Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Salmaticenses, Sylvius, Estius, et alii quamplures quos refert Suares in Metaphys. disp. 18, sect. 1, unde Sylvius 1 p., q. 105, art. 5, contrariam opinionem vocat errorem manifestum contra quem pugnat Scriptura sacra.

Probatur 4° variis absurdis et incommodis quæ ex adversâ opinione sequuntur, quæque citatis mox locis proponit et urget doctor Angelicus. Primum quia virtutes operativæ, quæ in rebus inveniuntur, frustra essent rebus attributæ, si per eas nihil operarentur. Secundum: cùm omnes res sint propter suam operationem, sequeretur etiam ipsas res creatas frustra esse, si proprià operatione destituerentur. Tertium: in sententiâ quam hic impugnamus, non minùs verum esset hominem generantem creare animam rationalem, quàm ignem generare ignem : quia sicut Deus ad præsentiam ignis producit ignem, et actio eâ duntaxat de causâ tribuitur igni, quia est conditio sine quâ non, et quâ positâ Deus infallibiliter facit; ita Deus ad præsentiam humani seminis creat animam infallibiliter, et non sine illà conditione: porrò consequens istud est crroneum; ergo, etc.

Probatur 5° rationibus theologicis. Prima: Vis activa creaturis non repugnat; certum enim est, tum fide, tum ratione, dari creaturas liberas, ac proinde activè indifferentes; jam verò si vis illa activa creaturis non repugnet, nulla firma occurrit ratio virtutem hanc creaturis etiam corporeis denegandi: imò cùm Deus unamquamque rem condiderit naturâ suâ perfectam, consentaneum omninò est asserere, connaturalem vim agendi cuilibet rei à Deo esse insitam. Secunda: Omnis actio corporea posita est in motu locali, juxta recentiores philosophos porrò corpora, utpote solida et impenetrabilia, per motum aliunde acceptum, possunt physicè et propriè impingere in alia corpora ; ac proinde propriè et physicè impetum seu motum in ipsa producere. Tertia: A tritâ et constanti theologorum et omnium veterum philosophorum doctrinâ, aliunde experientià sensuque notissimâ, nonnisi gravi admodùm urgente ratione recedendum est: ast nullum quod sit alicujus ponderis, ratiocinium proponit Malebranchius ad stabiliendam novam suam, circa inefficaciam causarum sccundarum sententiam : quod quidem jam patet ex dictis, et adhuc magis patebit ex dicendis; ergo, etc.

Ait 1° non esse urgenda Scripturæ et SS. Patrum testimonia quæ videntur favere efficacia creaturarum, quia Scriptura et Patres iis in locis accommodant se vulgaribus opinionibus. Ita Malebranchius citatâ elucidat. in cap. 3 lib. 3. Resp. non satis firma esse momenta quibus Malebranchius evincere conatur nullam substantiis creatis competere actionem et efficientiam, ut inde liceat concludere Scripturam et Patres, cùm tam constanter commendant vim activam creaturarum, apposité duntaxat ad vulgares opiniones loqui, non propriam statuere sententiam. Et verò Malebranchius confidenter asserit opinionem quâ vindicatur vis activa creaturarum, manifestè favere idololatriæ: quâ ergo raratione credere et affirmare potest tali doctrinæ Scripturam et Patres sese accommodâsse? Ait 2° omnem

:

viin activam secum importare vim creandi, atque adeò aliquid divini ac infiniti, quod proinde, creaturis communicari nequit. — Verùm huic argumento sæpiùs ac multipliciter respondimus: atque observavimus, vanum esse ratiocinium, quod vel ipso solo animæ rationalis exemplo, quam fide et ratione constat esse activam, invictè refellitur. Ait 3° creaturas esse instrumenta Dei; atqui instrumentum, præcipuè inanimatum, est quid merè passivum et omni actione destitutum; ergo creaturæ præsertim inanimatæ ac non liberæ omni efficacia destitutæ sunt. - Resp. Dist. min. Instrumentum inanimatum est merè passivum, eo sensu quòd ab ipso tanquàm à causâ principe non oriatur actio, concedo quasi nequidem ab alio impressam habeat efficientiam et actionem, nec sit via et canalis, ut ita loquar, quo actio causæ principalis pertingat ad effectum, nego. Certè cùm malleus ab aliquo impellitur in clavum ut in parietem trudatur, malleus ille non potest dici merè passivus, siquidem est motu vehementissimo agitatus. Volunt adversarii non magis ad effecta concurrere causas quæ dicuntur instrumentales, præsertim inanimatas non liberas, quàm exemplar quod sibi proponit pictor, ad tabellam efformandam conducat: quia nempe, inquiunt, quemadmodùm ad solam præsentiam exemplaris pictor se determinat ad conficiendam tabellam, sic etiam ad meram et inertem præsentiam rei creatæ Deus operatur effecta quæ vulgò existimantur proficisci à causis secundis è contra contendimus Deum ad pleraque effecta uti creaturis etiam inanimatis non liberis, eo fermè modo quo faber ferrarius utitur malleo ad fingendum ferrum aut sicuti horologii artifex qui dicitur causa motus quo dirigitur stylus horologii, quatenùs scilicet illum motum per varia ferrea lamina tanquàm per instrumenta operatur ; cùm tamen nequeat dici sola immediata causa talis motus.

:

Quæres 2o an Deus creando mundum omnia fecerit quae naturaliter ex rebus conditis sequi debebant. Resp. vocem illam naturaliter multiplici sensu accipi posse: 1° quidem illud naturale dicitur, quod constituit primariam rei essentiam, aut ex illâ necessariò fluit; 2° naturale appellatur, quod sequitur ex legibus à Deo initio mundi liberè statutis, quasque omnipotens voluit deinceps observari : talis ordo rerum naturalis dicitur et physicus; 3° naturale appellari potest, quod rei maximè congruere videtur, etsi sine illo res et concipi et existere possit. His positis,

Certum est Deum fecisse omnia quæ naturaliter ex rebus conditis sequi debebant, si vox ista, naturaliter, primo sensu accipiatur, quidquid in contrarium asserat Cartesius; siquidem essentiæ rerum à Deo sunt independentes, neque omnipotens producere potest triangulum, verbi gratiâ, sine tribus angulis, aut efficere ut illi tres anguli non sint æquales duobus rectis. Quòd si vocabulum istud, naturale, secundo sensu usurpetur, nemini dubium esse potest quin Deus omnia fecerit quæ naturaliter ex rebus conditis sequi debebant, cùm ipse auctor sit ordinis illius physici et naturalis porrò sicut ordinem illum liberè constituit,

re

ita liberè cum interturbare potest et evertere, hæc autem eversio miraculum exhibet. Tandem si vox naturaliter tertio sensu sumatur, videtur sanè Deum omnia fecisse quæ rebus maximè congruunt: sic combustio igni, lapsus lapidi projecto, humiditas aquæ optimè conveniunt. Jam verò utrùm hæc congruentia vel ex rei naturà, vel ex præjudicatâ opinione ex iis quæ naturaliter fiunt juxta leges physicas à Deo statutas, petenda sit, cæteri definiant; mihi hoc sufficiat, talem congruentiam à Deo dependere, atque Omnipotentem posse ad nutum hunc congruentiarum ordinem immutare: non quòd præstare possit ignem, exempli causâ, non consistere in motu vehementissimo et perturbato partium insensibilium, supposita vulgata, Physicorum de naturâ, ignis opinione, sed quia posito, tali motu, quæ ipsi videtur maximè congrua, combustio, Deo jubente, non sequatur ex igne.

