Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ut ctiam illic ex uno illo primo homine genus institueretur humanum (1) › . Quin etiam usque adeò feculo 8 ea inolevit opinio, ut Zacharias Rom. Pont. Virgilii cujusdam, qui antipodas exstare affirmabat, sententiam perversam et iniquam doctrinam vocaverit, ejusque auctorem damnari jusserit (2). Quùm igitur jam constet antipodas existere, eos necesse est ab alio homine quàm ab Adamo prodiisse (3). Ergo. Resp. ad primum: Nego. Etsi enim nostrum non sit determinare medium quo in dissitas illas scu regiones seu insulas homines transmeaverint, quùm multiplex esse potuerit, certum tamen est illuc ex continentali terrå nostrâ pervenisse. Sanè duo hemisphæria fermè contigua esse geographi detexerunt; Groenlandiam et Asiam separat ab Americâ angustum fretum, imò per Kamstkatka ambo ferè junguntur continentes (4). Europæi igitur et Asiatici facilè ad Americam gradum facere potuerunt. Atque reipsà ita factum esse inde patet, quod compertum sit, Americam eò magis populorum frequentia abundare, quò minùs distat ab illis punctis; tum etiam ex eo quòd plures adhuc mores communes sint inter illos affines populos cum Europrecis et Asiaticis sive Ethnicis, sive Judæis atque Christianis (5); tum demùm ex pluribus traditionibus et

(1) Lib. 16 de civ. Dei, c. 9.

(2) Ep. Zachariæ ad Bonif. apud Hartzeim S. J. concil. German. t. 1, p. 83.

(3) Ita La Peyrère, op. cit.

Conf. Malte-Brun Geogrophia univ. trad. dal franc., Milano 1815, t. 3, lib. 59, et plures art. Voyages, in biblioth. univ. de Genève, quos longum esset hic recensere. Conf. Krachéninnikow, Hist. du Kamtchatka, 2 partie, ch. 10, trad. St. Pré 1768.

Sed præstat legere opus : Preuves que les indigènes de l'Amérique sont de la même race et de la même famille que ceux de l'Asie, par M. Samuel L. Mitchell, prof. d'hist. natur. à New-Yorck (trad. de l'anglais).

(5) Etenim cum Paganis retinebant cultum ignis, idola, vestales, novum ignem, etc. Cum Judæis circumcisionem et alia non pauca; cum Christianis baptismum, confessionem et præsentiam quamdam realem in Eucharistiâ sub duabus speciebus panis et vini, id est, horum rituum adumbrationem, ut supponitur, et simulacrum sive imitationem. Conf. Lettere Americane di Carli Rubi, tom. 1, lett. 4, 5, 6, 9. Conf. de Maistre, Soirées, tom. 2 ed. Par. 1831. sept. ent. p. 85 et p. 97, n. 13.

Sed conf. cit. Mitchell, qui ostendere nititur, §4, antiquos indigenas America septentrionalis esse evidenter stirpem Tartarorum, quam sententiam quatuor facta evincunt; 1° ut ipse loquitur : ‹ Ressemblance de traits et de physionomie: 2° Affinités des idiômes, 3° Existence de coutumes semblables; 4° Identité ‹ d'espèce du chien de Sibérie en Asie, et du chien d'Amérique. Quæ sigillatim evolvit § 2. Stirpem non ita pridem in Americà septentrionali exterminatam fuisse Malajam. Quod fusè prosequitur ex opificiis, moribus, habitibus, vestitu, etc. Deinde concludit: Je rejette donc la doctrine professée par plusieurs ⚫ naturalistes de l'Europe, que l'homme de l'Amérique occidentale diffère sur plusieurs points importants de l'homme de l'Asie orientale. Si les Buffon, les Robertson, les Raynal, les Des-Paw, si tant d'autres qui ont raisonné spéculativement sur le caractère américain et ont cherché à l'avilir, eussent acquis sur l'hémisphère situé à l'ouest de notre continent une instruction qui leur était indispensable, eils auraient découvert que les habitants d'une partie considérable de l'Asie, et en nombre de bien de mil

