Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

lit., c. 1, tum in lib. 11 de Civ. Det, c. 7, speciatim doceat, nil temerè pronuntiandum circa naturam dierum creationis sic enim loquitur, de Civ. l. 1, c. 7: Qui dies cujusmodi sint, aut perdifficile nobis aut etiam impossibile est cogitare; quantò magis dicere?> Animadvertunt denique eidem interpretationi suffragari antiquissimas tum Persarum tum Hetruscorum cosmogonias in Persicâ enim, prout legitur in Zendavestà, perhibetur Oromazdes summi numinis primogenitus, hunc mundum sex temporibus creavisse, initio facto à lumine, et postquàm omnia absolvisset, festa celebravisse (1). In Hetruscâ autem, ut habet anonymus quidam auctor apud Suidam, traditur Deus sex mille annos rebus universis condendis impendisse (2). Ab his autem non valdè abhorrent Ægyptiorum et Phoenicum cosmogoniæ superiùs commemoratæ (3).

Ilanc verò expositionem, quam non pauci ex recentioribus theologis atque interpretibus catholicis tuentur, nos neque amplectimur neque respuimus; hoc unum nobis in præsentiâ satis est animadvertere, ejusmodi sententiam non esse ab Ecclesià proscriptam ac non solùm salvâ fide, sed etiam absque temeritatis nota defendi posse, si graves ipsi rationes suffragentur. Quare, si evidentes observationes nos cogant à communi interpretatione recedere, nullum detrimentum patitur Mosaica cosmogonia, quæ in hâc hypothesi optimè cum iisdem cohærere potest; sin verò ejusmodi observationes non habentur, perperàm adversarii eas Mosaicæ cosmogonix opponunt, quæ,

(1) Conf. Moshem. Diss. cit. qui tamen censet ea, quae leguntur in Zendavestà de Creatione mundi, ubi sex temporibus intra anni unius spatium ex dispari dierum numero constantibus peracta, eodem tamen ordine, quo 1 Genes. refertur, ex Christianorum aut Judaeorum libris desumpta potiùs quàm apud Persas nata. Non pauca tamen sunt, quæ nos prohibent, quominùs ipsi assentiamur.

(2) In Lexico, t. 3, ad voc. Túžžavu ya̸pa, seu regio Tyrrhena, ubi refert ex fide cujusdam anonymi Tyrrhienios seu Tuscos accepisse Deum illum, à quo condita sunt omnia, duodecim mille annos consumpsisse in fabricandis operibus suis: mille primis cœlum et terram comparata ab eo esse; post hæc cœlum illud esse constructum, quod oculis nostris patet; tum mare et aquas, etc.; sex igitur annorum millia effluxisse antequàm homo fingeretur à Deo; reliquos sex mille annos humano generi esse tributos, ut in his terris vitam degat.

(3) Philo Biblius ex Sanchuniatone, quem ipse ex lingua phoenicia sub Hadriano Imp. in Græcam transtulit (apud Euseb. de Præp. evang. 1. 1, c. 10) refert Phoenicum theologiam ponere principium hujus universi aerem tenebrosum et spiritalem, sive spatium aeris tenebrosi et Chaos caligine involutum hæc porrò, inquit, infinita esse, nullumque nisi longo seculorum intervallo terminum habere. Verùm, ubi Spiritus amore principiorum suorum flagrare cœpisset, cùmque simul esset mixtio consecuta, nexum hunc mutuum cupidinem appellârunt, etc.; TAŬTK δὲ εἶναι ἄπειρα, καὶ διὰ πολὺν αἰῶνα μὴ ἔχειν πέρας. ὅτε δὲ φήσιν ἠράσθη τὸ πνεῦμα τῶν ἰδίων ἀρχῶν, καὶ ἐγένετο σύγ κρασις, ἡ πλοκὴ ἐκείνη ἐκλήθη πόθον, κ. τ. λ. ; fuse enim hanc descriptionem persequitur, quam quisque ibid. videre poterit. Interea ex his patet istarum cosmogoniarum in iis, quæ ad substantiam spectant, mira consensio.

etiam admissa communiori interpretatione, nulíà ratione convellitur (1).

Demùm animadvertendum est, nos minimè teneri judicium ferre de origine mundi ejusque formatione ex actione lentà et progressivâ causarum secundarum, quæ mundum semel constitutum regunt, quùm Deus omnipotente virtute suâ vim (d) agentium naturalium augere potuerit ac rapidiorem evolutionem entium efficere, et quemadmodùm animantes et hominem ætate jam adultâ condidit, eâdem ratione mundum ipsum ejusque partes singulas, montes præsertim, quos primitivos vocant, uno temporis puncto potuit efficere. Quibus præmissis sit

PROPOSITIO.Neque ex geologicis aut physicis, neque ex astronomicis observationibus quidpiam eruitur, unde cosmogonia Mosaica infirmari possit.

