Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

cet et concupiscentiam, quæ peccati radix est et effectus. Ecce ergo ex bono oritur malum, inquit lib. 2 de Nuptiis et Concupisc., cap. 28, nec fuit omninò unde oriri posset, nisi ex bono; ipsam dico voluntatem malam, quam nullum præcessit malum. Eadem rursùs sæpiùs inculcat libris adversùs Pelagianos. Sic lib. 1 contra Julianum cap. 8: Quærunt, inquit, à nobis (Manichæi) undè sit malum. Respondemus...: Ex bonis inferioribus atque mutabilibus orta sunt mala; quæ mala licet intelligamus non esse naturas, sed vitia naturarum, tamen simul intelligimus ea, nisi ex aliquibus et in aliquibus naturis esse non posse; nec aliquid esse malum, nisi à bonitate defectum, et postea : Nulla natura, in quantum natura, malum est; sed cùm deficit à naturâ, quæ summum atque incommutabile bonum est.

Non alia est doctoris Ang lici sententia variis in locis antea relatis, præsertim verò 1 parte, q. 22, art. 2. Eò loci S. doctor 1° in argumento, Sed contra, docet cum Scripturâ, divinam sapientiam attingere à fine usque ad finem fortiter, et disponere omnia suaviter, 2o ibidem in corp. asserit, necesse esse dicere omnia divina providentia subjacere, non in universali tantùm, sed etiam in singulari. Porrò si infinita Dei sapientia attingat à fine usque ad finem fortiter, et suaviter disponat quæcumque in hâcce rerum universitate occurrunt, quis dicere ausit in hocce terrarum orbe manifestos defectus, manifesta vitia deprehendi? 3° sibi objicit S. doctor, multa mala esse in rebus, quæ non occurrerent si omnia essent à Deo provisa : respondet autem ibidem, ad 2, corruptiones et defectus qui occurrunt in rebus universi, tales non esse (id est, non esse defectus) nisi in ordine ad naturam particularem; at verò in ordine ad naturam universalem, Deum scilicet, non esse defectus, sed potiùs perfectiones, in quantum defectus unius cedit in bonum alterius, vel etiam totius universi. Nihil ergo alienum magis à mente ct doctrinâ SS. Augustini et Thomæ, quàm manifesta vitia, manifestos defectus in rerum naturâ agnoscere: unde cùm systema Malebranchii circa causas occasionales quibus determinatur Dei voluntas, vitia et defeclus hujusmodi supponat, atque eâ præsertim de causâ, teste ipsomet auctore, excogitatum fuerit, ad ea scilicet concilianda cum divinâ providentiâ, potentiâ, sapientia, aliisque Dei attributis, inde consequens est systema illud horumce SS. doctorum sententiæ apertè adversari.

Resp. 3° negando min.; nedùm Malebranchii systema circa causas occasionales, quibus excluditur specialis Dei voluntas circa rerum eventa, aptius ac facilius sit diluendis objectionibus atheorum aliorumque veræ Religionis adversariorum; imò potiùs eo systemate, Malebranchius, licet nolens et invitus, atheis, Manichæis, aliisque erga Religionem minùs benè affectis plurimùm favet, eorumque causam maximè adjuvat.

1° Systema causarum occasionalium necessarium non est refellendis atheorum aliorumque impiorum objectionibus petitis ex his præcipuè vitiis quæ videntur esse in rerum naturâ : ad hoc enim satis est, quòd falso ac temerè contendant athei, nec minùs incautè

fateatur Malebranchius, esse hujusmodi vitia et defectus in naturali ordine ac dispositione rerum hujusce uni. versi porrò manifestum est ex dictis inter probationes, et mox responsione 2, falsò ac temerè contendere atheos, nec minùs incautè fateri Malebranchium, aperta ac evidentia occurrere vitia in rerum universitate. Et verò sæpiùs observat S. Augustinus, ac præsertim lib. 1 de Ord., cap. 1 jam citato, quæ videntur esse vitia in hocce universo reipsà in se talia non esse, sed in mente imperitorum duntaxat ac minùs eruditorum hominum, qui universam rerum coaptationem atque concentum imbecilla mente considerare et complecti non valentes, si quid eos offenderit, quia suæ cogitationi magnum est, magnam putant rebus inhærere fœditatem. Addit S. doctor, lib. de verå Religione cap. 4, ita ordinari omnia officiis et finibus suis in pulchritudinem universitatis, ut quod fœdum et vitiosum apparet in parte, si cum toto consideremus, plurimùm placeat, et pulchrum ac perfectum rectè judicetur. Ex tenuitate igitur ac imbecillitate duntaxat mentis, ordinatissimam rerum dispositionera et concentum comprehendere non valentis, contingit ex sancto Augustino, quòd nonnulla in systemate universi offendant, et fœda atque vitiosa appareant.

