Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

133

lius qui filiationem habet, paternitatem secundùm propriam rationem habere nequit, repugnatque ut Filius sit et appelletur Pater.

Cave tamen ne înde inferas aliquid deesse perfectioni singularum personarum, si quidem etsi unaquæque persona careat perfectione relativà cæterarum, eam tamen æquivalenter continet; cùm, v. g., tam perficiatur filiatione Filius, quàm paternitate Pater. Nihil ergo perfectionis deest aut Filio, aut Patri. Insuper, quod cuilibet personæ deest ratione suæ personalitatis, illud idem ipsi competit ratione naturæ ; cùm enim identificentur in naturâ, hinc fit quòd unius perfectio sit quoque perfectio alterius per mirabilem et ineffabilem illam circuminsessionem de quâ tractant theologi ubi de mysterio sanctissimæ Trinitatis. ARTICULUS IV.

De Dei æternitate.

Ipso vel in limine paulisper nobis hærendum : duplex quippe æternitatis circumfertur notio. Illa vulgò definitur post Boetium : Interminabilis vitæ tota simul et perfecta possessio; ad nostra fermè usque tempora hæc viguit notio; verùm nonnulli, qui ordinariè subtiles Scoti partes sectantur, aliam protulêre æternitatis notionem, eaque ipsis dicitur duratio totius simul, curens principio et fine; utraque definitio exponenda, et assignandum unius ab alterâ discrimen.

Dicitur æternitas, juxta priorem notionem, 1° possessio, quia firma, quieta est constans et duratio; illud enim possidemus, quod firmiter, quod quietè habemus; 2° tota simul, per exclusionem successionis, sive à duratione, sive ab ente durante; à duratione quidem, quia est unicum velut punctum quod omnia sibi succedentia complectitur tempora; ab ente autem durante, quia nihil acquirit, deperdit nihil, nullatenùs mutatur nec in substantia entitate, nec in illius modis; hinc additur 3° perfecta, ut intelligatur in illo unico puncto omnia contineri, nihilque deesse; 4o tandem dicitur interminabilis vitæ, ad exclusionem tum intermiinitii tum finis; hoc enim importat vox hæc, nabilis, quæ neque ante, neque retrò aliquem admittit terminum.

Igitur juxta hanc notionem æternitas est entis semper existentis et summè immutabilis sine successione duratio; indè habetur illius discrepantia tùm à tempore, tùm ab ævo. Tempus enim est duratio entis in substantiâ etiam mutabilis, quod initium agnoscit et finem; talis est variarum corporis specierum duratio; ævum autem duratio est entis immutabilis quoad substantiam, sub ratione modorum verè mutabilis, quod initium habuit, sed finem non est habiturum. Talis est omnium duratio spirituum, forsan et materiæ à suis independenter formis consideratæ.

Secundùm posteriorem notionem æternitas dicitur 1° duratio, hoc est, permanentia rei in suo esse; 2° tomitius simul, quia ens æternum nusquàm augetur, nuitur nusquàm, in quolibet suæ durationis instanti unde ætersemper idem, æquè semper perfectum; Ditas conveniens ratione successionis cum ævo et tempore, differt ab illis, quia in ævo et tempore entia mu

tabilia sunt, secùs ens æternum. Postremò additur, carens principio et fine; et exinde aliud exsurgit discri. men à tempore et ævo; hoc enim principium habet, illud verò et principium habet et finem.

Consentiunt ergo utriusque definitionis defensores in eo quòd æternitas nec initium nec finem habeat, et ens æternum nulli sit obnoxium mutationi, saltem in substantià et perfectionibus: differunt porrò in co quòd sectatores prioris notionis nullam admittant in illâ duratione successionem, è contrario verò posterioris defensores velint omnem durationem etiam æternam, esse successivam, ita ut in illâ plura distinguantur instantia, agnoscanturque prius et posterius. Hinc dissidium. Subtilem et obscuram maximè quæstionem premere silentio forsan satis esset. Quid enim sit tempus? quid duratio rei? per quid intelligatur in suo esse permanere? respondet alicubi S. Aug. quòd si non interrogetur, illud apprimè sciat, sed suam fateri cogitur ignorantiam, si exacta illius efflagitetur notio. Mori tamen obsequendum nobis est ; idircò triplici expendemus conclusione, an Deus sit æternus? an illius æternitas successiva sit? an tandem solus æternitate potiatur? Sit igitur.

