Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

1419

christiane sensu. Veteres enim flebræi tradunt malorum dæmonum principem, quem Sammaelem vocant, Evam ad peccandum perduxisse. Horum loca è scriptis hebræis collegit Eisenmenger (1). Certè Sap. 2, 24, dicitur: Invidià diaboli mors introivit in orbem terrarum; nempe peccatum ad quod primos parentes Eduxit diabolus induxerat; ibid. 10, de Adam legitur: < (sapientia) illum à delicto suo. Nec alia unquàm fait christianæ Ecclesiæ doctrina, quàm ipsa Christo et apostolis accepit. Etenim Christus, Jo. 8, 44, diabolum vocat homicidam ab initio, hanc scilicet ob causam; ita etiam Apostolus 2, Cor. 11, 3, ait serpentem Evam seduxisse astutià suâ. Hisee similia leguntur Apoc. 12, 9. Hæc omnia confirmantur III°, ex antiquæ traditionis vestigiis, quæ apud omnes gentes reperiuntur. Nec enim intra Judæorum et Christianorum fines hæc traditio sese continuit: antiquissimis enim temporibus, hanc traditionem inter mediæ et superioris Asiæ populos jamdiù fuisse pervulgatam patet ex doctrinâ zoroastrica de Ahriman malorum geniorum supremo serpentis specie induto, qui primos homines ad peccandum seduxit, ut habetur in Zendavestâ à Kleukero edito (2). Sic apud Græcos pariter diffusam fuisse liquet ex antiquissimis Promethei fabulis, et Herculis dccerpentis mala aurea ex arbore unâ cum serpente Ladon dicto ex arbore pendente, prout etiam visitur in numo Antonini Pii, quem Spanhemius edidit et illustravit (3); et in versibus Appollonii Rhodii describitur hic lapsus: tum apud Ægyptios, quod non obscurè eruitur ex celebri quodam monumento hieroglyphico, quod detexit inter ruinas veterum Thebarum Norden doctus Danus, qui Ægyptum invisit an. 1737 ac gallicè descripsit et lineari picturâ in ære referri curavit (4). Demùm quin alios sigillatim populos annu

(1) In op. Judaisinus detectus vol. 1, p. 822, seqq. Conf. etiam Reinh. Rus in Diss. de Serpente seductore non naturali, sed diabolo, Jen. 1712 et Zachar. Grapius in diss. de Tentatione Eva et Christi à diabolo in assumpto corpore, factà contra Balth. Bekkerum Rostoch 1712.

(2) Tom. 1, p. 25, et 3, p. 84 seqq.
(3) In notis ad Callimachum p. 670.

(4) Paris, 1795, tom. 2, p. 125, ubi inquit: ‹ Si je
ne ne trompe, il y est fait allusion à la chute d'Adam
et d'Eve. On y a représenté un arbre vert, à la droite
• duquel est un homme assis, tenant à la main droite
quelque instrument dont il semble vouloir se défen-
dre contre une petite figure ovale couverte de carac-
tères hieroglyphiques, qui lui présente une femme qui
est debout à la gauche de l'arbre, pendant que de
T'autre main il accepte ce qui lui est présenté. Der-
rière l'homme paraît une figure debout, la tête cou-
verte d'une mitre, et qui lui tend la main. › Hinc non
defuit, qui Mosaicam de origine mali narrationem è
monumento figuris hieroglyphicis inscripto haustam
existimaverit, ut Georg. Rosenmuller: in commentat.
Repertorio eichhorniano lit. bibl. et orient. p. 5, p. 158
seqq. inserta; sic G. Fr. Hezel Ueber die Quellen der
mosaischen Urgeschichte id est : De fontibus Mosaicæ
primigenia historia Lemgo 1780, p. 61 seqq., et Gamg.
in lib. Nysa, oder philosophisch historische Abhandl.
über Eleuteropolis 1790. Quorum sententias collegit et
exposuit Gabler in prolegomenis Archeol. eichhor-
nianæ, p. 2, vol. 1, p. 288 seqq. Vid. Car. Rosenmul-
ler Scholia in Gen. 3. Quidquid porrò sit de ejusmodi

meremus, rem conficimus testimonio et confessione ipsius increduli, nec propterea suspecti, qui sic generatim scribit: Casus hominis est fundamentum theo⚫logiæ omnium penè antiquorum populorum (1). ►

