Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

nymus, lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis, venit in suspicionem, co præcisè unicoque fundamento, quòd Origenes apud Theodoretum testetur Melitonem scripsisse Deum esse corporeum; indè Gennadius et auctor Catena græcæ manuscriptæ, cujus meminit Petavius, Melitonem erroris arguunt. Verùm à tali insanià jure excusatur Melito: 1° quia ii omnes qui de Anthropomorphitis egerunt, inter portentosa doctrinæ defensores eum non recensent, tales sunt SS. Epiphanius et Augustinus; quin et Theodoretus ipse, licet mentem et opinionem Origenis de Melitone referat, dùm tamen de Anthropomorphitis tractat, altum de Sardensi Episcopo servat silentium. 2° Eusebius, alioqui maximus Origenis admirator, S. Hieronymus et alii magnis laudibus Melitonem efferunt, nusquàm autem eum incusant de hocce errore, licet illius libri mentionem habeant, in quo solo fundatur tota Origenis querela. Ab illo antiquorum et peritissimorum tramite criticorum, recentiores non deflexerunt Sixtus Senensis, Henricus Valesius, etc.

Quod spectat auctoritates in contrarium militantes, dico: 1° Origenem apud Theodoretum, non asserere, juxta nonnullos, Melitonem propugnâsse Deum esse corporeum, sed Latini interpretis culpâ hæc in Theodoreti versione legi, quæ in originali græco aliter exstant: ita Sixtus Senensis; sed cùm illi contradicat Petavius, velitque interpretem Latinum accuratiori codice fuisse usum; dico 2° quòd si hæc opinatus fuit Origenes, deceptus est titulo operis à Melitone editi, quod quidem opus inscribebatur græcè: de Deo corpore induto, ut vertit Rufinus, aut, ut aiunt nonnulli, de Deo, non corporeo, sed corporato, hoc est, juxta Valesii versionem, de Incarnatione Verbi; quo in libro Melito contendit ob futuram Incarnationem hominem factum fuisse ad imaginem Dei secundùm corpus; indè Origenis error, et in Melitonem querela.

Auctor Catena græcæ ignotus est, et cujus sit au- · ctoritatis nos prorsùs latet. Gennadius, in judicando præceps, in malam facilè propendens partem, sicut Arianæ hæresis Dionysium Alexandrinum, novitatis Augustinum traducit reos, potuit et Melitonem exhibere Anthropomorphitam; æqualis semper ponderis erit illius judicium.

Audius.

Vixit ille quarto seculo, moribus integer, multorum Pater monasteriorum, in quibus austerior viguit disciplina; cùm in clericorum vitia liberiùs insurgeret, odia multorum in se concitavit; duo erant peculiaris illius doctrinæ capita : primum quòd Pascha lunâ 14 cùm Judæis esset celebrandum; secundum quòd tenaciùs contenderet hominem ratione corporis ad Dei imaginem fuisse factum. Sed eum ab Anthropomorphitarum errore fuisse immunem, probat 1° silentium S. Epiphanii, illius coetanei, cætera Audii dogmata recensentis et impugnantis; neque enim de illo siluisset errore, si Audius eum propugnâsset. 2° Testimonium ejusdem S. doctoris quo fatetur catholicam fuisse sententiam Audii de Mysterio SS. Trinitatis. Sed catholica de Trinitate files exstare nequit cum perverso An

thropomorphitarum errore, Deumque tricorporeum musquàm admiserunt; ergo, etc. 3° Ratiocinium quo idem S. Epiphanius, secundum caput doctrinæ Audii impugnans, eum non admisisse Deum corporeum ostendit. Namque ex Audiano dogmate arguit S. doctor quòd indè sequeretur Deum habere corpus : atqui insulsa foret hæc ratiocinatio, si Audius Anthropomorphita fuisset; si autem ab illo errore fuit immunis, rectè procedit et urget S. Epiphanius; ergo, etc.

