. Monol. c. 22: Quoniam nihil sine Deo potest esse aut conservari; dicere cogimur, Deum ubique et semper esse. 3° Docet ratio. Nam quotiescumque operatio et virtus agentis non distinguuntur ab illius substantiâ, toties ibi est substantia, ubi sunt virtus et operatio; atqui à Dei substantiâ non distinguuntur illius operatio et virtus, Deus autem ubique et in rebus omnibus operatur; ergo ex illius operatione legitimè infertur illius præsentia. Unde Hugo Vict. l. 7 erudit. Theolog. c. 10, dicebat post SS. Joan. Damasc. et Anselm. Si Dei virtus ubique est, cùm alia non sit Dei virtus, quàm Deus, constat quòd nusquàm deest Deus....; ubicumque præsens est opere, præsens etiam necesse est ut sit deitate.

[blocks in formation]

ergo effectum tangere nequit divina virtus, quin illum tangat quoque divina substantia.

Instabis: Cùm Deus creavit mundum, non erat substantialiter præsens spatio illi in quo creavit ; ergo, etc. - Respondeo: Nego conseq.; nam spatium illud merus est imaginationis lusus, nec à divinâ distinguitur immensitate, et si ab eâ distingueretur, Deus, utpote immensus, illud suâ replevisset substantia.

§ 3. An Deus sit extra mundum.

Quæstio præsens levioris in se momenti, in scholis tractari solet ad majorem immensitatis divinæ elucidationem; scholarum mori ut obtemperemus, observandum est mundum, utpote finitum, concipi infinitis circumvolutum spatiis; quæritur autem utrùm et quomodò Deus sit illis in spatiis. Facilior et promptior sanè foret quæstionis solutio, si de horum naturà spatiorum priùs constaret; vel enim sunt quid reale, vel merum nihil, purumque imaginationis feriantis delirium; si primum, Deus quia immensus et suæ vi immensitatis debet hæc replere spatia; si secundum, quomodò posset Deus occupare locum qui non est? Unde theologi duplicem admittunt modum secundùm quem potest Deus esse in illis spatiis imaginariis; positivè scilicet et negativè. Deus est in loco positivè, cùm locum replet, ipsi coexistens ac coextensus; est autem in loco negativè, si sit ubi locus esse potest, absque ullà habitudine ad locum, quia iste nondùm est; hoc sensu Deus non est in loco, defectu loci ipsius, non defectu diffusionis divinæ.

CONCLUSIO. Deus non est extra mundum et in spatiis imaginariis positivè, sed est negativè. Duæ sunt partes.

Probatur prima pars: 1° Deus non est positivè in illo loco qui non est, quia non potest coexistere et coextendi ei, qui non existit nec extenditur; atqui spatia imaginaria extra mundum nihil sunt; ca appellat S. Aug. 1. 11, de Civ. Dei c. 5, mira delirantis imaginationis figmenta sanè, si aliquid essent, jam forent ens increatum, necessarium, independens, immutabile, immensum, uno verbo gauderent omnibus Dei proprietatibus; ergo sunt merum nihil hæc spatia; ac proinde Deus in illis non est, quia ipsa non sunt. 2o Eodem modo se habet Deus extra mundum respectu spatiorum quæ imaginamur, quo modo se ante mundum habebat respectu spatiorum in quibus imaginamur mundum fuisse conditum : atqui, ut ait Tertul. lib. contra Praxeam, cap. 5: Ante omnia Deus erat solus, et ipsi sibi mundus et locus et omnia. 3° Ut ante et extra mundum cogitantur spatia, ita ante mundum cogitantur tempora, codemque modo intelligitur se habere ad spatia, quo se habuit ad tempora; atqui, licet æternus concipiatur, his tamen fictitiis non correspondebat temporibus, quia ipsa non erant; ergo à pari fictitiis non correspondet spatiis, quia non sunt.