CONCLUSIO I. Deus æternus est.

Probatur: 1° ex Script. Deuter. 32: Vivo ego in æternum. Psal. 9: Dominus in æternum permanet; et Psal. 101: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Ex his et innumeris aliis textibus quos recensere sicut facillimum ita et supervacaneum foret, constat æternitatem de Deo dici, eamque immutabilitatis comitem exhibet Psaltes regius; ergo Deus est æternus; nihil quippe vetat quominùs juxta litteræ corticem premantur hi Scripturarum textus. 2o Idem evincitur ex traditione quam habemus, tum ex concil. Later. IV, cap. Firmiter; tum ex symbolo sub nomine S. Athanasii; tum ex SS. PP. consensu, quorum mox auctoritates recensebimus. lis omnibus in locis clara et aperta est æternitatis Dei confessio; ergo, etc. 3o Ex ratione: Deus est ens à se, vi suæ possibilitatis cxistens; sed semper fuit possibilis; ergo extitit semper, et sicut illius possibilitas nusquàm incœpit, nusquàm desinet, ita et illius existentia. Deinde si non fuisset æternus, accepisset existentiam ab alio : à quo autem? cùm sit independens et cuilibet præexistens enti; ergo est æternus.

Dices: Deus Dan. 7 appellatur Antiquus dierum, Apocal. 1, dicitur qui est, qui erat, et qui venturus est; tandem plures Del actiones designantur ut futuræ aut Respondeo, his præteritæ; ergo æternus non est. loquendi modis nostram argui mentis infirmitatem, divinam verò æternitatem nullatenùs lædi, neque enim de hâc summâ perfectione valemus loqui nisi per ordinem ad tempus, qui cæcutimus cùm de evolvendo agitur infinito. Dicitur ergo Deus Antiquus dierum, non quòd sit confectus senio, sed quòd diebus et tempori cuilibet præexistat. Quæ in objectione adduntur, probarent ad summum dari in æternitate successiosed banc æternitatem non destruerent. Cæterùm appellatur Deus Qui est, etc., quia has temporis diffe

nem,

rentias in suâ complectitur æternitate; et actiones illius futuræ dicuntur et præteritæ, ratione non principii effectivi et operantis, sed suorum ratione terminorum qui aut incipiunt esse aut desinunt.

[ocr errors]

CONCLUSIO II. Eternitas Dei nullam admittit successionem. Probatur 1° ex mox recensitis Scripturæ testimoniis, ea quippe innuunt Deum ita esse æternum, ut non solùm initio careat et fine, sed etiam ut semper idem sit ac maneat: atqui istud dici non potest de ente cui novum jugiter advenit instans, atque vetus perit; tunc enim intelligitur perpetuæ mutationi obnoxium, ergo, etc. 2o Ex SS. PP. S. Greg. Naz. orat 38 Deus, inquit, ut rectiùs loquar, semper est, nam erat et erit, hujus temporis fluxæ caducæque naturæ segmenta sunt. S. Aug. de verå Relig. c. 49: In æternitate nulla spatia temporis cerno, quia spatia temporis præteritis et futuris motibus constant. Nihil autem præterit in æterno, etnihil futurum est ; et 1. 9 Confess. c. 10: Fuisse et futurum esse non est in eâ (æternitate) sed esse solùm. S. Ansel. in Prosologio: Nec tu habes partes, nec tua æternitas........ sed ubique totus es, et æternitas tua tota est semper. A cæteris supersedere vacat, hæc præ aliis selegimus testimonia, quia in iis expressiùs occluditur adversariorum evasio. Neque enim illis in locis æternitas dicitur tota simul, præcisè quia Deus in perfectionibus immutabilis est, et simul totus; sed hic excluditur in æternitate ipsâ successio, ut ait S. Anselm., ita ut nullas illa habeat partes, ac proinde nec plura instantia arcentur ab ipsâ temporis segmenta, seu fluentia instantia, arcentur præteriti et futuri motus; ergo et quævis successio quæ sine momentorum et instantium motu non intelligitur. Adde hanc camdem fuisse Platonicorum de æternitate notionem; horum autem in quæstione quæ tota videtur esse juris metaphysici, non infimi ponderis est auctoritas. 3° ex ratione. Primò successio importat prius et posterius ; sed quod importat prius et posterius, illud exigit iniibi tium: namque ubi admittitur prius et posterius, intelligitur numerus, ibi est et additio; atqui sine initio numerus non habetur, et in infinito additio est impossibilis; ergo ubi est prius et posterius, ibi est initium, ibi infinitum repugnat; ergo et æternitas. Secundò incipere esse est quid perfectionis; ergo perfectivum quoque est permanere in esse seu in existentià: sed si permanentia in existentià est quid perfectivum, eò major erit perfectio, quò major permanentia fuerit; ergo tot gradus illi addentur perfectioni, quot addentur permanentiæ, instantia, ac proinde si æternitas sit successiva, Deus jugiter novos acquirit perfectionis gradus, quod repugnat: ergo repugnat quoque in æternitate successio. Tertiò æternitas est duratio entis immutabilis, duratio autem est entis permanens existentia; permanens verò existentia entis, est ipsum ens constanter extra nihilum existens; uno verbo, duratio sequitur conditionem entis cujus est duratio; et æternitas est ipsummet ens immutabiliter existens; sed ens immutabiliter existens nullam noscit et experitur successionem et mutationem ; ergo nec æternitas.