Quæres 3° utrùm initio mundi Deus omnes creavit animalium species quæ nunc existunt. - Resp. non improbabilem esse sententiam sancti Augustini 1. 3 de Genes. ad litt., cap. 14. Asscrit autem eò loci S. doctor, Deum initio mundi creâsse omnes animalium species quæ per conjunctionem utriusque sexûs vulgò propagantur. Quæ autem animalia oriri solent vel ex corruptione corporum vel ex illegitimâ viventium unione, hæc nonnisi in semine et causaliter primùm creata fuêre. Certè Genes. 36 juxta arabicam versionem et paraphrasim chaldaicam, mulorum ortus tribuitur homini nomine Ana.

Quaestio quinta.

UTRUM SEX DIERUM SPATIO CREATUS FUERIT MUNDUS. Mundum sex diebus creatum testatur Moses: an autem sex illi dies fuerint reales vel allegorici, inquiremus primùm; posthac singula Dei opera in illis sex diebus expensuri.

ARTICULUS PRIMUS.

An reales fuerint sex creationis mundi dies. Sanctus Augustinus in libris de Genesi ad litteram videtur asserere mundum unico temporis puncto fuisse creatum: unde allegoricè exponit quæ narrantur Geneseos 1 de variis Dei opificiis. Scilicet dividit creaturas in sex genera totidem diebus correspondentia. ita ut nomen diei non lapsum temporis exprimat, sed unum creaturæ genus significet: deinde pro vespere et mane uniuscujusque diei, de quibus sacer auctor, duplicem intelligit angelicam cognitionem de opere quod dicitur hâc die productum : cognitio quæ manè respondet, ea est quam habuerunt angeli de creaturis, in essentiâ divinâ, Dei verbo, et ideis divinis creaturarum prototypis cognitio verò vesperè correspondens, ea est, quam acquisierunt angeli creaturas intuentes: primam cognitionem matutinam appellat S. doctor, quia clarior et lucidior est cognitione secundâ, quæ vespertina dicitur, cùm hæc in comparatione alterius tenebrosa sit et minùs perfecta. Hine, juxta mentem

TH. VII.

S. Augustini mundus primo instanti unoque verbo creatus fuit integro suo ornatu perfectus et pulcher; verùm illum nonnisi per partes cognoverunt angeli : unde prima dies Geneseos primo dicitur cognitio angelica de cœlo, terrâ, aquis, tenebris et luce. Hæc cognitio duplex fuit primâ cognitione viderunt angeli cœlum, terram, aquas, etc., in Deo, hæc est matutina cognitio; secundâ verò cognitione apprehenderunt has easdem creaturas in semetipsis, et hæc cognitio vespertina appellatur; idem dicendum de cæteris diebus, eodem modo secundùm hanc opinionem explicandis. Hæc sanè S. Augustini, videretur sententia, nisi in libris Retractationum assereret, se potiùs inquirendo quàm affirmando multa pertractâsse in libris de Genesi ad litteram, et lib. de Catechisandis rudibus in eam clarè descenderet sententiam quæ sex dies operationis divinæ defendit velut reales. Sic enim loquitur cap. 17: De quà requie significat Scriptura, et non tacet, quòd ab initio mundi ex quo fecit Deus cœlum et terram et omnia quæ in eis sunt, sex diebus operatus est, et septimo die requievit. Poterat enim Omnipotens et uno momento temporis omnia facere. Non autem laboraverat, ut requiesceret, quando dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt: sed ut significaret, quia post sex ætates mundi hujus, septimâ ætate tanquàm septimo die requicturus est in sanctis suis, etc. Hìc sanè sanctus doctor manifesté supponit sex dies creationis universi fuisse reales. His prænotatis, sit

CONCLUSIÓ. - Mundus fuit creatus reali sex dierum spatio.

