Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

mediam epocham indicat (1). Increduli, qui undique corrogant quidquid divine revelationi adversari ipsis videtur, ex Ægyptiorum, Chaldæorum, Indorum atque Sinensium annalibus, et historicis documentis arma sibi comparârunt ad arguendum falsitatis Mosaicam historiam. Infelici porrò exitu eos pugnâsse in tantâ historiarum et rei critica luce nunc ita compertum est, ut vix nos non pigeat eorum argumenta proferre. In iis tamen congerendis id lucri habemus, quòd inde pateat, quàm infirma sint eorum tela, qui adversùs religionem assurgunt, ac præterea ex analogiâ istorum argumentorum cum cæteris ejusmodi difficultatibus palàm fiat, nihil esse quod pertimescat christiana Religio ab impiorum cujuscumque ætatis et indolis conatibus: sit propterea

PROPOSITIO.- Frustra increduli ex historicis documentis affirmant humanum genus antiquius esse epochâ quam Moyses constituit.

Et sante I. Nulle priorum temporum rationes, quæ historiæ nomen sibi promereantur, et quæ accuratè consideranti non sese fabulosas pandant, huic epocha adversantur. Nulla chronologia occidentalium gentium per continuam seriem assurgit, ultra tria annorum millia. Non est cur serino fiat de septentrionalibus Europæ populis, nec de Anglis, Gallis, Hispanis et Italis, præsertim septentrionalibus. Græca historia antiquissima mythologica omninò est. Antiquissimus profanus historicus, cujus extent opera, est Herodotus qui florebat 440, an. ante Christum : historici, quos ipse consulere potuit, annis vix centum eum præcesserant. Berosus et Manetho pertinent, hic ad tertium ante Christum seculum, ille ad tertium vel quartum. Hebræi tantùm habent solutâ oratione conscriptos annales Cyri epochâ anteriores. Quæ narrantur de migrationibus Cecropis, Deucalionis, Cadmi, Danai et Dardani referri videntur ferè ad Moysis ætatem (2). Ab Americanis vel à Mauris Africæ incolis antiquissimas historias exspectare ridiculum esset (3).

II. Verùm ad particularia descendamus : si quæ historica documenta humanum genus antiquius esse evincerent epochâ à Moyse in Genesi constitutâ, hæc profectò essent ægyptia, chaldaica, indica atque sinensia, quae nobis increduli perpetuò obtrudunt. Atqui bæc minimè id evincunt. Objecta enim Babyloniensia et Ægyptiaca chronica tanquàm omni historicâ fide destituta repulerunt viri antiquitatis scientissimi. Ea aspernatur Tullius, profligat Plutarchus (4); Varro autem, qui inter romanos archæologus peritissimus ha

(1) Textus hebr. à creatione ad diluvium enumerat an. 1656. Versio septuag., an. 2242, à diluvio autem usque ad vocationem Abraham juxta text. hebr. fluxerunt an. 367, juxta septuag., an. 1143. Contra verò Cod. samarit. à creatione mundi ad diluvium numerat duntaxat an. 1307, à diluvio autem usque ad vocalionem Abraliam an. 1017.

(2) Vide Usserium Annales V, et nov. Test. ed. Genev., 1722; Etas mundi III, p. 12, seqq.

(3) Conf. Klaproth in Annali di scienze religiose, Roma 1835 n. 3, p. 386.

(4) Conf. Gerdil Saggio d'instruz. teol. de Deo

creat.

bebatur, annos bis mille ante æram christianam ægyptiacis rebus assignat. Quæ quidem confirmantur ex ipså Moysis doctrinâ et agendi ratione; potuisset enim Moyses (in Ægypto natus et eruditus) humano generi originem longè antiquiorem attribuere, eidem tamen æram recentissimam bis mille circiter annorum, quingentorum verò à Noachicâ alluvione præstituit coràm ipsâ Ægyptiorum gente, universoque orbe. Evidens igitur argumentum est, nullum tunc monumentum extitisse, quo ipse falsitatis argui posset. Moyses præterea prævidet ac vaticinatur dispersionem populi sui per universas gentes : ccrtus igitur erat nullum unquàm monumentum in universo terrarum orbe repertum iri ad libros suos mendacii arguendos ido

neum.

