Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

1379

obscrvarunt linguas istas, sive idiomata, plures radices imò et voces communes habere, si parvam inflexionem excipias, necnon interdùm formas et grammaticale systema. Rursùm ab iis, qui peculiari studio linguam samscriticam nuncupatam, quæ in usu apud Indos est, excoluerunt, notatum est in plerisque vocabulis cum linguis græcå et latinâ, aliisque sive antiquioribus sive recentioribus apprimè congruere (1), ac propterea unam eamdemque horum populorum primam fuisse linguam. Nec demùm eosdem philologos fugit, gentes interdùm longissimè ab invicem dissitas quæque diverse speciei habebantur, communi linguâ uti, dùm quæ proximiores nunc sunt, in immensum prope inter se differunt. Quæ quidem omnia apertè produnt, unam ab initio omnibus hominibus communem linguam exstitisse, ac propterea ex cognatione, affinitate, identitate quandoque linguarum omnium necessariò consequi unam pariter gentium omnium originem fuisse.

Nunc verò ut incredulos reliquos, seu potiùs amentes autochthonum et aboriginum assertiones jam aggrediamur, qui divinam creationem hominis respuunt, ita eos perstringimus. 1° Ex mathesi, ut aliàs diximus, perspectum est nullam dari posse sive successivam sive simultaneam terminorum scriem infinitam; ergo homo necessariò aliquam originem habuit; 2° ex physica pariter certum est, prout ostenderunt ex

quique magis inter se differunt sub respectu indolis physiologice varietatum constantium, multitudinem radicum analogicarum tum forma, tum significatione; affinitas particularis varietatum constantium inter se non solùm fundatur in analogiâ radicum duarum aut plurium linguarum, sed præterea in quâdam unitate illarum systematis grammaticalis. Viri doctissimi hoc studium, quod linguisticum vocant, ingenti animi contentione prosequuntur. Nec dubitare licet, quin per illud, cùm ulteriorem perfectionem assecutum sit, præbeatur argumentum evidens unitatis primitivæ et originariæ generis humani, quod præeat tempore omnibus historicis documentis; unde etiam atque etiam patebit scientiarum et artium progressus semper religionis veritati confirmand:e inservire. Conf. interea biblioth. univers. Genève 1825, t. 29, littérature, art. philo logie, p. 493, suiv.

(1) Confer Recherches asiatiques, vol. VII, VIII, XIV, etc., necnon The asiatic journal and Monthly Register, etc., April 1835, vol. XVI, new series London p. 221, seqq.; tum: Monuments littéraires de l'Inde, ou mélanges de littérature Samscrite, par A. Lajglois, Paris 1827.

Novo autem examini subjecit linguam Samscritican cl. A. W. de Schlegel in Mémoire lu à la Société royale de littérature de Londres, le 20 novembre 1835 (Transactions of the royal, etc. vol. 2, p. 2, 1834), in quâ institutâ comparatione linguæ Samscritice cum Persicà, Græca, Latina, linguisque Germanicis, Celticis, Sclavonicis sive Slavis concludit c. IX: En admettant que l'affiliation des langues justifie la conclusion (et d'après ma conviction elle la justifiera d'autant plus qu'elle sera examinée plus à fond), que toutes ces familles de peuples sont issues de la même souche; que leurs ancêtres, à une époque quelconque, ont appartenu à une seule nation, qui est divisée et subdivisée dans sa propagation successive, la question se présente naturellement de savoir quel a été le siége primordial de ceste nation-mère. › Eamque statuit ad orientem maris Montis Caspii in Asià, ac præcisè in Assyria, etc. Confer Bibliothèque Univ. cit. mars 1835, art. Antiquités orientales, p. 225.

repetitis experimentis Vellisneri, Redi et Spalanzani, viventia cuncta præsupponere alia ejusdem speciei viventia, à quibus procreentur, et absurda esse systemata tum particularium organicarum, tum ovi, tum vermiculorum, putredinis, etc. Ergo à primo aliquo homine, quem Deus ipse condiderit, homines reliquos procreatos esse necesse est, ut præteream argumenta hactenus allata, quæ stolidum ejusmodi commentum penitùs excludunt.