Alteram propositionis partem quæ ad jus spectat, seu ad gravitatem peccati primorum parentum, apertissimè Scriptura testatur; Eccli. enim 10, 14, dicitur: Initium superbiæ hominis apostatare à Deo, quoniam ab eo qui fecit illum, recessit cor ejus. Ex quibus patet primos parentes peccâsse superbiâ, quod ex promissis à serpente Evæ factis clariùs colligitur: Eritis sicut diì; peccâsse insuper inobedientiâ, recedendo à Deo ; quod pariter confirmatur tum ex verbis Genes. 3: Quia audist vocem uxoris tuæ, etc., tum ex Apostolo, Rom. 5, ubi peccatum Adæ vocat inobedientiam, et ex frequenti antithesi, quam ipse instituit inter Adæ inobedientiam et obedientiam Christi, ut Rom. 5, 19, et alibi; peccâsse, mulierem saltem, infidelitate, quia credidit potiùs diabolo dicenti : Nequaquàm moriemini, quàm Dev mortem comminanti; peccâsse contemptu Dei et ingratitudinis vitio, ut per se patet: Quæ certè omnia levia censeri non possunt. Crescit verò horum multiplicium peccatorum gravitas, tum ex facilitate præcepti, tum ex adnexâ pœnæ comminatione, de quibus disserit S. Augustinus (2). Hinc est quod Apostolus I. c. passim vocet peccatum Adæ prævaricationem atque delictum. Confirmatur denique peccati protoparentum gravitas ex illinc profluentibus pœnis, de quibus fusiùs agit Bellarminus (3).

Satis superque igitur constat, tum primos parentes mandatum sibi à Deo datum transgressos esse, tum ex ejus transgressione graviter peccâsse.

[ocr errors]

Difficultates.

1. Obj.: 1° Nondùm expositores inter sese conveniurt de sensu, quo tota illa Mosaicæ narrationis pars, cui doctrina de primi hominis lapsu innititur, accipienda sit; nihil certi proinde statui potest circa protoparentum peccatum. 2° Nec sanè cujusmodi pecca tum illud propriè fuerit, definiri potest: neque cur Deus, qui summè bonus est, istud tam severè ultus fuerit, quùm omnia in Mosaicâ narratione indicent

sententiâ, quam non probamus, ex eâ tamen colligitur pervagatum apud gentes antiquitùs lapsum protopa rentum ac veram historiam, non autem aut mythum aut visionem nobis Moysem retulisse.

His addi debent, quæ de antiquâ Sinensium traditione et characteribus historicis leguntur apud Windischmann op. cit. Phil. progressu historiæ mundi vol. 1, p. 1, sect. 1, Bonne 1827, p. 367, de imagine, seu effigie mulieris inter duas arbores consistentis, in quarum alterâ signum cœli reperitur, in alterâ verò signum peccati (apud grammaticos) fructus incogniti, quæ apertè produnt seductionem uxoris illius, qui ab iisdem Senensibus ib. vocatur communis archiparens, seu caput omnium hominum. Necnon quæ de eâdem traditione lapsus angelorum et primorum parentum apud Indos ib., p. 614-619 referuntur.

(1) Voltaire, Philosophie de l'hist., ch. 17.

(2) Op. imperfecti cont. Julian. lib. 3, n. 57, item, n. 65, et alibi passim.

(3) Lib. 3, de Amiss. Grat., c. 11, et lib. 14 de Civ. Dei, c. 12.

nonnisi de levissima culpâ agi et brevissimi temporis. Ergo. Resp. ad primum: Dist.: Interpretes seu expositores liberiores ac protestantes, conc.; interpretes verè catholici, nego. Quotquot enim verè catholici sunt neque novam Protestantium exegesim sectantur, sed Scripturam juxta Ecclesiæ et communem Patrum sensum exponunt, unanimiter consentiunt agnoscentes verum et grave peccatum in illâ Adami transgressione. Si qui verò singulares opiniones sectantur cirea modum, quo tale peccatum patratum est, et sinceros prudentioris exegeseos fontes fastidiunt ac in absurdâ labuntur, ipsi viderint. Nos ex constanti Judæorum, Christianorum ac omnium penè gentium traditione, atque ex clarissimis utriusque foederis biblicis documentis ostendimus de verâ bistoriâ agi in Mosaicâ narratione, et de diabolo sub veri serpentis larvă latente, non autem aut de aliquo mytho, philosophemate, ut nonnulli biblici neoterici contendunt, aut de allegoriâ, visione, aut somnio, ut nonnulli autumant (1), alioquin de factis omnibus hâc ratione reddi ratio fàcilè posset. Ad secundum, nego; diximus enim ex Apostolo, Adæ peccatum esse peccatum inobedientiæ, quod plura alia superiùs enumerata comitata sunt. Ex eodem Apostolo didicimus non levi, sed gravissimå culpâ protoparentes se commaculâsse, quam delictum et prævaricationem nominat idem Paulus, quamque proinde S. Augustinus ineffabiliter grande peccatum > vocat (2). Quare justissimè potuit Deus graviter in protoparentes animadvertere. Nec enim ex solo objecto culpæ gravitas aut levitas dimetienda est, sed præterea ex ejusdem peccati subjecto, intentione, fine, ac cæteris adjunctis omnibus, quæ illud comitantur.