III. Firmins etiam argumento nostro robur accedit ex veterum pariter agendi ratione. Joseph Flavius in suâ archæologia, ut probabiliora Romanis mosaica instituta exhibeat, non semel imminuit eventa sive facta prodigiosa, nunquàm tamen aliquid immutat de Mosaicâ chronologiâ, imò eam ex professo tuetur in libris contra Appionem. Celsus inter christianæ religionis impugnatores satis eruditus, quique datâ opera creationis epocham aggreditur, post plures irritos conatus, tandem vel invitus xal ¿xw›, ut loquitur Origenes (1), fateri debuit mundi novitatem, neque gentem ullam, aut monumentum aut factum reperiri, quod epocham à Moyse definitam prætergrederetur. Demùm Democritus, peragratis Ægypti, Chaldææ, Persidis, Æthiopiæ ac Indorum regionibus, prout refert Diogenes Laertius (2), omnibus documentis sedulò excussis, in Græciam tandem se recipiens, mundum recens ortum proclamavit, nec ullum monumentum Thebarum bello aut Troje excidio antiquius reperiri affirmavit. Hinc ex ejus nomine Lucretius interrogat:

Si nulla fuit genitalis origo,
Terraï et cæli, semperque æterna fuêre,
Cur supera bellum Thebanum et funera Troja
Non alias alii quoque res cecinere poetæ ?
Quo tot facta virùm toties cecidere?.....
Respondet autem :

Habet novitatem summa, recensque

Natura est mundi, neque pridem exordia cepit (3). IV. Nec magis firmum fundamentum constitui potest in Sinensium annalibus, quos non ita pridem certatini increduli proferebant (4). Tres enim in epochas dispertiunt Goguet et Gerdilius (5). Prima universim et ex integro mythologica est; fabulis anilibus altera planè scatet; postrema aliquam historia speciem præ se ferre videtur, quæ tamen vix ab Abrahami vocatione originem ducit.

Ad indicas verò antiquitates quod spectat, quibus

(1) Lib. 1 cont. Celsum, n. 20. ed. Maur.
(2) Lib. 9, segm. 35.

(3) Lib. 5, de rerum Naturâ, v. 325, seqq.

Ut Voltaire passim præsertim in quest. sur l'encyclopéd.

(5) Saggio d'instruzione teologica de Deo creat. opp. ed. rom. 1. 10.

tantoperè fidunt Voltaire ejusque assecle, ac profectò plus æquo studuit Guillelmus Jones, à cæteris sodalibus Anglorum societatis Calecutii demonstratum est, eas non assurgere ultra Sinensium atque Ægyptiorum monumenta (1). Ezour-Vedæ autem codicem, cui tanta antiquitas et auctoritas tribuebatur, librum esse spuriunr nuper critici deprehenderunt (2). Quæ igitur Sinenses, Babylonenses, Ægyptii, Indi, ut gentis suæ primordia augustiora redderent, adornârunt certatim, splendide sunt fabulæ, quæ sacrarum Seripturarum testimonium lædere nullà ratione valent.

V. Cum mosaicâ historiâ mirum in modum profana historia consonat. Historicus sacer narrat filios Noe in campo Sennaar prope Euphratem versatos primitùs esse, seu Chaldæam primùm incoluisse: atqui Babylonenses, Assyrii, quibuscum commiscentur Chaldæi, primæ nationes sunt, quas Herodotus et Diodorus Siculus commemorent, quarum, ut vidimus, nullum monumentum affertur, quod ultra, nedum mundi originem Genes. 1 descriptam, sed nec ultra diluvii catastrophen progrediatur. Scientiarum præterea atque artium initia et progressus infantiam mundi invictè demonstrant. Ante Hebræorum legislatorem, quis nobis germanæ qualiscumque scientiæ indigitet vestigium? Cadmus quippe ex Phoeniciâ omnium primus perhibetur, saltem ex communiori sententiâ (3),

(1) Bibl. britannique, tom. 16, p. 347, seqq. Geneva 1801, ubi invenies compedium Veda ex diss. W. Jones inserta in Asiatic Researches; or transactions of the society instituted in Bengal, etc., 1788-1816.

Conf. etiam Cuvier, Discours sur les révolutions du globe, § 257-280, § 306-319.