Probatur secunda pars: Deum existere negativè in spatiis imaginariis, est Deum mundo non contineri, sed esse in semetipso extra illum : atqui Deus mundo non continetur; istud certum est: 1° Ex Scripturis quæ

Deum excelsiorem calo exhibent, inferno profundio. rem, longiorem terrà, mari latiorem Job. 11; ergo mundo non coarctatur. 2o Ex SS. PP. S. Hilar. lib. 4 de Trin. : Deus est ultra omnia, et omnia continet. S. Aug. 1. 8 de Gen. ad litt. c. 26: Deus est extra omnia, inquit, non exclusus; intra omnia, non inclusus; supra omnia, nɔn elatus; subter omnia, non depressus : interior omni rei, quia in ipso sunt omnia; exterior omni rci, quia ipse est super omnia. 3o Ex ratione. Deus est immensus, immensitas autem infinita est diffusio cui nihil accedere potest; atqui si mundo contineretur Deus, non infinita esset illius diffusio, quia mundus finitus est; huic diffusioni addi posset, si novæ produceren tur creaturæ; tunc enim Deus illis correspondens, magis extensus conciperetur; ergo, etc.

[blocks in formation]

Instabis Ergo, si novus crearetur mundus, tunc Deus qui in illo existere inciperet, de facto mutaretur. -Respondeo: Nego sequelam; non enim Deus mutaretur, sed in creaturis fieret mutatio: inciperet Deus existere in illis, quia illæ existere inciperent; nova adveniret Deo denominatio relativa ad creaturas, quia terminus relationis mutatus fuisset, sed novam Deus. non acciperet intrinsecùs formam.

Instabis S. Aug. dicit absurdum esse Deum negare absentem ab spatiis extra mundum positis, 1. 11 de Civ. Dei c. 5; ergo, etc. - Respondeo: Dist. ant. : S. August. dicit absurdum esse, etc., in sententiâ philosophorum quos impugnat, concedo; in propriâ sententiâ, nego; debellat eò loci S. doctor philosophos quosdam qui mundum admittebant æternum, ne tenerentur agnoscere Deum fuisse otiosum per infinita tempora; eos urget S. August., dicendo quòd si admittant ante mundum infinita tempora, admittere quoque debent infinita spatia extra mundum; quia æquè concipiuntur spatia ac tempora: porrò ab illis spatiis Deam non possunt arcere, quia immensus est; in illis tamen non possunt admittere, quia nolunt eum manere otiosum, nec tamen plures mundos agnoscunt; restat igitur quòd nullum fuerit tempus ante mundum, sicut extra mundum nullum est spatium. Sic enim concludit suam disputationem S. August. : Quòd si dicant inanes esse hominum cogitationes, quibus infinita imagi, nantur loca, cùm locus nullus sit præter mundum, respondetur eis isto modo homines inaniter cogitare præterita tempora vacationis Dei, cùm nullum sit tempus ante mundum.

ARTICULUS VI.

De Dei immutabilitate.

Duplici paragrapho præsentem solvemus quæstio nem in primo catholicum dogma stabiliemus de Dei immutabilitate; in secundo gravissimam exponemus

difficultatem de conciliatione immutabilitatis cum li- nem esse bonum, esse passionis expertem, esse immuta · bertate. bilem.

§1. An Deus sit immutabilis.

Immutabilitas quid fortius immutatione sonat; hæc enim mera est mutationis absentia, quæ reperiri potest in mutabili naturaliter ente, si constans sit et firmum in servandis perfectionibus et non mutandis consiliis: illa autem est mutationis exclusio et repugnantia, quæ competere nequit nisi enti, cujus naturæ repugnat ut perfectiones augeat aut minuat, atque consilia mutet. De immutabilitate propriè et strietè sumptâ quæstio movetur. Censuerunt Stoici, teste Origene 1. 3 contra Celsum, Deum esse mutationi et corruptioni obnoxium; Hermogenes impugnatus à Tertulliano, timens pro Dei immutabilitate, si in tempore tantùm fuisset Creator et Dominus, docuit materiam fuisse Deo coæternam Sociniani, quorum vestigia sequitur Vorstius Calvinista, in Deo mutationem agnoscunt ratione decretorum.