Dices S. Augustinus, Theodoretus, Facundus et alii testantur Audium et Audianos fuisse Anthropomorphitas; ergo, etc. Respondeo 1°: Major est in hâc quæstione auctoritas S. Epiphanii, qui Audii fuit coætaneus, et illius curiosè dogmata perscrutatus est; undè præ cæteris ipsi adhærendum est; 2° distinguendum est inter S. Aug. et Facundum, qui de solis Audii discipulis agunt, quos errore nominis Vadiános appellant, et Theodoretum, qui de ipso Audio mentionem habere videtur; magistrum enim, non discipulos, ab errore vindicamus; imò plura innuunt ex illis nonnullos crassum impegisse in errorem; 3° occasionem illum incusandi habuit Theodoretus, tum ex sententiâ quam tuebatur Audius circà Dei imaginem, quæ Anthropomorphitarum doctrinæ fundamentum est; tùm ex eo quòd Audius, cùm plurimorum odia in se concitâsset, consectarium ex propriâ doctrinâ probabiliter fluens, ipsi fuit attributum, licet illud non admitteret; tùm denique ex eo quòd tempore Theodoreti jam ex Audianis plures in errorem Anthropomorphitarum abibant, erroremque discipulorum ignorantiâ et rusticitate errantium magistro adscribit Theodoretus; qui de Audio loqui intelligunt minùs ex certà scientiâ, quàm ex quodam rumore publico. Nullum ergo occurrit legitimum fundamentum accusandi Audium de Anthropomorphitarum errore.

S. Epiphanius.

Sanctus doctor in errorem Anthropomorphitarun non impegit: istud probatur 4° quia hæresi 70, Audium reprehendit quòd imaginem Dei in homine reponeret in corpore: atqui nemo nescit præcipuum fuisse Anthropomorphitarum fundamentum, hanc imaginem Dei in homine expressam esse quoad corpus; ergo S. Epiphanius rejecit errorem cujus præcipuum impugnavit fundamentum. 2° S. doctor ibidem eo potissimum argumento Audii doctrinam de imagine Dei redarguit, quòd ex illà assertione sequeretur Deum esse corporeum : atqui inepta foret hæc ratiocinatio, si Anthropomorphitarum fuligine tinctus esset S. Epiphanius; nec ex sequelâ, quam opinaretur veram, legitimè inferret falsum esse principium; ergo non existimavit Deum esse corporeum. 3° S. Hieronymus, scribens ad Pammachium de erroribus Joannis Jerosolymitani, narrat quòd cùm ille patriarcha, præsente S. Epiphanio, insurgeret adversùs Anthropomorphitas, tacitè illum velut erroris reum traducens, statim S. doctor, salutatâ et voce et manu Ecclesiâ : cuncta, inquit, quæ locutus es, collegio frater, ætate filius meus, contrà Anthropomorphitarum hæresim, benè et fideliter locutus es, quæ mea quoque damnatur voce; sed æquum est ut

:

quomodò hanc hæresim condemnamus, etiam Origenis perversa dogmata condemnemus; ergo injustè prorsùs inter Anthropomorphitas recensetur S. Epiphanius. Dices: Socrates 1. 6, c. 20, et Sozomenus 1. 8, c. 14, narrant S. Epiphanium abjectè de Deo sensisse, et illum esse corporeum existimâsse ; ergo, etc.-Respondeo 1° Transeat antecedens; nego consequent.; nam major debetur fides et scriptis S. Epiphanii ex quibus veram illius hausimus mentem, et S. Hieronymo ex intimis amico,qui, sententiam S. D. noverat, quàm Socrati et Sozomeno, qui, si ita opinati sunt, decepti fuère ab Origenis defensoribus illi enim adversariis suis, quos inter eminebat S. Epiphanius, Anthropomorphitarum doctrinam solebant imputare. Respondeo 2o illos historicos non asserere S. Epiphanium fuisse Anthropomorphitam, sed narrare duntaxat quòd de illo errore fucrit accusatus à Theophilo Alexandrino et Joanne Hierosolymitano; jure autem an injuriâ facta fuerit accusatio non expendunt prædicti auctores. Verùm fides nulla debetur hâc in parte Joanni Jerosolyinitano, acerrimo Origenis defensori, nec Theophilo, qui, testibus Socrate et Sozomeno, inimicitias primùn gessit contra S. Epiphanium, posteà verò aut errore detecto, aut redintegratà amicitià, primam mutavit sententiam.

[ocr errors]

Instabis: S. Epiphanius et Theophilus ex Socr. et Sozom. concilia habuêre in quibus damnârunt Origenis scripta, eò quòd Deum diceret incorporeum; ergo,

elc.