(2) Voltaire summam antiquitatem Ezour-Vedam tribuit tum in op. Philosophie de l'hist., c. 17, tum in Défense de mon oncle, c. 12, adeò ut scribere non dubitet: On ne peut pas douter qu'il n'ait été écrit avant l'expédition d'Alexandre dans les Indes. › Conf. etiam T'Ezour-Vedam ou ancien commentaire du Vedam, traduit du samscretan par un brame. Yverdon 1778, t. 1; observations préliminaires p. 152, seqq. Nuper verò demonstravit Ellis sodalis collegii Madras, Ezour-Vedam opus esse conscriptum à P. Roberto de Nobilibus S. J., an. 1621, cujus autographum ipsemet diligenter evolvit in Indiis, ubi asservabatur in antiquo Jesuitarum collegio. Exaratum autem est lingua samscriticâ, quam P. de Nobilibus optimè callebat, ut viam sterneret Indis faciliorem ad christianam fidem amplectendam. Dissertatio D. Ellis inserta est vol. 14. Asiatic Researches. Conf. The british catholic colonial quarterly intelligencer, n. 2, p. 161, art. Robertus de Nobilibus and his Ezour-Vedam. London 1834.

Animadvertendum tamen est longè ante ejusmodi Anglorum perlustrationem notum fuisse catholicis Ezour-Vedam apocryphum opus fuisse. In op. enim: Codices mss. indicis bibliothecæ de Propaganda dicitur: hoc opus est apocryphum. Sonnerat vol. 2 p. 41, liv, 3, jam suo tempore scribebat : « C'est un livre de controverse écrit à Masulipatam par un missionaire..... c'est à tort que M. de Voltaire et quelques autres donnérent à ce livre une importance qu'il ne mérite pas. (3) Dixi juxta communiorem sententiam, nam Freretus in Mémoires des inscriptions, etc., t. 5 p. 311, seqq. contendit 1° Cadmum Moyse an. 103, antiquiorem esse; 2° græcos characteres seu litteras proprias habuisse, quum Cadmus ad eos detulit characteres phoenicios, quos propriis substituerunt. (Vide ibid. p. 615.)

qui litteras in Græciam detulerit duodecimo aut sextodecimo seculo ante eram christianam. Ante Thaletem et Pythagoram vix audita philosophiæ notio (1). Pingendi atque sculpendi artes felicioribus duntaxat temporibus apud Græcos excelluerunt, earumque auctores ferè omnes innotescunt. Quod si recentioribus archeologis fidem adhibemus, Italia jam sua habebatpolitioris cultûs monumenta, cum vix è barbarici sinu Græcia emergere incipiebat (2). Unde factum est, ut procul missis mythologicis omnibus antiquis narrationibus, qui historiam veterem scribere aggrediuntur à detectis nuper in Etrurià præsertim monumentis initia ducant in iisque fundamenta jaciant. Hæc autem monumenta longè recentiora sunt et in eam epocham incidunt, quâ homines post phalegicam dispersionem in exiguas primùm societates coaluerunt (3). Jam verò si hominis creatio per tot annorum myriades, quas fabulabantur increduli, supra Moysem altius conscenderet, undenam factum est, ut hominum ingenium incultum prorsùs tanto temporis spatio contra ipsius naturam perstiterit?

VI. Consonant demùm ipsæ observationes geologicæ, prout ostendunt commemorati Cuvier, De Lue, Brocchi, etc., ex quibus constat vel nuspiam hactenus reperta ossa fossilia humana, vel si quæ novissimis temporibus reperta perhibentur (4) si verè fossilia dici debent, certè rarissima esse: sic neque instrumenta vel metallica vel lapidea vel alterius cujuseumque naturæ ab hominibus fabrefacta et elaborata reperiuntur in locis et adjunctis, quæ nimiam antiquitatem ostendant, ex quo sequi videtur non modò humanum genus epochâ à Moyse indicatâ antiquius non esse, sed fortassè etiam tempore diluvii noëtici non ita dispersum fuisse, nec ita multiplicatum, ut multi putant (5).

Reliqua prætermitto, ne in re non dubiå argumentis uti videar non necessariis, cùm ex dictis facilè constet frustra incredulos laboråsse ad ostendendum

(1) Vide Diogenem Laert. in prooemio seg. 12, 13. (2) Sic inter cæteros sentiunt Clavier, Histoire des premiers temps de la Grèce, discours prélimin. ac inter nostros Italos Mech. Delfico Dell' antica numismatica della città di Atri ec. Napoli 1826, p. 11; quæ opinio magis invaluit ex quo tot monumenta effodiuntur ex Etruriæ regalis veteri provincià apud vetulonienses, populonienses, tarquinienses, vulcienses ac cæretes præsertim hæc tamen omnia nondùm ita sunt certa, ut non de ipsis inter se certent archæologi.

(3) Delfico op. cit.