Quùm igitur Scriptura Adam veiut protogonon, seu primum à Deo conditum testetur, à quo homines reli qui omnes procreati sunt; quùm anthropogonia omnium antiquissimarum gentium, quoad rei sum.mam, Mosaicam confirment; quùm populorum traditiones, historiæ omnes, philologia ipsa camdem adstruant ve ritatem; quùm denique scientiae ipsæ naturales onnem explodant contrariam hypothesin, sequitur quod ostendendum nobis assumpsimus, nempe humanum genus universum ab Adam omnium protoparente fuisse propagatum.

Difficultates Præadamitarum.

I. Obj. ex sacris litteris, ante Adam alios fuisse à Deo homines procreatos multa sunt quæ suadeant; ac 1° quæ leguntur Gen. 1, 26, ubi primus homo conditus à Deo exhibetur diversus ab eo qui creatus dicitur ib. c. 2, 7, quod ab omnibus adjunctis eruitur; 2° quæ dicuntur ib. c. 3, de Abci et Cain: Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. Cur enim Abel custodiebat oves? Nempe propter fures, qui certè pater ipsius aut mater aut frater esse non poterant, ergo ab aliis præexistentibus hominibus; quo pariter 3° referuntur quæ Deus Cain minatus est, dicens ib. 4, 6, 7: Quare iratus es, et cur concidit facies tua? Nonne st benè egeris, recipies? Sin autem malè, statim in foribus peccatum aderit? Quid hic fores? Porta scilicet, in quibus judicia apud Orientales exercer: consuevisse Scriptura passim commemorat. Significat igitur Deus Cain, si malè ageret, trahendum ipsum ad judices, qui pœnas ab eo patrati sceleris reposcerent, qui profectò solus Adam esse nequit. 4° Hæc confirmantur ex verbis Cain sic Deum alloquentis ib. 4, 14: Ecce ejicis me hodiè à facie terræ... et ero vagus et profugus in terrâ : omnis igitur, qui invenerit me, occidet me. Quod ne fieret Deus posuit Cain signum, ut non interficeret, eum omnis qui invenisset eum. Fugit tamen Cain ab hominum illorum consortio ad orientalem plagam Eden. Quæ sine hominum multitudine intelligi nequeunt. Quid? quòd Cain agricola perhibeatur, agricultura porrò et aratoria ars plures exigit alias artes; Cain præterea uxorem habuisse dicitur; nec profectò Adam filiam ducere potuit, cùm nulla ei adhuc nata esset; ergo ex filiabus gentium. Illud etiam de Cain docet Scriptura, ib. 4, 17, ædificâsse illum civitatem, vocavisseque nomen ejus ex nomine filii sui (utique primogeniti) Henoch. Architecti igitur aderant, aderant quos in eam urbem deduceret cives. Quinam ii fuerint, quùm Abele interfecto unus Adam cum Evâ superfuisset? Ergo.

1381

Ad quartum : Distinguo : Inanis fuisset metus Cain, si præter Adam et Eva nulli homines exstitissent, concelo; multiplicatis jam hominibus, quod jam animadvertimus, nego. Addo etiam à posteris sibi Cain timere potuisse (1).

Resp. ad primum: Nego. Sed ex dictis, quae hic operæ pretium non est iterare, caput 2, non continet nisi anacæphaleosin eorum, quæ Moyses cap. 1, scripserat, eamque uberiorem, in quâ quæ ibi strictiùs retractantur, de hominis formatione dicta fuerant, atque accuratiùs explicantur (1); alioquin bis creata dicenda essent aut disposita cœlum, terra, virgultum agri, omnisque herba regionis, quia c. 2, 4, hæc repetit Moyses.

Ad reliqua hic obječta reponimus 1° duplici falso supposito ea laborare. Primum quidem, pleraque hæc contigisse simul ac Adam è paradiso fuerat expulsus aut paulò post, cùm tamen certum sit nonnisi circa annum 129, Abel occisum esse, ut indicat illud Gen. 4, 25, an. scilicet Adam 130, natum esse Seth pro interfecto Abele. Alterum verò, paucos per ea tempora exstitisse homines, eò quòd pauci à Moyse commemorentur, quùm scopus ipsius plures recenseri non ferret (2).

Rep. 2° speciatim ad secundum : Distinguo : Et pastoralis ars præter custodiam gregis à furibus plurima alia complectitur, concedo; illam solam nego. Porrò artem pastoralem nec totam nec præcipuè in tutandis gregibus à latronum rapacite consistere, notum adeò est, ut fusiùs id ostendere minimè præstet.

