Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

theologi, in postremà hàc tractatûs parte, in quâ de homine disserimus, nos consectabimur, ne longiùs quàm par est, disputatio discurrat. Ut igitur præstitutis finibus contineantur, quæ de homine disceptari solent de ejusdem inprimis creatione, felicitate et grata, seu gratuitâ elevatione; de ipsius deinceps lapsu, et peccati originalis propagatione et affectibus; de futurâ demùm pro meritis hominis sorte ac resurrectione ex ordine agemus. Atque hac porrò ratione, quæ potiora sunt ac scitu maximè necessaria complectimur pro diverso hominis statu ac multiplici conditione.

CAPUT PRIMUM.

DE HOMINIS CREATIONE.

Duo potissimùm errores adversantur Mosaicæ creationis historia. Alter eorum est, qui hominem à Deo, saltem immediatè, creatum negant, sed vel ab terræ ipsius fecunditate, vel ab ovo, vel limo sicut ranæ ex Nilo eum prodiisse affirmant (1). Nullum ferè argumentum est, quo magis increduli et athei torqueantur,

[ocr errors]

nostrum. Sic igitur loquitur S. doctor 1. 2 cont. Gent., c. 35: Finis divinæ voluntatis non potest esse nisi cjus bonitas; non autem agit propter hunc finem producendum in esse.... cùm bonitas ejus sit æterna ‹ et immutabilis, ita quod ei nihil accrescere potest; nec etiam potest dici quòd propter ejus meliora⚫tionem Deus agat: nec etiam agit propter hunc finem acquirendum sibi; ipse enim est sua bonitas. Restat igitur, quòd agat propter finem, in quantum ‹ effectum producit ad participationem finis. › Rursùm ib. lib. 1, c. 93: Deus nobis non benefacit ut sibi exinde aliquid accrescat, sed quia ipsum communicare est sibi conveniens, ut fonti bonitatis. Dare autem non propter aliquod commodum ex datione exspectatum, sed propter ipsam bonitatem et convenientiam dationis, est actus liberalitatis. Conf. præterea in locis cit: Sanè, ut inquit P. Rogaccius S. J. in op. Unius necessari, p. 1, c. 25, ullane liberalior esse potest ac beneficentior voluntas, seu lucis erga hominem cæcum, quàm si illum spectatorem sua pulchritudinis cupiat; seu fontis erga siti confectum, quàm si ad gustandos suos latices eum ‹ provocet? › Sed consul. idem auctor, qui non minùs piè quàm solidè id evincit.

(1) Neeldham et Buffonius negant saltem immediatè à Deo hominem conditum esse, sed prodiisse affirmant ex particulis vel essentiis, ut vocant, organisatricibus, aut vi vegetativâ, quibus Deus naturam ditavit. Conf. Spalanzani Osservazioni microscopiche, etc., Milano 1826, t. 2, Aristoteles modò emittit hypotesin de humano genere nunquàm cœpto, modò cam vocat mist, persuasionem. Denique lib. 3, de Generat. anim. concludit Quare et de hominum ac quadrupedum ortu non absurdè quis conjiciat, si olim ex terrâ editi sunt, id duorum modorum altero evenisse, aut ut ex verme gazinog primùm existerent, aut ex ovis ederentur; expositis autem his modis, inquit: Quare si quid initium existendi animantibus fuit, id altero de duobus istis modis con• tigisse manifestum est. ν ὅτι μὲν οὖν εἴπερ ἦν τις ἀρχὴ τῆς γενέσεως πᾶσι τοῖς ζώοις εὔλογον δυεῖν τούτων εἶναι τὴν été pa», qavɛ piv, ed. Paris 1619, tom 1, par. alt., p. 1113. Alíqua tamen venià dignus est, utpote revelatione destitutus, si ita desipuit. At nullâ venià digni sunt recentiores illi, qui ut revelationem abjicerent, nihilominùs desipuerunt circa hominis originem, quorum alii ex ovo, vel putredine, vel mari, vel piscibus ortum cum autumârunt: alii infinitam successionem admiserunt, quos vel recensere inane omninò opus esset.

quàm istud de anthropogoniâ seu hominis origine; circa quam, quidquid absurdi ac ridiculi ægri somniis excogitari potest, commenti sunt. His accedunt rationalistæ ac neoterici biblici, qui in Mosaicâ anthropogonià non agnoscunt nisi mythum, ac Moysem propterea primum mythographum appellare non verentur (1). Alter error eorum est, qui autumant ante Adam alios homines fuisse conditos, qui propterea præadamitæ audiunt. Hujus erroris instaurator fuit Isaacus La Peyrere (2) è Calvini disciplinâ, qui tamen ad meliorem postca frugem revocatus, errorem hunc unà cum hæresi Calvinianâ ejeravit. Parùm ab hoc errore abludunt ii qui censent non omnes homines ab eodem parente progenitos esse, sed contendunt in quâlibet mundi plagà suos fuisse aborigenes, qui specie distinguerentur, à quibus diversæ hominum gentes prodierunt (3). Ad ejusmodi errores convellendos sit PROPOSITIO PRIMA.