CONCLUSIO. Deus est omninò immutabilis.

Probatur 1° ex Scripturis : legitur enim Numer. 23: Non est Deus..... ut filius hominis, ut mutetur. Malach.3: Ego Dominus, et non mutor. Jacob. 1: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Ex his sic: Ille verè est immutabilis, ex quo excluditur omnis mutatio et vicissitudo, quia Deus est et Dominus, id est, ratione suæ naturæ; atqui Scriptura excludit à Deo omnem mutationem et vicissitudinem, vi illius naturæ, quia Deus est et Dominus : ergo, etc. Et certè si Deus esset mutabilis, vel ratione substantiæ et vitæ, vel ratione loci, vel temporis, vel cognitionis, vel tandem voluntatis atqui has omnes mutabilitatis species excludit à Deo Scriptura: primam quidem Exodi 3: Ego sum qui sum; Psal. 101: Tu autem tdem ipse es, el anni tui non deficient; et 1 ad Timoth. 6: Qui solus habet immortalitatem; secundam verò, Jerem. 25: Cælum et terram ego impleo; tertiam, Deuter.32: Vivo ego in æternum; quartam, Hebr. 4: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus; ultimam denique, Isai. 46 : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet; et 1 Reg. 15: Triumphator in Israel non parcet, et pœnitudine non flectetur; neque enim homo est ut agat pœnitentiam. Ergo ex Scripturâ Deus est verè immutabilis.

2° Ex SS. PP., quorum, cùm omnes in tradendo præsenti dogmate concordes sint, unum duntaxat aut alterum appellabimus. S. Hilar. in Fragmentis, et S. Ambr. lib. 1 de Fide c. 18, testantur Arium à Nicænâ synodo fuisse damnatum, quia mutabilem dicebat Dei Filium, in eâque definitum, eos qui dicunt : Erat quando non eral.... aut mutabilem et convertibilem Filium Dei, anathemate percutiendos à catholicâ et apostolicâ Ecclesiâ. S. Aug. tract. 4 in 1 Joan.: Mutari nescit, inquit, nullâ ex parte corrumpitur; nec proficit, quia perfectum est; nec deficit, quia æternum est. Adderentur, si opus foret, gentiles philosophi, ut Arist., qui lib. 1 de Cœlo c. 9, docet, divinum omne ac primum summumque esse immutabile. Similia tradit Sallustius lib. de Diis, dicens hanc communem esse hominum notionem, Deum om

3° Ex ratione. Deus, quia est ens necessarium, sicut habet à naturâ suâ ut sit, ita habet ut talis sit, id est, æquè ipsi essentiale est, talem existere, quàm existere simpliciter: atqui si aliquam admittere posset mutationem, non ipsi essentiale foret talem existere; quæcumque enim admittatur in illo mutatio, ea taleitatem (si ita loqui fas est) immutabit; ergo nulla potest esse in Deo mutatio. Et certè quidquid habet Deus, illud habet vi naturæ suæ, ipsique essentiale est; ergo nihil deperdere potest: habet omne quod habere potest, quia in necessariis posse idem est ac esse; ergo nihil acquirere potest; sed per quamlibet mutationem aut aliquid acquiritur, aut deperditur aliquid; ergo omnis mutatio in Dco repugnat. Deinde omnis mutatio vel fit in melius, vel in pejus, vel in æquale; atqui tales mutationes excludit Deus; in melius mutari non potest, quia est ex naturâ optimus, non in pejus, quia desineret esse perfectissimus, non in æquale, quia irrationalis et inutilis est talis mutatio, quæ et summæ Dei perfectioni ac firmitati repugnat; ergo nullam experiri potest Deus mutationem. Tandem si mutaretur Deus, ratione vel substantiæ, vel temporis, vel loci, vel perfectionis, vel cognitionis, vel volitionis; atqui nihil horum dici potest: 1° Substantia illius necessariò est existens; 2° æternus est, et existit quia existere potest; 3° immensus est, quia nulli restrictus intelligitur loco; 4° omnes habet perfectiones in infinito gradu, è quibus nihil potest deperdere, quia hæc habet vi essentiæ suæ; 5° omnem attingit veritatem, quia infinitè intellectivus est; 6° consilia format absque ignorantia, præcipitatione et passione; ergo omnes mutandi volitionem arcet à se fontes; ergo Deus est verò et perfectè immutabilis, et, ut ait S. Hil. in Psal. 2, nihil in perfectam naturam novum incidit.