Ad tertium Distinguo : Et phrasis illa in foribus peccatum aderit, in sensu translato à Moyse adhibetur ad pœnam imminentem significandam, concedo, in sensu proprio, nego. Hæc autem loquendi ratio non solùm in Scripturis in sensu exposito usitata est, ut, e. g., Marci 13, 29, ubi loquens Christus de extremo Judicii die inquit: Scitote quòd in proximo sit in ostiis (ini Oúpais), sed etiam in scriptoribus profanis. Plutarchus enim illud exhibet adagium: Febris est in foribus, quò spectat etiam illud Horatii Culpam pœnâ premit comes. Eò magis quòd Moyses hæc scribens potuerit ætatis suæ mores spectasse, quod infrequens non est sacro scriptori, et exempla ejusmodi non pauca suppetunt in Josepho, Livio cæterisque scriptoribus (3).

(1) Sic etiam exponit Rosenmuller dicens in c. 2, 1 Genes. Epilogus superiorum, priusquàm ad diem septimum transeat; quasi diceret: Ita his sex diebus completum est cœlum et terra (quibus verbis, ut supra c. 1, totam hanc mundi fabricam complectitur) nomine creato, qui fuit colophon quasi Dei operum. Sed longè ante ipsum hoc præstiterat Theophilus 1. 2, ad Autolycum capp. 19, 20, Bibl. PP. ed. Ven. t. 2. (2) In memoriam revocanda sunt quæ superiùs adnotavimus de mirâ propagatione duorum aut paulò ampliùs seculorum spatio, quæ Israelitici populi facta est in Egypto. Confer. etiam Petav. de Doctr. temp. t. 2, lib. 9, c. 14, de generis humani propagatione, ubi ponit diagramma propagationis hominum post diluvium, ita ut paucis annis, nempe ab 8 post diluvium ad 285, ab 8 individuis potuissent pervenire ad ingentem numerum 1,247,224,717,456.

(3) Vide Gen. 8, 2. Quamvis neque his opus sit, siquidem tum ex hebraico textu, tum ex membro sequenti hujus versiculi patet, non de peccati pœnâ, sed de ipso peccato, seu peccati cognitione citata verba accipi debere. Textus enim ita se habet: si verò matè egeris, ante fores peccatum jacet, seu se prodet, peccauuu tuem non magis celari potest quàm id quod pro fo

Quod dicitur de arte agrarià, supponit adversarius iisdem instrumentis à Cain eam exercitam fuisse, quibus nunc terra à nobis exercetur, quod tamen omninò est gratuitum.

Nec magis Peyrerium juvat, quod urget ex uxore Cain; etsi enim Moyses apertè non insinuat filias tunc temporis Adam natas esse, inferri nequit nullam natam fuisse (2).

Ad Henochiam ædificandam opus quidem fuisset Cain architectis, si civitas illa Europæ urbes æmulata esset, minimè verò si tuguriola, quod credere non est nefas, pro illa mundi infantià, solùm complectebatur. Nemo præterea est, qui nesciat temporibus nobis longè propinquioribus oppida passim civitatis nomine donata esse. Cùm præterea constet ex doctissimorum chronologorum sententiâ non ante mundi annum 400, ac fortasse etiam 500 Cain Henochiam condidisse, inde patet incolarum satis frequentem multitudinem colligere ipsum potuisse, quâ eam repleret. Vide Zachar. dissert. adv. præad. syst.

II. Obj. Apostolus Rom. 5, scribit: Usque ad legem cnim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputabatur, quùm lex non esset; sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysem etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Ada. Jam verò nomine legis, inquit Peyrerius, hic intelligenda venit lex Adamo data, cujus transgressio peccatum Adami fecit, quam datam omnibus hominibus in Adamo censendum est eâdem ratione, quâ in Adamo illam violavisse reputandi sunt. Peccatum igitur erat in mundo usque ad legem Adamiticam. Homines ergo admitti debent, qui ante Adamum peccaverint, quamvis peccatum ipsis imputatum non fuerit, cùm lex non esset.

Respondeo Nego assumptionem Peyrerii; hic nempe nomine legis designari legem Adamo datam, sed legem Mosaicam designari dicimus, ut patet ex ipsis adductis Pauli verbis: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysem. Quod ut apprimè intelligatur, præstat Apostoli scopum exponere, ex quo germanus

ribus jacet. Membrum verò quod sequitur est juxta vulg.

Sed sub te erit appetitus ejus (nempe peccati) et tu dominaberis illius; id est, ei resistere debes. Quo posito, omnis evanescit difficultas. Confer Ros. in c. 4 Gen. v. 7.