Idipsum variis exemplis mirè explicat S. doctor. Primum petitur ex picturâ, in quâ nigri colores et umbræ artificiosè aptatæ et disposite ad tabellæ ornamentum et pulchritudinem plurimùm conferunt; adeò ut perfecta et exquisita peritis videantur, quæ rudibus ac imperitis apparent imperfecta et vitiosa. Istâ comparatione utitur lib. de verà Religione, cap., 40, his verbis: Sicut niger color in picturâ cum toto fit ‹ pulcher, sic totum istum agonem decenter edit in<commutabilis divina providentia, aliud victis, aliud (certantibus, aliud victoribus, aliud spectatoribus, aliud quietis et solum Deum contemplantibus tribuens cùm in his omnibus non sit malum nisi peccatum,..... hoc est, defectus voluntarius à summa ‹ essentiâ. >

Alterum exemplum, quod frequenter usurpat S. doctor, ducitur ex musicà quæ decedentibus ac succedentibus sibi invicem sonis, et apparenti vocum discordia pulcherrimè currit ac transit. ‹Musica, inquit epist. 166, aliàs 28, id est, scientia benè mo‹ dulandi, ad admonitionem magnæ rei, etiam mortabilibus rationales habentibus animas Dei largitate concessa est. Unde si homo faciendi carminis artifex novit quas quibus moras vocibus tribuat, ut illud <quod canitur decedentibus ac succedentibus sonis pulcherrimè currat ac transeat; quantò magis Deus, cujus sapientia longè omnibus artibus præferenda <cst, nulla in naturis nascentibus et occidentibus temporum spatia, quæ tanquàm syllabæ ac verba ad par<ticulas hujus seculi pertinent, in hoc labentium rerum tanquàm mirabili cantico, vel breviùs, vel productiùs..... præterire permittit, .... quam Deus dispositor temporum novit universitatis moderamini

4 consonare. >

Tertium exemplum desumitur ex ædificio, cujus pulchritudo, non ex unà aut alterâ parte scorsim

spectată, sed ex aptå et ordinatâ omnium inter se partium dispositione exurgit. Ita ordinantur omnia, inquit S. Augustinus citato mox cap. 40 libri de verå Religione, officiis et finibus suis in pulchritudinem ‹ universitatis, ut quod horremus in parte, si cum toto <consideremus, plurimùm placeat: quia nec in ædificio judicando unum tantùm angulum considerare debemus, nec in homine pulchro solos capillos, nec in benè pronuntiante, solum digitorum motum, nec in lunæ cursu aliquas tridui tantùm figuras. Ista enim, quæ propterea sunt infima, quia partibus imperfectis tota perfecta sunt, sive in motu, sive in statu pulchra sentiantur, tota consideranda sunt, si <rectè volumus judicare.› Audis sanctum Augustinum disertè asserentem ita ordinari omnia in decus et ornamentum universi, ut quod horret in parte, el foedum ac vitiosum apparet, si tamen cum toto consideretur, quemadmodùm considerandum est si rectè volumus judicare, plurimùm placere, et partibus licet imperfectis, totum tamen ex illis resultans perfectum esse et pulchrum.