Objicies 1° In Scripturis dicitur de Dei sapientia quòd omnibus mobilibus mobilior est, Sap. 7; additur quòd Deum pœnituerit hominem fecisse, talique pœni. tentiâ, quæ esset intrinseca et ex corde, Genes. 6: Pœnituit eum quòd hominem fecisset in terrâ, tactus dolore cordis intrinsecùs, etc. Tandem mutavit non semel co:.silia, ut constat de Ninivitis, de Ezechià, ete., ergo, etc. -Respondeo ad singula 1° Divina dicit sapientia, omnibus mobilibus mobilior, vi et efficaciâ suâ, atque effectuum universalitate, in quo differt à cæteris causis, quarum virtus plerùmque infirma est et cassa, atque ad pauciores extenditur effectus; cæterùm loco eodem Dei sapientiæ adstruitur immutabilitas, dùm dicitur: Et cùm sit una, omnia potest, et in se permanens omnia innovat. 2° Pœnitentia quæ in Deo admittitur, non est nisi metaphorica et penès effectus, non autem quoad affectum et passionem. Constat istud tum ex Scripturâ ipsâ, quæ 1 Reg. 15, asserit Deum non agere pœnitentiam; tum ex SS. PP., qui non minùs pœnitudinem aliosque animi affectus Deo negant, quàm membra; ita S. Hieron. 1. 18 in Isai. c. 65: Furorem, inquit, oblivionem, iram, pænitudinem, ita in Deo debemus accipere, quo modo pedes, oculos, manus,

aures et cætera membra quæ habere dicitur incorporalis et invisibilis Deus; tum denique ex ratione, quam subministrat S. Aug. lib. 2 ad Simplic., q. 2; cùm enim sit præscientia in Deo antequàm agat, illum actionis pœnitere non potest; ergo Scriptura iis et similibus in locis more humano loquitur, nostro sese accommodat captui, et ut effectus Dei exprimat illis utitur vocibus, quibus vulgò utimur ad designandos effectus qui ab homine vividiùs affecto ac commoto produci solent, quia, ut ait Orig. 1. 4 contra Celsum, divina sapientia contexuit Scripturas ad auditorum modulum, id sibi decorum existimans quod illis sit utile. 3° Mutare non potuit de novo consilia, qui priusquàm ca conciperet, vidit et perpendit omnes rationes quibus moveri postea poterat ad illam mutationem; atqui talis est Deus; ergo Ezechia denuntiavit futuram mortem juxta naturæ leges, Ninivitis verò futuram urbis subversionem, nisi eos pœniteret, ac proinde pœnitentiâ eorum illiusque precibus commotus, naturalium legum immutavit effectus, et conditionati decreti vindictam non exercuit. Instabis Ile mutat consilia, qui hominem quem diligebat posthac odio habet; atqui quem Deus diligebat justum, odit peccatorem; ergo mutat consilia.Respondeo : Neg. maj.; uno nempe eodemque incommutabili justitiæ amore Deus hominem diligit justum, odit peccatorem; sicut sol oculos sanos habenti tranquillus apparet, et in oculos lippos quasi tela aspera jaculatur intuentem illum vegetat, hunc excruciat, non mutatus, sed mutatum; sic mutatur homo, non Deus. Comparatio et verba sunt S. Aug. in Ps. 72.