(1) Opportunè animadvertit S. Ambrosius 1. 2 de Cain et Abel c. 9, n. 33, quòd potuit (Cain) et pa<rentes parricidas tinere, qui docuerat parricidium posse committi; potuerunt enim et parentes de filio discere, quod didicerant posteri de parente. › (2) Hanc difficultatem jam præoccupaverat S. Augustinus lib. 15 de Civ. c. 16, qui præterea docet sororem suam Caino in uxorem ducere in iis humani generis exordiis licuisse, ut humana soboles propagaretur. Augustino assentiunt S. Epiphanius Hæres. 39, n. 6, Sethian. S. Jo. Chrys. Hom. 20 in Genes., Theodoretus quæst. 43 in Gen. Cæterùm etsi inverso ordine c. 5, 4, id apertè Moyses tradit dicens de Adam, genuitque filios et filias

ejus sensus meliùs intelligitur in citato textu. Scopus porrò Apostoli est efficaci ratione ostendere veritatem suke generalis propositionis, quà, v. 12, dixerat: Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt; seu vult significare mortem esse pœnam peccati originalis, quod omnes homines ab Adam progeniti contrahunt; quod ut evincat, sic argumentatur Apostolus, v. seq. Usque ad legem, nempe mosaicam, peccatum erat quidem in mundo, attamen peccatum non imputabatur ad certam poenam temporalem ob defectum legis positiva, sive sanctionis cujusdam; cùm lex, quæ talem pœnam decerneret, nondùm hominibus fuisset data; nihilominùs mors, quæ est pœna peccati, regnavit etiam ab Adam usque ad Moysem vel in ipsos infantes, qui in similitudinem prævaricationis Adæ nullo actuali peccato se inquinaverunt; ergo mors, quæ in omnes homines dominata est per id temporis, non aliunde repeti potest, quam à peccato originali, quod omnes ab Adam progeniti contraxerunt. Vide Card. Toleti S. J. Commentarii et annot. in epist. S. Pauli apost. ad Rom. ad h. loc. qui omnium facilè luculentissimè mentem Apostoli in hoc satis difficili textu exposuit.

Nec obstat Deum diluvio, coelestibus flammis aliisque gravissimis calamitatibus ante Mosaicam legem de hominum sceleribus pœnas sumpsisse, tum quia, ut observat Card. Toletus, pœnæ illæ, quibus Deus in aliquot animadvertit legis naturalis transgressores, fuerunt potiùs pœnæ mortis peccato originali debitæ ante tempus exacto, quàm mors ipsa; tum quod pœnæ illæ non fuerunt constantes et universales, cujusmodi mors est, quæ proinde non ab actualibus peccatis, sed à peccato ex origine contracto repeti unicè debet.

His positis suâ sponte ruit moles illa, quam Peyrerius huic fundamento inædificaverat. Vide Zacharia egregiam dissertationem, quà Præadamitarum systema confutatur, quamque præmisit lib. 1 Petavii de Opific sex dierum, edit. Ven. 1757.

Difficultates Coadamitarum.

1. Obj. Accuratum historiæ naturalis studium nos necessariò ducit ad plures hominum species agnoscendas. 1° Id enim inprimis postulant notæ specificæ, per quas diversi hominum stipites ab invicem secernuntur ; 2° incipiendo enim ab homine bimano et simia-satyro (Orang-outang) ac gradatim procedendo, reperiri potest quædam species consanguineitatis inter hominem et vespertilionem. Ita Bory de S. Vincent. in Revue encyclopédique, tome 29, mars 1826, Paris, art. Sciences physiques, lomme, article extrait du tome 8 du Dict. classique d'hist. naturelle, p. 319. 3° Homo intellectualis non est nisi consequenLia necessaria hominis mammalis, ibid., p. 76. 4° Hinc telebriores zoologi plures paucioresve hominum spegies constituerunt; sic Linneus duas species admittit, hominem sapientem, et hominem troglodyten. (Car. à Linné, systema naturæ, t. 1 Regn. nat. classis 1. Mam

malia, art. Primates n. 1 et 2.) Virey pariter duas spe cies agnoscit, quas determinat ex mensurâ anguli facialis, Dict. d'hist. ant. Demoulins undecim species enumerat, art. cit. Revue, etc. Bory verò à S. Vincentio quindecim recenset, ibid. Frustra igitur theologi contendunt omnes ab uno eodemque stipite prognatos esse, nec nisi unicam dari humani generis speciem.