Non mirum ergo si S. doctor comparet eos qui vitiosi quidquam et imperfecti in rebus univers. arguunt, rudiori cuidam ac imperito qui ingressus officinam alicujus artificis, inutilia crederet instrumenta quæ ibi deprehenderet, eò quòd usum eorum nesciret; dùm alter qui artis peritiam habet, eorum copiam et utilitates miraretur. Si intrares, inquit Enarrat. in Psalm. 148, fortè in officinam fabri ferrarii, non auderes reprehendere folles, incudes, malleos; et da imperitum nescientem quid quare sit, et omnia reprehendit. Sed si non habeat peritiam artificis, et habeat saltem considerationem hominis, quid sibi dicit? Non sine causâ hoc loco folles positi sunt; ar<tifex novit quare, etsi ego non novi. In officinâ non <audet vituperare fabrum, et audet reprehendere in hoc mundo Deum! Scilicet, cùm satis nobis perspecta non sit rerum natura, nec satis cogniti fines quos Deus in operando sibi proposuit, temerarium maximè est affirmare manifestos defectus, manifestaque vitia occurrere in Dei operationibus. Et rursùs lib. 1 de Ordine cap. 1, comparat alteri qui ita parùm oculis prospiceret, ut in vermiculato pavimento nihil aliud ultra unius tessera modulum acies ejus valeret cernere, et tamen temerè vituperaret artificem, velut ordinationis et compositionis ignarum: Sed hoc ‹pacto, inquit, si quis tam minutum cerneret, ut in < vermiculato pavimento nihil ultra unius tessera mo<dulum acics ejus valeret ambire, vituperaret artificem <velut ordinationis et compositionis ignarum, eò quòd ‹ varietatem lapillorum perturbatam putaret, à quo,illa ‹ emblemata in unius pulchritudinis faciem congruentia simul cerni collustrarique non possent. Nihil ‹ enim aliud minùs eruditis hominibus accidit, qui universam rerum coaptationem atque concentum imbecilla mente complecti et considerare non valentes....., magnam putant rebus inhærere fœditatem. Juscitiæ ergo ac temeritatis apertum est argumentum, teste sancto Augustino, asserere manifestos defectus

ac manifesta vitia in rebus universi reperiri; ac proinde immeritò systema causarum occasionalium, quibus specialis Dei voluntas excluditur, excogitavit Malebranchius, ad ea scilicet prætensa vitia cum potentiâ, sapientia, aliisque Dei attributis concilianda.

Unum addo, quòd etsi supponeretur in rerum universitate manifesta occurrere vitia (physica nempe, de quibus hic duntaxat quæstio), non propterea excludenda esset voluntas Dci specialis; imò hujusmodi defectus nonnisi in specialem Dei voluntatem, saltem permissivam, refundi possent.

Id 1° disertè testatur S. Augustinus lib. 3 de Trinit., cap. 2, his verbis: Defectus luminarium..... et monstruosi partus animalium, et quæcumque similia <quorum nihil fit nisi voluntate Dei, sed plerisque non apparet. Itaque licuit vanitati philosophorum ‹ etiam aliis causis ea tribuere; vel veris, sed proximis, ‹ cùm omninò videre non possent superiorem omnibus < causam, id est, voluntatem Dei; vel falsis, etc. Ibidem cap. 9: Exceptis illis quæ........... in rerum naturæ < ordine corporaliter fiunt, sicuti sunt ortus et occasus ‹ siderum, mortes et generationes animalium, semi‹ num et germinum innumerabiles diversitates........ ful<gura et tonitrua, fulmina et grandines, venti et ignes, ‹ et omnia talia: exceptis etiam illis quæ in eodem or<dine rara sunt, sicut defectus luminum, et species ‹ inusitatæ siderum, et monstra, et terræ motus, et ‹ similia............. quorum quidem prima et summa causa (non est nisi voluntas Dei. Ergo, teste sancto Augustino, defectus luminum, mortes animalium, monstra, aliaque hujusmodi vitia physica, nonnisi voluntatem Dei tanquàm primam et supremam causam agnoscunt.