:

Objicies 2o: Ille verè mutatus est qui de non creante factus est creans; atqui de non creante factus est Deus in tempore creans; ergo, etc. -Respondeo: Disting. maj. Qui factus est creans novo recentique creandi decreto, concedo; æterno decreto et actu, nego. Nobis, inquit S. Aug. lib. 12 de Civ. Dei, c. 17, fas non est credere aliter Deum affici cùm vacat, aliter cùm operatur....; novi quiescens agere, et agens quiescere. Potest ad opus novum, non novum, sed sempiternum adhibere consilium........ si priùs cessavit, et posteriùs operatus est.... hoc procul dubio quod dicitur prius et posterius, in rebus priùs non existentibus, et posterius existentibus fuit. In illo autem non alteram præcedentem altera subsequens mutavit aut abstulit voluntatem, sed unâ eâdemque sempiternâ et immutabili voluntate res quas condidit, et ut prius non essent agit quamdiù non fuerunt, et ut posterius essent, quando esse cœperunt; ergo fuit in Deo semper actus creandi mundum in tempore; neque in illo dantur prius et posterius, prius quiescens, agens posterius; sed hæc prioritas et posterioritas sunt tantùm in rebus; illæ enim priùs non erant, posteriùs exstitère.

Instabis: Si actus creandi fuit semper in Deo, potuit Deus semper denominari creator, siquidem quamdiù forma est in subjecto, tamdiù illud denominat; atqui Deus non potuit ab æterno denominari creator, quia talis non fuit nisi in tempore; ergo decretum creandi novum est in Deo ac temporaneum. Respondeo: neg. maj. ; ad prob. disting :Quandiù

forma absoluta est in subjecto, tamdiù illud denominat, concedo; forma relativa, nego; quamdiù albedo inest parieti, tamdiù illum nominat album; sed non potest eum denominare similem, nisi ponatur alter paries albus ratio est quia ad relationem accidentalem, ut denominet, non sufficiunt subjectum et fundamentum, requiritur insuper ut positus sit terminus; porrò denominatio Creatoris aut Domini est relativa quæ necessarium dicit ordinem ad terminum, qui cùm non fuerit nisi in tempore positus, Deus quoque non potuit nisi in tempore denominari creator, licet ab æterno tulerit creationis decretum. Unde S. Aug., agens de his et similibus, ait 1. 5 de Trin. c. 15 : Quam vis temporaliter de Deo incipiant dici, non tamen ipsi substantiæ accidit aliquid; sed illi creaturæ ad quam dicitur.

§ 2. De concordia libertatis cum immutabilitate.

Deum esse liberum hìc supponimus, demonstraturi ubi de voluntate sermo erit habendus; interim libertatis illius exercitium grande nobis in præsenti quæstione de immutabilitate Dei facessit negotium; qui enim liber est, ita vult ut possit non velle, potest carere suâ volitione, determinatione suâ, aliquo modo reali et ipsi intrinseco; atqui hæc potentia non habendi volitionem, determinationem, modum realem et intrinsecum, omninò adversatur immutabilitati eamque penitùs destruit; crgo aut deneganda est Deo libertas, aut immutabilitas ipsi non competit.

En nodus ad cujus solutionem theologi in varias abeunt sententias, quæ generatim ad duas revocari possunt, una intellectu facilior, altera Dei naturæ consentanea magis videtur; nostri muneris est utramque exponere, et unam alteri anteferre.