Respondeo : Nego ant.; nam concilia hæc aliis ducta motivis Origenis opera proscripserunt, neque contrarium asserunt duo historici, qui de motivo damnationis alte silent: 1° Illi auctores testantur Anthropomorphitarum errorem non fuisse propugnatum nisi à paucis, iisque rusticis et ignaris monachis: atqui sanè non ita locuti fuissent, si S. Epiphanius, si Theophilus eorumque concilia in eam abiissent doctrinam; ergo, etc. 2° S. Hieronymus et concilia et conciliorum præsides miris extollit laudibus. Sed S. doctor, qui procul dubio Deum docet incorporeum, non potuisset has fundere laudes, si in hisce synodis Anthropomorphitarum definitus fuisset error; ergo, etc. 3° Damnata in Origene dogmata, velut totidem errores respuebant defensores Origenis, sed illa in auctoris operibus fuisse inserta ab hæreticis asseverabant teste Severo Sulpitio: sed si objectum damnationis in synodis fuisset Dei incorporeitas, non ita Origenem vindicâssent ab errore illius admiratores; ergo, etc.

Instabis: Theophilus quo tempore idem sentiebat cum S. Epiphanio, Anthropomorphitas monachos non solùm à communione non exclusit, sed ita cum iis amicitiam inivit, ut in eorum sententiam descendisse videtur; ergo, etc.- Respondeo 1° nos de S. EpiphaBio sollicitos esse, non de Theophilo, qui mentem et agendi rationem temporalibus accommodabat, ut passionum motibus obsequeretur, ut constat ex iis quæ adversùs S. Chrysostomum egit; 2° S. Epiphanium inter et Theophilum vigere potuit amicitia, etsi diversæ essent sententiæ circa quædam dogmata; ergo ex cordium unione malè arguitur mentium consonantia præ

[ocr errors]

senti in quæstione ; 3° Theophilus communionem non negavit monachis etsi Anthropomorphitis, quia eos errantes existimavit ex rusticitate, potiùs quàm animo, miseratus scilicet ignorantiam, quæ compassionem excitabat magis quàm indignationem: amicitiæ autem fœdus cum iis iniit, non dogmatis amore, sed ex-communi odio, quo illi et ipse prosequebantur fratres qui longi dicebantur, et ut istos illorum ope faciliùs ab Ægypto expelleret. Verùm hæc omnia nullatenùs probant S. Epiphanium Anthropomorphitarum errorem fuisse amplexatum.

Lactantius.

Is fuit celebris orator, Crispi Cæsaris Constantini filii institutor, qui adversùs paganos insurgens, eorum feliciùs dogmata evertit, quàm catholica stabilivit, ut ait S. Hieronymus. Duplici autem de capite fides illius circa Dei corporeitatem suspecta habetur: 1° quòd, 1. de Irâ Dei, c. 2, Deo figuram tribuat, et Stoicos damnet, qui, ut ait, figuram negant habere ullam Deum ; 2° quòd iram,affectionem mentis à corpore dependentem, Deo tribuat, pulcherrimumque, judice S. Hieronymo, scripserit librum de Irâ Dei.

Vindicandus tamen nobis videtur à tam crasso errore Lactantius: 1o quia antiquorum nullus eum inter Anthropomorphitas annumerat; 2° quia Platonem reprehendit, 1. 6 Institut. c. 25, quòd corporalia munera approbaverit, dùm spiritum esse Deum agnoscebat, et inde arguit ac probat rejicienda esse cruenta sacrificia; 3° quia, 1. 7 Instit. c. 9, expressis ait verbis: Est Deus incorporalis, et invisibilis et æternus ; ergo, etc. Cùm autem dicit Deum habere figuram, excludit eo loci Stoicorum opinionem, qui Deum esse omne ens contendebant: nihil ergo nomine figuræ, quam Deo tribuit Lactantius, aliud intelligit quàm Deum esse ens fixum, peculiare et determinatum. Quoad affectum iræ quem in Deo idem agnoscit auctor, non una est sententia: duo certa sunt: 1° Lactantium à Deo exclusisse affectiones quæ vitiosæ sunt et intrinsecùs adjunctam habent imperfectionem, quas inter timorem recensere videtur; 2° aliarum affectionum effectus Deo adscripsisse. Sed incertum est num postremarum affectus, internosque motus in Deo agnoverit : quidquid sit, extra dubitationis aleam est, quòd si tales motus admiserit, eos agnovit à corpore independentes, divinamque majestatem decentes quàm maximè.