Primi parentes immediatè à Deo conditi sunt.

Dùm immediatè à Deo conditos progenitores asserimus, non solùm de animâ, sed etiam de corpore propositionem hujusmodi intelligi volumus, seu de toto homine. Rursùm, dùm dicimus hominem, etiam quoad corpus, id affirmamus per oppositionem ad memoratum incredulorum errorem, qui hominem repetunt ex causâ immediatâ naturali, nec enim propositum nobis est manus miscere cum scholasticis illis, qui opinati sunt Deum ministerio angelorum usum esse ad protoparentis corpus è terræ limo plasmandum (4), cui ipse postea vitam et animam communicavit (5), atque in(1) Ita Wegsch. § 98, n. (a), p. 321.

(2) In op. Fræadamite, vel exercitatio exegetica in

Ep. ad Rom. 5, 12, seqq., 1655, in 4, quem nonnulli alii in eâdem sententiâ præcesserunt, quos recenset Colovius in System. Locor. theol. tom. 3, p. 1041, necnon Von Irwing ueb. d. Ursprung, etc., seu de Origine cognitionis veritatis et scientiarum Berol. 1781.

(3) Telliamed, seu De Maillet in op. de Orig. mundi, p. 201, affirmat Egyptios, Indos, etc., seu viginti populos docere homines indigenas et aborigines fungorum ad instar è terrâ prodiisse. Alibi asserit pisces in homines mutatos, præsertim in regionibus septentrionalibus. Sublimis sanè philosophia! Alio sensu aborigenes admiserunt Carli, Fabroni et Aloys. Bossi Dell' istoria d'Italia antica e moderna, Milano 1819. Sed de his postea.

(4) Conf. Corn. à Lap. hic. Similia habet Philo de Opif. mundi. Ast. S. Basil. Hexa. hom. 9. Ambr. Hex. lib. 6, c. 7, n. 40; S. Aug. de Genes. ad litt. lib. 9, c. 15; Theodor., in Gen., q. 19, angelos excludunt.

(5) Nonnulli contendunt distinguendum esse principium vitale ab animâ, atque ab Apostolo tres homini partes tribui μ corpus, fux vitam animalem, et TEμ vitam spiritualem, rationem, 1 Cor. 15, 44 seqq. Coll. 2, 14, lib. Thess. 5, 23. Heb. 4, 23. Veleteres philosophos distinctionem instituisse inter animum et animam certum est, ut testatur Cicero tum alibi tum Tusc. 4, 5, quos imitatus Josephus Arch. lib. 1, cap. 1, ἔπλασεν, inquit, ὁ θεὸς τὸν ἄνθρωπον χοῦν ἀπὸ τῆς γῆς λαβών, καὶ πνεῦμα ἐνῆκεν αὐτῷ καὶ ψυχήν; « lin<xit Deus hominem, accepto ex terrà limo; immisitque in eum spiritum et animam.-S. Irenæus cont. Har. lib. 5, c. 6, ‹ anima_autem, ait, et spiritus pars hominis esse possunt, homo autem nequaquàm.▸ Origenes de Principiis lib. 3, c. 4. Nemesius de Nat.

didit. Itaque in primo sensu sumpta propositio ad fidem spectat, ut patet ex superiùs recitato decreto concilii Later. IV.

En autem quomodò ejusmodi veritatem evincimus revelatione duce: Gen. 1, 27, apertè traditur quòd, conditis omnibus animalibus, CREAVIT Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. Deus proinde totum hominem condidit, per se enim corpus è limo terræ formavit, animam verò per inspirationem indidit. Et hæc quidem de mare, de feminæ autem formatione et ortu legimus ib. 2, 21: Immisit Dominus soporem in Adam; cùmque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et ædificavit cam in mulierem. Si hæc porrò in sensu historico ac litterali intelligantur, satis superque perhibent utrumque protoplastam à Dco ipso formatum et conditum fuisse; jam verò prout jacent accipienda ea verba esse, ipse contextus, sensus traditionalis hebræorum et cæterorum librorum sacrorum irrefragabilis auctoritas ostendunt. Ac inprimis contextus postulat nisi enim litteralis sensus ratio habeatur, cum iis verbis nullâ ratione cohærent, quæ sequuntur; vix enim Adam expergefactus à sopore suo Evam conspexit, ut in illas voces eruperit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne meâ: hæc vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est (1). Ad hæc porrò verba alludit apertissimè Apostolus 1 Cor. 11, 8, ubi ait: Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro (2), et 1 Tim. 2, 13. Neque Judæi, si fabulatores nonnullos excipias rabbinos, ab eodem sensu unquàm recesserunt (3). Quod spectat ad veteres Ecclesiæ Patres, supervacaneum est ipsos sigillatim recensere, cùm una omnium sententia sit, formationem Evæ ex latere Adam dormientis fuisse typum Ecclesiæ ex latere Christi Domini in cruce mortui efformatæ. Hinc ipsis adversariis fatentibus, ex hoc veluti fonte pervulgati sunt ac recepti apud Orientales mythi de femine formatione Mosaice historiæ affines, præsertim apud populos Asia superioris (4), nec desunt hujus traditionis documenta penès populos recens detectos (5); quæ quidem omnia apertè evincunt Mosaicam anthropogoniam in nativo sensu accipiendam hom., c. 1, usus tamen obtinuit vocabula xá et п›ɛōuz promiscue usurpari, non secùs atque hebr. voces wpi et mm. Conf. Lactant. de Opific. Dei, c. 18, cum notis Jo. Bapt. Le Brun et Nic. Lenglet Dufresnoi t. 2 Opp., Par. 1748, ubi plura in hanc rem congeruntur. Lucretius fusé discrimen inter animum et animam prosequitur, lib. 3 a v. 136-161.