Probatur 1° ex simplici contextu narrationis qua habetur Geneseos 1. Hic enim auctor sacer singula Dei opera singulis assignat diebus porrò sicut nomiuibus cœli, terræ, solis, plantarum, animalium et hominis, rectè intelliguntur cœlum, terra, sol, etc., its etiam nomine diei, dies verus intelligi debet; præsertim cùm nihil expostulet sensum allegoricum naturali derelicto .Probatur 2o ex lege de sabbato observando, cujus hanc reddit rationem legislator Dominus, Exodi 2: Sex enim diebus fecit Dominus cœlum et terram, et mare, et omnia quæ in iis sunt, et requievit in die septimo; idcircò benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum. Cujus autem momenti talis esset ratio, si mundus eodem temporis puncto creatus ornatusque fuisset? Probatur 3o ex incommodis contrariam nostræ opinionem subsequentibus: si enim omnia eodem instanti creata fuêre, ergo lux et tenebræ simul fuerunt, aquæ simul confusæ et divise interposito firmamento, terra simul aquis cooperta et discooperta, vespere et mane simul existebant; et alia multa quæ neque cum narratione Mosis, nec inter se stare queunt. Probatur 4° ex totà traditione, quæ pro nostrâ militat sententiâ : videantur inprimis qui mundi Genesim ex professo tractârunt. Hos inter eminent SS. Basilius et Ambrosius in Hexameron.

Objicies quædam Scripturæ loca, primum Ecclesiastici 18: Qui vivit in æternum creavit omnia simul. Sccundum, Genescos 2: Istæ sunt generationes cœli et terræ quando creata sunt in die quo fecit Deus cœlum el

42

1323

terram. Ergo in die et simul omnia à Deo creata sunt. Tertium, Exodi 31: Sex diebus creavit Deus cœlum et terram, sed cœlum et terra primâ die condita dicuntur; ergo secundùm Moysen sex dies sunt unus dies. Quartum, Job. 40: Ecce Behemoth quem feci tecum. Hic nomine Behemoth diabolus intelligitur, præsertim cùm addatur quòd ipse est principium viarum Dei. Furrò angeli prima die creati fuerunt; ergo etiam et homo, qui factus asseritur simul cum illo tenebrarum principe.

Resp. ad primum, omnia dici à Deo creata simul, id ost æquè, quo sensu Psalmista ait: Omnes declinaveverunt, simul inutiles facti sunt. Unde nihil eruitur ex Ecclesiast. 18, præter illud quod dicit sanctus Joannes: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Potest etiam adhuc dici omnia à Deo facta fuisse simul, quia sex dierum spatium habitâ ratione rerum peractarum pro uno fermè temporis puncto accipiendum est. Vel tandem cum sancto Gregorio lib. 32 Moralium, omnia simul facta sunt in semine scilicet et substantiâ, cùm Deus primâ die creavit cœlum et terram : omnis quippe tunc substantia visibilis et corporea creata fuit, et subsequentibus diebus in astra, plantas, animaliumque corpora deinceps transformata. Ad secundum, ex Genescos 2° dico diem hìc usurpari pro tempore, quasi diceret auctor sacer, quando creata sunt in tempore quo creavit Deus cœlum et terram quòd si de die naturali verba hæc intelligantur, occurrit S. Gregorii responsio mox allata, et ab illo sancto doctore huic loco applicata. Ad tertium, tum est verbis Exodi 31 adjungenda esse ea quæ retulimus ex cap. 20: Et mare et omnia quæ in eis sunt; neque enim omnia occurrunt semper numeranda. Ad quartum, ex Job. 40 respondeo Septuaginta Behemoth vertere bestias; ita ut hic sit loci sensus, juxta illos : Ecce bestias apud te. Quibusdam Behemoth significat elephantem, qui hoc nomine donatur ob corporis proceritatem; unde et principium viarum Domini appelfatur, id est, præcipuum inter animalia ab Omnipotente creata; quòd si de diabolo verba hæc exponantur, dicetur factus cum homine, quia æquè ac homo et fermè eodem tempore creatus est.

ARTICULUS II.