II. Obj.: Si Mosaicæ narrationis cortici inhærendum esset, non pauca occurrerent, quæ vix, aut ne vix quidem cum Dei sapientià et bonitate conciliari queant. 1° Quis enim inprimis sibi persuadeat, Deum homini innocenti et justo ejusmodi præceptum dedisse, quo rem indifferentem ac omninò innocuam vetaret? Prætereà 2o nonne Deus, qui hominem in iis rerum adjunctis collocavit, in quibus ipsum diù consistere nolle præviderat, meritò peccati auctor dici posset? Iniquum 3° demùm videtur, Adamum eâdeni cum Evâ pœnâ mulctatum, cùm tamen ejusdem gravitatis erimine minimè teneretur. Ergo.- Resp.: Nego ant.: Ad primum, dico juxta communem Patrum sententiam, ideo Deum cjusmodi præceptum Adæ dedisse, tum ut ipse Deo ac Domino subjectum esse cognosceret ; tum ut virtutum exercendarum causam eidem suppeteret, præsertim obedientiæ (3). Ad secundum nego; (1) Ita Cajet. Comm. in Gen. in h. 1. quëm ex recentioribus secutus est lahn.

(2) Tum alibi, tum in Enchirid. cap. 26 et 27. (3) Conf. Petav. lib. 2, de Opif. c. 9, § 6. Pulchrè S. Jo. Chrys. hom. 16 in Gen. hâc similitudine Dei en primo homine agendi rationem exposuit, dùm usum illius fructus ei interdixit‹ Quemadmodùm, in<quit, munificus aliquis dominus ædes amplas et magnificas cuipiam fruendas concedens, non justum illarum pretium, sed exiguam ejus particulam vult accipere, ut et sibi dominii jus integrum servet, et usuarius iste certò sciat, non se ædis esse dominum,

Deus enim libero arbitrio et gratia protoparentes munierat si noluissent ipsi peccare, utique potuissent se à peccato continere. Cur verò Deus prævisum hunc lapsum permiserit?- Respondeo 1° cum S. Augustino: Altitudinem consilii ejus penetrare non possum, sed longè supra vires meas esse confiteor (1). » Respondeo prætereà cum eodem S. doctore quia et de pec<cante multa bona facere poterat, ordinans eum sc<cundùm moderamen justitiæ suæ, et quia nihil oberat Deo peccatum ejus; et sive non peccaret, mors nulla esset, sive quia peccavit, alii mortales de ejus pec<cato corriguntur. Nihil enim sie revocat homines à < peccato, quemadmodùm imminentis mortis cogitatio (2). His addo eamdem expostulationem fieri posse adversùs permissionem alterius cujuscumque peccati, et sic recidimus in quaestionem de permissione mali moralis, de quà consuli possunt, quæ suo loco disseruimus (3). Ad tertium, resp. nostrum non esse judicium ferre, uter graviùs peccaverit, Adamne scilicet, an uxor ejus, quùm hoc soli cordium inspectori Deo reservatum sit. Eos tamen quos curiositas tangit hujus solutionis, remittimus ad Bellarminum (4) cæterosque qui utriusque sententiæ patrocinatorum monumenta expenderunt.

CAPUT IV.

De peccati originalis propagatione.

Tota Christiana Religio duobus, ut ità dicam, cardinibus volvitur, peccati nempe originalis in omnes homines propagatione, et totius humani generis per Christum redemptione; magni proptereà interest hujus fidei dogmatis vindicias suscipere adversùs acerrimos hostes tum veteres tum recentiores, qui illud evertere conati sunt. Pelagiani omnium primi originalis peccati existentiam et propagationem adorti sunt. Sociniani post obscuros nonnullos alios hæreticos idem bellum adversùs catholicam hanc veritatem instaurarunt. Protestantes recentiores ferè omnes idem error invasit, adeò ut in nonnullis provinciis de hoc articulo etiam disputarc in ipsorum scholis vetitum sit (5). Neoterici biblici ac rationalistæ ad unum omnes inter obsoletas doctrinas eumdem articulum rejiciunt (6). Prius

‹ sed illius beneficio ac liberalitate utendum sese accepisse; sic Dominus noster, cùm quidquid aspectabile ‹ est, homini commisisset, eique tum in paradiso domicilium, tum ejus delicias ad fructum animi tribuisset ne paulatim animo in transversum abreptus ista ipsa, quæ oculis cernuntur, per se ac temerè esse crederet, et supra dignitatis suæ modulum de ipso senti<ret, unius illi usum arboris interdixit. › (1) Lib. 11, de Gen. ad litt., c. 4.