(1) Gen. 2,

23.

(2) Οὐ γάρ ἐστιν ἀνὴρ ἐκ γυναικὸς, ἀλλὰ γυνὴ ἐξ ἀνδρός. Conf. etiam Tob. 8, 8.

(3) Philo Jud. allegoricè exponit lib. 2 Legis alleg., p. 109 seq. apud Calmet, nonnullique rabbini; cæterùm Josephus 1. c. Judæique passim universi sensu litterali accipiunt.

(4) Ita Wegsch. § 98, n. (a), sic Ei. Art. Adam in Ersch u. Gruber Encyklopadie 1, seu Introductio, art. Adam, in Encyclopediam Ersch et Gruber. Sanè ejus traditionis documenta apud Sinenses non pauca profert Windischmann 1. c., et apud Indos, ib. P. 1, sect. 2, p. 386, seqq.

(5) Conf. Annales de philosophie chrétienne, Paris 1834, année 5, n. 43, tom. 8, janvier, art. Voyages

esse, ac propterea, quod inde sequitur, primos parentes immediatè à Deo conditos fuisse.

Difficultates.

I. Obj. 1°: Homo è terrâ suâpte naturâ oriri potuit per fortuitam motûs ac materiæ conjunctionem. Plura enim corpora organis instructa à naturâ ipsâ quotidiè produci nemo est qui non videat (1). 2° Quod verò refert Moyses Genes. 2, 7, ostendit hominem humili nimiùm origine suâ minimè contentum sibi à Deo eam accersivisse. 3° Sanè commentarii Mosaici duplicem exhibent hujus originis historiam: alteram Genes. 1, 26, quâ Deus uno actu, alteram minùs puram atque perfectam, Gen. 2, 7, 21, 22, quâ primò marem è pulvere terræ, deinde feminam è costâ illius deductam formâsse traditur. 4° Quæ quidem ex incultioris ætatis ingenio et aliarum gentium de Anthropogonia mythis accommodata sunt (2). Ergo. — Resp. ad primum, nego; satis est enim vel leviter anatomie principia degustare, ut quisque sibi persuadeat absurdam esse hypothesin materialistarum comminiscentium casu hominem è terrà prodire potuisse. Tam affabrè enim omnia in humano corpore membra singula disposita sunt, ut nonnisi opus planè divinum ipsum esse quisque intelligat, et altissimæ sapientiæ consilium in eo elucere. Quod autem de hâc hypothesi dictum est, idipsum tutò quivis pronuntiare poterit de aliis similibus somniis incredulorum, qui, dummodò possint sibi persuadere se à Deo conditore non prodiisse, absurda quæque devorant multò faciliùs libentiùsque, quàm infantes fabulas ac historiolas admittunt attamen obducto supercilio philosophi ambitiosum nomen adsciscunt (3). Ad secundum, nego

et traditions, croyances, superstitions et reste de traditions primitives observées par M. Dumont d'Urville dans son voyage autour du monde à bord de l'Astrolabe, dans la nouvelle Zélande et les îles de Tonga, ubi inter cæteras traditiones servata est: La femme tirée de la côte de l'homme.›

(1) Sic auct. Réflexions philosophiques sur le système de la nature. Nec valdè abludit Neeldham, qui omnia ferè corpora organis instructa repetit à vi vegetativa, ut ipse eam vocat, à quà repetit corpus Adam, imò et Evæ formationem, quæ ad instar polypi junioris ab alio dissecti, prodiit ex corpore Adam. Conf. Spalanzani Opuscoli di fisica animale. Milano 1826. Opusc. 1, P. 1, pag. 17, 18.

(2) Ita Wegsch. § 98, ubi concludit : «Ei verò, qui narrationes istas Mosaicas ad institutionem vite communis transferre studet, maximè cavendum est ne homines nostri puriore numinis ideâ imbuti, quàm quæ in libris illis passim significata est, singula nimiùm premendo offendantur, neve à pio in Deum creatorem amore et reverentiâ abducantur debitâ. › Ex quibus quanta sit hominis impudentia satis elu

cet.