ritibus, quos apud Americanos invenerunt qui eos primum inviserunt, cujusmodi, e. g., est memoria diluvii et unius familiæ ex eo servatæ, circumcisio apud Mexicanos, sabbati septima dies, jubilæi quinquagesimo anno recurrente celebratio aliaque non pauca, quæ invictissimè ostendunt communcm istorum incolarum cum cæteris hominibus originem Ad secundum, dist.: Si eadem rationum momenta faverent tam hominibus quàm animantibus brutis, concedo; si diversa, nego. Jam verò quod attinet ad bruta, nihil ex revelationa scimus præter ipsorum creationem, contra verò de homine ab eâdem novimus omnes ex iisdem progenitoribus descendere. Quod autem dicitur in hominum utilitatem condita animalia esse, non evincit homines statim et ubique adesse debere, sed solùm, ut datâ occasione et opportunitate iisdem uti valeant, alioquin, cum nonnulla ex ipsis in præruptis atque inaccessis locis constituta sint et vivant, vel frustra creata videri ea animalia possent, vel iisdem in locis homines degere deberent, quæ quàm absurda sint nemo est qui non vidcat. Ad tertium, nego. Quo enim sensu, quæ de indigenis sive autochthonibus traduntur, accipi debeant, superiùs declaravimus.

Ad quartum, dist. : Hypotheticè, concedo; absolute, nego. Quùm increduli et protestantes mirum in modum abusi sunt hoc facto, ut irriderent Patres, ac præsertim Romanos pontifices occasione sumptâ ex Zacharie epistolâ, præstat rem ejusmodi etiam atque etiam declarare, ut inde prava adversariorum fides et perversa corumdem agendi ratio magis patescant. Ecclesia catholica circa quæstiones physicas in se et seorsim spcctatas nihil definit: si verò de his ob rerum connexionem mentionem fieri contingat in ecclesiasticis decretis, sententiam tenet, quæ illâ ætate, quà hæc eduntur, communis est. Neque propterea, si fortè illa sententia falsa sit, ignorantia hâc in re argui potest. Tunc enim eadem ignorantia communis est cæteris omnibus (i).

lions, sont du même sang et de la même famille que cette population américaine qu'ils méprisent et déprécient. Le savant docteur Williamson a discuté ce point avec un talent véritable. >

Frid. Schlegel, De la langue et de la philosophie des Indiens, liv. 1, ch. 4, invenit in linguà Peruana voces derivatas à linguâ Samscriticâ. Mexicanos indigenas originem duxisse ex Asiâ doctis investigationibus ostendit Humbolt.

Conf. Biblioth. Univ. de Genève, tom. 5, Littérature, 1817, art. Histoire, p. 340, ubi dicitur: « Qu'il y ait eu et très-anciennement entre l'Asie et l'Ame<rique une communication qui ait porté les peuples ‹ d'un continent à l'autre, c'est ce qu'il n'est plus per‹ mis de révoquer en doute. Dès le milieu du siècle dernier Steller et Krachéninikow avaient reconnu la réalité de cette communication, etc. ›

(1) Ridiculos profectò se produnt increduli, dùn patribus errores in rebus physicis aut astronomicis ac geographicis exprobant; perinde ac si antiquiores philosophi immunes ab iisdem essent; satis tamen est vel leviter veterum philosophorum libros pervolvere, ut ipsis patribus imperitiores philosophi detegantur. Cicero ipse in libris de nat. Deorum, in Academicis quæst., etc., plura habet quæ si hàc nostrà ætate proferrentur, risu exciperentur; attamen nemo ipsos objurgat; soli Patres perstringi debent. Satis est ut is

Porrò etsi circa quæstiones physicas, prout in se sunt, indifferens Ecclesia sit, non ita tamen se habet, quando cum fidei dogmatibus adnexæ illæ quæstiones sunt, vel attingunt religionis substantiam sive absolutè sive hypotheticè.

Jam verò persuasum erat omnibus tum S. Augustini, tum Zachariæ ætate, oceanum non potuisse transmeari, ex quo fiebat, ut qui existentiam antipodum adstrucrent, eo ipso docerent existere homines super terram (1), qui non essent ab Adamo, quam tamen sententiam catholica doctrina respuit. Unde negatio antipodum nonnisi conditionata est, nimirùm si vastus Oceanus non possit transmeari, et, quod hinc profluit, si antipodes ab Adamo non procedunt, non existunt. Plane hypotheticam antipodum negationem ipsa objecta Augustini verba apertè demonstrant, et confirmat Zachariæ clausula et subtili indagatione requisitus, si erroneus fuerit inventus (2); ut enim sciretur an Virgilius (quem nonnulli perperam cum S. Virgilio Salisburgensi episcopo commiscent) (3) affirmaret, necne, existentiam antipodum, adeò subtili indagatione opus non fuerat, benè verò ad dijudicandos errores connexos. Cæterùm ex ipsis Zachariæ verbis patet eum hâc in causâ nihil definivisse, cùm rem ulteriori examini reservârit.