De opere prima diei.

cer

Initium operum diei visibilium, creatio cœli et terræ, atque lucis productio: sicque primùm efformata et illustrata materia, ex quâ cæteræ deinceps educenda erant creature. Ilanc materiam non fuisse informem docct auctor sacer, dùm eam cœli et terræ nominibus donat; ast variâ hâc quâ nunc pollet pulchritudine, eamdem non fuisse præditam, testantur posteriora huic creationi opera. Cœli igitur nomine intelligitur hæc nobilior materia à terrà ad usque superiores mundi limites protensa; terra autem dicitur partium crassiorum conglomeratio, sive liquidarum, ex quibus aquæ; sive solidarum, quæ terræ nomen retinent. Ergo concipiatur terra aquis valido vento exagitatis, involuta et circumfusa, tenebris planè cooperta, adhuc

vacua et inanis, sine herbis, absque fructu, planè descrta, hoc conceptu primus habebitur mundi visibilis situs, quem Græci dixêre chaos; sicque ab imperfectis ad perfectiora procedebat Omnipotens de illius autem primæ diei opificio nonnulla veniunt singulis brevissimisque titulis expedienda.

Quid nomine spiritùs Dei aquis incubantis intelligatur, Geneseos 1.

Triplex est Patrum sententia: prima, ventum validum aquas exagitantem, nomine spiritûs Dei intelligit. Hanc sententiam defendunt Tertullianus contra Hermogenem, Severinus Gabalitanus et Theodoretus. Secunda sententia est SS. Augustini et Chrysostomi, asserentium nomine spiritûs donari vim quamdam vitalem, quâ omnia producerentur sensibilia. Tertia tandem plerorumque est Patrum, qui Spiritum sanctum nomine spiritûs Dei, de quo Genes. 1, intelligunt. Haud sanè spernenda est hæcce postrema sententia tantå auctoritate fundata; verùm nec præcedentibus opponitur ferebatur nempe spiritus Dei super alas ventorum, sicque incubans aquis eas exagitabat, talique motu eas dividens, calefaciens, immiscens partibus terræ fœcundabat: unde nihil obstat quominùs he tres sententiæ conjunctim admittantur.

Quæ fuerit Dei locutio.

Dixit Deus, ait Moses, Fiat lux: quid hâc Dei locutione intelligendum sit quæritur? Nonnulli cum Theo. doro Mopsuesteno volunt illam locutionem fuisse sonum articulatum : S. Gregorius Nyssenus cam exponit de sapientiâ Dei rebus creatis impressâ, in quibus mirè elucet; quidam censent locutionem Dei idem significare ac nutum supremæ voluntatis. S. Augustinus sic exponit verba Geneseos, quasi diceret auctor sacer In Verbo Dei Filio facta est lux: huncce sensum potiùs esse mysticum quàm litteralem, docet Estius.

Certum est hanc locutionem Dei prolatam fuisse pro creatione cœli et terræ, teste Psalmistà: Ipse dixit et facta sunt, mandavit et creata sunt. Porrò talem locutionem fuisse sonum articulatum, nihil evincit et prorsùs inutile esset asserere. Verior ergo nobis videtur hæc sententia, quæ locutionem Dei assumit pro nutu et jussu voluntatis divinæ Deo quippe volente lux cæteraque creata sunt.

Quid nomine lucis primâ die creatæ intelligatur.

Plerisque Græcis lux hæc accidens erat sine subjecto existens, in sole postea formato affixum, Deo jubente; ita inprimis S. Basilius. Verùm nihil cogit tam citò eversionem legum physicarum agnoscere et miracula admittere.

Cùm ergo lux in corpore lucido sit materia subtilior citatissimo turbinis motu donata; nomine lucis de quâ Moses in operatione primæ dici, rectè intelligitur materia subtilis in varios aggeres distributa et citissimè mota. Scilicet terrâ, aere et aquâ creatis, hæc sese ad libellam componebant, quæ subtilior materia, ubi facilior patebat aditus, efflucbat: hinc varii aggeres juxta venti impetum ab aere detrusi, unde potuit utrumque hemisphærium simul illuminari.

Nox autem dicitur successisse diei; quia ex his subtilis materiæ aggeribus, nonnulli prorsùs dissipati motu vchementissimo, plures minori materiæ quantitate donati fermè nullum effundebant lumen, sicut et stella mediâ nocte; ac proinde non obstabant quominùs nox reipsà haberetur, ipsa enim sensibilis est privatio luminis.