unum,

Mentem Lactantii ulteriùs inquirere præsentis non est instituti; textus autem illius unde tota oritur difticultas legitur lib. de Irà Dei, c. 5, his verbis: Inania et falsa reperiuntur argumenta vel eorum qui, cùm irasci eum nolunt, gratificari volunt, quia ne hoc quidem fieri sine irâ potest; vel eorum qui nullum animi motum esse in Deo putant; et quia sunt aliqui affectus qui non cadunt omni in Deum, ut libido, timor, avaritia, invidia, prorsùs affectu vacare dixerunt. His enim vacat, quia vitiorum affectus sunt; eos autem qui sunt virtutis, id est, ira in malos, charitas in bonos, miseratio in afflictos, quoniam divinâ poteste sunt digna, proprios el justos el veros habet.

Tertullianus.

Nobis videtur Tertullianum ab errore circa Dei corporeitatem jure excusari posse : 1° quia nullas in Deo agnoscit partes; 1. contra Hermogenem, c. 2, ait, Deum in partes non devenire ut indivisibilem et indemutabilem et eumdem semper : sed si in Deo corpus agnovisset, agnovisset quoque et partes; ergo Deum non existimavit corpus. 2° Corpus et quidquid corpore præditum est, illud est in loco; atqui ex Tertull. adversùs Praxeam, c. 5: Ante omnia Deus erat solus ipse sibi et mundus, et locus, et omnia; ergo, etc. 3° Juxta Tertull. le Animà, c. 7, incorporalitas nihil patitur, non habens per quod pati possit : atqui ex eodem contra Praxeam Patri-passianum, c. 29: Tam incompassibilis Pater, quàm impassibilis Filius, ex eâ conditione, quâ Deus est; ergo cùm, ipso judice, Deus non possit pati, ipso etiam judice, corporeus non est Deus. 4° Inconcussa est Tertulliani fides de S. Trinitate; nihilque expressius hanc in rem exoptari potest, his quæ habet verbis contra Praxeam, c.2: Tres sunt non statu, sed gradu,nec substantiâ,sed formâ, nec potestate, sed specie : unius autem substantiæ, et unius status et unius potestatis, quia unus Deus: atqui tamen immota nequit stare de Trinitate Catholica doctrina cum errore de Deo corporeo ; ergo,etc.

Sunt qui et mentem Tertull. probant adhuc, ex eo quòd dicat Deum esse spiritum; verùm cùm ideam asserat de animâ, quam corpoream nihilominùs defendit, hæc probatio nonnullis minùs firma videtur.

Objicies 1° Tertullianus disertè asserit Deum esse corpus, c. 7,contra Praxeam: Quis negabit Deum corpus esse, etsi Deus spiritus est? Spiritus enim corpus sui generis ; ergo, etc.-Respondeo: Dist. ant. : Deum dicit corpus, impropriè et latè sumpto corporis nomine, concedo propriè sumptâ eâ voce, nego; scilicet apud veteres nomen corporis triplici sumitur sensu : 1° per oppositionem ad inane et vacuum, quo sensu Phæbadius Aginnensis contra Sabellium, de Filio Dei asserit quòd sit corpus, corpus enim spiritus, sed corpus sui generis; illudque probat statim addendo quòd non sit inane, et vacua res Deus; 2° per oppositionem ad illud quod nullis locorum et temporum limitibus circumscribitur, et hoc sensu solus Deus est incorporeus, animæ verò corpoream naturæ suæ substantiam sortiuntur, ut ait S. Hilarius, c. 5 in Matth. 3° Corpus est illud quod certâ figurâ et magnitudine constat, quale est corpus humanum.