Lib. de Gen. cont. Manich. c. 28. (3) Tract. de Deo ejusque Attr. c. 2, prop. 3. (4) De amiss. grat. et statu peccati lib. 3, c. 9. (5) Conf. quæ attulimus in tract. de vera Relig., p. 2, prop. 1, p. 214, n. (b) de decreto emisso ab Ecclesia Genevensi, die 5 maii 1817, quo prohibetur ne quispiam in scholis agat de peccato originali.

(6) Ita Clericus, Hist. eccf. ad an. 180, §§ 30 et 34, et alibi passim. Wetstenius, Frid. Ammon, uterque Rosenmuller, Georgius scilicet et Carolus, etc., quibus accessit Potter, non indignus episcopi pistoriensis Scip. Ricci laudator et historicus in op. L'Esprit de

1

quàm veritatem fidei nostræ circa hunc articulum propugnemus, de more nonnulla præmittenda esse ducimus ad majorem dicendorum perspicuitatem.

I. Commisceri non debet dogma de existentiâ ac propagatione originalis noxæ cum ejusdem propagationis modo. Illud enim ad fidem pertinet, istud non item : circa hunc enim propagationis modum discrepant Catholicorum sententiæ.

II. Rursùm hæc eadem peccati originalis existentiæ controversia permisceri nequit cum quæstione de ejusdem peccati naturâ et essentiâ, circa quam, seculo 15, novatores turpiter errârunt, dùm originale peccatum vel in substantiâ aliquâ, vel in ipsâ concupiscentiâ, vel in aliquo actuali jugi peccato, quod ex fomite oritur, vel in actuali aliquâ pravâ cupiditate consistere autumârunt. Hæc enim aliaque ejusmodi non pauca, quùm jamdiù obsoleverint, non est cur in iis refelicndis immoremur. Eâdem de causâ antiquatas nonnullorum theologorum opiniones circa ejusdem peccati naturam non attingimus, cujusmodi sunt qui peccatum originale constituerunt in morbidâ quâdam animæ qualitate vel in ipsâ Adami inobedientià nobis imputata, de quibus consuli potest Bellarminus (1). Si qui sunt ex recentioribus theologis, inter Germanos præsertim, qui obsoletas quasdam sententias instaurare adnisi sunt, opportuno loco perstringemus

III. Meliùs agnosci non potest Ecclesiæ Catholicæ doctrina circa peccati originalis transfusionem et naturam, quàm ex canonibus concilii Tridentini sess. 5, quos proptereà hìc ex ordine subjicimus, ut indidem corollaria nonnulla colligamus, quæ viam pluribus difficultatibus præcidunt. Sunt autem : can. 1: Si quis non confitetur primum hominem Adam, cùm mandatum Dei in paradiso fuisset transgressus, statim sanctitatem et justitiam in quâ constitutus fuerat, Camisisse, incurrisseque per offensam prævaricationis ⚫ hujusmodi iram et indignationem Dei, atque ideò ⚫ mortem, quam anteà illi comminatus fuerat Deus et cum morte captivitatem sub ejus potestate, qui mortis deinde habuit imperium, hoc est, diaboli, totumque Adam per illam prævaricationis offensam, secundùm corpus et animam in deterius commutatum fuisse; anath. sit. Can. 2: ‹ Si quis Adæ prævari⚫cationem sibi soli, et non cjus propagini asserit nocuisse, et acceptam à Deo sanctitatem et justitiam, • quam perdidit, sibi soli, et non nobis etiam perdidisse, aut inquinatum illum per inobedientiæ peccatum, mortem et pœnas corporis tantùm in omne genus ‹ humanum transfudisse, non autem peccatum, quod ‹est mors animæ; anath. sit. › Can. 3 : ‹ Si quis hoc

l'Eglise, ou Considérations philosoph. et polit. sur l'hist. des conc. et des pontifes, tom. 2, p. 171, de quo Conf. cl. Mastrofini Rilievi su l'opera del sigr. de Polter. Roma 1826, c. 6. Ibi repetit Potter doctrinam de peccato originali ex reliquiis manicheismi, à quibus S. Augustinus se penitùs liberare non potuit, quùm sese convertit, ac propterca primus introduxit ejusmodi dogma in Ecclesiam.