(4) Conf. Discorso del sig. Bar. Cuvier sulle rivoluzioni del globo, trad. con note del Sae. Ignazio Paradisi Firenze 1828. t. 1. § 201, seqq. De-Luc, Lettr. physiques cit. Brocchi op. cit.Introduzione. p.36,seqq. Fossile porrò dicitur quod sub terrestribus, ut vocant, stratis fossum est. Circa hæc fossilia humana, seu, ut vocant, anthropolitas, vide quæ cl. Cam. Ranzani Elementi di Zoologia tom. 2, Bologna 1821, scripsit in prolixà adnotatione addendâ ad hominis articulum, p. 720, seqq. ubi accuratè expendit, quæ à geologis de ejusmodi ossibus fossilibus reperta dicuntur et judicia quæ ab ipsis lata sunt.

(5) Inter cæteros ita censent auctores angli Histeriæ universalis t. 1.

genus humanum ex historicis documentis antiquius esse epocha à Moyse constitutà (1).

Difficultates.

1. Obj. 1° Chaldæi jam ab Alexandri ætate, teste Diodoro Siculo (2), astronomicas observationes servabant quadringentorum septuaginta duorum annorum millium. 2, Herodotus præterea refert, se accepisse à sacerdotibus Ægyptiis à primo ipsorum rege Vulcano 330 reges regnâsse usque ad Mœrim, qui juxta illos regnabat 1350 an. ante J.-C. et usque ad Setum alios 341 regnâsse per annos 11340; eosdemque ei ostendisse 345 lignea simulacra, imagines præ se ferentia totidem pontificum, qui à patre in filium alter alteri successerat; addebant tanto illo temporis spatio bis solem ortum esse ad occidentem, bis invicem ad orientem occidisse (5); quibus si accedant observationes astronomicæ Indorum atque Sinensium, tantùm non confecta res erit (4). Hæc autem confirmantur ex zodiacis et planispherio non ita pridem detectis in templis Tentyræ atque Latopolis (Esne), ex quibus patet juxta regulas præcessionis æquinoctiorum à duodecim fermè annorum millibus ea exculpta fuisse (5). Ergo.

:

Resp. ad primum, et secundum dist. Ea referunt memorati historici mendacibus narratiunculis decepli, concedo; veridicis ducti, nego. Ad observationes enim astronomicas Chaldæorum quod spectat, quæque ad nos pervenerint, La-Place ostendit, eas octingentis annis non excedere æram christianam (6), neque antiquiorem esse astronomiam Ægyptiorum; quæ de ortu et occasu solis ipsi retulerunt, satis ostendunt, quanta fuerit veterum Ægyptiorum scien

(1) Etsi ex dictis vix quidquam aut nihil omninò his indigeamus, a imadvertendum tamen est posse etiam quemque catholicum sequi chronologiam septuag. vel textûs samaritani, adeòque tam licet, salvå fide, ponere circiter 4000. an. inter Adamum et J. C. seu æram christianam, quàm 4891, cum P. Tournemine; vel 5199, cum Eusebio Cæs., Beda, et martyrologio Rom. vel etiam 5504, cum Ecclesià Alex.; 5508, cum Theophilo antioch. et chron. Alex.; 5510, cum Ecclesia Constantinopolitanâ; 5604, cum Clem. Alex.; 5800, cum Lactantio; 5972, cum P. Pezron; C000, cum S. Cypriano; 6004, cum Isaaco Vossio; 6011, cum S. Juliano Tolet.; vel 6311, cum Onuphrio Panvinio: adeòque si reverà tantam humani generis antiquitatem certa monumenta demonstrarent, nil inde religio et sacrorum codicum auctoritas detrimenti caperet.

(2) Biblioth. lib 2, p. 118, ed. Laur. Rhodomani. Hanov. 1604.

(3) Herod. lib. 2, edit. Henr. Stephani 1566. p. 55, et p. 64.

(4) Mirum est quantùm tribuat astronomicis observationibus Indorum, Sinensium, etc. Bally in suo Traité de l'astronomie indienne et orientale, Paris 1787, 4; Conf. Discours préliminaire p. 410 suiv., 120 suiv., 140, etc., ast non leviter vapulat à Delambre, quem inferius proferemus.

(5) Noinine præcessionis æquinoctiorum venit motus penè insensibilis, quem habent stellæ fixæ ex oriente in occidentem, cujusque circulus completur spatio 25960 an.