Porrò Tertullianus contra Praxeam nomen corporis primo sensu usurpavit; istud indicant 1° scopus: disputat adversùs Praxeam, qui de Verbo Dei dicebat quòd esset vox, et sonus oris, et, sicut Grammatici tradunt, aer offensus, vacuum nescio quid et inane et incorporale: sufficit ergo Tertulliano ostendere Verbum Dei esse quid solidum et substantivum ; nec opus habet probare illud esse corpus propriè dictum. Unde totus est ut evincat Verbum non esse inane et vacuum, at ego, inquit, nihil dico de Deo inane et vacuum prodire potuisse. 2° Tertullianus contra Hermogenem c. 35, mentem suam aperit, dum ait: Ipsa substantia corpus

est rei cujusque ; de carne Christi c. 11, mutatis paulalùm verbis,idem repetit dicendo: Omne quod est,corpus est sui generis: nihil est incorporale, nisi quod non esi; ergo Tertullianus nomen corporis impropriè hic assumpsit. 3° Non solus est qui iis utatur verbis: mox audiebamus Phæbadium, easdem ac Tertull. usurpantem voces; illius tamen fides in suspicionem non venit; ergo ab errore pariter vindicandus est Tertullianus, aut saltem aliis probandum est momentis illum errasse.

Instabis 1°: Tertullianus nihil medium agnovit inter corpus et nihil. Nihil, inquit, est incorporale nisi quod non est; crgo Deum admisit corporeum. Respondeo: Dist. Inter corpus latè et impropriè sumptum et nihil, concedo; inter corpus propriè, nego; audiatur : contra Hermogenem qui materiam æternam dicebat, nec spiritalem nec corpoream, sic loquitur : Nisi fallor, omnis res aut corporalis aut incorporalis sit necesse est: (ut concedam interim esse aliquid incorporale de substantiis duntaxat, cùm ipsa substantia corpus sit rei cujuscumque) certè post corporale et incorporale nihil est tertium: ibi innuit dari substantiam incorpoream striclé et propriè loquendo, quæ tamen et corporis appellationem aliquo et lato sensu sortiri debet.

Instabis 2° : Lib. de Animâ c. 7, Tertullianus probat animam esse corpus, quia non est nihil; Nihil est, si non est corpus ; atqui animam admisit corpus propriè dictum; ergo nomen corporis proprio et stricto sensu usurpat.-Respondeo vitiosam esse argumentationem: admisit quidem Tertullianus animam esse verè corpoream, sed illud non contendebat, quia aut corpus debeat esse, aut nihil; aliis multùmque diversis ducebatur momentis, dùm crassum propugnabat errorem ; unde aut distingui debet minor propositio, animam admisit corpus propriè dictum ob alia momenta, concedo; præcisè quia anima non est nihil, nego; aut concessâ utrâque præmissà, distingui potest consequens, quia aliquando, non semper, propriè nomen corpus usurpat Tertullianus.

Instabis 3°: Qui agnoscit in Deo membra et passiones, quæ non distinguit à membris et passionibus hominum nisi penès accidentia, ita ut, eo judice, Deus verè patiatur, is Deum agnoscit et admittit corporeum atqui Tertullianus, lib. 2 contra Marcionem c. 16, hæc omnia in Deo admittit, sic disputans : Discerne substantias, et suos eis distribue sensus, tam diversos quàm substantiæ exigunt, licet vocabulis communicare videantur: nam et dexteram, et oculos, et pedes Dei legimus; nec ideò tamen humanis comparabuntur, quia de appellatione sociantur. Quanta erit diversitas divini corporis et humani sub iisdem nominibus membrorum, tanta erit et animi divini et humani differentia sub eisdem licet vocabulis sensuum, quos tam corruptorios efficit in homine corruptibilitas substantiæ humanæ, quàm incorruptorios in Deo efficit incorruptibilitas substantiæ divinæ. Deinde postquàm docuit Deo inesse iram propter scelestos, et bilem propter ingratos, et æmulationem propter superbos, etc., subdit: Quæ omnia patitur suo more, quo eum pati condecct, propter quem

homo eadem patitur æquè suo more. lloc ex textu tria constant: 1° Tertul. membra Deo sicut homini tribuere et passiones; 2° has passiones juxta illum ab humanis differre penès solam corruptibilitatem ; 5° Deum verè esse sed non corruptoriè passibilem; ergo, etc.-Respondeo nonnulla in objectione, ut faciliùs solvatur, esse distinguenda : 1° de membris humanis nulla Tertullianum inter et Marcionem erat quæstio, tantùm de animi motibus; eos enim, ut providentiam negaret, à Deo excludebat Marcion; aiebat quippe, si Deus irascitur, et æmulatur, et extollitur, et exacerbatur, ergo et morietur. Illum ut impugnet Tertullianus, iræ motum quem in Deo admittit, explicat comparatione humanorum membrorum, quorum meminit Scriptura; et inde probat membrorum et passionum nomina Deo et homini posse esse commuuka, licet res nominibus expressæ sint prorsùs diversæ ac proinde membra in Deo non agnoscit nec agnoscere tenetur nisi metaphoricè.