Prima sententia.-Illius opinionis defensores de divinâ libertate ratiocinantur ut de humanâ; sicut homo potest carere suâ volitione intrinsecà, ita et Deus; vult enim, cùm possit non velle, et hæc volitio est verus et internus divinæ facultatis actus, qui liberè ponitur, semelque positus non potest ut in homine revocari, non quidem libertatis defectu, sed quia Deus cuncta prævidit, præcipiti non fertur judicio, passione non excæcatur; hinc immobilis semel posita illius volitio ob summam sapientiam quæ volitiones dictat ac præscribit. Modus autem in eâ sententiâ conciliandi libertatem cum immutabilitate simplex est, atque pendet ex notione immutabilitatis quam tradunt illius solutionis patroni. Immutabilitas, inquiunt illi, est impotentia acquirendi aut deperdendi aliquam perfectionem : neque enim mutatio quævis, intrinseca licet et physica, immutabilitate offendit, sed ea tantùm quâ ens quod mutatur, pejus foret, aut melius. Porrò, addunt illi theologi, hâc mutatione, quam in Deo admittimus, Deus non fit aut pejor aut melior. Scilicet actus liber, quo Deus carere potuit, non es! in eo perfectivus : namque 1° actus liber potuit esse vel non esse, elici à Deo vel non elici; sed quod potuit esse vel non esse in Deo, illud nequit esse perfectivum, quia omnis perfectio in ente necessario, est ipsi necessaria et essentialis; ergo

quod liberum est in illo, quod non est illi necessarium, illud non est perfectio. 2° Illud non est perfectivum in Deo, quo posito Deus non sit melior, quo sublato Deus pejer on est; atqui, positâ, v. g., volitione de creando undo, Deus melior non est, nihilque perfectionis acquirit; càdem non posità volitione, sicut Deus verè potuit eam non ponere, deterior Deus non est nihilque perfectionis deperdere intelligitur; ergo i'la volitio et quilibet actus liber in Deo non est perfectivus. 3° Quam liberè posuit Deus volitionem, supponatur eam retractare ac revocare, v. g., volitionem, quâ actu conservat mundum, ita ut velit illum nunc annihilare; atqui in illà hypothesi censetur æquè perfectus, nullum in perfectionibus gradum concipitur amittere; ergo hæc volitio, quæ Deo inest, eum nullatenùs perficit.

Ita theologi illi, qui appositè ad suam sententiam 1° assignant discrimen inter actum liberum in Deo erga creaturas, et actum necessarium quo se ipsum diligit, hic enim est perfectivus, alter non item; 2° exponunt libertatis exercitium per actus internos minimè perfectivos, cùm libertas ipsa sit vera et masima perfectio; 3° conciliant libertatis exercitium cum Immutabilitate, quia immutabilitas excludit solam in perfectionibus mutationem; libertas verò exercetur per actus qui non sunt perfectivi. Hinc 4° patet quòd in hâc sententiâ nullo negotio exponitur libertas ejusque exercitium, et si ex aliquâ parte deficit, ea potissimùm desumenda est ex naturà et juribus seu appendicibus immutabilitatis.

Nostram candidè ut aperiamus mentem de hâc sententiâ, ea minùs probabilis videtur; rationes autem quæ hanc in partem nos inclinant, hæ sunt: Prima, illi actus liberi qui in Deo admittuntur, necessariò positivè distingui debent ab actu necessario et perfectivo qui in Deo agnoscitur: atqui hoc divinæ simplicitati repugnat, siquidem illi actus sunt singuli aliquid reale, realiter existens in Deo, positivè et à Deo et à se invicem sunt distincti; ergo est in Deo vera et realis compositio. Namque compositio intelligitur vera et realis, ubi concipitur verè et positivè distinctorum unio; atqui in illà sententia esset unio verè et positivè distinctorum Dei scilicet, actuum necessariorum et liberarum volitionum; ergo esset in Deo vera et realis compositio : sed illa stare nequit cum divinâ simplicitate, ut supra probavimus; ergò, etc. Et certè non potest explicari, quid sint illi actus liberi Deo advenientes? Suntne quid creatum? sed creatura Deo intrinseca esse non potest. Suntne quid increatum? sed jam sunt necessariò existentes. Suntne modi naturà suâ mutabiles? jam ergo sunt vera accidentia Deum afficientia intimè, quod excellentiæ naturæ divinæ repugnat, ut docent SS. PP.; ergo hæc sententia quæ primâ fronte clara videtur et nitida, si tamen propiùs introspiciatur, obscura est, inexplicabilis et divinæ adversa simplicitati.