:

Dices 1° In eâ duratione partes sunt et successio, quæ secundùm aliquam sui partem tempori respondet, et secundùm alteram illud excedit : atqui talis est æternitas; ergo, etc. - Respondeo : Durationem Dei ex nostrå metiri non debemus; jugi in motu positi opinamur cuncta moveri : sic qui secundo feruntur flumine littus moveri existimant. Eternitas, velut immota rupes prætereuntes inter aquas, existit fluentia inter tempora centrum est, cujus circumferentiam sensim sine sensu, gradatim efformant ac describunt præteritum, præsens et futurum; et centrum illud unicum ac indivisibile variis circumferentiæ fluentis partibus correspondet; haud aliter æternitas variis temporum spatiis. Unde distinguo maj.: In eâ duratione partes sunt virtuales, concedo; reales, nego: æternitas simplex et sine fluxu, caducis temporum partibus ratione suæ immutabilitatis et excellentiæ correspondet; hinc in illâ intelliguntur partes virtuales, quibus tempus præsens adæquat et excedit. Sic centrum de quo mox diccbamus, existit priusquàm circumferentia describatur; novas, dùm linea formatur, acquirit relationes pro variis linea punctis, singulis correspondet, cùm ipsum sit punctum unicum. Hæc accurata est æternitatis notio, existit ante tempora, dùm incipiunt illa, incipit describi circumferentia, dùm fluunt præteritum, præsens et futurum, singula ponuntur circumferentia puncta, singulis correspondet æternitas velut centrum. Hinc fluxus, partes, successio intelliguntur in circumferentiâ, hoc est, in temporum spatio; nihil tale reperitur in centro seu in æterni

tate.

[ocr errors]

Instabis: Si æternitas est tota simul, tempora quibus coexistit sunt quoque simul tota, atqui hoc absurdum est; ergo, etc. - Respondeo: Nego maj.; tempora sibi succedunt, immota manet æternitas est ergo illa, fluentibus temporum partibus, tota simul; describatur, immoto centro, circumferentia flucntibus punctis, vix positis et jam evanescentibus, jam habebitur vera relationis æternitatis ad temporum sp2tia notio.

Dices 2o Duratio, ut duratio est, ex pluribus coalescit instantibus, plura in suo conceptu essentialiter importat instantia; atqui æternitas duratio Dei est; ergo, etc.-Respondeo: Dist. maj.: Duratio rei temporanex et mutabilis, concedo; duratio rei æternæ, nego; in hoc errant adversarii, quòd notionem durationis ex tempore sumant; unde ad æternitatem referunt quæ tempori sunt propria: haud aliter ratiocinantur, quàm qui notionem circumferentia centro applicarent, vellentque illud pluribus resultare ex punctis, quia illa sine repetitis punctis esse nequit ; est ergo æternitas duratio Dei, sed similis enti cujus est duratic, hoc est, simplex, immutabilis, nihil acquirens, deperdens nihil, totaque simul.