Quibus præmissis, dicimus, mutatis rerum adjunctis

cognoscerent quæ ipsorum ætate deferebantur. Num increduli si id temporis vixissent plura cognovissent? Cæterùm si quis vellet perspicere aliquod specimen imperitia alicujus historici profani antiquioris in geographià adeat Q. Curtium 1. 3, de rebus Alex. M. c. 1, § 13.

(1) Dixi super terram; hoc enim solum fides docet, omnes homines, qui super terram sunt, ab uno stipite propagatos esse. Quod verò spectat ad planeticularum systema, nihil religio statuit. Dans cette matière, appositè scribit Frayssinous, Conf. cit., les opinions sont libres nous ne disons pas que les astres sont peuplés d'hommes comme nous, nous n'en savons rien; mais enfin vous paraît-il étrange que la terre, • qui n'est qu'un point dans l'immensité, soit seule habitée, et que le reste de l'univers ne soit qu'une vaste solitude? Aimez-vous dans le soleil, dans la lune, dans les planètes et les mondes étoilés des créatures intelligentes, capables de connaître et de glorifier le créateur? La religion ne vous défend pas d'adopter cette opinion. La pluralité des mondes de Fontenelle peut bien n'être qu'un ingénieux roman, mais vous êtes libres d'y voir une réalité. Conf. etiam Nicolai. Lez. 10 sul Genes.

(2) Ita se habet integer textus epist. Bonifacii in iis quæ ad præsentem quæstionem spectant: De perverså autem et iniquà doctrinâ, quam contra Deum et animam suam locutus est (Virgilius), si clarificatum fuerit, ita eum confiteri, quod alius mundus et alii homines sub terrà sint, hunc accito concilio ab Ecclesià pelle sacerdotii honore privatum. Attamen et nos scribentes prædicto duci evocatorias de prænominato Virgilio mittimus litteras, ut nobis præsentatus et subtili indagatione requisitus, si erroneus fuerit inventus, canonicis sanctionibus condemne‹ tur. › Ep. cit. n. 6 Epistola S. Bonifacii ad Zachariam deperdita est.

(3) Mirum est in hunc errorem lapsos pariter esse redactores ephemeridum Trevoltiensium ad an. 1737, mens. August. n. 83, ubi tamen plura præclarè adnotata invenies. Vide etiam Pagi in Criticà ad an. 748, n. 6, 7.

ac præferente facem geographica scientia, nullum anplius locum habere posse difficultatem propositam, cùm ex dictis certò constet homines ex nostro in aliud hemisphærium facilè se conferre potuisse, quin necesse sit confugere ad aliam hominum speciem quæ ibidem condita fuerit (1).

CAPUT II.

DE PROTOPARENTUM GRATIA ET FELICITATE.

Argumenti nexus et ordo exposcere viderentur, ul de hominis animâ ejusque naturâ ac dotibus disseremus; cum tamen hanc provinciam sibi vindicaverint psychologi ac dicendorum amplitudo non patiatur nos ista prosequi, quæ certè leviter ob rei gravitatem pertractanda non sunt, ideò his metaphysices disciplinæ demissis, nos ad'ea quæ dogmatici theologi sunt exponenda ac vindicanda rectò veluti cursu prope

ramus.

Prima igitur quæstio, quæ disputari à nobis debet, respicit statum in quo præcipuè relatè ad Deum ac ultimum finem suum homo constitutus fuit. Huic enim fundamento ea innituntur, quæ de cjusmodi hominis

[ocr errors]