Deinde id clarè sequitur ex his quæ docet Malebranchius, siquidem monstra sunt vitia et defectus in ordine physico et naturali, nemine diffitente: porrò monstra constant corporibus organicis; hæc autem corpora nonnisi voluntate directâ et speciali formaci posse contendit multoties prædictus auctor. Sic Medit. 7, n. 5: Lorsqu'on considère les corps organisés, c'est-à-dire, les plantes et les animaux, on ne peut <dire que le moindre insecte soit l'ouvrage du hasard. Tout y est formé dans un dessein déterminé et par des volontés particulières...... Tout y est formé par ‹ des volontés particulières, car les corps organisés ne < peuvent être produits par les seules lois de la com<munication des mouvements...... ces lois ne peuvent (former une machine dont les ressorts sont infinis, et (dont chacun a son usage. >

Denique idem evincit idea defectûs et vitii physici. Scilicet Deus id vult directè, positivè et specialiter quod in se bonum est, quòd plurimùm conducit in pulchritudinem universi; quod denique moderatrice infinitâ Dei sapientiâ, et ordinatrice summâ justitiâ disponitur ac ordinatur : atqui defectus in ordine physico 1° sunt quid in se bonum, licet imperfectum; nihil enim aliud sunt quàm entia aliis minùs perfecta: porrò ens non desinit esse quid bonum, licet sit alio minùs perfectum: unde in libris adversùs Manichæos et Pelagianos totus est S. Augustinus ut probet in hocce

7:

universo non esse malum, nisi peccatum: Cætera autem, inquit, non vituperantur, nisi in comparatione meliorum; et Enarrat. in Psalm. 102: Omnes creaturæ habent quoddam bonum suum integritatis suæ, et perfectionis naturæ suæ; rursùs libro 7 Confess., cap. Quæcumque sunt, bona sunt; 2° vitia physica ducunt in ordinem et pulchritudinem universi, sicut umbræ et nigri colores in picturâ, et concors vocum discordia in musicâ. Hinc sanctus Augustinus in Enchirid. cap. 10 et 11: Creata sunt omnia, inquit, nec summè, nec ‹æqualiter, nec immutabiliter bona, sed tamen bona ‹ etiam singula; simul verò universa valdè bona, quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pul<chritudo; in quâ etiam illud quod malum dicitur, benè ordinatum et loco suo positum, eminentiùs commendat bona, ut magis placeant et laudabiliora sint dùm comparantur malis; et lib. 1 de Genes. ad litt. cap. 19: Neque, inquit, defectus profectusque ‹ creaturæ..... sine supplemento sunt decoris universi? Nox enim ordinatæ sunt tenebre; 3° eosdem defectus physicos moderatrice et ordinatrice summâ Dei sapientiâ, suaviter disponi, docet S. Augustinus lib. contra Secundinum Manichæum cap. 15:‹ Aperi ergo, inquit S. doctor, jam cordis oculos, et intuere, si potes, bonum aliquod esse quanilibet substantiam...., nec omnem defectum esse culpabilem, sed solum vo« luntarium..... Cæteri autem defectus qui non sunt ‹ voluntarii, vel pœnales sunt, ut peccata puniantur moderatrice summâ atque ordinatrice justitiâ; vel mensuris rerum infirmarum interveniunt ut præce(dentia succedentibus cedant, atque ita omnis tem<poralis pulchritudo vicibus suis atque suo genere peragatur. Sicut enim scrmo peragitur quasi morientibus et orientibus syllabis, quæ per morarum certa intervalla tenduntur, et spatiis suis impletis ordinatâ (consequentium successione decedunt, donec ad finem suum tota perducatur oratio..... sic ortu et occasu, decessu atque successu rerum temporalium, certis ac definitis tractibus, donec recurrat ad terminum præstitutum, temporalis pulchritudo contexitur. > Egregiè paucis verbis totum istud complexus est doctor Angelicus 1-2, q. 22, art. 2, ad 2: Dicendum, inquit, quòd aliter de eo est qui habet curam alicujus particularis, et de provisore universali: quia < provisor particularis excludit defectum ab eo quod ejus curæ subditur, quantùm potest; sed provisor universalis permittit aliquem defectum in aliquo par<ticulari accidere, ne impediatur bonum totius : unde corruptiones et defectus in rebus naturalibus dicun<tur esse contra naturam particularem; sed tamen sunt de intentione naturæ universalis (Dei scili◄cet), in quantum defectus unius cedit in bonum alte‹rius, vel etiam totius universi: nam corruptio unius <est generatio alterius per quam species conservatur. ‹ Cùm igitur Deus sit universalis provisor totius entis, ad ipsius providentiam pertinet ut permittat quosdam defectus esse in aliquibus particularibus ‹ rebus, ne impediatur bonum universi perfectum : si ⚫ enim omnia mala impedirentur, multa bon dees