Respondeo Nego antecedens. Accuratum enim historiæ naturalis, seu potiùs zoologiæ studium ad unitatem humanæ speciei agnoscendam necessariò ducit. Nempe quod pluries animadvertimus, scientia quamdiù infans est, difficultates parit, quas postea adulta solvit.

Ad primum: Nego dari ejusmodi notas specificas, à quibus diversa species erui possit; ut enim observat cl. Blumenbach, genus humanum non habet nisi unicam speciem, omnesque populi cujusque demùm ælatis ac regionum omnium, qui cogniti nobis sunt, provenire possunt à stipite communi. Omnes locorum varietates, quæ positæ sunt in conformatione et colore corporis humani, non magis incomprehensibiles sunt ac illæ per quas ante nostros oculos tot aliæ species corporum organizatorum, præcipuè verò cicurum animantium inter se differunt; verùm omne hujusmodi discrimen per quosdam veluti gradus ita leviter incedit, ut nullum omninò neque cavillationibus locum relinquat, neque fundamentum præbeat iis divisionibus, quas sophistæ quidam vellent instituere (1).

Ad secundum Distinguo: Id est, reperiri potest in corporum organis et configuratione convenientia ǝliliqua et similitudo plus minùsve perfecta inter homines et bruta, concedo; species consanguineitatis propriè dictæ, nego. Scimus utique ex anatome comparatâ aliquam intercedere similitudinem organorum in brutis, quæ à simiâ-satyro seu potiùs ab homine, quem spectare possumus ut typum primitivum, usque ad vespertilionem descendendo, et rursùm à vespertilione usque ad aves, et ita porrò, et vicissim ab animantibus imperfectioribus progrediendo, ad humani corporis perfectionem accedat (2).

(1) Manuel d'Hist. naturelle trad. de l'allem. Metz 1803, t. 1. Sed præstat ipsius auctoris verba adducere.

Le genre humain, ait ipse, n'a qu'une espèce, et tous les peuples de tous les temps et de tous les pays (qui nous sont connus) peuvent provenir d'une source commune. Toutes les différences nationales dans la conformation et la couleur du corps humain, ne sont pas plus frappantes et plus inconcevables que celles qui défigurent presque sous nos yeux tant d'autres espèces de corps organisés, et principalement nos animaux domestiques; mais toutes ces différences se perdent pour ainsi dire les unes dans les autres par tant de nuances, par tant de transitions insensibles, qu'ell s ne peuvent donner lieu qu'à des divisions arbitraires, et point du tout.tranchantes. › (Sect 4 des Mammifères ord. 1 Bimane.)

(2) Cuvier, Leçons d'anatomie comparée, Paris 1805. tom. 1, première leçon, Considérations sur l'économie animale, præsertiin art. 4, pag. 58, 59, observat ad rem nostram Dans toutes ces combinaisons, il s'en trouve nécessairement beaucoup qui ont des parties communes, et il y en a toujours un certain nombre qui ne diffèrent que très-peu, en sorte qu'en plaçarı

Attamen negamus vel nullos dari veluti typos seu notas specificas, quibus diverse classes seu species ab invicem distinguantur, quod nemo prudens zoologus inficiatur ; vel eamdem originem arguat, unde exurgat consanguineitatis species illa, quam somniat adversarius quem impugnamus.

Ad tertium Nego. Ratio enim sive intelligentia proprietas est hominis solius. In brutis enim omnibus non reperitur nisi instinctus, qui consistit in câ virtute, quâ pollent sese subjiciendi per motum interiorem innatum ac necessarium, absque ullâ institutione seu à se ipsis per quasdam actiones uniformes ad eumdem finem, ad propriam nempe conservationem et ad conservationem propria speciei (1). Quòd si in nonnullis animalibus, cicuribus præsertim, nonnulla signa conspiciuntur sagacitatis et industriæ, etc., hæc toto cœlo distant à facultate intelligendi, comparandi, judicandi, abstrahendi, etc., quâ instructus est homo, ut ostendunt psychologi. Etenim si intelligentia non est nisi consequentia necessaria hominis mammalis, ut contendit adversarius, quare in cæteris animantibus mammalibus non reperitur?