(3) Quæri etiam posset quare illa fortunatissima tellus, quæ homines ultrò è sinu suo producebat, fecunditatem suam amiserit? Forsàn respondebunt quod olim Epicuræus Lucretius lib. 5, v. 824, seqq., ed. Taur. 1831:

Sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
Destitit, ut mulier spatio defessa vetusto,
Mutat enim mundi naturam totius ætas ;

Sic igitur mundi naturam totius a tas

pariter, et addo nullam aliam originem, si rectâ ratione quis uti velit, posse sibi quemquam confingere. Atque hinc est, quòd homo, velit nolit, incluctabile semper secum ferat argumentum existentiæ Dei.

Ad tertium, nego; sed una eademque à Mosaicis commentariis historia traditur, in primo quidem capite in universum mundi ortum ac summatim, in altero verò modus ac ratio exponitur, quâ telluris recens creatæ nuda et incompta facies instructa sit plantarum ornatu, tum de maris et feminæ origine, atque de primorum parentum sede et conditione latiùs disseritur (1), ac per partes describitur. Evanescit propterca, quod à rationalistis additur de alterà originis historia minùs purâ atque perfectâ, Gen. 2, 7, 21, 22, quæ non alio nititur fundamento nisi cuncta carpendi cacoëthe (2).

Ad quartum, nego; tum quia in simplici ac ingenuâ Moysis narratione nihil est, quod mythum indigitet; tum quia aliarum gentium, qui dicuntur de anthropogonia mythi, non sunt nisi primævæ traditionis corruptiones, quæ plus minùs recesserunt à veritate pro diversitate indolis eorum qui eam servârunt (3), qui

Mutat, et ex alio terram status accipit alter, Quod potuit, nequeat : possit quod non tulit ante. Conf. Cudworth Syst. intell., c. 5, § 68, 69.

(1) Sic ferè Rosenmuller, auctor adversariis non Sspectus, in scholiis in vet. Test., in homil. 1, ubi solvit omnia argumenta eorum qui ab alio auctore scriptum secundum caput Geneseos contendunt diverso ab eo, qui primum scripserat. Præstat verò adnotare, Eichhornium inferre antiquioris ætatis et scriptoris esse, quæ cap. 2 et 3, Geneseos habentur, ex dicendi genere, quòd ibi deprehendere sibi visus est, impolito atque indocto, quòd vetustissimi ævi simplicitatem referat. Contra verò in his ipsis capitibus stylum multò ornatiorem, quàm in iis quæ præcesserant, nec pauca exquisitoris doctrinæ indicia agnoscit lleinrichs (Commentatio de antiquo illo documento, quod secundo Geneseos capite exstat, Gotting. 1790), unde cadem recentiori ætati assignat. Quàm probè inter se cohærent hi philologi protestantes! Gesenius verò in op. Edificium doctrinæ linguæ hebr. p. hist. ling. hebr. ex ,eo quòd in primo cap. Gen. sermo tantùin sit de diis, in capitibus verò duobus subseqq. factus sit, Deus Deorum in compositione quivalens Deus Sabaoth, in reliquis demùm appareat solus Deus, deducit progressum à polytheismo ad ideam unitatis Dei. Miseri fabulatores! Hoc enim Gesenii commentum explodit vel levis totius libri inspectio; etenim ter in ipso cap. 3 Gen. 2,5, legitur solum nomen Elohim absque additamento Jehova; sic Gen. 28, 16, seqq., nomina Jehova et Elohim promiscue usurpantur. Eadem dicendi ratio in carteris omnibus vet. Test. libris observatur; Conf. speciminis gratia Jon. 4, 1, 4, 6, 7, 8, 9, 10, in quibus modò Jehova solum, modò Jehova Elohim, modò denique rursùm solum Jehova reperiuntur.

(2) Conf. Lettr. de quelques juifs à M. de Voltaire, tom. 1, Petit commentaire, etc., 4. Extrait d'Adam et de son histoire.

(3) Conf. Banier, Mythologie et les fables expliquées, par l'histoire, tom. 3, lib. 1, c. 4, ubi eruditè ostendit Græcos defectu historicorum ignorâsse propriam originem ac propterea seipsos vocasse αὐτόχθονας seu ex ipsâ terrà ortos, quod pariter præstiterunt Pelasgi, Celti, Hiberi, Scythi, etc., eâdem vanitate ducti ac nonnulli Itali nostri, quos inferiùs recensebimus, qui ut stultae huic antiquitati faverent, minimè veriti sunt Scripturæ auctoritati refragari.

omnes, cùm posteriores sint Mosaicis commentariis, eosdem in omnibus suis partibus mirificè confirmant.