sent universo: non enim esset vita leonis, si non esset occisio animalium; nec esset patientia marty<rum, si non esset persecutio tyrannorum. Unde dicit Augustinus in Enchirid. Deus omnipotens nullo modo sineret malum aliquod esse in operibus suis, nisi usque adeò esset omnipotens et bonus, ut benė faceret etiam de malo. Hæc doctor Angelicus, qui bus asserit corruptiones, defectus, aliaque vitia physica quæ in rebus naturalibus dicuntur esse contra naturam particularem, esse tamer de intentione naturæ universalis (Dei scilicet), ac proinde à Deo directè, positivè et specialiter esse volita.

Fundamentalis autem ratio talis assertionis hæc est, quia quæ dicuntur vitia in ordine physico, hoc nomine donantur, non ratione suî, quia bona sunt; nec ratione totius, quod ex illis resultans valdè bonum est, ut mox ex sancto Augustino vidimus; sed appellantur defectus physici, dùm comparantur parti nobiliori à cujus perfectione deficiunt.

Quod autem pertinet ad vitia moralia, quorum Deus auctor esse nequit, non obscurè ibidem indicat S. Thomas hæc à speciali Dei voluntate dirigi in certos quosdam fines, justos semper et bonos, licet quandoque occultos, quod clarè observat S. Augustinus lib. 14 de Civit. Dei, cap. 17, dicens: Deus sicut naturarum bonarum optimus creator est, ita malarum volunta<tum justissimus ordinator; ut cùm malè illæ utuntur naturis bonis, ipse benè utatur etiam voluntatibus malis; et cap. 18: Neque enim, inquit, Deus ullum, ‹ non dico angelorum, sed vel hominum crearet, quem ‹ malum futurum esse præscisset, nisi pariter nôsset quibus eos bonorum usibus commodaret; atque ita < ordinem seculorum tanquàm pulcherrimum carmen ex quibusdam quasi antithetis honestaret..... sicut ‹ ergo contraria contrariis apposita sermonis pulchritudinem reddunt, ita quâdam, non verborum, sed re<rum eloquentiâ contrariorum oppositione, seculi pulchritudo componitur.▸

Systema ergo causarum occasionalium quibus excluditur specialis Dei voluntas, necessarium non est solvendis atheorum aliorumque impiorum objectionibus, petitis ex iis quæ deprehenduntur vitiis, sive physicis, sive moralibus: tum quia, ut vidimus, nulla sunt vitia physica in orbe terrarum; tum quia prætensa hujusmodi vitia, si darentur, nonnisi in specialem, directam et positivam Dei voluntatem refundi possent; tum denique quia etiam vitia moralia supponunt specialem Dei voluntatem, saltem permissivam, vi cujus Deus sit horumce vitiorum non quidem auctor, sed justissimus ordinator: Ut cùm, inquit S. Augustinus antea laudatus, liberæ voluntates malè utuntur bonis, ipse benè utatur etiam voluntatibus malis. Atque hinc sic concludit S. doctor lib. de verâ Religione, cap. 23 Neque de peccatis pœnisque ejus animæ efficitur, ut universitas ullâ deformitate turpetur, quia rationalis substantia quæ ab omni peccato munda est, Deo subjecta, subjectis sibi cæteris dominatur. Ea verò que peccavit, ibi ordinata est, ubi ‹ esse tales decet, ut Deo conditore atque rectore uni

versitatis decora sint ómnia; et est pulchritudo universæ creaturæ per hæc tria inculpabilis, damnationem peccatorum, exercitationem justorum, perfectionem beatorum. › Hinc etiam omnia quæ in mundo sunt pulchra esse, et mundi pulchritudinem confiteri docet idem S. doctor, serm. 241, his verbis: ‹ Inter<roga pulchritudinem terræ, interroga pulchritudinem ‹ maris, interroga pulchritudinem diffusi aeris, interroga pulchritudinem cœli, interroga ordinem siderum, interroga solem fulgore suo diem clarificantem, ་ interroga lunam splendore subsequentis noctis tenebras temperantem, interroga animalia quæ moventur in aquis, quæ morantur in terris, quæ volitant in aere, latentes animas, perspicua corpora, visibilia ‹ regenda, invisibiles regentes, interroga ista. Respon