Ad quartum : Nego. Pauci zoologi, neque profectò celebriores, ut ipsi autumant, plures hominum species distinguunt et quidem perperàm, ut patet ex dictis in resp. ad primum, cùm nullum prorsùs sit fundamentun ejusmodi distinctionum, quæ proinde arbitraria les unes auprès des autres, celles qui se ressemblent le plus, on peut en établir une espèce de suite qui paraîtra s'éloigner comme par degrés d'un type primitif. C'est sur ces considérations que reposent les idées que certains naturalistes se sont formées d'une échelle des êtres, qui les rassemblerait tous en une série unique commençant au plus parfait et finissant au plus simple. . . et telle que l'esprit passerait de l'un à l'autre sans presque apercevoir d'intervalle, et comme par nuances insensibles. Et sanè cl. auctor hanc gradationem persequitur, comparationemque instituit singulorum organorum eâdem methodo quinque voluminibus, 1° in homine, 2° in mammalibus, 3o in avibus, 4° in reptilibus, 5 in piscibus, simulque ostendit notas specificas et characteristicas, quibus ab invicem distinguuntur, ut patet etiam ex tabulis comparationis, quas adjecit, ut cæcus sit oportet qui eas non videat. Satis sit hic urgere organum vocale, quod dicimus, quodque in uno homine tantùm reperitur ad voces articulandas, siquidem Camper ostendit ex dissectione simiæ satyri lioc animal ineptum omninò esse ad instar hominis loquendum, et naturaliter etiam super pedes posteriores incedendum; attamen hoc solum animal perinde ac gibbon cum homine comparatur. Ipse Richerand, Nuovi elementi di fisiologia, trad. dal franc. Firenze 1815, t. 2, § 196, apertè affirmat : L'uomo solo può articolare i suoni e gode del dono della parola. Quod deinde ostendit ex anatome; item Magendie Compendio elementare di fisiologia, trad. dal franc., Pisa 1818, t. 1, pag. 195. Rectè propterea Homerus frequenter utitur epitheto μερόπων ἀνθρώπων, id est, hominum vocem articulatam emittentium, interdùm etiam homines vocat uponov; seu vocem articulantes tanquàm notam hominis specificam, ut alia omittam de mento saliente ac toto systemate osteologico, aliisque non paucis. De quibus vide cl. Ranzani, qui in op. Elementi di zoologia, t. 2, ordine primo, p. 69, seqq., has notas summâ diligentià prosequitur. (1) Vide Blumenbach op. c. sect. 3, § 35; vide etiam Cuvier Le règne animal, Paris 1817, t. 1, introduct., p. 51, suiv

TH. VII

omninò sunt, el repugnant ipsi expericntiæ. Hinc enim constat, animalia orta ex conjunctione duarum specierum esse prorsùs infœcunda, nihil tamen ejusmodi reperimus, ut observat Cuvier, in individuis à quibuscumque hominibus procreatis (1). Quare nemo jam est ex zoologis alicujus nominis qui plures hominum spe cies inducat (2).

Quòd si Linneus duplicem speciem recensuit, hu mani aliquid et ipse passus est: quare à Blumenbachio vapulat (3). Attamen ipsemet Linneus hanc suam sententiam retractavit (4). Virey per speciem intelligit divisionem primariam generis humani, non autem stipitem primitivum originarium, quasi plures fuerint. Hinc juxta sacram Scripturam à filiis Noe tres primas varietates constantes repetit, albam à Japhet; flavam et fuscam à Sem nigram seu ottentottam à Cham; reliquas ab earum commixtione, quas distinguit ex diversis gradibus anguli facialis (5). Quidquid de hâc suâ sententia aut opinione sit, patet ipsum cum reliquis convenire. Reliquos autem quod spectat non moramur, qui per hanc ipsam opinionum diversitatem ostendunt nescire se, ubi pedem figant; unde à reliquis omnibus deseruntur. Illud solum animadvertere præstat juxta aliquot istorum nullam esse notam seu characterem, quo homo sapiens ab homine, ut vocant troglodyte, aut simiâ-satyro discernatur paulò tamen postea juxta cosdem tot sunt not characteristicæ inter homines ipsos, ut enumerent undecim vel quindecim etiam ipsorum species. Quàm præclarè hæc inter se cohærent!

II. Obj. 1° Verùm quid dicendum de hominibus caudatis, de America incolis imberbibus, de gigantibus seu patagonicis, atque de pigmæis, præsertim vero de nigritis, cupreis, anacrocephalis, etc.? 2o Nonne totidem notæ illæ sunt, quibus specierum diversitas constitui debet?