Secunda ratio. Hic conciliationis modus opponitur summæ, quam in Deo tenemur agnoscere, perfectioni. Etenim quidquid in Deo est, Deus est, ut post S.

Aug. et alios Patres docet contra Gilbertum Remensis synodus, vide quæ diximus tractando distinctionem attributorum Dei; sed nihil Deus dici potest, quin simul dicatur necessarium et perfectivum, atque summa perfectio; ergo cùm illi actus sint in Deo, perfectionis et nomen et rationem sortiuntur. Deinde illi actus liberi vel considerantur in ordine physico et quatenùs sunt quid reale et physicum, vel in ordine morali, ratione scilicet finis ad quem tendunt; atqui utroque modo perfectiones sunt; in ordine quidem physico, quia quidquid est reale illud perfectio est physica, nempe realitas est et entitas ; unde actus generatim dicitur complementum et perfectio potentiæ: si autem spectentur in ordine morali, quomodò perfectiones non erunt quos elicit optima voluntas supremâ illustrante intelligentiâ, infinità dirigente sapientiâ? Ergo illi actus liberi debent esse veræ perfectiones. Et sanè intellectus infiniti omnes actus, cognitiones cuncta sunt totidem veræ perfectiones, veri in perfectione gradus; ergo à pari voluntatis infinitæ atque summè sapientis omnes actus, volitiones cunctæ debent esse totidem perfectiones, totidem in perfectione gradus. Tandem fundamentalis adversariorum ratio quæstionem supponit, non solvit; si quæras enim ab iis cur illi actus non sint perfectivi, regerunt statim, quia liberi sunt et possunt esse aut non esse; si autem quæras cur in Deo possint esse aut non esse, reponunt quia non sunt perfectivi, sicque semper in circulo ludunt et intacta manet adhuc difficultas; ipsis quippe probandum manet, posse esse in Deo actus qui simul liberi sint et minimè perfectivi. Nemo quippe diffitetur quòd si sint in Deo actus liberi ad sensum adversariorum, ii non sunt perfectivi; sed quæstio est utrùm tales agnosci possint actus in Deo; porrò illud est quod præcisè supponunt, non probant sententiæ istius patroni; ergo hæc sententia rejicienda est.

Tertia ratio petitur ex notione divinæ immutabilitatis. Quo enim, quæso, jure restringitur ad acquisitionem aut amissionem alicujus perfectionis? Nonne ens intelligitur mutatum, cùm aliquid illud de novo intimè afficit, sive perficiatur ab illo, sive non? Sanè mutabilitas est potentia transeundi ab uno statu ad alium, quidquid tandem sit ille alius, sive melior, sive pejor, sive æqualis; ergo immutabilitas est impotentia suum realem mutandi statum; atqui per positionem aut non positionem actuum liberorum juxta adversariorum mentem, Deus transit ab uno ad alium; ergo verè mutatur, neque in uno eodemque reali semper fuit statu, aliquid realitatis acquisivit volendo, quo carebat antequàm vellet, ac proinde mutata tunc est illius entitas, crevit illa per volitionem; ergo tali sententiâ funditùs evertitur divina immutabilitas.

Hinc patet quàm incerta sint opinionis istius fundamenta; etenim ad duo reducuntur: primum, quòd libertatis exercitium fiat in Deo per actus voluntatis veros, reales, distinctos, intrinsecos et liberos; sccundum, quòd illi actus sint minimè perfectivi; sed utrumque supponitur, non probatur; utrumque di

« VorigeDoorgaan »