Post ea quæ hactenùs præmissa à nobis sunt, vix probatione indiget enuntiata propositio. Vel enim, quæ ex geologiâ, ex physicâ atque astronomiâ proferuntur, talia sunt, quæ cum communiori expositione componi possint, vel non. Si primum, perperàm igitur traducitur Mosaica cosmogonia velut contraria novis ejusmodi observationibus; si alterum dicatur, hoc unum sequeretur, recedendum esse à communiori illâ interpretatione, quæ privatorum est, non

(1) Quare meritò D. Frayssinous Defens. du Christ. ou conférences sur la religion, t. 2, confér. 6, circa medium scripsit: ‹ Dès-lors nous sommes en droit de dire aux géologues: Fouillez tant que vous vou drez dans les entrailles de la terre, si vos observa<tions ne demandent pas que les jours de la création soient plus longs que nos jours ordinaires, nous continuerons de suivre le sentiment commun sur la durée de ces jours; si au contraire vous découvrez d'une manière évidente que le globe terrestre avec ses plantes et ses animaux doit être de beaucoup plus ancien que le genre humain, la Genèse n'aura rien de contraire à cette découverte; car il vous est permis de voir dans chacun des six jours autant de périodes de temps indéterminées, et alors vos dé‹ couvertes seraient le commentaire explicatif d'un passage dont le sens n'est pas entièrement fixé. › In hoc porrò aliisque similibus argumentis, in quibus aut cum astronomis aut physicis, chymicis, geologis agendum est, nunquàm theologus prætereat præclara monita SS. Augustini et Thomæ Aquinatis. Ille enim lib. 2 de Genes. ad lit. c. 1, n. 4: Hic, inquit, occurrit admonere cavendum errorem... ne arbitretur aliquis nostrum adversùs istos... subtiliter disserentes, isto testimonio Scripturarum esse nitendum quia illi non retenti auctoritate litterarum nostrarum, et nescientes, quemadmodùm dictum ‹ sit, libros sanctos faciliùs irridebunt, quàm illud repudiabunt, quod vel certis rationibus, vel experimentis manifestissimis probaverunt. Hic autem 1 p. q. 68 de Opere sexte diei, a. 1, scribit : « Sicut Augustinus docet, in hujusmodi quæstionibus duo sunt observanda. Primò quidem ut veritas Scripturæ inconcussè teneatur. Secundò, cùm Scriptura divina multipliciter exponi possit, quòd nulli expositioni aliquis ita præcisè inhæreat, quòd si certâ ratione constiterit hoc esse falsum, quod aliquis sensum Scripturæ esse asserere præsumat: ne Scriptura ex hoc verbo ab infidelibus derideatur, et ne eis via credendi præcludatur. Hoc prudenti consilio, quo hâc ætate nostrà potissimùm opus est, non committent theologi nec sese nec religionem ipsam incredulorum ictibus.

autem Ecclesiæ; hæc autem nullo unquam selen.ni judicio eam sancivit, neque unanimis est circa eam Patrum consensus sarta proinde tectaque semper Mosaicæ cosmogoniæ veritas perstabit.

Nonnulla tamen hic animadvertere juvat. Et 1° omnia ferè obsoleverunt systemata illa geologica, quæ ad hæc ferè tempora invecta sunt, ex quibus plusquàm octoginta Mosaicæ cosmogoniæ adversari videbantur (1). 2° Plures iique doctissimi physici et geologi, inter quos Walerius (2), Kirwan (3) Pallas, Hermenegildus Pini (4), Henslerus (5), De Luc (6), André (7), Buckeland (8) aliique contendunt Mosaicam cosmogoniam apprimè convenire cum observationibus suis (plures ex his quin recederent à communi illà interpretatione (9),) ideòque velut somniatores traducunt,

(1) Conf. Discorsi apologetici di Fr. Duncan corredati di note da Monsig. Gio. Fortunato Zamboni Firenze 1820, disc. 2., not. 15, seqq., ubi plura systemata recensentur, quæ sibi invicem successerunt. Conf. etiam Frayssinous I. c., necnon Cuvier, Rapport de l'institut national, editum ad calcem operis de quo

mox dicemus scilicet: Théorie de la surface actuelle de la terre par M. André, connu ci-devant sous le nom du P. De Gy, capucin, 1806, v. p. 322, seqq.