[ocr errors]

Instabis: Si tota est simul æternitas, omnia illius instantia debent existere in eodem instanti: absurdum consequens; ergo et antecedens. Respondeo : Nego maj., tanquàm de falso supponente; supponit enim plura esse instantia in æternitate. Anni tui, ai

[ocr errors]

cebat S. Aug. Deum alloquens 1. 11 Confess. c. 13, nec eunt, nec veniunt, ut omnes veniant. Anni tui omnes simul stant, quoniam stant; igitur unicum est instans, æternitas, sicut centrum circuli unicum est punctum. Instabis Ergo creatura existens per unum momentum est æterna; nam illud æternum est quod unà existit cum totâ æternitate; atqui in nostrâ sententiâ creatura existens per unum momentum, cum totâ æternitate existeret; ergo, etc. Respondeo Nego sequelam; ad probat. distinguo: Cum totâ, sive realiter, sive virtualiter, sumptâ æternitate, concedo maj.; cum totâ realiter tantùm sumptâ æternitate, nego; creatura existens per unum momentum unico correspondet respectui puncti æternitatis, in quà infiniti sunt respectus, infinitis correspondentes temporum punctis possibilibus sibique succedentibus; ut autem creatura illa foret æterna, singulis correspondere deberet æternitatis respectibus, eadem semper est difficultas, quia semper idem est error, notionem transitoriæ durationis, durationi æternæ applicans. CONCLUSIO III. Deus solus est æternus. Probatur: Quæstio non est de facto; constat enim ex Scripturis, traditione, sapientûm consensu, et novitatis characteribus qui in mundo discernuntur, Deum solum æternitate potiri, sed quæstio est de possibili, utrùm scilicet aliqua creatura possit esse æterna : æternitas autem, ut vidimus supra, duo importat, 1° immutabilitatem entis cui competit, 2° durationem initio et fine carentem; atqui hæc duo soli Deo convenire queunt. 1° Solus Deus est in se immutabilis : creatura enim semper perfici potest, semper dependens, de suarum gradibus perfectionum potest deperdere, jugi posita in fluxu nova semper acquirit instantia, amittit vetera, mutat notiones et ideas, voluntates et consilia; ergo prima et potissima dos æternitatis ipsi repugnat. Hinc SS. PP. asserunt æternitatem esse Deo quàm maximè propriam. Sic S. Ambr. ait in Ps. 43: Nihil tam proprium Dei, quàm semper esse, et Tertull. contra Hermogenem c. 4: Quis, inquit, alius Dei census, quàm æternitas...; hoc si Dei est proprium, solius Dei erit cujus est proprium; tandem quotquot ex illis contra Arianos disputârunt, omnes uno ore asseruerunt, quòd, probatà semel Filii æternitate, probata quoque erat illius divinitas. Unde 2° constat durationem creaturæ non posse carere initio: etenim primò illud tradunt SS. PP.; ita S. Aug. 1.8 de Genes. ad litt. : Omninò incommutabilis est illa natura Trinitatis, et ob hoc ita æternum, ut ei coæternum aliquid esse non possit. S. Damasc. 1. de Fide c. 8: Rei natura non patitur, ut quod ex non esse ad esse deducitur, coæternum ei sit quod sine principio et semper est. Secundò omne quod Deus non est, est ens contingens; ergo ex nihilo producitur; sed quod ex nihilo producitur, non potest esse æternum: nam quod æternum est, semper fuit; quod autem ex nihilo producitur, aliquando non erat: neque enim, ut ait Richardus à S. Victore lib. 2 de Trin. c. 1, de nihilo fieri non potuit, qui nunquàm nihil fuit; ergo quod fit de nihilo aliquando non erat; hoc rei natura exigit,

TH. VII.