(1) De amiss. Grat. et Statu peccati lib. 5, cap. 1, seqq. usque ad cap. 17.

Adæ peccatum, quod origine unum est, et propaga tione, non imitatione, transfusum omnibus inest ⚫ unicuique proprium... per aliud remedium asserit tolli, quàm per meritum..... J. C...........; anath. sit. Can. 4. Si quis parvulos recentes ab uteris matrum ⚫ baptizandos negat, etiamsi fuerint à baptizatis pa‹ rentibus orti, aut dicit in remissionem quidem pec(catorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati...; anath. sit. Can. 5. Si quis ‹ per J. C. D. N. gratiam, quæ in baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat, aut ‹ etiam asserit, non tolli totum id quod veram et pro‹ priam peccati rationem habet...; anath. sit. ›

[ocr errors]

Ex his igitur patet I. peccatum Adæ, quoad reatum culpa quem actio mala relinquit in animâ, donec deleatur, in omnes homines transfundi. II. Hunc reatum, in quo ratio, seu, ut scholæ loquuntur, formalitas peccati consistit, non aliud esse nisi mortem animæ ex Adami actione personali profectam ; ideòque naturam, seu essentiam rationemve peccati originalis, prout actionem dicit, esse ipsum peccatum Adæ, quatenùs caput erat totius humanæ naturæ, seu omnium hominum : que quidem actio physicè propria fuit solius Adæ : prout autem reatum dicit, non esse nisi privationem (non simplicem carentiam rei indebitæ) gratiæ sanctificantis et justitiæ, quæ nobis inesse deberet juxta ordinem à Deo constitutum, ex quâ privatione fit ut nos verè peccatores simus, filii iræ, Dei inimici et habitualiter, saltem negativè, à Deo aversi (1). III. Mortem, concupiscentiam, morbos, ad malum pronitatem, etc., non esse nisi peccati originalis effectus, appendices, seu pœnas.

Quibus præmissis, duo à nobis præstandá sunt : debemus scilicet ostendere tum ex Scripturâ, tum ex tra ditione peccati originalis (ità dicti, quòd à primâ generis humani origine descendit) in omnes homines propagationem : deinde adversùs incredulos, illosque qui eos sectantur, nihil habere hanc propagationem, quod recta rationi adversetur. Quùm verò de peccato agitur, dicam cum B. Augustino de B. Virgine Maria : Propter honorem Domini nullam prorsùs habere volo quæstionem. Inde enim scimus, quòd ei plus gratiæ collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quæ concipere, ac parere meruit eura <quem constat nullum habuisse peccatum (2). › In eamdem sententiam conc. Trid., sess. 5 declarat ‹non esse suæ intentionis comprehendere in decreto, ubi ⚫ de originali peccato agitur, beatam et immaculatam • Virginem Mariam, Dei genitricem. ›

(1) Conf. S. Th. 1-2, q. 82, a, ubi palàm profitetur: Sic ergo privatio originalis justitiæ, per quam voluntas subdebatur Deo, est formale in peccato originali. Sed hæc magis enucleata habentur inferiùs prop. 3.

[ocr errors]

(2) Lib. de Naturâ et Gratiâ, c. 36. Qui plura cupit de hoc argumento præter Bellarminum lib. 4, de Amiss. Grat. et Statu peccati c. 15; et Petavium de Incarnat. lib. 14, c. 2, consulat Ben. Plazza S. J. Causa immaculata conceptionis sanctissimæ matris Dei Mariæ D. N., vol. 1, in 4, Panormi 1747, qui hanc quæstionem ex omni parte declaravit.

PROPOSITIO PRIMA. - Peccatum originale, quod est mors animæ, in omnes Adæ posteros transfundi sacræ litteræ docent.

Cùm ea quæ minùs clara sunt, ab iis quæ sunt clariora lucem mutuari debeant, ideò ex novi Fœderis libris, in quibus longè apertiùs doctrina traditur transfusionis originariæ culpæ, probationes nostras desumimus, ut ex his quæ minùs apertè in vet. Test. de eodem peccato leguntur, majorem vim accipiant et luculentiùs determinetur sensus illorum textuum, qui ad rem præsentem faciunt. Urgemus itaque Apostoli verba Rom., 5, 12, ubi scribit : Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt; rursùm, v. 17: Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ ; et v. 19 Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem justi constituentur multi. Quare sibi semper constans Apostolus, 1 Cor. 15, 22: Sicut in Adam, inquit, omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Demùm aliis prætermissis, 2 Cor. 5, 14: Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus.