(6) Exposition du système du monde liv. 5 ch. 1, p. 291; Conf., Cuvier, Discours sur les révolutions du lobe, § 281-293, § 320-326.

tia. Indorum verò tabulas recentiores adhuc esse, ac ipso Ptolomeo posteriores idem clar. astronomus evincit (1). Delambre autem longè probabilius censet Sinenses mutuatos esse suam doctrinam astronomicam ab Indis primò, deinde verò à Mahumedanis (2). Hoc porrò certum est, omnes antiquas observationes, ipsis fatentibus, periisse, nec nisi an. 104 ante Christum Sse-Ma-Tssien nonnulla documenta ac præcepta collegisse ad metiendum planetarum motum, et ad eclipses determinandas (3). Unde nec demonstratur necessitas confugiendi cum Montuclâ vel cuki P. Tourneminio ad diversas chronologias versionis Alexandrinæ aut codicis Samaritani, ut rationem reddamus observationum Sinensium, quæ facta perhibentur tum sub Fo-Hi, an. 2858 ante Christum, tum an. 2608 sub Hoang-Hi, ac præsertim eclipsis, quæ contigisse fertur an. 2159 juxta P. Mailla, vel an. 2155 juxta P. Gaubil, quæ cùm ab astronomicis oscitantibus vel indoctis Ili et Ho prænuntiata non fuerit, ab Imperatore Tchong-Kang misso contra eos exercitu, capite damnati dicuntur. Quæ certè omnia vel fabulosa, vel saltem valdè incerta sunt (4). Idem præterea Delambre ostendit omnes recensitos populos adhuc in infantiâ scientia astronomica versari, nec nisi elementares aliquot atque imperfectas illius notiones habuisse, vel etiam adhuc habere, quæ nec scientiæ nomen merentur (5). His positis ad testimonium Diodori Siculi reponimus ipsum fortasse numeris illis designâsse quosdam Chaldæorum cyclos, quos Saros, Neros et Sossos vocabant (6). Observationes Chaldæorum prolatæ à Ptolomao sunt decem eclipsium satis ineptæ, nec antiquiores an. 721 ante Christum (7). De ænigmaticà mysterioque plenà narratione sibi invicem contradicentium sacerdotum ægyptiorum dicimus nondùm liquidò inter doctos constare,

(4) Ibid. p. 294, ubi rejicit assertiones Bally, suppresso tamen ejus nomine.

Sic Delambre, Histoire de l'astronomic ancienne. Paris 1817, liv. 1, ch. 1, p. 11 suiv, ubi prolatis ineptissimis astronomicis Egyptiorum doctrinis concludit:

Tout ce que nous avons d'ailleurs de l'astronomie des Egyptiens ne prouve que l'ignorance de ces prêtres si vantés. Quod confirmat cap. 6 ubi agit de Manethone, et ridet de conatibus Bally. Conf. etiam Cuvier, liv. 2, § 257-280; § 506-319.

(2) Delambre, op. cit., liv. 2, ch. 1, p. 398. (3) Conf. Gerdil Saggio d' istruz. teolog. de Deo creatore. Cinesi.

(4) Delambre liv. ch. p. 350, suiv.

(5) Ibid. ch. 2 suiv., ubi p. 400, loquens de Historia astron. Indorum, Bally sic scribit de hoc auctore: « Quelquefois et surtout dans ce dernier ouvrage, il s'appuie sur une masse imposante de calculs, dissimulant avec soin tout ce qui pourrait nuire à sa cause, ainsi que les objections qu'on pourrait lui faire et qu'il a dù sans doute apercevoir luimême. Conf. quoque, Disc. prélim. p. 17. (6) Conf. La-Place, Exposition, etc., liv. 5, ch. 1, p. 291.

(7) La-Place ibid. Quarum tres lunæ eclipses precipuæ sunt, quæque à Babylonensibus observatæ sunt an. 619 et 720 ante æram christ. Conf. etiam Delambre op. cit. liv. 1, ch. 1, p. 4.

quid sibi per illam volucrint; alii enim aliter cam interpretantur, seu potius divinare contendunt. Aliqui suspicantur eam non fuisse nisi sacerdotum illorum sycophantiam, quod quidem mihi omnibus perpensis vehementer probatur (1). Saltem ex parte certè fabulosa est.