teste S. Damasc., ac proinde illud æternum esse non potest. Tertiò omne quod à Deo distinguitur mutabile est: sed quod mutabile est non potest esse æternum, tum quia, ut ait S. Aug. 1. 83 Quæst., quæst. 19, quod commutabile est, tempori obnoxium est...; quod enim mutatur, non manet; quod non manet, non est æternum; tum quia, ut diximus, duratio sequitur conditionem entis cujus est duratio; ergo in ente mutabili æternitas foret successiva, sed successio repugnat æternitati, quæ excludit initium atque prius et posterius ; ergo, etc. Quartò in æternâ creaturarum duratione infinita nunc fluxissent instantia, ut patet, nec tamen infinita forent, cùm nova semper adderentur; infinito autem nihil addi potest...; deinde quomodò possent novi nunc existere homines? neque enim possunt oriri nisi post elapsum tempus infinitum; sed tempus infinitum non potest esse elapsum; namque infinitum exhauriri non potest; ergo, etc.

Dices: Creatura est ab æterno possibilis, Deus ab æterno omnipotens, et effectus potest esse causæ coævus; ergo ex nullâ parte repugnat creatura æterna. -Respondeo: Dist. : Ab æterno possibilis pro tempore, concedo; pro æterno, nego. Hinc effectus potest esse causæ temporaneæ coævus, concedo; causæ æternæ, nego. Deus ab æterno omnipotens, creaturam ab æterno valuit producere, sed eo moɖɔ quo ea possibilis erat. Porrò rei natura non patitur, ut creatura quæ producitur ex nihilo, ab æterno producatur, quia quod æternum est, nunquàm nihil fuit; et quod nunquàm nihil fuit, de nihilo fieri non potuit. Repugnat igitur effectum causæ æternæ esse coævum, quia de naturâ effectûs est, ut incipiat esse; initium autem quodvis ab æternitate excluditur.

Instabis Creatura produci potuit priùs et priùs semper, imò ante quodlibet tempus; ergo ab æterno. -Respondco: Distinguo: Priùs et priùs, id est, quolibet dato puncto, potuit adhuc priùs produci et ante quodlibet fixum ac determinatum tempus, concedo, priùs et priùs per exclusionem cujuslibet temporis et initii, nego. Nullum est datum temporis punctum, ante quod creatura non potuerit accipere existentiam; sed ubi cam accipiet, erit temporis initium, non æternitas quæ initio caret.

ARTICULUS V.

De Dei immensitate.

Immensitas, diffusio est substantiæ per infinita spatia, quæ ea pervadit, penetrat, ipsisque intimè præsens adest. Deus autem dici potest immensus, vel ratione scientiæ, quâ omnia cognoscit, vel ratione potentiæ, quâ conservat omnia et in iis operatur, vel tandem ratione naturæ et substantiæ, quà rebus omnibus præsens esset; de duplici primâ dicemus alibi, de postremâ nunc agendum.

Triplici distincto paragrapho, quas hic agitare solent theologi, expendemus quæstiones. Videbimus 1° an Deus sit immensus; 2° per quid sit immensus; 3° an sit extra mundum.

5

§ 1. An Deus sit immensus.

Errârunt pagani qui deos idolis, templis, cœlo tenebant affixos; Stoici, qui mundo volebant assidere supremum numen, ut suæ assidet rotæ figulus; Platonici, qui Deum mundo includebant ut nauta in navi continetur; Judæi et Samaritani, qui in templo Jerosolymitano aut in Garizim templo coarctabant, testibus S. Hieronymo et Hilario; Gnostici Manichæique, de quibus SS. Iræneus, Augustinus, etc., et Sociniani, cum Episcopio, Vorstio, etc., qui substantialem Dei præsentiam negant ubique diffusam; iis adduntur Erasmus et Augustinus Steuchus Eugubinus, non ignobilis alioqui theologus. Gassendistæ, duce Epicuro, spatium aliquod, magnum, inane distinguunt à materiâ et Deo, non negant ii immensam divinæ substantiæ diffusionem, sed illi præsupponi volunt inane illud spatium, necessarium, immensum, merė tamen negativum, hoc est, plus adhuc rationi repugnans, quàm blandiens imaginationi.