Resp. ad primum: Illud ipsum quod physiologi et zoologi prudentiores reponunt, nempe homines caudatos, cincticulos, perinde ac centauros et sirenas totidem fabulas esse, quas operæ pretium non est refutare (6), quæque hodiedum à scientiæ gravitate ar

[blocks in formation]

(3) Op. cit. sect. 4, p. 80, ubi inquit: La description de l'homo-troglodyte de Linnée est un mélange inconcevable de l'histoire d'un de ces nègres blancs maladif et souffrant, et de celle de l'orang-outang. Son homo-lar est un véritable singe. Hinc ipse Frid. Gmelin, qui adornavit decimam tertiam editionem systematis natura Linnée 1789, non solùm posuit troglodyten inter simias, sed præterea subdit in notà ad 1. c. Quæ de homine troglodyte refert immortalis auctor, partim figmentis nituntur, partim ad monstrosam morbosamve hominum progeniem, partim ad simias pertinent. . . . Ad fictitia refero pariter luciferum sive hominem caudatum. ›

(4) Vide Revue encyclop. 1. c.

(5) De hoc angulo faciali conf. Ranzani, opp. cit., t. 2, p. 1. p. 37. seqq.

(6) Sic Blumenbach, op. cit., sect. 4, p. 80: U

44

centur Americani, etsi rariorem, barbam tamen ut cæteri habent, dummodò eam alant.

Gigantes naturæ excessum, pygmæi defectum et vitium intra eamdem speciem produnt (1).

Circa nigritas, cupreos, etc., non est quod valdè insistamus, cùm plures causæ naturales ortæ ex calore, climate, aere, alimentis, vitae ratione, etc., efficere potuerint aut etiam possint ejusmodi accidentales diversitates. Hippocrates de hoc phænomeno plura jam scripserat in lib. De aere, locis et aquis (2). Nunc exploratum apud physiologos est, diversum hominum colorem residere in reticulo, ut vocant, malpighianò; nam in Ethiopibus tam cuticula, quàm cutis nigræ non sunt, et alba in ipsis est cicatrix (3); demùm observandum est varietatem colorum ita paulatim ac sensim sine sensu progredi pro majori vel minori accessu vel recessu à lineâ æquinoctiali, ut nuspiam possit figi terminus, quo una species desinat, altera verè incipiat.

Ad secundum, dist. : Quibus constitui debeat diversitas varietatum constantium et hæreditarium (vulgò razze), aut etiam varietatum simplicium, transeat vel concedo; specierum, nego. Varictates constantes (razze) et varietates simplices vocantur illæ aberration'y a point de peuples, inquit, qui aient une queue, les Hottentotes n'ont point de tablier, les Américains ont de la barbe comme les autres peuples quand ils venlent la laisser croître. Il n'y a ni centaures, ni sirenes; toutes ces fables ont pu ne pas effrayer la crédulité de nos ancêtres, mais elles ne méritent 1 plus d'être réfutées. ›

(1) Vide Gauchat, lettre 155; Buffon, Hist. nat. de T'homme; Hist. des voyages par l'åbbé Prévot, t. 17; Dissert. sur les géants, t. 1 de la bible de Vence, ed. 5, Paris 1827; Lettres de quelques Juifs portugais, par l'abbé Guénée, tom. 2, Îettre 3, § 3, 4. Cæterum de gigantibus et pygmæis sic rursùm scribit Blumenbach, I. c. Les prétendus géants des Patagons, par exemple, depuis les temps de Magellan jusqu'aux ◄ nôtres, ont diminué peu à peu, dans les relations des voyageurs, de douze pieds jusqu'à sept; ainsi ils sont à présent un peu plus grands que tout autre homme d'une bonne taille. Il est aussi plus vraisemblable que les quimos de Madagascar, que Commerson a pris nouvellement pour un peuple de nains, ne sont rien autres qu'une espèce de crétins, c'est-àdire de malheureux imbéciles, avec de grosses têtes et de grands bras, comme on en trouve dans le pays de Salzbourg, etc. Consentit ab Guénée, 1. c., ubi gigantes dicit race d'hommes d'une taille au-dessus de l'ordinaire, et de pygmæis, peuple au-dessous de la taille ordinaire. Cæterùm de albinis et cretinis ita nuncupatis Laur. Martini op. Elementa physiologiæ, Taurini 1835, § 305, lib, 6, p. 137, seq., ostendit eos non Essenisi degenerationem speciei humanæ, quæ in diversis rerum adjunctis ad pristinum statum revocari potest, quod inspectione suâ confirmat.