(1) Ex iis, quæ hactenus proposuimus circa primitivam humanæ speciei originem, satis superque liquet, quo in censu habendæ sint temerariæ sententiæ nonnullorum, qui sibi docti videntur, dùm ad inanem quamdam gloriolam sibi captandam non verentur Scripturæ sacre contradicere. Ex. gr. Fr. Chr. Schlosser Universal histor. Uebersicht der Gesch., etc., seu histor. univers. complexus historiæ mundi antiqui ejusque culturæ, p. 1, sect.1, §5, p. 26, ed. Francof. ad Maen. 1826, scribentis: Nulli respectus ad religiosas ideas aut ad humanæ dignitatis agnitionem retinere non possunt, (quominus traditionem et historia indicia sequamur, Si hæc cum naturæ studii effectibus concordia nobis tres ostendant diversas planè stirpes omninò differentes conformatione et indole plenè discrepantes in illis regionibus, quæ primis revolutionibus et cataclysmis subtractæ fuerunt. Excelsi scilicet montes et planities, quae in majori elevatione sese protendunt, illas regiones nobis indicant, ubi primos homines quærere oportet. Montes dicti Hanimeleh et regiones meridionales patriam Kaucasica stirpis. Utra hos et montes à veteribus Imans dictos desertum Kobi et Tibet primitivam Mongolica stirpis se" dem. Interior Africa circa montes lunares tertiæ stirpis locum exhibent. America verò seriùs ex originali suo statu prodiit. Tum com. Carli, qui autumat aborigenes homines esse in Italià superstites ex magno cataclysmo; necnon Joan. Fabbroni, qui censet eadem ratione, quâ plura quercuum millia sic à supremo auctore naturæ diflusum esse per diversas mundi plagas familiarum numerum; Ca. Bossi, qui non solum Carli et Fabbroni opiniones laudat, sed ct Telliamed seu De Maillet, quem ingeniosum vocat, svstema, juxta quod homines ex piscibus essent (Della istoria d'Italia antica e moderna, Mil. 1819, vol. 1, 1. 1, c. 3, § 24); ubi demùm concludit: Con questo nuovo sistema fondato egualmente sulle osservazioni naturali, e sui racconti degli storici, non fa più d'uopo ricorrere alle incerte memorie dei patriar↑ chi Ñoachidi, › etc. (ib. § 32). Ita quidem hi liberio res homines; verùm per hæc eadem ipsimet sibi et dedecus et mortem quodammodo pepererunt. Quantò enim magis naturæ studia progrediuntur, tantò ipsi et imprudentiores et contemptibiliores sese producunt. Atque idem sibi cæteri religionis impugnatores polliceantur etenim qui contemnunt me, erunt ignobiles, dicit Dominus.

lapsu, originalis noxe propagatione cæterisque de quibus intra ipsum tractatum dicturi sumus. Duplex porrò atque oppositus error catholicæ huic doctrine opponitur. Pelagiani enim, Sociniani, Arminiani, quibus rationaliste adstipulantur, negant protoparentes in ortu suo donis supernaturalibus fuisse exornatos, contendentes talem nunc hominem esse, qualis olim conditus fuit, nempe sine gratiâ et sine peccato, ut inde inferant, nullam esse gratiæ necessitatem, nullum originale peccatum, nullam propriè dictam redemptionem et reparationem. Contra verò Lutherani, Calvinista, Jansenista statum in quo homo conditus seu constitutus fuit, eidem debitum fuisse contendunt ac naturalem, ut inde cruant hominem lapsum destitutum esse libero arbitrio, concupiscentiam verum esse peccatum aliaque ejusmodi quæ sanæ doctrina adversantur, ut videre est apud Bellarminum (1). Catholica autem veritas, quæ media consistit, ab his omninò dissentit. Docet enim protoparentes originali justitiâ seu gratia sanctificante, quæ eos supra naturam elevaret, ornatas à Deo esse; docet præterea fuisse eosdem donatos integritate quâ fiebat, ut inferiores corporis vires rationi, ratio autem perfectè Deo subdatur; tum demùm naturali ac supernaturali scientiâ ac immortalitate præditos cum cæteris bonis, quæ eam comitantur. Hæc verò omnia præclara decora atque chrismata ex solà Dei liberalitate in primos homines profluxisse eadem doctrina catholica docet, nec ullo modo naturæ debita. Priusquàm ad ejusmodi veritates vindicandas accedamus, operæ pretium ducimus strictim indicare eas saltem controversias, quæ olim disputabantur in scholis, ne diversa scholarum placita cum Ecclesiæ doctrinâ confundantur.

Prima itaque questio est, num cùm eximiis ejus-, modi donis primi parentes conditi fuerint, an verò iisdem in naturalibus creatis Dei largitate tributa fuerint? Prima sententia communi jam calculo probatur, ut patet ex Suaresio (2).

Altera controversia respicit distinctionem inter justitiam originalem et gratiam sanctificantem, quam quidem dari distinctionem alii affirmant, alii negant. Affirmant ii omnes qui contendunt protoparentes in ipsâ creatione accepisse à Deo rectitudinem illam, quâ omnes animi facultates tum quoad se tum quoad suos actus ordinabantur, ut dicemus. Hanc verò rectitudinem justitiam originalem appellant, eò quòd Adam eam acceperit ab suà origine, certè in hunc finem, ut cam scilicet ad posteros transmitteret, si in officio stetisset; deinde affirmant gratiam sanctificantem eidem primo parenti collatam fuisse ac superadditam, per quam evcetus fuit ad ordinem supernaturalem (3). Alii theologi autem censent inseparabilem esse justitiam originalem à gratià sanctificante sive ab elevatione primi hominis ad statum supernaturalem; hanc

(1) Lib. de Gratiâ primi hom. c. 1.