Inter eos, qui definire conati sunt epocham zodiacorum et planisphæri Tentyrensis, tot sententia quot capita. Planisphærium Lutetiam delatum accuratè examinavit Delambre, qui decernere non dubitavit Alexandro M. posterius esse, et præsertim clar. Biot, qui ex accuratis mensuris et calculis deduxit, illud exhibere cœli formam seu statum, prout erat à septingentis ante Christum annis; addit tamen post æram christianam constructum. Et reverà, quæcumque cœli forma seu status ab his monumentis referatur, non ideò sequitur tempore statui illi respondente constructa esse; uti si picta tabula referat antiquum alicujus urbis vel regionis statum, non idcircò illo tempore picta fuit. Verùm hæ disquisitiones ferè inutiles sunt. Architectura enim et sculpta vel picta signa ostendunt ad epocham non valdè remotam pertinere templa Tentyræ et Latopolis. Templi Tentyræ, ubi erat planisphærium, porticus in quâ adhuc zodiacus superest, sacra erat Saluti Tiberii, ut docet græca inscriptio. In minori templo Latopolis (quod jactabant ædificatum saltem an. 2700 vel 3000 ante Christum ) adest columina sculpta et picta ( et quidem eo stylo, quo proximus zodiacus) anno 10 Antonini, seu an. 140 æræ christianæ. Præterea divisio illa zodiaci, quam putabant solstitium indicare, nullam cum eo relationem habet. Arca cadaveris juvenis defuncti an. 19 Trajani, seu 116 æræ nostræ, præ se fert zodiacum cum distributione signorum ut in templo Tentyræ (2). Quæ omnia

(1) Sic enim loquitur Delambre 1. c. p. 11. Hérodote avait appris d'eux (prêtres égyptiens) que le soleil avait changé quatre fois les points de son lever, qui étaient devenus ceux de son coucher; ou Hérodote ne les a pas compris, ou ils étaient des hableurs ignorants, ou bien ils se sont moqués d'Hérodote. >

(

(2) Conf. Biot, Recherches sur plusieurs points de l'astronomie égyptienne. Paris 1823, avant-propos, p. 36 suiv., ubi inter cætera scribit: Pendant l'impression de l'ouvrage que je soumets ici au public, deux savants distingués, M. Champollion le jeune et M. Letronne, ont, par des découvertes fort diverses, jeté une lumière toute nouvelle sur l'époque véritable à laquelle ont été faites les sculptures astro<nomiques de Denderah et de Latopolis..... M. Champollion.... a trouvé qu'il reproduisait (l'alphabet hieroglyphique) les titres et les noms de plusieurs empereurs romains, tels que César, Tibère, Domitien, Claude, etc. Il a cru même reconnaître, sur le ⚫ contour extérieur du zodiaque circulaire de Denderah, le mot autocrator, exprimé dans ce genre de caractères; ce qui établirait que ce monument a été sculpté sous la domination romaine. Le travail de M. Letronne, quoique conduisant à des résultats équivalents, est fondé sur des preuves d'une nature toute différente. Il repose sur la discussion des in⚫scriptions grecques trouvées en Égypte, et dont quelques-unes étaient sculptées sur les temples mêmes ⚫ de Denderah et de Latopolis.› Ast præstat consulere integrum opus, in quo confutat præsertim Fourier, qui antiquissimam epocham his monumentis assignat.

argumento sunt invictissimo inepta prorsùs esse, quæ« increduli non ita pridem exinde contra revelationem intorquebant, classicumque canebant, quasi triumphum adversùs Mosaicam historiam retulissent. Quàm miseri sunt, geminare prorsùs juvat, incredulorum

conatus!

II. Obj.: Impossibile est tam angusto temporis spatio, quale ab Adam, seu potius à Noe ad nos usque finxisse supponitur, adeò multiplicari homines potuisse, ut universum terrarum orbem occupaverint. Ergo. Resp., nego; etenim Eulerus inito calculo ostendit, quod si homines à diluvio, vel à creatione singulis annis (prout tunc temporis fieri poterat ) per decimam sextam partem multiplicati fuissent, sola quadringentorum annorum periodo, integer corum numerus excedere debuisset ingentem sumnam centum sexaginta sex mille, sexcentum sex decies centena millium, ad quam multitudinem continendam alendamque non sufficeret totius terraquei orbis amplitudo (1), cujus quidem calculi veritas confirmatur ex facto multiplicationis Israelitarum in Ægypto (2).

III. Obj. Nullum saltem est argumentum, quod ex artium et scientiarum ortu et progressu eruitur ad adstruendam generis humani novitatem. Fieri enim potuit, ut ob diversas nobisque incognitas vicissitudines vel generales cataclysmos oblivione penitùs obrute fuerint, ac denuò postea ac pluries inventæ (3). Ergo.