(2) In op. in Italicum idioma ex sueco, seu potiùs gallico translato, cui titulus est: Della origine del mondo e della terra in particolare del sig. cav. Wallerio, etc., Napoli 1783, tom. 2, in-8° edito ab auctore an. 1779. Hujus autem auctoris systema dissertatione exposuit et illustravit clar. Cost. Battini Or. Serv. Mariæ non ita pridem theol. prof. in Pisano Athenæco in op. Cosmogonia Mosaica commentario illustrata Florent. 1817. Hoc verò Wallerii systema nunc obsoletum est.

(3) Nuova teoria della terra, opusc. di Milano, t.

13 et 15.

(4) In observationibus in Geneseos loca selecta. (5) In Geological essay, p. 35.

(6) Lettres sur l'histoire physique de la terre adressées à M. Blumenbach, Paris 1798.

(7) Théorie de la surface actuelle de la terre, Paris 1806.

(8) Vindicia geologica, Oxonii 1821.

(9) Dixi plures ex his non recedendo à communi interpretatione: neque enim omnes quos recensuimus Mosaicæ cosmogoniæ propugnatores, sex dierum spatio vulgari sensu accepto mundum confectum esse contendunt. Satis sit inter eos recensere J. A. De Luc, qui tamen passim laudatur tanquàm acerrimus assertor cosmogoniæ Mosaicæ ac si communiori interpretationi dierum, 1 Gen. adstipularetur, quod quàm falsum sit, liquidò patet ex ejus verbis quæ hic subjicimus ex op. cit. lett. 3, p. 95, 96: Les opérations qui eurent lieu depuis cette grande époque (creationis lucis) jusqu'à la naissance de l'homme, récitées dans le premier chap. de la Genèse, y sont divisées en six périodes (nommées jours dans nos traductions, et c'est sur l'interprétation commune de ce mot que les incrédules ont fondé leurs attaques les plus spécieuses contre la Révélation. Car, quoiqu'ils n'eussent que fort peu de connaissances en géologie, il était aisé <d'opposer bien des phénomènes à une succession de tels événements, qui n'aurait embrassé que six de nos jours de vingt-quatre heures. Mais il est évident par le texte même, que cette interprétation est erronée, etc. Hæc eadem repetit in suis epistolis physicis et moralibus De historià telluris et hominis, tom. 2, p. 356., in suis Principiis theologiæ Theodicea et moralis, p. 23, et speciatim in epistolâ quâdam suâ, quam inseruit relationi cum Tellero ministro Berolinensi. Sic alii, à quorum testimoniis afferendis, ne longiores simus, supersedemus: recentiores verò una

quotquot ausi fuerant Mosaicam creationis historiam falsitátis arguere vel ex interiori telluris constructione, vel ex ejusdem telluris superficie. 3° Magnam affinitatem inter seriem operationum, quæ Genes, 1 exponuntur et eam, quam à naturalibus observationibus deducere credunt, animadverterunt docti geologi Brocchi (1), Demerson (2), Boubée (3). 4° Quædam ex his, quæ vulgari interpretationi objiciuntur, nullius momenti esse doctiores naturalista fatentur (4). 5° Nonnulla phænomena, quæ magnam seculorum seriem exposcere visa sunt, vel satis commodè repetuntur à Noetico cataclysmo, cui probabiliter debentur non pauca ex ossibus elephantum, rhinocerotum, etc., quæ pluribus in locis sub ipsâ primâ telluris superficie reperiuntur; vel satis explicantur, si admittimus cum J. A. de Luc et alñs doctis viris terras minùs elevatas, que modò habitantur, aquis maris usque ad diluvii tempus coopertas fuisse (5).

Ad astronomiam porrò quod attinet post Eulerum, La Place, La Grange, Frisium aliosque peritissimos astronomos compertum est motum eclipticæ, ex quo difficultas petebatur, non esse progressivum, sed oscillatorium, et quidem intra angustum unius gradûs spatium (6); idipsum pariter dicatur de phænomenis præcessionis æquinoctiorum (7) et nutationis axis

nimes ferè in eam sententiam seu interpretationem abierat.

(1) Conchiologia fossile subapennina. Milano 1814, tom 1, p. 217, ubi scribit: Del rimanente le pro⚫ posizioni recate innanzi in questo discorso non si oppongono per nulla all'autorità della bibbia, anzi mirabilmente vi si confermano, purchè si voglia am⚫ mettere, come gravi autori hanno sostenuto, che i ⚫ giorni della creazione non sono altrimenti giorni solari, ma che rappresentano periodi d'indeterminata lunghezza. Aggiungo di più la successiva produzione degli esseri viventi, quale fu esposta da noi, giustamente quadra, con quanto viene dichiarato in <quel libro. Quod deinde fuse persequitur,

(2) Géologie, p. 408, 461, Paris 1829.

(3) Géologie élémentaire, Paris 1833, p. 63, cujus inferiùs textum afferemus.