2° Non una est de mente Tertulliani circa Dei passiones sententia: alii volunt illum nullas in Deo agnovisse, quia ex ipso Deus nullatenùs est passibilis, ut constat ex dictis inter probationes; unde S. Aug., lib. 10 de Genesi ad litt. c. 25, ait: Neque arbitror eum (Tertullianum) ita desipuisse, ut etiam Dei naturam passibilem crederet. Sunt et alii qui contendunt Tertullianum admisisse in Deo passiones ct motus quosdam animi, ut cùm dicit lib. 1 contra Marcionem c. 26 Stupidissimus ergo qui non offenditur facto quod non amat fieri, quando offensa comes sit frustratæ voluntatis : aut si offenditur, debet irasci; si irascitur, debet ulcisci. Nam et ultio fructus est iræ; et ira, debitum offensa, ctc.

3° Quidquid sit de mente Tertulliani circa motus passionum in Deo, nemo diffitetur quòd si eos admiserit, eos ab omni prorsùs corruptorio principio immunes agnoverit, ac proinde defæcatos et expertes omnis motus in corpore et omnis in animo alterationis; sed passiones non probant naturam corpoream nisi ratione et motuum quos excitant in corpore, el alterationis et corruptionis animi; ergo etiamsi motus passionum aliquo modo agnoverit in Deo Tertullianus, non potest inde legitimè concludi eum admisisse Deum corporeum : quia sedulò excludit ab illis passionibus, illud omne quod in iis probaret corporis præsentiam. Unde passiones quas admittit à passionibus humanis discrepant penès accidentia, quæ spcctant ad corpus et ipsum arguunt; ac consequenter in præsenti saltem quæstione essentialiter differre ab hominis passionibus, divini motus animi verè dici potest. Hanc autem esse Tertulliani mentem patet vel ex ipsâ objectione, dicit enim Deum hæc omnia pati suo more, quo eum pati condecet; asserit illas in Deo passiones non esse corruptorias; addit, lib. de Animâ c. 16, eas esse veros ratione dictante excitatos motus : Indignabitur, inquit, Deus rationaliter, quibus scilicet debet et concupiscet Deus rationaliter quæ digna sunt ipso. Nam et malo indignabitur, bono concupiscet sa

tutem.

Objicies 2° S. Augustinus multis in locis, Gennadius, SS. Fulgentius et Thomas asserunt Tertullianum Deum admisisse corporeum; ergo, etc.-Respondeo 1° ad S. Augustinum, eum videri dubium circa mentem Tertulliani, licet magis propendat in cam partem quæ illum erroris reum defendit : ait enim, lib. de Hares. c. 86, quòd Tertullianus potuit proptereà putari corpus Deum dicere, quia non est nihil, non est inanitas. Fatetur insuper eum non admisisse Deum passibilem; tandem addit eumdem nusquàm habitum fuisse ut hæreticum, quia corporcum admittebat Deum; hæc sanè omnia indicant legitima dubii fundamenta. Nihilominùs tamen fatendum est S. doctorem minùs esse sollicitum de vindicando ab isto errore Tertulliano, quin eum ut errantem frequentiùs exhibet. Verùm ubi de tanti viri famâ agitur, ipsi favere decet, quantùm strictiora sinunt veritatis jura: ac proinde nemo miretur, si in hâc critices quæstione S. Aug. verenda semper, minùs premamus vestigia. 2o De Gennadio et ejus auctoritate jam mentem nostram supra aperuimas debuerat se inter judicandum exhibere cautiorem, si exoptabat posteros suo subscribere judicio. Quod spectat SS. Fulgentium et Thomam, ita quidem opinati sunt durioribus Tertulliani commoti verbis, re fortassis maturiùs non expensâ : sed cùm plurima in illo legantur auctore, quæ puram Dei spiritualitatem innuunt, libenter eum à crasso errore eximere co

namur.