(2) L. 3 de hominis creat., c. 17, n. 5, seqq. (3)Ita sentiunt præter Alensem Magister sentent. in 2, d. 24, S. Bonaventura in 2, d. 29, art. 2, q. 2, Scotus, Richardus et à fortiori, qui negant angelos fuisse in gratia creatos, de quibus conf. Suarez, 1. c.

enim gratiam sanctificantem spectant in Adam veluti principium et originem cæterorum bonorum quæ ipse assecutus est ab ipsâ suâ creatione (1).

His igitur omissis, quæ ad institutum nostrum non pertinent, ut propugnemus catholicam doctrinam, se. quentes adstruimus propositiones. PROPOSITIO I.

· Primi parentes in statu justitiæ et sanclitatis constituti à Deo fuerunt.

Hæc propositio ad fidem catholicam spectat, ut patet ex conc. Trid. quod sess. 5, can. 1, sic statuit: ‹ Si quis non confitetur primum hominem Adam, cùm ‹ mandatum Dei in paradiso fuisset transgressus, statim sanctitatem et justitiam, in quâ constitutus fuerat, amisisse... anath. sit; (2) et can. 2: Si quis Adæ prævaricationem sibi soli... asserit nocuisse, et acceptam à Deo sanctitatem et justitiam, quam per‹ didit, sibi soli et non nobis etiam perdidisse..... anath. sit.

Hanc autem doctrinam à revelatione emergere tria sunt quæ ostendunt argumenta ex Scripturâ deprompta; ac 1° Genes. verba 1, 26: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quæ de sanctitate Adamo collatâ plures Patres apud Bellarminum interpretantur (3), imò communis apud eos horum verborum expositio est, ut nomen imaginis ad natu

(1) Sic opinantur omnes Thomista ibid. juxta S. Th. 1. p. q. 95, a. 1, ubi ad majorem eorum quæ proferen · tur perspicuitatem obiter notandum est complexionem donorum quæ sub nomine justitiæ originalis comprehenditur, includere tum dona supernaturalia strictè sumpta, quæ elevant naturam super suam conditionem, cujusmodi sunt gratia sanctificans, virtutum theologicarum habitus, etc.; tum dona illa quæ supernaturalia eo sensu dicuntur, quod naturam ipsam perficiunt in suo ordine, quin elevent eam supra conditionem suam, cujusmodi sunt integritas, immunitas ab ærumnis, perfecta subjectio cupiditatum ad rationis imperium, etc., quæ tamen per se natura non exposcit; tum denique dona supernaturalia quæ ita dicta sunt, quòd naturæ humanæ aliqua addant, quæ natura non solùm non exposcit, sed contrarium potiùs, suâ conditione spectatâ, exigeret, prouti est immortalitas. Hæc autem tria licet. in Adam innocente conjuncta fuerint, possunt tamen ab invicem separari, cùm concipi possit homo elevatus per gratiam sanctificantem, sed absque integritate et immortalitate; vel homo integritate præditus absque elevatione per gratiam sanctificantem; vel homo integer et elevatus absque immortalitate; vel denique homo suæ conditioni relictus absque ullo istorum donorum. In Adam verò ejusmodi dona ita congesta erant, ut reliquorum conservatio in se et in posteris penderet à conservatione primi, nempe gratiæ sanctificantis.Quòd si homini lapso per Christi merita restituitur gratia sanctificans, cætera tamen eidem, saltem in hâc vitâ, minimè restituuntur. Hinc in Adam gratia sanctificans potest spectari relatè ad cætera dona ad instar causæ, reliqua verò ad instar effectùs. Quæ quidem apprimè altè mente repostâ tenenda sunt, tum ut vitetur idearum confusio, tum ut inserviant dicendorum intelligentiæ.

(2) Et hic perpendenda summa prudentia Tridentinorum patrum in condendis fidei decretis, qui verba singula ita attemperârunt, ut dùm catholicam fidem tradunt, nullis scholarum sententiis aut favere aut detrahere videantur. Quod Card. Pallavicini in Hist. conc. Trid. sæpè observat.

(3) Lib. cit., cap. 2 Conf. etiam Petavium, lib. 2 de opif. sex dier. cap. 2, seqq.