ARTICULUS III.

De opere secundæ diei.

Hâc die firmamentum operatus est Deus, et aquas divisit in superiores et inferiores. Hinc duplex quæstio prima, quid sit firmamentum; secunda, quæ sint aquæ superiores, et quis carum locus.

Quid sit firmamentum.

Ex eo desumitur quæstio, ex quo forsan resolvi deberet cùm enim Moyses asserat Deum primâ die creâsse cœlum, quæritur hic num ab illo cœlo distinguatur firmamentum? Verùm cùm firmamentum nomine cœli donetur his verbis: Vocavitque Deus firmamentum, cœlum; cùmque aliunde communis hic sit Scripturæ mos, nomine cœli appellare materiam fluidam à terrà ad superiores usque mundi limites protensam, unde volatilia coli, et aquæ super cœlos dicuntur; nomine firmamenti rectè intelligitur hæc eadem materia. Hinc non dixit Deus simpliciter: Fiat firmamentum, sed adjecit statim: in medio aquarum, ut dividat aquas ab aquis; quasi diceret : Deprimatur materia hæc fluida, aquas elevet, eas sustentet atque libret non fuit ergo secundâ die creatum firmamentum, sed duntaxat ordinatum ad aquas suspendendas. Philosophandi modus plerorumque SS. Patrum eos hic adduxit, ut firmamentum velut corpus solidum admitterent ipsis favebat firmamenti nomen, quod quid solidi et stabilis sonare videtur; ast vox hæc hebraicè solùm significat corpus longè latèque expansum; græcè verò stabilimentum, nempe ex eo quòd intransgressibile est aquarum interstitium igitur nemo miretur si recentiori physicæ hâc in parte adhærentes, firmamentum ex materià tenui, levi atque fluidissimâ admittimus compositum.

Quæ sint aquæ superiores.

Inter veteres plurimi contendunt aquarum superiorum nomine intelligendas esse aquas nusquàm in terram decidentes, supra mediam aeris regionem longè elevatas, ad temperandum solis ardorem, ne germina terræ comburat, potissimùm destinatas. Recentioribus plerisque aquæ superiores nubes sunt, ex vaporibus, solis ardore, è sinu terræ elevatis, efformatæ, media regionis frigore condensatæ, ad irrigandam humum aptæ; eo sensu ab aquis inferioribus separatæ, quòd aquosæ regionis aeris nulla fiat permixtio cum aquis terræ, nec medium tollatur interstitium quod reperitur inter utrasque aquas, superiores nempe et inferiores: neque enim dùm aquæ in pluviam decidunt, exhausta est media regio, semper manent obseratæ ex aliquâ parte cataractæ cœlorum, et aquas in thesauris suis semper servat Omnipotens.

Quæ autem ex his duabus sententiis alteri sit præferenda, definire non audemus, cùm prima in se non impossibilis, venerandà Patrum auctoritate innitatur; secunda verò physica magis multiplici fulta videatur Scripturæ loco: leguntur enim nubes cœli, pluvia dicitur aqua fluens de superioribus coeli, quod tegit et operit, etc. Hoc unum igitur hic animadvertere liceat, temerè damnari atque notari secundam opinionem, cui videtur favere sacer textus, quamque non improbabilem judicant SS. Augustinus, et Epiphanius, defenduntque plurimi, quos inter, judice Estio, non immeritò recensentur SS. Thomas et Bonaventura. Ardore ergo nimio ductus fuit Fevardentius, dùm in appendice operis Alphonsi de Castro de hæresibus, verbo aqua, inter hæreses numerat sententiam, quæ negat aquas supra sidera elevatas, quæque Scripturain interpretatur de aquis in medià aeris regione consistentibus, id est, de nubibus.

ARTICULUS IV. De opere tertiæ diei.

Tertia diei duo à Mose ascribuntur opera: primum, congregatio aquarum; secundum, productio plantaruza atque arborum.

De aquarum congregatione.