Resp. Nego ant.; ad prob. verò, animadverto 1° hìc non agi de possibilitate, sed de facto; ostendant proinde adversarii monumentis certis tum illas vicis

Conf. insuper Letronne Recherches, etc., p. 180. et in Observations etc., p. 30. Cuvier 1. c. § 335-385. Legi etiam possunt D. Testa Diss. Il zodiaco di Dendera illustr. Roma et Genova 1822. Gussman S. J. Sugli antichi zodiaci d'Egitto traduz. dal ted. Venez. 1802 cum addition, traductoris Potzobut S. J. Recherches sur l'antiquité du zodiaque de Denderah etc. Brocchi Biblioteca italiana t. 18, p. 338. Correspond., astronom. du Baron de Zach, vol. 6, n. 5, ubi legitur epistola D. Riccardi cum notis ejusdem Bar. de Zach.

(1) Eulerus, tom. 1 Introduct. exempl. 3, cap. 4 de qualitatibus exponentibus et logarithmis, tum exempl. 4.

(2) Ducentos quindecim annos in Ægypto degit Jacobi familia juxta eruditiores chronologos; ita tamen propagata est, ut in exitu Israelitaram ex Ægypto sexcenta et amplius hominum millia et eò amplius fuisse referantur, et ea quidem bellicæ tantùm juventutis, demptis nempe mulieribus, pueris et senibus, quibus per sexum aut per ætatem arma tractare minimè licebat, imò et Levitarum viginti duo millibus ad ministerium custodiamque excubantium. Cixi 215 an. Nam an. 430 peregrinationis Hebræorum, de quibus Galat. 3, 17, eruditiores chronologi non ad servitutem illorum in Ægypto referunt, sed à promissione repetunt factâ Abrahamo Gen. 12, secundùm quam statim à Charan egressus in Chananæam commigravit. Conf. Jo. Bapt. Ricciolii S. J. Chronologia reformata Bonon. 1669 tom 1. lib. 6, c. 6, concl. 6, p. 259 seqq. Vid. etiam Petav. de Doctrinâ. temp. Antv. 1703, tom. 2, lib. 9, ch. 25.

(3) Bally, Ilist. etc., Celsus apud Origenem lib. 1.

n. 20.

situdines, tum generales illos cataclysmos reipsà locum habuisse, alioquin nullam vim habet proposita difficultas. Porrò nonnisi unum universalem cataclysmum memorant omnium gentium annales, quem nec antiquissimum jactant. Animadverto 2° nonnullas artes tantæ necessitatis esse ac in usu quotidiano positas, ut datâ etiam qualicumque vicissitudine, nunquàm possint oblitterari. In quâcumque propterea hypothesi, quin

universum humanum genus perierit, non amplius opus esset, qui vel aratrum inveniret, vel qui nos artem fabrilem doceret, vel qui vitem ostenderet; neque ampliùs in deorum album referretur, qui nos de litterarum usu instrueret (1). Sed hæc satis sunt.

(1) Conf. Brocchi Conchiologia fossile, etc. Introduzione, p. 39 seq., ubi absurdam adversariorum hypothesim abundè confutat.

DE HOMINE.

(EODEM AUCTORE).

Perfecerat operis sui partes omnes, quùm sese Deus ad hominem condendum convertit, perinde ac si illi antea domum exstruere atque exornare voluisset : illius enim causâ facta sunt omnia, ut scilicet eorum omnium et usu et contemplatione frueretur; atque hic, veluti per gradus, ad Dei notitiam, admirationem, amorem denique ac prædicationem assurgeret (1).

(1) Communis ac recepta catholicorum sententia è sacris litteris deprompta hæc est, Deum hoc universum ad gloriæ suæ manifestationem condidisse. Dicitur enim, Prov. 16, 4: Universa propter semetipsum operatus est Dominus. Attamen ex recentioribus Kantius autumat Deum in constituendo summo mundi creati fine naturarum tantùm intelligentium habuisse rationem. Kritik der prakt. Vernunft seu Critica rationis practicæ, p. 235 seqq. Krit. d. Urtheilskr. seu Critica facultatis judicandi, p. 338 seqq., 421 seqq. In eamdem sententiam concesserunt Chr. Will. Snell Drei Abhandlungen, etc., seu tractatus tres de Materia philosophia; tr. duo de Optimismo Lips. 1796 Jacobi Allg. Religion seu Religio gener., p. 416 seqq. Ammon. Summa theol. Christ. p. 131 seqq. Wegscheider Inst. theolog., § 96. Horum potiùs protestantium et rationalistarum vestigiis quàm catholicorum insistere maluit Georg. Hermes, qui in Introduct. philosophica Monast. 1819, quæst. 2, § 71, p. 470 repudiatâ communi theologorum sententiâ, qui affirmant Deum gloriam propriam in creatione rerum veluti finem habuisse, post plura satis obscurè disputata concludit : Deus itaque creavit hominem propter hominem, et quidem ad ejus felicitatem : nam Deus, ut ens moraliter perfectum et bonum, non potuit ei malè, sed unicé bene velle. Dixi, et quidem ad ejus felicitatem, hoc est, non ad sensibilem felicitatem, nam fruitio sensibilis non habet valorem immutabilem pro ente rationali-sensibili, et nunquàm crit eo digna, sed ad felicitatem quæ oritur ex convenientià moraliter liberè acquisità. Cætera omnia super terram non possumus admittere nisi propter hominem facta esse. Homo igitur erit inter omnes creaturas unicum ens, propter quod Deus hunc mundum condidit. Verùm præterquàm quod identica hæc do trina est cum Kantii cæterorumque rationalistarum placitis, quæ ducunt ad optimismum, ut patet ex Wegscheider 1. c. exinde oritur, quòd non benè dignoscuntur diversi fines, qui simul confunduntur. Interdùm enim finis nomine intelligitur id, cujus obtinendi gratia eligitur medium, et à scholasticis dicitur finis cujus; interdùm venit causa finalis, eò quòd participet rationem cause,