(4) Appositè Demerson op. cit. Avert. p. 6: Le temps, inquit, qui fait justice de tout ce qui n'est pas vérité, appesantit ses mains de fer sur ces ingénieuses et brillantes cosmogonies.

(5) De Luc, op. cit. lettr. 6. Brocchi op. c.

(6) Eulerus fortassè omnium primus vel suspicatus est, vel significavit motum ecliptica esse undulatorium, quod postea à subsequentibus astronomis La Grange, et La Place aliis demonstratum est. Nobis satis sit verba afferre clar. La Place, in op. Exposition da système du monde, Paris an. 7, Hiv. 2, ch. 4, hæc ha bet L'axe du monde n'étant que le prolongement de l'axe de rotation de la terre, on doit rapporter ‹ à ce dernier axe le mouvement des pôles de l'équateur céleste, indiqué par les phénomènes de la précession et de la nutation... Ainsi, en même temps que la terre se meut sur elle-même et autour du soleil, son axe de rotation se meut très-lentement autour des pôles de l'écliptique, en faisant de petites oscillations, dont la période est la même que celle du mouvement des noeuds de l'orbe lunaire. Au reste, cemouvement n'est point particulier à la terre, etc.) Hoc ipsum verò calculis ostendit in Traité de la mécanique céleste, Paris 1802, tom. 3, liv. 6, ch. 10.

(7) Placet etiam id exponere verbis ejusdem auctoris, qui op. c. 1. 1, ch. 11, p. 50, inquit: Il n'a fallu

telluris, lunæ ac planetarum, ex quibus increduli non ita pridem tot argumenta ineluctabilia adversùs Mosaicam cosmogoniam se eruere jactabant (1).

Adeò certum est, quòd scientiarum progressus, quin religioni christianæ noceant, novum semper eidem firmamentum ac robur adjiciunt ; nec quidpiam sive ex geologicis aut physicis, neque ex astronomicis observationibus erui potest, quo Mosaica cosmogonia vel minimùm lædi aut infirmari possit, prout ostendere nobis erat propositum.

que peu d'années pour reconnaître la variation des étoiles en ascension droite et en déclinaison. Bientôt on remarqua qu'en changeant de position relativement à l'équateur elles conservaient la même latitude sur l'écliptique, et l'on en conclut que leurs variations en ascension droite et en déclinaison ne sont dues qu'à un mouvement commun de ces astres autour des pôles de l'écliptique.. Dans ce mouvement l'inclinaison de l'équateur à l'écliptique reste la ‹ même, et ses noeuds ou les équinoxes rétrogradent ⚫ uniformément, de 154", 63 par année. On a vu précédemment que cette rétrogradation des équinoxes rend l'année tropique un peu plus courte que l'année sidérale; ainsi la différence des deux années sidérale et tropique, et les variations des étoiles en ‹ ascension droite et en déclinaison, dépendent de ce mouvement par lequel le pôle de l'équateur décrit <arnuellement un arc de 154", 63 d'un petit cercle de la sphère céleste, parallèle à l'écliptique. C'est en cela que consiste le phénomène connu sous le nom de précession des équinoxes. Qui ib. pergit ostendere parvas irregularitates, quæ in æquinoctiorum præcessione cernuntur, non provenire nisi ex motu poli, qui dicitur nutationis, ac pariter reperitur in cæteris astris.

(1) Quod ut faciliùs intelligatur, animadvertendum est eclipticam ab astronomis vocari lineam illam seu orbitam, quam sol annuo suo cursu apparenti percurrit. Verùm ecliptica est obliqua æquatori, hâc autem obliquitate constituit unà cum æquatore angulum viginti trium cum viginti octo ferè minutis. Æquator enim est circulus maximus æquè distans à polis ac proinde secans terram in duas partes æquales. Jam verò tempore Arati, seu potiùs Hipparchi, angulus ecliptica cum æquatore crat viginti quatuor circiter graduum, si istorum tamen observationibus acquiescere possumus. Ex diversâ porrò hâc ecliptica inclinatione, seu rectiùs inclinatione axis telluris, concludebant non ita pridem increduli eclipticam, seu telluris axem olim fuisse aut verticalem, aut parallelam æquatori, seu potiùs coincidentem cum æquatore ipso, ac paulatim ad eam inclinationem pervenisse, quam obtinebat ætate Arati aut Hipparchi, ac deinde ad eam, quæ nunc habetur. Cùm verò ingentes annorum myriades ad hoc requirantur, inferebant, mundum longè anteriorem Mosaicâ chronologià esse. Ast dupliciter errabant increduli isti. Primò in eo quòd nullam admittebant mendam in Arati observationibus, quas tamen constat fuisse imperfectissimas: recens enim nata apud scholam Alex. erat astronomia; satis autem est ad hoc cognoscendum percurrere tres libros Hipparchi apud Petavium de Doctr. temp. tom. 3, ex his enim patet Hipparchum perpetuò Aratum erroris arguere. Sed neque erroribus carent observationes ipsius Hipparchi et Ptolomæi defectu præsertim instrumentorum. Quod facilè, si opus esset, ostendi posset. Secundò in eo errabant, quòd arbitrati sunt hunc eclipticæ seu axis telluris motum esse progressivum, quod tamen est falsum. Recentiores enim astronomi, ut vidimus, ex theorià gravitationis universalis ostenderunt, ejusmodi motum non esse nisi oscillatorium. Hinc omnes incredulorum difficultates penitùs eva