(2) Inter Hippocratis opera gr. lat. edit. Vander Linden Lugd. Batav. 1665, t. 1, p. 527, à cap. 55 in finem. Ex hoc enim libro plurimùm recentiores profecerunt, qui de hoc argumento tractârunt.

(3) A. Martini op. et 1. c. præsertim verò in alio diffusiori op. cui tit. Lezioni di fisiologia, Torino 1830, 1. 11, lez. 89, § 3, p. 311, ubi præterea ostendit non solùm à luce sed potissimùm à climate hanc colorum varietatem esse repetendam. Sic Richerand, op. cit., § 228, ubi in notâ inquit: Il color nero della pelle de' Mori pare dovuto all' abbruciamento della gelatina che fa la base del corpo mucoso di Malpighi.

[ocr errors]

nes, quæ à degeneratione insensibili profluunt in conformatione specificâ originarià specierum particularium corporum organisatorum. Hoc porrò intercedit discrimen inter varietatem constantem et varietatein simplicem, quod illa hæreditaria sit et generatione necessariò et inevitabiliter propagetur, hæc autem non ita (1). Hinc emergit distinctio apud physiologos recepta, ut genus humanum dispescatur in plures aut pauciores ejusmodi varietates constantes licet acciden tales (2), quas adversarii nostri vellent totidem constituere generis huniani species contra omnia scientiæ principia, ut dictum est, quæ necessariò nonnisi unum originarium ac omnibus communem stipitem exposcunt.

III. Obj. Unico et communi speciei humanæ stipite constituto, 1° ratio dari non potest de insularum longè dissitarum, 2° præsertim verò utriusque Americæ incolis; cùm media, quibus illùc appulerint, ipsis nulla suppeterent. 3° Hinc eâ ratione, quâ animantia cætera quæ in hominum utilitatem condita sunt, in diversis orbis partibus, prout ipsorum fert natura, creavit Deus; sic nihil vetat quominùs dicamus alios et alios homines saltem pro constanti eorum varictate à Deo conditos esse. Hoc enim posito non solùm explicantur quæ de indigenis autochthonibus (3) veteres tradiderunt, sed quæ de antipodibus nunc explorata sunt. Notum enim est S. Augustinum negåsse antipodas, quæ res ipsi nimis absurda videbatur ‹ aliquos homines ex hâc in illam partem, oceani immensitate trajectâ, navigare ac pervenire potuisse,

(1) Ita Blumenbach, op. cit., sect. deuxième, § 14, et Cuvier, Le règne animal, § Variétés de l'espèce humaine, p. 94.

(2) Cuvier, 1. nuper cit., admittit tres varietates constantes: albam, seu caucasicam; nigram, seu æthiopicam; flavam, seu mongolicam. De Lacepède his duas præterea addit nempe cupream seu americanam et hyperboream. Blumenbach pariter quinque admittit ; Duméril, in Zoologie analytique, sex esse contendit; Virey pariter sex agnoscit; quin imò, cùm divisisset genus humanum in duas species, postea quatuor varietates constantes admittit sub primâ specie, et duas sub alterâ. Prima species juxta ipsum constituitur ab angulo faciali graduum 85, altera comprehendit eos quorum angulus facialis est inter gr. 80 ad 85. Sed species per ipsum designat solùm divisionem primariam, ut dictum est, varietas constans divisionem secundariam. Clar. Martini 1. c., p. 300. Posito discrimine inter varietatem constantem, modificationem, degenerationem ac morbum, statuit unam tantùm esse generationem primitivam, non plures, sed solùm varias modificationes secundarias; duas esse albinorum varietates distinctas, quarum altera spectari potest ut morbi vitio affecta; cretinismum non constituere speciem neque degenerationem generalem, sed affectionem morbosam peculiarem, que nempe attingit pauca et hac illac dispersa individua. Negat varietatem constantem (razza) spectari posse velut degenerationem hæreditariam, cùm constet nigritas ipsos excultos eisdem facultatibus physicis et moralibus præcellere, quibus cæteri donantur. Deinde rationibus intrinsecis evincit prætensas varietates constantes non esse nisi varieiates secundarias. Quod fusè id prosequitur.

(3) Ita Joan. Fabbroni an. 1803. Apud Aloys. Bossi, Storia d'Italia, Milano 1819, t. 1, c. 3, p. 97

seg

« VorigeDoorgaan »