dent tibi omnia: Ecce vide, pulchra sumus, Pul(chritudo eorum, confessio eorum. Hinc denique mundum frequenter appellat miraculum majus et ex-. cellentius cæteris omnibus miraculis. Sic lib. 10 de Civit. Dei, cap. 12 : Quidquid igitur, inquit, mirabile fit in hoc mundo, profectò minus est quàm totus hic mundus, et lib. 21, cap. 7: Cùm sit mundus innumerabilibus miraculis plenus, procul dubio majus est et excelleniius etiam ipse mundus miraculum. Ibidem, cap. 11: Ipse est Deus qui omnia in hoc mundo magna et parva miracula..... fecit, eademque ipso mundo uno atque omnium maximo miraculo inclusit.

II° Idem Malebranchii systema aptum non est, nec sufficiens dissolvendis atheorum aliorumque adversariorum Religionis christianæ objectionibus petitis ex prætensis vitiis quæ supponuntur occurrere in rerum universitate: namque semper superest inquirendi locus, cur eam hypothesim selegerit, ex quâ tot mala et vitia nascitura prævidebat. Scilicet qui liberè vult aliquid ex quo aliud necessariò secuturum certò prævidet, idipsum quod consequitur speciali voluntate velle censetur cùm ergo Deus certò prænoverit vitia quæ arguit Malebranchius, necessariò consecutura ex systemate præsentis mundi quod elegit, non potest negari quin Deus speciali voluntate ea vitia voluerit et decrcverit. Vanum porrò est ac nullius roboris, quod respondet Malebranchius lib. de Naturâ et Gratiâ, serm. 1, art. 13, Deum adstrictum fuisse ut systema ex quo sequuntur illa vitia aliis systematibus præponeret; quia nempe nullum est systema quod Deus simplicioribus viis et legibus exequi potuerit: Deum autem pro suâ infinità sapientiâ adigi ad ea opera præ cæteris scligenda, quæ simplicioribus legibus et maximè expeditâ ratione exccutioni demandari possunt. Ita expressè Malebranchius loco mox laudato, his verbis: Dieu, découvrant dans les trésors infinis de sa sagesse une infinité de mondes possibles, s'est déterminé à créer celui qui aurait pu se produire et se conserver par les lois les plus simples, ou qui devait être le plus parfait par rapport à la simplicité des voies nécessaires à sa production ou à sa conservation; et numero sequenti : Dieu pouvait sans doute faire un monde plus parfait que celui que nous kabitons....: mais, pour faire ce monde pius parfait, il aurait fallu qu'il eût changé la simplicité de ses voies, et

qu'il cut multiplié les lois de la communication des mouvements par lesquels notre monde subsiste. Vanuma, inquam, istud est, ac merum et inane commentum. Namque insignis temeritatis est infirmum mortalent ita confidenter affirmare, sic constrictam et coarctatam esse Dei vim ac potentiam, ut ex hypothesi quòd mundum creare voluerit, necessariò elegerit systema præsentis mundi, ex quo tot ac tam manifesta vitia nasci supponuntur. Certè in eos qui ita sentiunt, contorqueri potest quod in simili fermè casu Semipelagianis opponit sanctus Augustinus, Enchirid. cap. 96: Hoc si credamus, periclitatur ipsum nostræ confessionis initium, quâ nos in Deum Patrem omnipotentem credere confitemur. Neque enim ob aliud veraciter appellatur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult, potest. Et rursús: Cui (Deo) procul dubio quàm facile est quod vult facere, tam facile est quod non vult esse non sinere. Quis sanè prudens dixerit in naturâ, cujus Deus omnipotens auctor est, manifesta occurrere vitia quæ sapienter operando excludere non potuit?

Nec minoris temeritatis est, præter præsenter mundi hypothesim, nullum aliud velle agnoscere, tanquàm possibile, systema quod simpliciori ratione fieri potuerit, et ex quo pauciora monstra secuta fuissent. nam præterquàm quòd nemo novit quidquid possibile est, quod nonnisi ab intellectu infinito comprehendi posse, vel ipse fatetur Malebranchius; certè ad mundi præsentis conformationem, et eorum quæ in ipso sunt conservationem sufficere non potuerunt duæ motus regulæ quas recenset prædictus auctor, sed præterea debuit materia certo quodam modo projici : porrò si debuit certo modo projici, fieri potuit ut non essent tot quàm nunc vitia, quia in projectione materiæ fieri potuerunt aliæ combinationes. At quæro à Malebranchio, unde sciat impossibilem fuisse projectionem ex quâ pauciora quàm nunc sunt, vitia secuta fuissent; profectò nonnisi temerè id affirmari potcst.