nescunt.

II. VII.

Difficultates. Ex dictis patet vix ullum difficultatibus locum esse, cùm objectionibus ex naturalium scientiarum studiis depromptis vel depromendis satisfactum sit. Perscrutentur quantùm libet diligentissimė montes primitivos, secundarios, tertiarios, ipsaque vulcanorum viscera : distribuant per species et genera conchas et buccina, quæ peregrinantur in montibus, ut cum Tertulliano loquar, dicant cum Pythagora apud Ovidium:

Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus,
Esse fretum: vidi factas ex æquore terras;
Et procul à pelago concha jacuere marina (1);
vel cum Manilio:

Emersere fretis montes, orbisque per undas, Exiliit vasto clausus tamen undique ponto (2). Ostendant immania belluarum ossa è terræ sinu educta; digladientur, si placet, geologi Neptunista cum Vulcanistis aut Plutonistis (3): id nunquàm attingent, quod vehementer adeò quærunt, ut nempe demonstrent Moysem falsam epocham mundi creationi assignâsse. His propterca dimissis, superest ut rationalistarum difficultates proponamus.

I. Obj. 1° Duplex illa cosmogoniæ species, quæ in lib. Gen. (1, 1, et 2, 4) tradita ac reliquarum gentium priscarum mythis simillima quidem, sed iis simplicior est atque præstantior, è philosophematibus et traditionibus antiquissimis videtur esse conflata. 2° Hujus auctorem rectè monuerunt (critici biblici) hoc inprimis utrumque sibi proposuisse: Primum ut Dei unius, rerum omnium creatoris, notionem, tanquàm religionis et civitatis Israelitica fundamentum, hoc documento confirmaret; deinde, ut legem de septimo quoque die consecrando tanquàm aptissimum obsequii Deo hujus civitatis regi præstandi testimonium illustraret et commendaret. 3° Quùm verò in eâ narratione pleraque contineantur, quæ neque inter se, neque cum verâ numinis ideâ, neque cum historiâ telluris, quantùm nunc quidem perspicimus, benè conciliari possunt; facilè intelligitur, quæstionum de tempore et modo quo mundus fuit conditus, metaphysicarum solutionem, quippe quæ omnem mentis humanæ captum superare videantur, in mytho illo minimè reperiri (4).

Metamorph. 1. 15, v. 262, seqq.

(2) Astronomicon.

Hypotheses Neptunistarum et Vulcanistarum supponunt orbem hunc à principio fuisse fluidum, in quo scilicet dissoluta erant principia seu elementa corporum, quæ solidam nunc constituunt terræ massam; ast lis viget inter utriusque hypothesis fautores in constituendo, quod à chimicis vocatur solvens. Juxta Neptunistas hoc dissolvens est aqua, juxta Vulcanista est ignis. Hi à nonnullis Plutonista dicuntur; et Vulcanistæ appellantur, qui ab igne repetunt quasdam rupes (rocce) et quædam mineralia, quæ alii contra ab aquâ repetunt. Theoria Plutonistarum ferè obsoleverat, at nunc iterùm revocatur, ut patet ex cit. opp Demerson et Boubée.

(4) Hic observare juvat nonnullos contendere præter traditionem oralem præstò fuisse Moysi nonnulla antiquiora monumenta, quæ postea interciderint, imò ex diversis fragmentis inter se dispositis et ordinatis priscam historiam assuere potuisse nonnulli existimant, quod colligere sibi videntur ex divcrsâ ratione,