Quibus præmissis, sic pergimus: I. Apostolus in adductis locis loquitur de quodam peccato, per quod omnes homines facti sunt peccatores, ac proinde morti obnoxii: ex quo omnes peccaverunt, etc. Atqui ejusmodi peccatum non potest esse actuale, seu actuali uniuscujusque voluntate patratum, cùm etiam infantes sint morti obnoxii et sæpè moriantur antequàm quidpiam boni vel mali propriâ voluntate patrare potuerint. Ergo est peccatum originale. II. Ut ex iisdem testimoniis patet, Apostolus perpetuam antithesin instituit inter Adam et Christum, inter inobedientiam Adæ et obedientiam Christi, ac proinde affirmat nos constitui peccatores per Adam, justos per Christum : atqui nos verè et propriè in Christo et per Christum justi efficimur. Ergo verè et propriè in Adam et per Adam efficimur peccatores. III. Ex Apostolo non solùm nos vivificabimur per Christum quoad corpus per futuram resurrectionem, sed etiam nunc vivificamur per justificationem quoad animam : ergo non solùm quoad corpus in Adam et per Adam mortui sumus, sed etiam quoad animam per peccatum : atqui hoc peccatum ex dictis non potest esse actuale, crgo originale est.

Hæc autem non tantùm confirmantur ex repetitis illis vocibus: in quo omnes; in Adam omnes moriuntur; in omnes homines in condemnationem; sed præterea ex mente Apostoli, qui ostendere nititur per argumentum, ut vocant, ad hominem, adversùs Judæos, qui admittebant omnium hominum condemnationem ob unius Adæ peccatum, omnes homines justificari ob unius merita Christi, ut fatentur Michaelis (1), Rosen

(1) J. D. Michaelis, Introd. au Nouveau Test., 4" édit. traduite sur la troisième éd. avec une partic et notes de l'évêque de Pétersbourg, Lond. 1819, et des notes nouvelles de 1. 1. Chenevière, pasteur et prof. en théo

muller (1), Chr. Fr. Ammon (2), qui ostendunt Judæos in eâ fuisse opinione, peccatum Adami fuisse causam omnis moralis corruptionis omniumque calamitatum. Porrò ex Apostolo justificantur in Christo etiam infantes; ergo etiam infantes peccato obnoxii

nascuntur.

Atque hùc referuntur tum verba, Job 14, 4: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? Seu, prout Hebraicâ veritate leguntur : Quis dabit mundum ab immundo? Non unus etiamsi breves dies ejus (3); et juxta versionem Alex. : Nemo mundus à sorde nec infuns, cujus est unius diei vita super terram. Tum illa David Ps. 50, 7: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea; multò etiam clariùs in Hebr. textu dicitur: Ecce in iniquitate genitus sum et in peccatis peperit me mater mea (4). Quæ cùm dicta fuerint juxta receptam persuasionem de peccato Adami tanquàm causa omnium hominum condemnationis, ex confessione adversalogie à Genève, 1822, sect. 6, ubi docet, Judæos et gentiles fuisse destinatos ad immortalitatem et vitam per communem parentem Adamum, quem ipsi ut prototypum minimè delegerant; quòd si Deus voluit restituere immortalitatem per novum alterum caput fœderis spiritualis, id est, Christum, æquum erat ut Judæi et gentiles inter sese eos fructus dividerent, quos novus hic generis humani prototypus (rappresentante) allaturus erat. Ita hic A. sensum, cap. 5, ep. ad Rom. exponit.

(1) In schol. in nov. Test. in c. 5, ep. ad Rom., v 12, ubi hæc scribit: Summa totius sequentis disputationis, satis obscura, est hæc sicut omnes Adami posteri, non tantùm Judæi, sed etiam gentiles peccant, et miseri fiunt, ita omnes, non tantùm Judai, sed etiam gentiles per unum Christum consequi possunt remissionem peccatorum et felicitatem. Hæc est doctrina, à quâ probè distinguenda est argumentandi ratio quâ Paulus utitur (hæc enim rationalistis biblicis incommoda est). Disputat nempe cum Judeis ex concessis. Nam Judæi erant in eâ opinione, ‹ peccatum Adami fuisse causam omnis humanæ corruptionis moralis omnisque miseriæ. ›

(2) Eadem habet Christ. Fr. Ammonius Comm. de vestigiis theologiæ Judaicæ in epist. Pauli ad Rom. (in novis opusculis theologicis, Goett. 1803, 8, p. 63, seqq.); qui præterea per summam impietatem, quæ tamen valdè arridet Rosenmullero, statuit p. 74. Paulum Pharisæorum allegorematibus et interpretamentis midraschicis initiatum, in suâ ad Romanos epistola multas attulisse doctrinas rabbinicas, quibus dogmata christiana involveret, et sublimiora Messianismi, cùm allegorici, tum moralis placita animis Judæorum insinuaret. En, quò devenerint recentiores Protestantes, et quid sentiant de sacrorum scriptorum inspiratione !