Quod autem addit Malebranchius, Deum teneri ad ea opera præ cæteris eligenda, quæ simpliciora sunt, quæque simplicioribus legibus et maximè expedita ratione executioni dari possunt; id falsum esse, omni rationum momento supra evicimus. Et verò cùm Deus sit omnipotens, ea omnia potest operari quæ in se non repugnant: porrò opera quæ nonnisi maximè compositis viis fieri possunt, sunt possibilia; ergo, etc.; imò opera ejusmodi ut plurimùm perfectiora sunt iis quæ simplicioribus viis fieri possunt; ideò quippe complexos magis in sui productione modos postulant, quia pluribus dotibus prædita sunt: unde aptiora sunt commendandæ Dei potentiæ, sapientiæ, aliisque attributis, quàm alia opera simpliciora: v. g., palatium variis columnis et statuis exornatum multò magis manifestat architecti peritiam, quàm simplex domus nullo cultu decorata; et tamen palatium longè magis compositâ ratione fit quàm simplex domus.

Itaque sapientia exigit quidem non facere per plura quod potest fieri per pauciora, quando agendi rationes minùs simplices non sunt necessaria alicui fini quem sibi proponit agens, secùs verò si necessariæ sint;

1

porrò quis certò novit fines quos in condendo mundo sibi proposuit Deus? Quàm investigabiles sunt viæ ejus, et quis consiliarius ejus fuit?

III Quod quidem gravius est, favet atheis Malebranchius. Nam in suo systemate, uti antea vidimus, in dispositione rerum universi, et in variâ hominum sorte, manifesta occurrunt vitia quæ non potuit permittere Deus bonus et infinitè sapiens, si speciali voluntate res dirigat; ergo Deus, inferet atheus, speciali providentiâ non curat res universi, sed omnia casu et fortunâ fiunt. Et verò, vel Deus non novit prætensa vitia quæ in hocce orbe supponuntur occurrere, vel si novit, non potest ca amovere, vel denique non vult, tametsi possit; si primum, erit inscius, ac proinde non summè sapiens; si secundum, non erit summè potens; si tertium, non erit summè bonus, sed invidus. Ita Malebranchium premet atheus. Vanum porrò ac inane esset quod respondet Malebranchius ut ab illis difficultatibus sese expediat, scilicet Deum à creaturis quibusdam tanquàm à causis occasionalibus determinari ad ea omnia quæ in dirigendis rebus universi operatur; ac proinde vitia quæ in hâcce rerum universitate deprehenduntur, non in ipsum Deun, sed in causas occasionales quibus obsequitur Deus, esse refundenda: vanum, inquam, istud esset ac infirmum. Tùm quia totius Malebranchii systematis basis est ac fundamentum, Deo soli competere agendi facultatem, et creaturas esse merè passivas, nullâque vi agendi pollere: ita 2 parte libri 6 de Inquisitione verit. cap. 3, et Elucidat. in idem caput. Porrò, posito tali principio, creaturæ solo Deo duce determinantur ad agendum: quomodò ergo citra manifestam contradictionem asserere potuit Malebranchius, Deum nonnisi à creaturis tanquàm à causis occasionalibus determinari, atque adeò vitia quæ occurrunt in systemate universi, causis occasionalibus, non ipsi Deo esse adscribenda? Tum quia nonnísi ab ipso Deo liberè ordinante creaturæ constitutæ sunt causæ occasionales à quibus Deus ipse determinari voluit; atque certò prævidit quæcumque ex illà dispositione et ordinatione secutura erant: porrò qui liberè aliquid vult, ex quo aliud necessariò secuturum certò prævidet, censetur speciali voluntate velle non solùm principium, sed etiam quæ sequuntur ex principiis; ergo cùm Deus certò præviderit vitia ex systemate causarum occasionalium quod elegit, secutura, velit nolit Malebranchius, fateri debet hæc vitia speciali voluntate intenta fuisse ac decreta. Tum denique, quia una ex præcipuis conditionibus ad causam occasionalem requisitis, est, ut Deus expectet, non verò præveniat hasce causas occasionales; id est, ut Deus non eas determinet ad eliciendam conditionem, quâ posità certò et statim ponitur effectus, sed ipsa potius Dei voluntas ad varios effectus ex sese indifferens, ad hunc præ alio effectum hic et nunc certò et infallibiliter ab ipsâ causâ occasionali determinetur. Ita Malebranchius, lib. de Nat. et Grat., serm. 2, art. 6, ubi asserit conditionem hanc in causâ occasionali requiri; ne scilicet multiplicentur