43

ætate nondùm excogitata fuerant, ex ipsis propterea historiam suam conflare seu fingere Moyses omninò non potuit. Ad secundum, dist. : Posità historicå veritate, concedo; hâc sublatâ, et per quamdam fictionem sive accommodationem, ut vocant, nego. Ilec enim non modò divinæ revelationis veracitati opponitur, sed præterea sublatâ traditione illà ac populi prasertim cui hanc Moyses legem dabat, fide ac praxí, impossibile ipsi fuisset hæc eidem persuadere, ut cuilibet rem hanc perpendenti patet. Ad tertium, neg. Have enim pariter non sunt nisi fictitia adversariorum commenta. Sex enim dierum spatium in hujus universi molitione potest ex intentione Dei morale documentum illudque multiplex exhibere (1). Quod attinet ad historiam telluris, quæ juxta adversarios conciliari non potest cum Mosaicâ narratione, ex dictis falsum omninò est, ita ut nec difficultatibus solvendis locus supersit. Demùm divinæ revelationi injuriosum esse quod additur de mytho impari solvendis metaphysicis quæstionibus de modo et tempore creationis, quilibet deprehendere poterit, qui vel leviter perpendat, Moysem non mythum, ut adversarii autumant, sed historiam creationis nobis dedisse, cum quâ observationes recentiores nuper institutæ apprimè collimant, quasque rectè vocaveris cosmogoniæ Mosaicæ commentaria (2). Quòd si subtiles quæstiones metaphysicæ instituuntur, quæ curiositatem magis prodant et intemperantis ingenii indolem quam solidas inquisitiones, hoc non historiæ Mosaicæ, quæ vel ipsà suâ simplicitate maximè se commendat, sed hominibus vitio verti debet.

Resp. ad primum: Neg. suppositum de duplici illà cosmogoniæ specie in cit. locis à Moyse tradità; sed quod ipse contraxerat in primo capite circa hominis præsertim creationem, ne intermitteret narrationis seriem, quam sibi proposuerat, latiùs prosequitur in cap. 2. Quod verò additur de similitudine Mosaicæ narrationis cum mythis priscarum gentium atque cx antiquissimis philosophematibus crute, non aliunde provenit nisi à mythico rationalistarum ingenio. Moyses historiam suam de mundi origine per traditionem accepit ex antiquioribus patriarchis (1). Cùm verò gentes omnes ex Noe posteris prognatæ sint, eamdem traditionem servârunt ac posteritati transmiserunt, non uno tamen in loco ut fit latiùs amplificatam ac variam; maximè quòd nonnisi post aliquot à Moysis obitu secula litteris consignata fuerit à fabulosis præsertim græcis scriptoribus. Philosophemata autem rudi illà quâ nomen Dei in nonnullis capitibus continuò nuncupatur, ex certis loquendi formulis atque dictionibus propriis et peculiaribus, etc. Alii eò progressi sunt, ut inspectis diligenter istis variorum monumentorum notis definire studuerint singulas libri particulas. Ast mirificè inter se dissentiunt in veteribus his monumentis determinandis. Astruc enim, in op. cui tit. fecit: Conjectures sur les mémoires originaux dont il paraît que Moïse s'est servi pour composer le livre de la Genèse, avec des remarques, etc., Bruxelles 1753, 8, duodecim recenset; Eichhorn in Einleit. in das A. T. seu introductio in V. T. p. 2, p. 274, ed. tert. et álibi duo hæc potissimùm fuisse contendit: Ilgen die Urkunden des ersten, etc., id est, Documenta primi Moysis libri in ipsorum formâ originarià ex Hebræo, etc., Hale 1798, è tribus monumentis antiquioribus librum Geneseos contextum autumat. Sed hæc nonnisi conjecturæ sunt. Rosenmuller in Proleg. in Genes. § 3, putat Moysem quæ de populi Hebræi majoribus refert, partim à priscis narrationibus, carminibusque Hebræorum ore propagatis, partim è scriptis tribuum stemmatibus et familiarum genealogiis hausisse. Quod quidem à vero abscedere non videtur..

(1) In hac parte cit. Rosenmullero assentiri nequeo, qui suis biblicis indulget dùm 1. c. inquit : Illa autem quod attinet, quæ de rerum ortu, deque generis humani initiis et primis seculis, progressibus et fatis apud eum (Moysem) leguntur; videtur quæ cultiores tunc Hebræis populi vicini, Phoenicii atque Ægyptii de illis rebus tradiderunt, in suos usus ita convertisse, ut illa iis, quæ ipse de uno Deo, conditore et moderatore omnium colendo doceret, accommodaret. Cur non potiùs à majoribus suis hæc ipsa Moyses accepisse dicendus est, quàm à Phoniciis, cum quibus ipse nunquàm conversatus est, et ab Ægyptiis, qui tot annorum myriades antiquitatis sibi tribuebant, quibusque recentem mundi ortum opponit? Appositè De-Luc op. cit. 6, lettr., confutat hanc incredulorum sententiam deductam ex similitudine que intercedit inter Mosaicam cosmogoniam et mythologiam veterum populorum: Ces mythologies des Paiens, concludit, étaient toutes liées, quoique diversement, à l'idée d'une antiquité immémoriale de leurs nations... Cependant Moyse s'adressant à sa nation nouvellement sortie d'un pays où régnaient ces idées, et traçant l'histoire de la nouvelle race des hommes, depuis la même époque physique, commune à toutes les mythologies des Païens, associe cette histoire à celle d'un petit nombre de générations désignées par des hommes remarquables, descendants les uns des autres. Quel écart de cette prétendue imitation avec les modèles • qu'on lui assigne! » etc., p. 289, seq.