II. Obj. 1: Nemo qui sobrius sit inficiari saltem poterit femine è viri latere formationem, prout à Moyse describitur mythum esse seu philosophema ad mutuum illud atque vehementissimum viri et feminæ desiderium adumbrandum, quo sese mutuò prosequuntur, ab ipso rerum omnium auctore utrique sexui altè infixum et ingeneratum. 2° Simili mytho de viro ac femina uno olim corpore conjunctis, sed à Jove postea diremptis, amoris mutui vim Plato declaravit (1). 3° Quod verò Deus Adamo, quum somno erat obrutus, ne dolorem sentiret, costam eximisse narratur; homo autem expergefactus, conspectâ feminâ, exclamâsse dicitur, hoc demùm esse animal sibi simile, id apertè est additum fabulæ adornandæ causâ (2). 4° Ab hâc verò expositione non abhorrent catholici ipsi theologi, quorum aliqui allegoricè verba Moysis interpretati sunt, ut Cajetanus (5), alii primum hominem vel androgynum vel hermaphroditum à Deo conditum autumârunt (4). 5° Ipsa quodam modo rei natura aliquam ex his expositionibus exposcere videtur, nisi primum hominem aut monstrosum ante Evæ formationem, costâ scilicet redundantem, aut imperfectum post ejusdem ortum, costà videlicet destitutum exstitisse contendamus. Ergo.-- Resp. ad primum, dist. Suppositâ historicâ veritate, concedo; ad ejusdem exclusionem, nego. Ipsi Ecclesix Patres atque Scripturarum catholic: expositores deprehenderunt moralem mutui conjugum amoris sensum in fcminæ procreatione, prout à Moyse describitur (5), sed hic moralis sensus in litteral: fundatur, quo sublato, actum est de sacri historici veracitate. Nonnisi recertiores biblici protestantes purum mythum in Moysis verbis exprimi commenta sunt contra sensum traditionalem et invitis omnibus germanæ exegeseos legius. Ad secundum, nego suppositum ex dictis; Plato autem phantasie sux indulgens exornavit plus æquo quod apud orientales gentes, quarum provincias peragraverat, traditum invenit (6). Ad tertium, nego;

(1) In Timao opp. ed. Steph., Paris, 1588, tom. 3, p. 41, seqq., et in Symposio ib., p. 189 seqq. ex impuri Aristophanis personâ fusè persequitur fabulam de homine dove in duas partes dissecto, etc. Lucr. c. v. 837.

[ocr errors]

(2) Ita Rosenmuller ad v. 21 cap. 2 Gen. (3) Comm. in h. 1.

(4) Mirum est Michelem in diss., p. 72 suiv., potuisse seriò contendere auctoritate Platonis ac rabbinorum Adamum reipsà androgynum fuisse à Deo procreatum. Absurda rabbinorum commenta referunt Heideggerus in hist. Patriarch. excerc. 4, t. 1, p. 35, et Fabricius in cod. Pseud. vet. Test. t. 1. Voltaire veritus non est tum in op. Raison par alphabet, art. Adam, tum in Bible enfin expliquée, Moysi tribuere historiam de homine androgyno; sed Conf. Lettres de quelques Juifs, 1. c., § 12.

(5) Conf. Corn. à Lap. hic. Vid. S. Th. lib. p. q. 92,

a. 2, et 3.

[merged small][ocr errors]

sublato enim fundamento, cætera quæ illi superexstruuntur, corruant, necesse est, maximè quòd reliqua Scripturarum loca, juxta exposita, arbitrariam biblicorum et rationalistarum hypothesim evertant. Ad quartum, dist. : Id est, nonnulli contra communem Patrum et interpretum sensum, concedo; aliàs, nego. Ideò autem quod singulares isti expositores plus æquo proprio ingenio indulserint in Scripturarum explanatione contra sensum totius antiquitatis, sapientiorum omnium reprehensionem invidiamque subierunt. Exinde discimus, alex opus plenum esse, velle à receptâ et communi in bibliis exponendis sententiâ recedere. In eos scopulos inciderunt, in quos passim protestantes ex propriis principiis navem suam impingunt. (1). Ad quintum, nego; ad allatam verò probationem reponimus neque monstrosum nec deficientem parte aliquâ integrali primum hominem sive ante sive post feminæ formationem exstitisse, Deo providente ac disponente sapientiâ suâ, ne in alterutrum defectum incideret. Sacer textus id apertè innuit (2). Deceptio illorum, qui his nugis detinentur, in eo est, quòd velint judicium ferre de rebus longè à se positis et quarum adjuncta omnia penitùs ignorant. PROPOSITIO II.

- Universum humanum genus ab Adam omnium protoparente propagatum est.