Quidquid sit, facilior intellectu foret quæstio, si constaret nobis de naturâ loci et de modo quo spiritus locum occupat. Verùm, cùm ignoremus quid sit, quove modo locum teneat spiritus, hìc cuncta obscura sunt. Diligenter verò cum doctissimo Petavio 1. 3 de Deo, cap. 7, n. 5, observandum in quo hic dogma catholicum, à quo citra hæresim recedere nefas, consistat. Ut ne temerè, inquit, statim hæresis inscribatur iis, qui Deum ubique esse negent, videndum priùs quo id sensu faciant, potest enim subesse duplex. Nam si eò illud affirmant, quòd rem nullam spiritalem substantiâ sua esse in loco putant, sed actione solâ, quod de angelis ac spiritibus etiam creatis, theologi veteres, ac post eos S. Thomas ejusque discipuli sentiunt, ut alibi dicemus (lib. 1 de Angel. cap. 10), reprehendendi non sunt; certè fidei ad causam trahenda res non erit. Sin ideò defendunt, quòd vel tolam, quàm latè patet, universalitatem rerum occupari ab illius substantià non credunt, vel ab quibusdam ob fæditatem ac turpitudinem eximunt, atque, ut verbo dicam, si alicubi esse substantiam Dei, velut in cœlo statuunt, alibi non esse docent; quæ Vorstii et eorum quos paulò ante notavi sententia fuit ; manifestæ hæresis tenentur. Hæc doctissimus Petavius.

CONCLUSIO. Deus est immensus, id est, ubique substantialiter præsens.

Probatur; 1° ex Scripturis. Deut. 4: Scito ergo hodiè..., quòd Dominus ipse sit Deus in cœlo sursum, et in terrâ deorsùm. Baruc.5: Magnus est, et non habet finem, excelsus et immensus. Job. 11: Excelsior cœlo cst..., profundior inferno..., longior terrâ..., et latior mari. Jerem. 35: Numquid non cælum et terram ego impleo? dicit Dominus. Psal. 138: Quò ibo à Spiritu tuo? et quò à facie tuâ fugiam? si ascendero in cœlum, tu illic es, si descendero in infernum, ades? Act. 17 : Non longè est ab unoquoque nostrùm ; in ipso enim vivimus, et movenur, et sumus. Ex his sic arguo: Ille verè est ubique substantialiter præsens, qui dicitur immensus, cœlum et terram implens, suâ excedens diffusione materiæ extensionem, in quo vita et motus

et existentia cæteris competunt entibus: atqui talis est Deus; ergo, etc. Neque hæc loca de solà scientiæ et virtutis præsentiâ exponi possunt : nullus enim fermè est ex allatis textus qui substantialem præsentiam non demonstret, aut saltem innuat. Evanescunt igitur Socinianorum effugia; adeò cuncta replet Deus, ut non tam sit in omnibus, quàm omnia sunt in illo.

2° Ex SS. PP. S. Cyprian. : Dei templum, inquit, totus est mundus... Deus enim est totus ubique diffusus. S. Clemens Alex. lib. 7 Stromatum, probum virum describens, ait: Ejusmodi est, cui persuasum est Deum ubique adesse, non autem certis ac definitis locis esse conclusum. SS. Athanasius, Basilius cæterique Patres contra Arianos et Macedonianos disputantes, probant divinitatem Filii et Spiritûs sancti ex eorum diffusione. S. Athan. Epist. ad Serap. ait : Ubique est Filius...; creaturæ sunt in locis distinctis. S. Basil. in c. 1 Joan. dicit: Quòcumque spiritu pervaseris, idipsum reperies Deo plenum, ubique simul extensam hypostasim Filii reperies. S. Chrysost. in Psal. 112: Deus, inquit, non tanquàm aliquis in cœlo conclusus, eminùs videt quæ sunt in terrâ; sed ubique præsens et omnibus assistens. Tandem, ut cæteros sileamus, S. Aug. epist. 57 ait : Est Deus per cuncta diffusus... substantialiter Deus est ubique diffusus...; unde fatendum est ubique esse Deum per divinitatis præsentiam.

Ibi substantiæ divinæ immensitas ac ubique diffusio apertis habetur verbis. Nihil igitur mirum, si Lateranensis IV synodus in suâ fidei Professione, firmiter, se Deum credere profitetur immensum; ipsi præiverat Lateran. I, sub Martino I, dicens, Christum circumscriptum esse secundùm corpus, incircumscriptum secundùm divinitatem.