ARTICULUS III.

De Dei infinitate.

Infinitum quoad vim nominis, idem est ac finis negatio; in se autem quid sonat maximè positivum quo negatio seu limites excluduntur. Duplex autem distinguitur infinitum nempe simpliciter, et secundùm quid; primum complectitur omnes perfectiones; secundum importat duntaxat aliquod perfectionis genus, ut linea infinita, quæ esset perfecta ratione extensionis tantùm, cæteris autem careret perfectionibus.

Infinitum tale est, vel actu, vel potentiâ : infinitum actu, est tam perfectum actu quantùm perfici potest, vel simpliciter vel in aliquo genere: infinitum verò potentiâ illud est, cujus perfectio semper augeri potest, ita ut posito quovis perfectionis gradu, ulterior adhuc gradus superaddi possit.

Quæritur hic utrùm Deus sit simpliciter et actu infinitus, cujus quidem occasione quæstionis, alia occurrit quomodò scilicet Deus contineat omnes omninò perfectiones. Ad hujus autem quæstionis postremæ solutionem, notandum est: 1° triplicis speciei dari perfectionem; alia enim est quæ nihil imperfectionis habet admixtum, nec æquali opponitur perfectioni, et vocatur perfectio simpliciter simplex, definiturque à S. Anselmo ea quæ melior est ipsa quàm non ipsa, id est, ea quam subjecto melius est habere quàm non habere, qualis est, v. g., sapientia in homine. Alia est perfectio quæ simplex appellatur, ea nihil imperfectionis habet adjunctum, sed cum æquali non potest stare perfectione in codem supposito, ut paternitas

divina, quæ cum filiatione esse nequit in câdem persona, et tamen Pater et Filius æquè sunt perfecti. Tandem datur perfectio secundùm quid, quæ in se bona licet, habet tamen aliquid imperfectionis, quo fit ut cum nobiliori perfectione esse nequeat in eodem subjecto; talis est materialitas, bona quidem in se, sed quæ consortium non patitur spiritualitatis, quæ dignior est perfectio. 2° Notandum est perfectiones in aliquo subjecto contineri posse, aut formaliter, aut eminenter formaliter quidem, cùm de subjecto dicuntur, ipsique insunt secundùm propriam formam, ut sapientia aut justitia in homine aut sapiente aut justo; eminenter verò illud continetur, quod perfectiori modo esse in alio censetur, ut animæ sentientis perfectio continetur eminenter in animâ rationali, quæ alterius omnes exequitur functiones et nobiliori modo. His positis, ad utriusque quæstionis solutionem pergimus nonnullis conclusionibus.

:

CONCLUSIO I. Deus est actu et simpliciter infinitus. Probatur contra Socinianos: 1° ex Scripturis, Ps. 144: Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Baruch 3. Magnus est et non habet finem. Jerem. 32: Magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu; atqui in illis locis, sub his imaginibus enuntiatur summa perfectio et infinitas divinæ natura; dùm scilicet magna dicitur, finem non habens, cogitatu incomprehensibilis; ergo Deus est actu et simpliciter infinitus. 2° ex SS. PP. in re adeò certâ unum aut alterum appellare satis erit. S. Greg. Nyss., orat. 12 contra Eunomium: Deus, inquit, neque major, neque minor fit vel accessione, vel decessione. Quippe incrementum illud, quod in majus fit, in infinito locum non habet. Damas., lib. 4 de Fide c. 12: Videtur inter Dei nomina primas tenere, qui est : Totum enim in seipso comprehendens habet ipsum esse, velut pelagus quoddam substantiæ infinitum et interminatum; ergo, etc. 3° ex ratione: Deus est ens à se; ergo et ens infinitum; namque infinitum est quod à nullo limitatur: atqui tale est ens à se. Etenim à quo limites acciperet? non ab alio, cùm sit independens et cuilibet præsupponatur enti non à se, cùm illius natura nullam excludat perfectionem, admittat cunctas. Vide demonstrationem ex ente necessario ubi de existentiâ Dei; ergo Deus est actu et simpliciter infinitus.