II. Obj. 1° Quæ à Moyse tradita sunt de rerum omnium origine, ita sunt comparata, ut nemo non agnoscat prisci ævi simplicitatem disciplinæque omnis physicæ et astronomicæ infantiam. 2o Terram universi cardinem credit, cujus commodis sol ac luna cum reliquâ siderum multitudine inserviant, astra vera splendentia corpora in cœlo expanso firmata. 3° Unde etiam factum est, quòd cùm corporibus cœlestibus fa

(1) Conf. Petav. de Opif. lib. 1, c. 5, § 4.

(2) Superiùs verba clar. Brocchi jam dedimus, his jam subjicimus alterius recentioris adhuc geologi confessionem scilicet Nerei Boubée, qui op. cit. p. 66, 67, hæc scribit: Ici se présente une considération dont il serait difficile de ne pas être frappé; puisqu'un livre écrit à une époque où les sciences naturelles étaient si peu éclairées, renferme cependant en quelques lignes le sommaire des conséquences les plus remarquables auxquelles il ne pouvait être possible d'arriver qu'après les immenses progrès amenés dans la science par le dix-huitième et le dix-neuvième siècle; puisque ces conclusions se trouvent en rapport avec des faits qui n'étaient ni connus ni même soupçonnés à cette époque, qui ne l'avaient jamais été jusqu'à nos jours, et que les philosophes de tous les temps ont toujours considérés contradictoirement et sous des points de vue toujours erronés; puisqu'enfin ce livre, si supérieur à son siècle sous le rapport de la science, lui est également supérieur sous le rapport de la morale et de la philosophic naturelle, on est obligé d'admettre qu'il y a dans ce livre quelque chose de supérieur à l'homme, quelque chose qu'il ne voit pas, qu'il ne conçoit pas, mais qui le presse irrésis

üblement !!ə

bricandis unus tantummodò dies sufficiat, in formandà instruendâque terrà quinque dies consumantur. Porrò 4° quas nubes nos vocamus nostro (scil. auctori) solidum quoddam diductum est, quo aquæ superiores distinerentur ab inferioribus. Quùm 5° sol nondùm existeret, dierum tamen noctiumque sunt vicissitudines. Animalia denique ex terrâ pronascuntur. Quæ quùm ita sint, jam spontè patebit, quàm rectè hoc veteris opinionis commentum revocetur atque examinetur ad accuratam rerum physicarum scientiam, quà nostra ætas gaudet (1). Ergo.

Resp. ad primum; Dist.: Id est, nemo non agnoscat Moysem non hunc sibi finem præstituisse, ut nempe nos doceret physicam et astronomiam, concedo; in Moysis mente falsas physicæ et astronomia notiones hæsisse, quas fingunt adversarii, nego; alterum enim ab altero dispescendum est. Primum libenter damus, alterum prorsùs negamus, quum sine causâ id sibi adversarii fingant. Ad secundum, nego; hoc enim nunquàm credidit Moyses, neque ex ipsius verbis conjicitur. Quòd si exhibet solem, lunam et sidera terræ commodis inservientia, ratio in promptu est, quia scilicet sibi geogoniam potissimùm describendam assumpsit ac de cœlo nonnisi obiter loquitur, quatenùs nempe systema cœleste cum telluris systemate conjungitur, neque unquàm innuit unicum cœlestium corporum finem esse, ut terræ commodis inservirent; multò minus asserit, quod ei affingitur, corpora esse in cœli fornice veluti defixa, quod non est nisi adversariorum interpretatio. Ad tertium, dist. Ob rationem nuper allatam, concedo; secùs nego. Addenda præterea sunt, quæ de dierum horum naturâ superiùs significavimus. Ad quartum, nego pariter, quum iterùm hoc non sit nisi gratuitum horum biblicorum glossema. Nusquàm Moyses nubes exhibet ut solidum quoddam diductum, quo aquæ superiores distinerentur ab inferioribus; sed firmamentum, id est, atmosphæram exhibet detinentem aquas superiores easque dividentem ab inferioribus, quod quidem atmosphæræ officium esse ipsa recens physica docet (2). Ad quintum, resp. nostrum non

(1) Rosenmuller Scholia in vet. Test. Lips. 1821, tom. 1, in cap. 1 Genes.