3° Idem ratione probatur: Deus vel alicubi est, vel nullibi; si nullibi, ergo non est; si alicubi, vel ubique diffunditur, et est immensus, vel alicui adstringitur loco; si loco coarctetur, vel liberè, vel necessariò; si primum, ergo mutare locum spontè potest, quod repugnat innatæ et summæ immutabilitati; si secundum, cur uni, quæso, loco, potiùs quàm alteri? Unde erit hæc necessitas? Unde connexio necessitatis existendi cum hoc potiùs quàm altero? Ergo nulli coarctatur spatio, èt tamen in illo est; ergo ubique reperitur. Et certè immensitas vera est perfectio, Deus autem est ens summè perfectum, quo nihil melius esse aut cogitari potest; ergo Deus est immensus.

Dices 1° Tria dicit Scriptura quæ Dei immensitati adversantur: 1° Asserit quòd Deus sit in cœlo, et ita sit, ut non habitet in terrâ ; sic Isai. 66 : Cœlum sedes mea, et Psal. 113: Cœlum cœli Domino, terram autem dedit filiis hominum; 2° motus localis Deo tribuitur; ita Genes. 11: Descendit Dominus ut videret civitatem et turrim; 3° justorum hæc proprietas est, ut Deus in ipsis habitet. Joan. 14: Ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus ; ergo, etc.-Respondeo: Nego ant.; hæc enim tria immensitati nen opponuntur: primum quidem quia Deus in cœlo esse dicitur, quòd is locus, ait S. Damasc. 1. 1 de Fide c. 13, uberioris ipsius operationis et gratiæ particeps est; et sic ir

cœlo est, inquit S. Bern. serm. 1 in Ps., ut ad ejus comparationem nec esse videatur in terris? Scilicet quamvis, ut constat ex probationibus, Deus sit ubique, attamen cœlo magis censetur præsens, quia ibi peculiariùs majestatem, benignitatem, potentiam ostendit; cœlum enim propria sedes est gloriæ Dei; terra autem dicitur filiis hominum derelicta, quia ibi gloriam appetunt homines, et quia humilitatis sensus ex inferiori, quem habitant, loco concipere debent. Præterea, Deus dicitur descendere, ascendere, recedere, accedere, etc., metaphoricè non propriè, nempe dùm munera beneficentiæ largitur, accedit; recedit autem, si ea neget; ascendit, dùm superbos deprimit; descendit, dùm curam infirmitatis nostræ gerit, internos humani cordis sensus quasi inquirens. Vide, ait S. Aug. Serm. 70 de Tempore, ne ascensionem, et descensionem localem sentias. Indignum est hoc de incorporeâ et ubique totâ sentire substantiâ : sed descendere dicitur Deus, quando curam humanæ fragilitatis habere dignatur. Insuper, justis Deus inest speciali et nobiliori ratione: Fatendum est, aiebat S. Aug. epist. 187, ubique esse Deum per divinitatis præsentiam, sed non ubique per inhabitationis gratiam.

Instabis: Ergo Deus est in dæmonibus, in sordibus: sed hoc absurdum est; ergo, etc.-Respondeo: Nego min.; est in dæmonibus, inquit S. Aug. 1. 7 de Civ. Dei c. 3, præsente potentiâ, non absente naturâ; non magis sordibus inquinatur, quàm sol dùm eas luce suâ perlustrat; et hæc objectio ita frivola est, ait Hugo Victor., ut nec responsione digna sit.

Dices 2o Ex SS. PP. nonnulli sunt qui divinam negant immensitatem. Tatianus et S. Clem. Alex. 1. 5 Strom., asserunt Deum non permeare materiam ; S. Chrysost., S. August., docent Deum nullibi esse; Lactantius illum in cœlo residentem tradit, ut animam in cerebro; tandem S. Greg. Nyss., S. Aug., S. Damasc., Deum volunt esse in loco tantùm per operationem; ergo, etc. Respondeo ad singula : 1° Tatianus et Clem. Alex. hic Stoicos impugnant, qui Deum velut ingentem mundi animam, quæ materiam permearet, exhibebant; unde asserunt Patres Deum non animare materiam, sed illius duntaxat esse effectorem. 2° Dicunt PP. Deum nullibi esse per exclusionem modi quo corpora loco insunt; non verò ad excludendam substantialem illius præsentiam, sed modo perfectiori; hanc esse mentem S. Augustini, constat ex omnibus textibus jam relatis. 3° De Lactantio non una est sententia opinantur aliqui eum hac in re errâsse; vindicatur ab aliis, idque satis æquè; etenim eò loci non tractat de modo quo Deus est in loco, sed solùm expendit animæ locum, eamque reponit in cerebro, sicut Deus est in cœlo, quod de quodam specialiori inhabitandi modo benignè exponi potest; imò paulò post verba objecta, Lactantius ait quòd divina mens per universas mundi partes intenta discurrat..... ubique præsens, ubique diffusa. 4° Modus iste loquendi Patrum quòd Deus sit in loco tantum per operationem, ab illis fuit usurpatus ad excludendum modum quo corpora locum occupent, co