1395

ram, nomen similitudinis ad sapientiam et justitiam referant, ex quo concludunt Adam quidem per peccatuin amisisse similitudinem quam habebat cum Deo, non autem Dei imaginem (1). 2° Verba Ecclesiastis 7, 30: Solummodò hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, non solùm autem de rectitudine morali, sed de justitiâ ac sanctitate supernaturali hæc dicta esse liquet ex voce jassar, quæ de Deo passim usurpatur ut Deut. 32, 4, ac de hominibus justis, ut Num. 23, 10, necnon Ps. 22, 1, ubi dicitur : Exultate justi in Domino, rectos decet collaudatio, Ps. 7, 11 : Salvos facil rectos corde, et alibi passim. 3° Denique ea omnia evincunt, quibus præcipimur renovari, ut Ephes 4, 23: Renovamini spiritu mentis vestræ et induite novum hominem, QUI Secundum Deum CREATUS EST IN JUSTITIA ET SANCTITATE veritatis; et Coloss. 3, 9, 10: Expoliantes vos veterem hominem... et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem, secundùm imaginem ejus qui CREAVIT ILLUM. Porrò, ut observat Bellarminus, qui renovari jubetur, fuit aliquando novus; quòd si renovatio posita in eo est, ut induamus hominem Christo similem, creatum secundùm Deum in justitiâ et sanclitate veritatis; fuimus igitur aliquando, in primo videlicet parente nostro, homines novi, conditi secundùm Deum in justitiâ et sanctitate veritatis. Seu quod idem est, primi parentes fuerunt à Deo in justitiâ et sanctitate constituti (2).

Hæc confirmantur ex traditione. Concilium enim Arausicanum, 2, c. 19 (3), hæc habet: Unde cùm sine ‹ Dei gratiâ salutem non possit (humana natura) custodire, quam accepit, quomodò sine Dei gratiâ pote<rit reparare quod perdidit? Cùm igitur reparetur per Christum gratia sanctificans, quam in Adam perdidimus, consequens est hâc sanctificante gratiâ primum hominem præditum fuisse. Unanimis pariter est sanctorum patrum doctrina, quorum testimonia expendit Bellarminus l. c.; nos unius Augustini verba dabimus, ne prolixiores simus : Vide ergo, in<quit, quod sequatur : induite novum hominem, qui ‹ secundùm Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis: ecce quod perdidit Adam per pecca‹ tum. (4). ›

>

[blocks in formation]

(1) Conf. Petav. 1. c. c. 2, §§ 11, 12, 13, conf. etiam Trombellium anecdotorum tom. 2, p. 2, p. 150, seqq. (2) Bellarm. lib. c. c. 3, n. 2, 3.

(3) Collect. conc. Harduini. t. 2, col. 1099.

L. 4 De gen. ad litt. c. 26. Sæpè eadem repetit et inculcat eodem lib. à cap. 24 usque in finem, ubi totus est in refutandâ illorum opinione, qui censebant corpus Adam in statu innocentiæ spiritale fuisse.

Alia tum S. Augustini tum aliorum Patrum testimonia exhibet Bellarm. 1. c.

antithesin instituit inter statum corporis Adam ct Christi post resurrectionem, concedo; inter gratiam Adam et Christi, nego. Ut enim contextus evincit, ibi sermo est de statu resurgentium; Apostolus enim confert corpus recens formatum Adami et Christi post resurrectionem; corpus Adæ animale vocat, utpote cibo potuque egens, et Christi corpus post resurrectionem, quod cum illi necessitati sit obnoxium, spiritale voca vit. Cæterum potuit corpus Adæ animale esse et ejus animus spiritalis, cujusmodi reverà fuit per habitantem in eo Spiritum sanctum (1). Ad secundum, neg. ant. Nec enim gratia sanctificans, quæ animæ inhæret et quâ homo (seu alia quæpiam rationalis natura) ornatus fit Deo acceptus, quidpiam auget aut immi nuit de libertate quà pollet. Cum igitur Adam liber fuerit, peccare potuit.

II. Obj. S. Augustinus passim docet, non statim accepisse Adam spiritum gratiæ, sed solum spiritum animae rationalis. Ergo. Resp. 1° Neg. cons. Ex his enim non sequitur protoparentes gratià sanctificante ornatos saltem postea non fuisse.

Resp. 2° : `Dist. : Ea tradit Augustinus relatè ad integram perfectionem status naturalis, quam Adam, ex ipsius mente, assecutus non est donec translatus fuit in paradisum, quamque à gratiâ habuit et non à natura; vel loquitur de omnimodà felicitate assequendâ per meritum obedientiæ, concedo; relatè ad gratiam sanctificantem, quasi ea instructus Adam non fuerit ex mente Augustini ante peccatum, nego. Quæ enim ex ipso adduximus, hunc sensum apertè excludunt (2).