Hæc propositio ad fidem spectat, utpote necessariò connexa cum articulo de propagatione peccati originalis, de quâ inferiùs; duas porrò adversariorum classes perstringit, præadamitas videlicet et aborigenum autochthonumve fautores, corum scilicet hominum, qui habentur ut enati in diversis mundi plagis, et à quibus multiplices species repeti solent humani generis (3), li. cet etiam à Deo conditæ. Cùm verò ex adversariis, quos hic refellendos suscipimus, alii, ut præadamitæ, Scripturæ auctoritatem admittant, alii verò rejiciant, hinc argumentis ex Scripturà depromptis alia præterea ab externis fontibus petita ad eos refellendos adjicere cogimur. Ac primò sic præadamitas perstringimus sacra Scriptura præadamitarum existentiam excludit, si perpetuò nobis exhibeat Adamum omnium hominum solum et unicum progenitorem. Porrò id

que trace lumineuse qui la fait reconnaître. » (p. 78.) Quod speciatim ad Platonem attinet, ipsum deprompsisse fictionem suam à traditione apud Orientales, quam tamen ipse non satis intellexerat, animadvertit Eusebius Præp. ev. lib. 12, cap. 12, ed. cit.

(1) In ejusmodi absurdà incidit nuper Fr. Baader quamvis catholicus in Annot. in c. 2 Genes. 1829.

(2) Menochius, Estius, Piscat. Catharinus in comm. ad h. 1. censent et costam et carnem Deum suffecisse in ejus locum, unde et carnem et costam sumpserat, prout verba ipsa Adami indicant: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne meâ. › Nonnulli vocem yby vertunt latus; chald. interdùm eamdem vocem reddit, partem; sic Alexandrini in eumdem sensum transferunt eam identidem per vocem μépos. Ast necesse non est ad hæc confugere. Conf. Calmet hic.

[ocr errors]

(3) Animadvertendum autem apprimè est non omnes qui admittunt aborigenes seu autochthonas, perverso sensu hanc sententiam tueri, sed eorum plerique aborigenum et autochthonum nomine eos populos vocare solent, quorum ex historicis documentis origo cognosci nequit.

[ocr errors]

nobis apertè prodit inprimis liber Geneseos capite enim 1, 27, perfectis totius mundani orbis operibus legitur: Creavit Deus hominem (1) ad imaginem suam..... masculum et feminam creavit eos. De hoc autem ipso homine, antequàm enucleatiùs ipsius creationis ratio exponatur, dicitur c. 2, v. 5: Et HOMO NON ERAT qui operaretur terram, et c. 2, 20: Adæ verò non inveniebatur adjutor similis ejus; ac rursùs, c. 3, 20: Et vocavit Adam nomen uxoris suæ Eva, eò quòd mater esset CUNCTORUMviventium. Quæ quidem confirmantur tum ex lib. Sapientix 10, 1: Hæc (sapientia) illum, qui PRIMUS formatus est à Deo, pater orbis terrarum, cùm solus esset creatus, custodivit; tum Apostoli verbis, Act. 17, 26: Fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ. Hæc autem clara adeò ac perspicua sunt, ut nullam exceptionem admittant. His verò si accedat sensus traditionalis Hebræorum et Christianorum, qui constans et universalis est, ac dogma propagationis originalis noxæ in homines singulos, quod semper, ut ostendemus, Ecclesia professa est, quodque huic facto innititur, nullus subest dubitandi locus.

Nunc autem, quod attinet ad adversarios cæteros, qui aborigenes seu autochthonas populos inducunt, vel ipsi à Deo hos homines seu primos terrarum incolas conditos admittunt, vel non; in utrâque hypothesi difficile non est eos erroris arguere.

Etenim I. adversùs eos stant omnes antiquæ anthropogoniæ, quas nobis sive poetæ, sive historici servârunt, quæ prorsùs collimant cum anthropogonià Mosaicâ. Sanchuniaton enim, cujus historia fragmentum nobis transmisit Eusebius (2), refert ex meruach kolpia

(1) Hebraicè porrò clariùs id exprimitur per articulum præfixum 787, Italicè l'uomo, quod est nomen appellativum, postea verò proprium primi homines factum est xar' ¿o seu per excellentiam ita dicti; unde patet hic propriè describi hominis seu naturæ humanæ originem primam.

(2) Lib. 1 Præp. evang. edit. Vigeri c. 10 ex versione Philonis Biblii, qui totum opus Sanchuniatonis ex linguâ Phænicià in Græcam transtulit ac in novem libros distribuit. Cujus quidem Sanchuniatonis operis diversa exstiterunt criticorum judicia, quæ hic expendere non vacat. Nonnulli adeò progressi sunt, ut illud supposititium existimaverint. At prudentior criticorum pars suo auctori hanc historiam vindicavit. Imò anno nuper elapso in Lusitaniâ integram Philonis Græcam Sanchuniatonis translationem repertam ac quamprimùm typis berolinensibus in lucem vulgatum iri nuntiatum fuit. In citato igitur fragmento legitur: Ex Toũ xoàñía ἀνέμου, ναὶ γυναικὸς αὐτοῦ Βάαυ τοῦτο δὲ νύκτα ἑρμηνεύειν Αἰῶνα καὶ πρωτόγονον θνητοὺς ἄνδρας, οὕτω καλουμένους" εὐρεῖν δὲ τὸν Αἰῶνα τῆν ἀπὸ τῶν δένδρων τροφήν, seu : « Ex Kolpia vento atque ejus uxore Baau, quam noctem (Græci) interpretantur, Ævum ac primogenitum, mortales ambos, procreatos: Ævumque cibi ex arboribus petendi auctorem fuisse. Eruditus autem Fourmont senior in op. Réflexions sur l'origine, l'histoire et la succession des anciens peuples. Paris. 1747, tom. 1, liv. 2, ch. cinquième, ostendit verba originalia