[ocr errors]

circumscripta; sanè nisi mos invaluisset dicendi Deum esse in loco, rectiùs diceretur locum esse in Deo, aut Deum suum sibi esse locum, ut loquitur S. Damase., quia nullo circumscribitur loco, ac finitur.

Dices 3° Deus non potest dici immensus, quin dicatur extensus; sed repugnat Deum esse extensum, et ubi de Deo agitur, satius foret hanc extensionis vocem silere; ergo, etc.- Respondeo: Dist. maj.: Quin dicatur extensus aut realiter aut virtualiter, concedo; realiter, nego. Ubi enim de Dei extensione ac diffusione agitur, carnali, inquit, S. Aug. Epist. 18, resistendum est cogitationi, et mens à corporis sensibus est avocanda. Rationem addit S. doctor, dicens quòd, Deus est per cuncta diffusus..., non per spatia locorum, quasi malè diffusa, ita ut in dimidio munai corpore sit dimidius, et in alio dimidio dimidius, atque ita per totum totus; sedet in solo cœlo totus, et in solâ terrâ totus, et nullo contentus loco, sed in se ipso ubique totus. Ilic describitur, quantùm ab infirmitate humanâ describi potest, extensio hæc virtualis, quæ spiritibus competit, et maximè Dei propria est. Deus totus est in cœlo, totus in terrâ, in se ipso ubique totus; appelletur is existendi modus, extensio, aut diffusio ut à S. Aug. nominatur, vocibus diversis cadem habebitur notio.

Instabis: Ergo Deus verè extensus est, extensione spirituum, quæ consistit in positione totius substantia extra et juxta totam substantiam; ac proinde in extensione divinâ plures sunt realiter partes, eæque tot sunt, quot repetitiones (si ita loqui fas est) divinæ substantiæ, aliæ extra alias.

Respondeo Ad illius solutionem objectionis quædam requirerentur notiones, quæ nos prorsùs latent: 1° quid est locus? an distinguatur à substantiis quibuslibet quæ loco inesse dicuntur? si, ut opinantur plurimi, sit divinæ substantiæ immensitas, hoc est, ipsamet divina substantia, nulla erit admittenda illius repetitio; 2° quo modo locum occupant spiritus? si per partes, jam simplices non sunt; si per totius substantiæ repetitionem, ergo multiplex est una eademque substantia, aut reproductio naturaliter existit. Certè locum non posse à quâlibet substantiâ etiam divinâ esse distinctum ipsisque præsuppositum, suadet, quin et demonstrat ratio; restat igitur ut sit ipsa Dei substantia; hanc infinities repeti extra se totam, sine sui multiplicatione, non admittit animus; ergo substantia est maximè simplex, sibi locus, locus cæterarum, etiam earum quæ partibus constant, quæque ipsi per suas correspondent partes, dùm illa sua summâ ac excellenti simplicitate, distinctis omnibus illis æquivalet partibus. Neganda igitur est sequela, cujus evanesceret difficultas, si notiones loçi et modi quo spiritus sunt in loco, nos non fugerent, aut si nostram nolentes hâc in parte fateri ignorantiam, rebus omnibus Dei præsentiam ac immensitatem, ex modo quo corpora nobis videntur existere in loco, non æstimaremus nimiùm audaces et præcipites.

§ 2. Per quid Deus constituatur in loco. Quæstio hæc aliis proponitur terminis, nempe utrùm

« VorigeDoorgaan »