Dices 1° Ex Scripturæ locis nihil concludi potest, quia in iis est metaphora et exaggeratio; atque multoties plura dicuntur in Scripturis infinita quæ re ipsâ non sunt, ut Numer. 32: Filiis Ruben et Gad, inquit auctor sacer, erat in jumentis infinita substantia; ergo, etc. Respondeo: Neg. ant.; ad prob., dico esse quidem iis in locis metaphoram, sed non esse exaggerationem; neque hæ voces promiscuè sumi debent. Metaphora impropria est locutio quæ ex creaturis desumpta ad Deum transfertur, ut alienæ magnitudinis imagine, vera et summa Dei magnitudo adumbretur ac perfectio; namque, ut notat S. Aug., in iis quæ mole magnâ non sunt, hoc est majus esse, quod melius esse. Verùm metaphora ultra veritatis metas non extenditur, unde nulla reperitur hic exaggeratio :

nihil quippe his figuris Scriptura de Deo enuntiat, quod ex ipsius naturâ non profluat, quodque ratio es unanimis gentium consensio non adscribat divinitati; ergo quod de filiis Ruben et Gad objicitur, illud ex subjectâ materiâ debet restringi; è contra verò quæ de Dei perfectione dicuntur, nullam patiuntur restrictionem; et Dei alia debet esse, aliaque creaturarum ratio.

Dices 2° Aggregatum ex Deo et creaturis esset quid melius et perfectius; ergo Deus non est infinitè perfectus.-Respondeo: Neg. ant.; præoccupavimus hanc objectionem tractando de Spinosa systemate, ibique annotavimus additione perfectionum creatarum divinis perfectionibus, nihil inde perfectius exsurgere

possc.

CONCLUSIO II. Deus continet formaliter perfectiones simpliciter simplices; eminenter verò perfectiones secundùm quid natura autem divina adæquatè sumpta continet formaliter perfectiones simplices, scd singulæ personæ non eas formaliter continent.

Explicatur: 1° Deus continet formaliter omnes perfectiones simpliciter simplices, quia non inter se opponuntur, nihil imperfecti habent adjunctum, et sunt meliores ipsæ quàm non ipsæ; ergo Deo insunt secundùm propriam formam, atque de eo dicuntur secundùm propriam sui rationem; undè Prov. 8, legitur: Meum est consilium, et æquitas, mea est prudentia, mea est fortitudo. Igitur Deo competunt etiam et perfectiones quæ sunt in creaturis, sed removentur longè à divinitate limites quibus coarctantur in creatis; sapientia in homine finita est et imperfecta, sed hoc vitium est naturæ humanæ, non sapientiæ; hæc enim ex se infinitudinis maximè capax est.

2o Deus continet eminenter perfectiones secundùm quid. Ille enim secundùm propriam formam sumpt.c nobiliori adversantur perfectioni, et aliquid imperfectionis ad defectus admixtum habent; ergo secundùm propriam rationem inesse nequcunt Deo, qui infinitè perfectus nullâ ex parte deficit. Unde in concil. Later. IV damnatus est Almaricus, qui contendebat creaturas omnes de Deo verè ac propriè dici posse. Easdem tamen perfectiones Deus eminenter continet: namque quidquid boni in illis discernitur, illud est in Deo excellentiori modo seu suppletur perfectionibus summis. Agnoscit illud Psaltes, dùm canit Ps. 93: Quï plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum ̧ non considerat? et S. Aug., lib. 5 de Trin. c. 1, ait : Deus sine qualitate bonus est, sine quantitate magnus, sine silu præsidens, etc., et Serm. 384: Si magnitudinem quæris, major est; si pulchritudinem, pulchrior; si dulcedinem, dulcior, etc.

3° Natura divina, seu Deus adæquatè sumptus formaliter continet perfectiones simplices. Tales sunt divinæ relationes que nihil imperfectionis habent, sed que aliam perfectionem ratione oppositionis excludunt; atqui illæ perfectiones sunt formaliter in Deo adæquatè sumpto; est enim Deus, dùm adæquatè sumitur, Pater, Filius et Spiritus sanctus; ergo, etc.

4 Singulæ persona seorsim sumptæ non continent formaliter omnes perfectiones sumplices. Etenim Fi

« VorigeDoorgaan »