(2) Nescio quare Rosenmuller vocem p verterit solidum expansum; illud enim solidum de suo adjecit, cùm vox ista, que est à Yp expandit, extendit, etc., de se minimè postulet ejusmodi solidi notionem, sed hac voce Moyses, ut patet ex contextu, designavit atmosphæram, quæ globum nostrum circumambit, cujus potissimè duplex officium est, impediendi nempe pressione sua super tulluris superficiem, ne aquæ inferiores sursum ferantur et per evaporationein diffluant, et ne aquæ superiores seu vapores in terram decidant, quod propterea accuratissimè expressit Moyses etiam juxta recentiorum physicorum placita, dùm factum à Deo tradit firmamentum, quo dividerentur aquæ ab aquis. Congruit arabico vox, stipavit rem aliquam veluti puteum, ne corrueret. Quid ad nos, si Homerus, Empedocles, Artemidorus cæterique græci sive poetæ, sive philosophi, rudiori quâ utebantur physica, censuerint cœlum solidum esse? Que conventio Moysis ad philosophos? Ita tamen se res habet: isti neoterici consueverunt ad profanos auctores biblia exigere, ut iis affingant, quæ nusquàm docuerunt et hac ratione

esse litem componere inter interpretes circa hanc lucem primigeniam. Sufficit animadvertere scriptorem, qui vulgares rudium temporum opiniones amplecteretur et referret, nunquàm dicturum lucem illustrâsse terram, et dierum noctiumque fuisse vicissitudines, antequàm sol existeret; si autem certum esset (quod nos tamen minimè affirmamus) Moysis doctrinam cum systemate Newtoni de lucis emissione componi non posse, sed supponere materiam lucis scu ætherem per orbem universum diffusum, nihil detrimenti doctrina illa pateretur; quin imò, mirabilior evaderet. Recentiorum enim experimentis factum est, ut systema vibrationum ætherearum à doctissimis physicis præferatur systemati emissionis, quod cum experimentis illis conciliari nequit. Verùm hæc ad theologos non pertinent (1). Ad sextum, dist. : Verùmtamen non absque Dei jubentis imperio, concedo; per se, nego. Ad septimum, resp. Fundamentis de medio sublatis, necessariò corruit conclusio, quæ inde deducitur, quæque non prodit nisi ingentem libidinem carpendi biblicam doctrinam, eamque exponendi incredulorum oppugnationibus. Ast inanes semper erunt omnes conatus, cùm non humani, sed divini Spiritûs ductu Scriptura fuerit exarata, ac proinde fluctus omnes intumescentes humanæ scientiæ, quoties ad hunc scopulum per · veniunt, confringuntur penitùs ac illiduntur: poterunt impiorum molimina ad tempus illudere, at citiùs seriùsve naturales ipsa scientiæ, quò perfectiorem gradum pertingent, eò libentiores fasces religioni submittent, eique famulabuntur.

CAPUT III.

DE MOSAICA EPOCHA, IN QUANTUM SPECTAT HUMANUM GENUS.

Mosaica chronologia, ut superiùs innuimus, ab hominis creatione initium capit. Juxta hebraicam veritatem et latinam Pentateuchi versionem, sex circiter annorum millia à primi hominis creatione ad nos usque effluxissent; septem verò et amplius juxta græcam Alexandrinam, seu 70 versionem; samaritanus codex incredulorum oppugnationibus Scripturam objiciant.

[ocr errors]

Dolendum verùm est D. Calmet in diss. de mundi creatione præivisse recentioribus biblicis protestantibus in tribuendis Moysi erroribus contra physicam; de quo A. appositè Feller inquit: C'est surtout l'histoire de la création que ce célèbre commentateur s'est plu à embrouiller, en attribuant à Moïse des opinions fausses sur la physique du monde; mais quand on examine le texte, on est surpris de n'y pas trouver ce que le savant Bénédictin a cru y voir. La physique de Moïse est la plus simple, la plus modeste, la plus sure, qui ait jamais été écrite... aussi le monde de Moise, je veux dire, son récit de la création, est en considération même chez les infidèles depuis 5000 ans; tandis que les systèmes les plus ingénieux se sont évanouis en se dévorant les mus les autres, Catéch. philosoph., › t. 2, § 299, n. (a). (1) Patet hinc insulsè prorsùs pronuntiasse Voltaire more suo in Bible enfin expliquée Moysis systema de Jace à sole independente falsum à Newtono ostensum esse; imprudenter verò se gerere nuperos biblicos, qui nedùm satagant biblia cum scientià conciliare, omnes suos conatus cò dirigunt, ut ca inter se collidere evincant.

« VorigeDoorgaan »