(1) Conf. Bernard. à Piconio tripl. expos. in h. 1. (2) Textus, qui objiciuntur ex S. Augustino, ita se habent. lib. 13 De civ. c. 23, n. 1, ubi adductis verbis Apostoli factus est primus homo, etc., addit: primus

[ocr errors]

homo de terrâ terrenus in animam viventem factus est, non in spiritum vivificantem, quod ei per obedientiæ meritum servabatur. Sed ex contextu patet, non aliam hic S. doctoris mentem esse, quam nondùm assecutum fuisse Adam in paradiso conditionem corporis glorificati, quæ non erat tribuenda nisi ejus fidelitati, quemadmodùm et ea justi donabuntur, cùm gloriosi resurgent.

Alter est ex lib. 2 De Genesi cont. Manich. c. 8, n. 10, ubi inquit:nondùm spiritalem hominem debemus intelligere, qui factus est in animam viventem, sed adhuc animalem. Tunc enim spiritalis effectus est, ‹ cùm in paradiso, hoc est in beatâ vitâ, constitutus præceptum etiam perfectionis accipit, ut verbo Dei consummaretur. › Sensus autem ex contextu esse videtur donis gratuitis nondùm fuisse Adam à Deo auctum ante ejus in paradisum translationem. Sequitur enim itaque postquàm peccavit, recedens à præce<pto Dei in hoc remansit, ut animalis esset. Et ideò ‹ animalem hominem priùs agimus omnes, qui de illo post peccatum nati sumus, donec assequamur spiritalem Adam, id est, D. N. J. C. › Ex quibus ineluctabile habetur argumentum adversùs Jansenianos, qui se jactant solos germanos Augustini discipulos, contendentes tum elevationem ad ordinem supernaturalem, tum immortalitatem aliaque dona gratuita debita esse integræ humanæ naturæ ac proinde homini naturalia, ut in prop. 3 dicemus.

Tertius denique desumitur ex lib. De corrept. et grat. c. 10, n. 27, ubi docet Deum sic ordinâsse angelorum et hominum vitam, ut in eâ priùs ostenderet quid ‹ posset eorum liberum arbitrium, deinde quid posset

[ocr errors]

PROPOSITIO II. Unà cum justitia et sanctitate conjuncta erant in primis parentibus eximia tum animæ tum corporis dona. Scientia in primis et perfecta voluntatis ordinatio quoad animam, immortalitas et immunitas ub ærumnis et doloribus quoad corpus.

Et hæc propositio ad catholicam doctrinam pertinet, ut constat ex Ecclesiae definitionibus editis adversùs eos qui Adam in puris naturalibus constitisse autumant, ignorantiæ proinde, concupiscentiæ, fragilitati, ærumnis, ac morti denique ipsi obnoxium, perinde ac nos sumus, quem errorem sic Tridentini patres sess. 5, can. 1, confixerunt: Si quis non confitetur pri<mum hominem, Adam, cùm mandatum Dei in paradiso fuisset transgressus, statim sanctitatem et justitiam, in quâ constitutus fuerat, amisisse incurrisseque per offensam prævaricationis hujusmodi iram et indignationem Dei, atque ideò mortem, quam antea illi comminatus fuerat Deus, et cum morte captivitatem sub ejus potestate, qui mortis deinde habuit imperium, hoc est diaboli, totumque Adam per illam prævaricationis offensam, secundùm corpus et animam in deterius commutatum fuisse; anath. sit. » Præditus igitur fuit Adam non solùm sanctitate et justitiâ, sed Insuper immortalitate et firmâ corporis et animi habitudine; can. autem 5 idem concilium declarat concupiscentiam ex peccato esse.

:

Ut autem perspicuitati studeamus, per partes propositam doctrinam declarabimus et propugnabimus. 1. Scientia igitur Adam præditum à Deo esse evidenter ostendunt, quæ auctor Eccli. 17, 6, de protoparentibus scripsit Creavit illis scientiam Spiritus, sensu implevit cor illorum, et bona et mala ostendit illis (1); quibus accedunt quæ Genes. 2, 19, leguntur de nominibus animantibus brutis impositis ab Adam, quæ corumdem naturæ congruerent, ut insinuant verba illa: Omne enim, quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus; quod nisi à naturæ doctore sapientissimo fieri non poterat, ut vel ipsius Pythagoræ auctoritate S. Augustinus comprobat (2); qui præterea ostendit ignorantiam cum illo beatissimo protoparentum statu consistere non potuisse, quia ex ignorantiâ, ut ipse loquitur, dehonestat error, ex diflicultate cruciatus affligit (3). › Quod et ratio suadet, siqui

sum gratiæ beneficium justitiæque judicium. › Sed hic loquitur S. doctor de perseverantiæ dono, quod nec illi angeli nec primus homo habuerunt.

Conf. Suarez 1.3 De hom. creat., c. 17, n. 17. Tournely tom. 1, de grat. q. 2.