cialis hæc voluntas necessaria foret ad determinandam singulis instantibus et in singulis actionibus causam occasionalem: at ista nullâ ratione stare possunt cum his quæ, ut mox vidimus, asserit idem auctor circa inefficaciam causarum secundarum: quomodò enim Deus non prævenit, sed expectat causam cujus, Malebranchio docente, nulla est actio? Manifestè ergo sibi ipsi adversatur prædictus auctor. Totum istud illustrari potest familiari exemplo: artifex horologii varia lamina ferrea sic disponit, ut vis elastica præcipuo latenti organo innata, motum continuum, et certa mensurà temperatum eliciat, quo stylus horologii dirigatur; nullus certè sapiens diceret motum styli, organi, aut laminorum ferreorum determinâsse voluntatem artificis, cùm hæc omnia motum non habeant nisi ab artifice. Idem prorsùs dicendum in systemate Malebranchii, in quo soli Deo competit agendi facultas, et creaturæ sunt merè passivæ, ac proinde nonnisi ab ipso Deo motum recipiunt. Istud exemplum videbitur attendenti omninò decretorium.

IV Prædictum causarum occasionalium systema favet etiam Manichæis; sequitur ex dictis: siquidem illud systema favet Manichæis, in quo ex unâ parte supponitur in dispositione hujusce universi occurrere manifesta vitia, quæ non potuit operari aut etiam permittere Deus summè bonus et infinitè sapiens, si speciali voluntate res dirigat; ex alterà verò parte statuuntur principia, ex quibus consequens est vitia hæc non posse refundi in creaturas si enim defectus et vitia universi, nec in Deum summè bonum, nec in causas secundas referri possint, necessariò inde eruitur supremo cuidam malo principio esse adscribenda, in quo potissimùm positus est Manichæorum error, sicuti sæpiùs observat S. Augustinus. Atqui Malebranchius primum ex his supponit et expressè docet, lib. de Nat. et Grat.; alterum verò clarè colligitur ex locis mox citatis lib. 6 de Inquisit. verit., parte 2, cap. 3, et Elucidat. in idem caput 3, ubi asserit et multis probat, creaturas esse inertes ac merè passivas si enim sint inertes, otiosæ ac merè passivæ, manifestum est illas non posse assignari tanquàm veras causas defectuum qui in hocce orbe deprehenduntur; ergo, etc. Unde in ipsum Malebranchium contorqueri possunt verba sancti Augustini, lib. 1 contra Julianum cap. 8: Verbis istis tuis Manichæum sic adjuvas, ut nihil magis optet audire, quàm manifesta esse vitia in mundo. Hoc enim accepto infert et dicit tibi: Si manifesta sint vitia in dispositione universi, unde erunt, nisi ex malo? Neque enim mala et vitia per seipsa, repente auctore nullo, existere potuerunt. Remanet ergo ut mali natura fuerit sempiterna, quæ potuerit mala generare...... quòd si eis te auctore concesserimus, nihil nobis penitùs remanebit, unde illorum nefaria dogmata redarguere valeamus.

V° Non solùm atheis et Manichæis, sed et aliis om nibus erga Religionem minùs benè affectis suffragatur Malebranchii systema: palmare siquidem hujusce systematis principium est, Deum adstringi ad ea opera voluntates speciales, quod sanè contingeret, si spe- præ cæteris eligenda, quæ simplicioribus viis, genera

« VorigeDoorgaan »