S. Basilius duplicem aperit viam explicandi quomodò aquæ fuerint congregatæ, et cur ex primâ ipsàmet die non occupaverint ingentes terræ alveos. Priina est aquas die primâ non fuisse fluidas: hinc die tertia facilè intelliguntur congregate, dùm illis fluiditatem concedit creator; sic quippe ad ima terræ decurrunt. Secunda est, terram primò quidem planè rotundam ct sphæricam fuisse creatam ; tertiâ verò die, jubente Dco, hiatibus scissam, unde ex unà parte montes et colles, ex alterâ verò cavitates in quas aque defluxerunt. Tertia tandem est quorumdam sententia, existimantium ducbus primis diebus aquas rarefactas instar nebulæ super faciem terræ fuisse diffusas, tertiâ verò die condensatas cavitates terræ replevisse. Fatendum quod res est, vix quidquam certi, silente Scripturâ, haberi potest circa præsentem materiam : hæc tamen opinio nobis non videretur improbabilis in quâ hæc assererentur : 1° montes et colles à primâ die fuisse existentes; de illorum quippe efformatione silet Moyses, ni sub nomine terræ includantur; 2° aquas superiores ex omni parte terræ fuisse elevatas supra firmamentum; siquidem aggeres materiæ subtilis, de quibus diximus articulo primo, terræ propinquiores, jam ad mutuam conjunctionem tendentes, motuque circulari donati, ardore proprio vapores undequaque attrahebant.

His positis, intelliguntur imminutæ aquæ, et dùm ad libellam sese componunt, necessariò cavitates locaque terræ demissiora petunt, atque naturali fluiditate congregatæ reperiuntur.

De productione plantarum et arborum.

S. Augustinus lib 5 de Genesi ad litteram c. 4 existimat arbores, plantas, fructus et virgulta non fuisse tertià die creata, nisi in semine et causaliter tantùm.

Fundamentum talis assertionis petitur ex his Geneseos 2: Fecit Dominus Deus cœlum et terram, et omne virgultum agri antequàm oriretur in terrà, omnemque herbam regionis priusquàm germinaret. Si enim virgultum factum est antequàm oriretur, si herba creata priusquàm germinaret; ergo tertià die in quà facta sunt, nonnisi causaliter et in semine tantùm creata sunt. Confirmari adhuc potest hæc opinio ratione quam immediatè subdit Moses; ait quippe: Non enim pluerat Dominus Deus super terrum, et homo non erat qui operaretur terram. Exspectabant scilicet hæc semina ut germinarent, et cœli pluviam, et labores hominum. Verùm communis est sententia, non solùm in semine, sed et supra terram elevatas, tertiâ die fuisse produclas plantas et arbores: apertè huic favet sententiæ sacer textus dùm, relato Dei jussu, addit: Et factum est ita, et protulit terra herbam virentem, etc. Sensus autem verborum ex Genes. 2 est, Deum creâsse herbam et virgulta cùm nondùm germinâssent; et licet eorum semina à primâ die in terræ visceribus includerentur, nihilominùs tamen hæc à Deo fuisse producta, neque enim spontè oriri poterant, aut ab homine nondùm plasmato curari.

ARTICULUS V.

De opere quartæ diei.