מי יתן טהור מטמא לא אחד : אם חרוצים ימיו : (3) הן בעון חוללתי ובחטא יחמתני אמו:

(4) Hæc autem verba sic vertit Rosenmuller: En ego cum iniquitate genitus sum, et cum peccato (peccato inquinatum) fovit me mater mea. Ea deinde ita explanat Hæret in naturâ totâ meå jam inde ab ortu meo, et innata mihi pravitas. Quibus verbis ‹ judicem ad misericordiam flectere studet, ignoscendique peccati sui, si ex æquitate et clementiâ judicare velit, nonnihil adesse causæ asserit, quod infectâ per originis vitium naturâ, non mirum est, si peccata alia proferat ac germinet. Imò dicit vates se tunc etiam, cùm à matre conciperetur, uteroque gestaretur, peccato fuisse infectum... Hæc videntur ad speciem catholica, sed reipsà non exhibent nisi sensum Zwinglii.

riorum nostrorum patet non alium sensum subesse posse in his textibus, nisi infantes aliquâ immunditiâ, labe ac peccato pollatos concipi ac nasci, seu, quod idem est, Vetus Testamentum apprimè cohæret cum Novo circa doctrinam de peccati originalis propagatione, alioquin nulla ratione potuisset Apostolus Judæos perstringere de universali justificationis causâ per merita unius Christi, nisi pro certo sumpsisset ex Judæorum doctrinâ peccatum unius Adæ causam fuisse, cur genus humanum universum unam eamdemque condemnationem subierit.

:

Difficultates.

1. Obj. 1° Apostolus in locis prolatis, speciatim verò Rom. 5, vel loquitur de peccato actuali Adæ, qui cùm primus peccaverit omnium peccantium agmen ducit; unde peccatum cœpit esse inter homines, qui cùm labilis naturæ sint, sicut et Adam fuit, eum imitantur (1); vel 2° loquitur de peccato metonymicè sumplo, seu de peccati pœnâ et effectu, quia omnis infirmitatis humanæ causa et origo, ut ex experientiâ patet, peccata sunt, et sic noxa in omnes homines diffunditur, quia omnes peccatores deprehenduntur. Quod confirmatur ex verbis ex quo quibus utitur Apostolus, quæ juxta Erasmum et Clericum idem sonant ac quatenùs, quia, eò quòd omnes peccaverunt, seu peccare solent ideòque et poenas luere, quod pariter astenderunt Wetstenius, Varinus in h. 1. et Jacobus Vernetus (2). Ergo.-Resp.: Ad primum: Nego; nam

[ocr errors]

(1) Ita veteres pelagiani, deinde Zwinglius, demùm Rosenmuller cum aliis neotericis biblicis. Sic inter caeteros loquitur Rosenmuller: Nam sermo est de

Adamo, qui primus peccavit, et respicitur ad c. 1 et 12, ubi Paulus evicerat, Judæos et Gentiles esse p ♦ Яμxpría». Ibi verò sermo est de peccatis actualibus. • Peccatum εἰς τὸν κόσμον εἰσῆλθε invasit genus humanum, id est, cœpit esse inter homines. Similes formulæ sunt luxus invasit terram, provinciam aliquam; id est, cœpit esse in illà terra. Hanc &papтiav, seu peccandi consuetudinem et licentiam introductam esse dicit, de évò; άvůρúñov, per unum hominem Adamum, qui primus peccavit et oninium peccantium agmen ducít. Adamus nempe fuit labilis (naturâ ita comparatus, ut cupiditas facilè præponderare posset), et reverà lapsus est. Omnes ejus posteri sunt ejusdem naturæ, infirmi, laborant imperfectione morali. Non mirùm igitur, omnes variis modis peccâsse, et adhuc peccare Jo. 3, 6. Quomodò autem per Adamum peccatum invaserit genus humanum, an per neglectam educationem, vel mala exempla ; hoc non explicatur ab Apostolo.