ברוח קול פי יה נולדו חיון ובכור Sanchuniatonis fuisse

seu meruach que! phi yah noladou hayon oubekor. Ex spiritu vocis Dei procreati sunt on et Protogonos; ac probè sensum Sanchuniatonis retulisse Philonem, Græcos verò ignaros textum interpolâsse. Porrò per Eonem, seu potiùs hajon Hevam ibi exprimi, et per

seu ex spiritu vocis Dei procreatos esse æonem et protogonon, Adam nempe et Evam, ex quibus homines cæteri progeniti sunt. Hùc tendit Berosus Chaldæus apud Syncellum, qui pariter illius theogonia fragmen'um servavit, quæ refert hominis originem anthropogoniæ Mosaicæ admodùm similem (1); neque ab eâ differt anthropogonia Diodori Siculi, qui nobis eam retulit in theogoniâ Ægyptiorum et Græcorum (2); nec diversam hominis originem nobis tradiderunt Orpheus (3), Hesiodus (4), Aristophanes (5), Horatius (6) et Ovidius (7). II. Adversùs eosdem præterea dimicant traditiones omnium populorum non antiquiorum modò (8), sed etiam recentiorum (9). III. Historiæ omnes, quæ coloniarum transmigrationes ex Asia, Chaldæá præsertim, Phoenicià, Ægypto, Græciâ, etc., referunt, testes saltem sunt luculen tissimæ, populos omnes paulatim ex tenui principio exortos excrevisse, et originem communem habuisse, prout à Moyse refertur, cujus quidem Mosaicæ historiæ, profanæ, quæ eam subsecutæ sunt sive temporum, ut vocant, heroicorum, sive cultiorum, totidem possunt vocari commentaria et confirmationes (10). IV. Philologia ipsa, quæ novis

protogonon Adamum voce Dei procreatos ibid. ostendit, et sanè, quæ traduntur de one auctore cibi ex arboribus petendi, apertè produnt. Sed consulatur idem auctor l. c., nec enim diutiùs nobis id persequi in animo est. Conf. etiam Banier, op. c., liv. 1, ch. 2, p. 84 seqq.

(1) Banier 1. c., p. 75 seqq.

(2) Bibl. lib. 1, cap. 1, ubi duplicem refert opinionem suo tempore viguisse circa hominum originem; alios quidem existimasse ab æterno sine ullo generationis 4 principio exstitisse humanum genus : » τὸ γένος τῶν ἀνθρώπων ἐξ αἰῶνος ὑπάρχειν μηδέποτε τῆς αὐτῶν τεκνώσεως ἀρ xh saxuias. Alios verò qui et factum mundum hunc, et corruptioni obnoxium esse censent, proinde atque illum homines quoque certo tempore ortum consecu4 tos • asseverare ; τοὺς ἀνθρώπους τυχεῖν τῆς πρώτης γενέσεως ὡρισμένοις χρόνοις. Mente autem, seu Deo accedente, hæc peracta fuisse ex Ægyptiorum theologiâ, ac proinde Phoenicum, patet ex iis, quæ scribit Diogenes Laert. in proœmio segm. 4, ed. Menagii Amst. 4692; Conf. etiam Cudworth. Syst. intell., p. 317; Banier 1. c., p. 96, seq.

[ocr errors]

(5) Orphei Hymni 1 seqq. præsertim 5, pτoуóvou θυμίαμα, seu Primogeniti thus, et 24, Προθέως θυμίαμα, id est, Prothei thus. Heroici carminis vol. 1, p. 502 seqq. Conf. Banier 1. c., c. 5, pag. 103 seqq.

(4) Hesiod. lib. 1 Dies. Conf. Banier lib. c. (5) Aves, v. 667, ubi vocat homines яηloũ яλάoμaτα, seu luti opera. In hâc verò ipsâ Avium comœdiâ brevi1er Græcorum theogoniam et cosmogoniam distinctiùs et clariùs exponit quàm Hesiodus.

seqq.

Od. lib. 1, od. 16, v. 13 seqq.
Metamorph. lib. 1, v. 76 seqq.

Conf. Fourmont. op. cit. lib. 1, sect. 2, c. 1

(9) Annales de Philos. chrétienne, 1. c. Windischmann 1. c. J. Klaproth, Tableaux historiques de l'Asie, Paris 1824.