(1) Quibus verbis non obscurè tum scientia supernaturalis, tum naturalis indicatur. Supernaturalis quidem dùm dicitur: creavit illis scientiam Spiritus, sensu implevit cor illorum, quæ videntur innuere gratiæ munus, cujus est illustrare mentem et animum permovere. Naturalis autem per illa: bona et mala ostendit illis, que tum de cognitione juris naturalis tum de cæterorum notitiâ intelligi possunt.

(2) L. 2 op. imperf. c. 1: Nam ipse Pythagoras, inquit, à quo philosophiae nomen exortum est, dixisse fertur, illum fuisse omnium sapientissimum, qui vocabula primus indidit rebus. Conf. etiam Petav. lib. 2 De opific. c. 8, § 5, 6, ubi multa præclarè dicta habentur.

(3) Lib. 3 de lib. Arbit., c. 18, n. 52.

[ocr errors]

dem Adam non solùm futurus erat pater sed et doctor cæterorum hominum, qui filios suos instituere debebat tum in iis quæ ad Deum spectant, tum in iis quæ ad mores. Cujusmodi autem fuerit hæc scientia quâ Adam à Deo donatus est, quanta ejus amplitudo, qui limites, ardua res est determinare; hoc unum dici potest, eam fuisse pristinæ illius conditioni omninò consentaneam. Theologi præsertim scholastici plura de câ habent (1). II. Ad voluntatem quod attinet, per ejus perfectam ordinationem significare intendimus nullis cam pravis affectionibus vitiatam fuisse, nullis pravis motibus exagitatam, adeò ut inferiores corporis vires rationi, ratio autem Deo perfectè subderetur, ac summa in primi hominis animo inesset pax, dùm nec caro concupisceret adversùs spiritum, nec spiritus adversùs carnem. Hanc autem fuisse primorum parentum conditionem satis perspicuè Scripturæ docent. Genes. enim 2, 25 dicitur: Erat autem utcrque nudus, Adam scilicet et uxor ejus, et non erubescebant. Cap. autem 3, 7, de iisdem post peccatum : Aperti sunt oculi amborum, cùmque cognovissent se esse nudos, etc., et ib. 10 et 11, cùm Adam ad Deum dixisset: Timui eò quòd nudus essem; respondit ei Deus : Quis indicavit tibi quòd nudus esses, nisi quòd ex ligno de quo dixeram tibi ne comederes, comedisti? Ergo ante peccatum habuerunt primi parentes speciale donum quo appetitus eorum continebatur, ne contra rationem insurgeret, quod donum per peccatum amiserunt. Hoc etiam sensu Ecclesiæ patres allata testimonia intellexerunt. Ilanc ergo (obedientiam), inquit S. Augut<stinus, priusquàm violàssent, placebant Deo et pla<cebat cis Deus, et quamvis corpus animale gestarent, « nihil inobediens in illo adversum se moveri senticbant. Faciebat quippe hoc ordo justitiæ, ut quia co" rum anima famulum corpus à Domino acceperat, sicut ipsa eidem domino suo, ita illi corpus ejus obediret, atque exhiberet vitæ illi congruum sine ulla resistentiâ famulatum. Hinc et nudi erant, et (non confundebantur (2); › et alibi passim. III. Quod verò tot tantisque donis maximum afferebat incrementum, immortalitas erat. Quæ tamen immortalitas ut ritè intelligatur, animadvertendum est cum S. Augustino (3) valdè hæc duo inter se differre non posse

(1) Vid. inter cæteros Suarez lib. 3 De hominis creat., capp. 9, 10, ubi copiosè de scientiâ Adami naturali disputat, pluresque conclusiones statuit et evolvit; item cap. 18, ubi agit de scientiâ supernaturali. (2) De peccat. merit. et remiss. 1. 2, c. 22, n. 36.

Conf. Suarez 1. 3 De hom. creat. c. 12, n. 4, seqq. Attamen Clericus in comm. ad c. 3 Gen. v. 7. hac quæ de protoparentum nuditate leguntur, ad sensum metaphoricum trahere nititur contra communem totius antiquitatis sententiam et historica narrationis simplicitatem. Sed socinianus est auctor, cui lapsusprimi parentis non arridet. Hinc sub finem comment. in cap. 2 putat credibile esse Moysen hâc observa<tione innuere voluisse primos parentes quasi infales recens natos, quibus pudori non est nuditas, <mali ignorantiam fuisse. Quam expositionem neoterici biblici, ut videbimus, summo consensu excoperunt.

(5) L. 6 De Genes. ad litt. c. 25, n. 36.

ob

1

« VorigeDoorgaan »