[ocr errors]

Quidquid ad philosophiæ ac sacrarum litterarum professores spectat, omninò omittimus · quidquid est quæ importat influxum in existentiam alterius (Suarez Metaph. disp. 12, sect. 3, n. 3.); rursùs finis usurpatur pro eâ ratione aliquid volendi, quæ nomen finis habet, quatenùs est aliquod bonum per se appetibile, sed præscindit ab eo, quòd hoc bonum possideatur vel desideretur, et passim dicitur finis quia. Præterea finis usurpatur pro subjecto, cui volumus aliquod sive bonum sive malum: atque hic dicitur finis cut, qui rursùm in duos distinguitur, ultimum et non ultimum sive proximum. Insuper finis id etiam dicitur, quod alicui volumus: atque hic appellatur finis qui. Tandem finis vocatur possessio boni, quod intendebatur, atque hic audit finis quo. His positis: 1° Finis creationis mundi per modum causæ à Deo, vel realiter, vel per nostrum cogitandi modum à Deo distinctæ, nullus esse potest. (Conf. S. August. de Genes. cont. Manich. c. 2, p. 316, et quæst. 83, q. 28, p. 211, et S. Th. 1 p., q. 19 ad 5.) 2° Finis creationis, quâ Deus ex nostro intelligendi modo illam voluit est divina bonitas (Conf. S. Aug. de Gen. ad litt. lib. 1, c. 7, n. 13 col. 121, et de Civ., lib. 11, c. 21, col. 288; necnon S. Th. 1 p., q. 44. ad 4, et cont. Gent. 1. 2, c. 35, et alibi passim; Vasquez in 1 p. Disp. 82, c. 2 seq. ). 3° Deus in creatione mundi habuit pro fine cui omnium ultimo gloriam suam, id est, cognitionem divinarum perfectionum, ex quà creaturæ intelligentes in Dei laudem assurgunt, quæ est notio propria hujus nominis juxta S. Th. 2-2. q. 132 ad 1. Quod expressè declaratur : Isai. 43, 7; Deut. 26, 19; Ezech. 28, 22; Prov. 1. c., Ps. 18; Baruch 3, 35; Apoc. 1, 8, etc. 4° Deus in constructione hujus terræ et omnium brutorum animalium, quae in ipsa sunt, habuit homines pro fine immediato, ut Scripturæ apertè declarant: Ps. 113; Ps. 8; Gen. 1, 26, 28. (Conf. Suar. oper. Sex Dier. lib. 3, cap. 17, n. 13. seqq.; Pallav. Del. bene lib. 2, c. 2 seq.) Hæc enucleatiùs exponenda erant adversùs eos quos omnia permiscere juvat, ut absurda quæque obtrudant, ex quibus deinde pessimæ consecutiones deducuntur, ut videbimus disserendo adversùs Bayle, ubi de æternitate pœnarum, quæ necessariam habet cum hic dictis connexionem. Videsis Andr. Spagni S. J. Diss. de mundo Romæ 1770. Prop. 9, sect. 1 seqq. Cæterùm, cùm agatur de re summi momenti nempe de fine hominis et totius universi, nos non piget unum vel alterum ex S. Thomâ depromere argumentum, quo ostendatur adversùs Hermes, Deum debuisse omninò hominem propter se creare, nec alium in hoc sibí finem præstituere posse, neque in hoc respicere commodum proprium, ut llermes autumat, sed bonum

« VorigeDoorgaan »