(2) Ep particula causalis, inquit idem, tantumdem valet ac serɩ, quia, eò quòd, quandoquidem ut (2 Cor. 5. 4, Philip. 4, 10. Multa loca collegit Wet‹ stenius ad h. 1. Thomas magister: ép & άvtl Toû dióTI. , Varinus ap' ᾧ ἀντὶ τοῦ διότι λέγουσιν Αττικοί. Vulgata habet, in quo. Unde mirabiles ortæ sunt disputationes, quasi mens Apostoli fuisset, nos omnes in uno Adamo peccavisse, illiusque culpam nostram factam esse. Sed in latinitate minùs eleganter in quo (neut. gener.) sæpè sumitur pro cò quòd, quia, unde ipsa vulgata versio p' & nunc reddit, in quo Phil. 3, 12, nunc sicut Philip. 4, 10. Multa egregiè de hoc loco monuit Jacobus Vernetus (in selectis opusc. Genev. 1784, p. 268, seq.), cautè tamen legendus. H Η μαρτον • peccare solent, ut in aliis plerisque locis hujus epistolæ. Cæterùm benè monuit Erasmus ad v. 19, non de infantibus, sed de adultis, ut in totâ epistolâ, ita

qui primus peccatorum agmen ducit inter angelos est diabolus seu Satanas ; inter homines est Eva; aliunde verò Apostolus loquitur de eo peccato, per quod peccatores constituti sunt multi, sicut constituuntur justi multi in Christo, ideòque non per solam imitationem. Loquitur præterea, ut ex dictis constat, de eo peccato, per quod et infantes mortui sunt ac debent vivificari in Christo, quare omninò non possunt intelligi Apostoli verba de peccato imitationis. Ad secundum, nego; etenim si de peccato propriè dicto non loqueretur Apostolus, sed solùm de peccati pœnâ ct effectibus, plura absurdè dicta darentur in Apostoli verbis; sic cùm dicit et per peccatum mors, idem esset ac per mortem mors; el cùm persequitur ostendendo regnum mortis per regnum peccati, ostenderet regnum mortis per regnum mortis; qui sensus, quàm sit absonus, nemo non videt. Sed ex illo capite hæc expositio excluditur, quòd Apostolus semper comparet inter se condemnationem per Adam et justificationem per Chri stum, justificatio enim per Christum propria et intima est, ergo et condemnatio inducta per Adam.

Ad confirmationem autem petitam ex vocibus ex quo, respondeo cum cl. Muratorio, qui sic Clericum perstringit: Equidem expectabam ab homine cri

<tico aut veterum Græcorum auctoritatem, aut ra<tiones ex intimâ linguæ Græcæ peritiâ petitas, quibus hæc sua Paulini loci interpretatio confirmaretur. Sed ille unum nobis obtrudit Erasmum, virum certè in Græco sermone minimè hospitem, sed in quæstione de peccato originali planè Pelagianum, quique nihil non molitus est, ut in alium sensum hæc et superiora Apostoli verba invita detorqueret. Frasmi studium <hac in re infelicissimum alii castiga runt. Verùm quis <stylum Pauli vel leviter novit, qui non etiam didicerit

similes sermonis structuras duras in speciem, et <parùm (uti delicatis videtur) elegantes Apostolo esse ‹ familiares? Deinde Theophylactus, OEcumenius et alii procul dubio Græcæ linguæ peritissimi, & interpretantur, in quo Adamo. Quamobreın nisi qui ab ‹ anticipatis judiciis, turbidisque affectibus judicio uti < prohibetur, nemo alius hoc in loco memorâsset imperitiam Græci sermonis, eamque objecisset Augustino, verba ista cum Græcorum ipsorum consensu in quo interpretandi (1). ›

et hoc loco Paulum loqui. Ex his deprehendimus: 1° Quot progressus rationalismus inter Protestantes fecerit. 2° Quàm desciverint Protestantes hodierni à suorum majorum (hæresiarcharum nempe, qui sacrorum instauratores sese prædicabant) institutis, qui, ut videbimus, totum hominem etiam quoad essentialia per peccatum originale immutatum docuerunt. 3° quantùm verò hæ distent interpretationes à Pauli mente et scopo tum ex dictis, tum ex dicendis patebit.

(4) Lamindi Pritanii, de ingeniorum Moderatione, ed. Paris. 1716, lib. 3, c. l., p. 365.

Sed quoniam attulimus interpretationem, seu potiùs corruptionem sacræ Scripturæ Rosenmulleri aliorumque ejusdem farinæ hominum græcizantium, qui verba

, exponunt ex quo, et, perfrictâ fronte, omnem respuunt dubitationem ac dicunt illud, in quo, esse generis neutrius: tum vocem μapro» reddunt, peccare solent, præstat scriptorum Græcorum auctoritate istorum audaciam castigare. OEcumenius itaque in b. l.

« VorigeDoorgaan »