Quarta die creata fuêre sol, luna, cæterique planetæ et stella; quomodò autem Deus ea creaverit non liquidò constat. Luna cæterique planetæ, utpote corpora opaca, ex materiâ crassâ probabilius ad primum Dei nutum efformata sunt, neque enim congruit ad vacillantes mechanica Cartesianæ leges recurrere; sol autem et stelle forsitan resultant ex illis materia subtilis aggeribus quos primâ die admisimus : scilicet, Deo jubente, congregata fuit hæc materia subtilis, in diversos cumulos distributa, motuque citissimo et vorticoso donata, solem et stellas exhibuit. Quomodò autem moveantur sol et stellæ prorsùs certum non est Scripturæ magis consonat terræ immobilitas, circularisque astrorum motus; ast minùs astronomiæ convenire videntur. Quidquid sit, hæc duo certa sunt : primum, Deum potuisse alterutro modo solis et terræ motum aut immobilitatem ordinare; secundum, systema Copernicanum optimæ physices legibus vix esse consonum : nam, ut cætera omittam, quomodò potest eadem terræ pars in signis diametraliter oppositis, eamdem servare stellam verticalem? Verùm hæc ad physicos. Quærunt hic plurimi theologi quid sit seniendum de pseudovaticiniis astrologorum. Nobis hoc certò tenendum est, docentibus Scripturâ et Patribus, prorsùs vanam, falsam, damnabiliterque superstitiosam esse fidem hisce prædictionibus adhibitam. Ita docent in primis Tertullianus, SS. Augustinus, Ambrosius et Chrysostomus : nec mirum, cùm astrologia hæc vaticinans tollat et Dei providentiam et hominis libertatem. Nec juvant vanæ illius scientiæ defensores verba ex Genescos 1 desumpta : Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cœli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa, et tempora, et dies et annos.

Astra quippe sunt in signa, non actionum humanarum à liberâ voluntate dependentium, sed dierum, mensium, annorum, temporis metendi, plantandi, serendi, navigandi, tandem serenitatis, tempestatis, pluviæ, venti, etc., hæc enim ex astrorum intuitu quadamtenùs prænuntiari possunt, teste Christo, Domino Matt. 16: Facto vespere, dicitis. Serenum erit; rubicundum est enim cœlum. Et mane: Hodiè tempestas, rutilat enim triste cœlum, etc. Fatendum tamen est hæc non tam ex intuitu astrorum conjici, quàm ex dispositione aeris interpositi lunam aut solem inter et oculos; sed cùm vulgus pluviam ex pallida luna, et rubicunda verò ventum conjiciat, sicut ex sole mane rutilante, pluviam; rectè Moyses asserit, astra fuisse data in signum serenitatis et tempestatis.

ARTICULUS VI.

De opere quinta diei.

Hâc die ex aquis producti fuêre pisces, nemine diffitente, illos enim intelligi nomine reptilium animæ viventis certum est; cùm apud Hebræos, quidquid aut pedibus caret, aut adeò breves habet, ut reptandi potiùs quàm gradiendi facultatem præbeant, reptile dicatur porrò cujuscumque magnitudinis pisces hac die creati fuerunt, etiam et cete grandia.

Eâdem die formatæ fuerunt aves, teste Scripturâ ; at quâ ex materiâ creatæ fuerint non consentiunt interpretes Cajetano et Estio, ex terrâ; cæteris tùm veteribus tùm recentioribus, ex aquis productæ videntur. Porrò momenta quibus nituntur Cajetanus et Estius, satis gravia nobis non videntur, ut à communi sententiâ, quæ docet aves ex aquis productas fuisse, recedamus: maximè cùm prædicta sententia à SS. Basilio, Ambrosio, Augustino et aliis propugnata fuerit, versionibusque 70 Chaldaicæ atque vulgatæ sit con

[blocks in formation]

Bruta animantia, ut homini famularentur, à Deo creata fuêre; nullum ergo, ante Adæ peccatum, homini infensum erat brutum, ne quidem ipse serpens, cujus insidiæ pœna sunt infelicis illius culpæ : hæc est SS. Patrum doctrina. Igitur post lapsum Adami in quorumdam animalium famulatu agnoscere debet quilibet homo, quale sibi concessum fuerat in bestias dominium; in cæterorum verò brutorum feritate agnoscat necessum est filius Adæ, protoparentis et culpam et supplicium. Utrùm autem in sese invicem insurrexissent bruta, Adamo non peccante, quæstio est parvi momenti: certè herba in pabulum fuerat illis concessa, idque indiscriminatim, quæ quidem concessio è statu adeò felici crudelitatem removere videtur; ast bestiarum domino in Deum peccante, et subversâ recti justique lege, sicut homo in Creatorem, ita creaturæ in se invicem insurrexerunt Alteram

« VorigeDoorgaan »