(10) Banier et Fourmont opp. cit. Sed quæret hic fortasse quispiam, quomodò hæc traditiones componi possint cum receptà apud varios populos persuasione be útóxlovas et ynyeveis, id est, se esse è terrâ genitos, seu cum ipso solo quod incolebant, ut de Græcis præsertim, genus in gloriam suam effusissimum, à Plinio meritò vocatis, exploratum est. Sic inter cæteros Aristophanes, Vesp., v. 1071: iouèvģμeïç, sumus nos, etc. Euripides Jon., v. 29 seq: ¿itar dæòv eis œúróxtovæ

curis exculta hâc nostri ætate est, aliud suppeditat adversùs eos, quos impugnamus, argumentum. Explo ratum namque est linguas omnes ad duas præcipuas sive matres, ut vocant, ac primitivas revocari à philologis, semiticam scilicet, et japeticam (1) ; porrò iidem ¤à«‹vā»'A0nvã», « profectus ad Autochthonem populum Athenarum inclytarum. Sic Plato in dial.Menex. c. 7 Lucian. Philopseud. 5 : Αθηναῖοι.... φατὶ καὶ τοὺς πρώτους ἀνθρώπους ἐκ τῆς Δυτικῆς ἀναφῦναι καθάπερ τα jayava, Athenienses... aiunt et primos homines olerum instar de Attico solo enatos. Quibus addatur Diogen. in proœmio, seg. 3. et Cicero pro Flacco c. 26: Athena

rum urbs vetustate eâ est, ut ipsa ex sese cives suos < genuisse dicatur. Que opinio aliis præterea populis communis est. Egyptiis præsertim, de quibus Diod. Sicul. Biblioth. lib. 1, p. 6, ed. cit. :Þasi toivuv AyúrtIOI κατὰ τὴν ἐξ ἀρχῆς τῶν ὅλων γένεσιν πρώτους ἀνθρώπους γενέσθαι κατὰ τὴν Αἴγυπτον, ο Sub prinos ergo rerum omnium ortus, primos in Ægypto homines provenisse Ægyptii memorant. Conf. ib. et p. 5; atque Italis de quibus inter cæteros Virgilius lib. 8, v. 315 :

Gensque virum truncis et duro robore nata.

et Cato apud Servium 1: Primò Italiam tenuisse <quosdam qui appellabantur Aborigenes ut alios emittam. Responsio in promptu est: populi illi, innatà quâdam gloriolæ cupidine ducti, cœperunt inter se de antiquitate decertare; deerant documenta unde erueretur, à quibus primùm incolis regio quælibet habitari coeperit. Hinc factum est ut appellari cœperint indigenæ, seu inde nati, vel autochthones, etc., perinde ac si non aliunde originem traxissent. Quibus accesserunt poetæ, qui mythis suis hanc opinionem amplificârunt. Cæterùm nationalis hæc seu provincialis gloriola minimè obfuit, quominus gentes omnes vestigia servârint primævæ traditionis circa originem hominum, ut ex dictis patet. Ubique tum à Græcis tum à Latinis laudibus extollitur Japeti genus, cujus quidem Japeti seu Japhet, à quo plerique Europæi deveniunt, frequentissima mentio apud antiquos occurrit. Conf. Guérin de Rocher S. J. in op. Histoire véritable des temps fabuleux, præsertim tom. 1.

(1) Hoc argumentum non ita pridem jam excoluerat cl. Leibnitius, qui, in opusc. brevis designatio meditationum de originibus gentium ductis potissimùm ex indicio linguarum (opp. ed. Dutens Genev. 1768, t. 4, p. 186 seqq.) revocat linguas omnes ad communem aliquam, quæ una primùm esse debuit, quæque postea bifariam divisa est in japeticam et aramaam; quæ hinc à primâ prodierunt linguâ, septentrionem implevêre, quæ à secundâ, meridiem: ad jupeticas linguas refert eas, quibus usi sunt Japeti posteri, ad aramaas, quas tenuerunt Semi Chamique propagines. Observat plura vocabula cognationem communem præ se ferre in ejusmodi linguis, ex quibus jurè infert gentes omnes unius gentis aut stirpis propagines, coloniasque fuisse, quanquàm in remotioribus paulatim vestigia cognationis omninò perierint.

Idem argumentum fusiùs prosecutus est Laur. Hervas S. J. tum in op. Origine, Formazione, etc., degl idiomi, Cesena 1785, et in op. Saggio pratico delle lingue, Cesena 1787, tum in suo Vocabolario Poliglotto, Cesena eod. anno. Quem secuti sunt superioribus annis plures alii, Vater, Adelung, Klaproth, Pictet, Schlegel, etc. Qui præterea ex philologià comparatà collegerunt hunc fructum non minùs historiæ quàm Religioni proficuum, nempe constare independenter ab historiâ ipsâ derivationem populorum, qui tamen varietatis constantis notas præ se ferunt, ab uno eodemque stipite seu origine primitivâ communi. His animadversionibus confirmantur ipsa argumenta physiologica. Cl. Klaproth, in suâ Asia polyglottâ, p. 35 seqq., statuit rectissimam distinctionem inter affinitatem generalem et affinitatem particularem linguarum. Perspectum porrò est, inveniri inter populos maximè à se dissitus.

« VorigeDoorgaan »