Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

peccati permissione singula elucent: omnipotentia, in tantà creaturarum productione; sapientia, in stupendo ac mirabili ordine universi; bonitas, in donis quibus singulas ex liberalitate cumulat creaturas; justitia, cùm ultra debita largiatur bona, malum verò non decernat, nisi aut ex naturà profluens aut in scelerum vindictas; sanctitas, dùm præcepta condit et leges, dùm ex unâ parte supplicia minatur, et ex alterà coronam pollicetur, dùm extrinsecùs adhortationibus, in corde suasionibus revocat à malo, uberrimasque ministrat vires virtutes sectandi; ergo posità mali permissione divina elucent attributa, nullum negatur; ergo nihil obstat quominùs sub unico principio summè bono admittatur malum in rerum naturâ.

Instabis 1o: Sub unico principio summè bono non potest esse malum : quia tali ente melius dari non potest: atqui melius foret ens sub quo nullum posset esse malum, illo ente quod malum permitteret; ergo, etc. Respondeo: Distinguo min.: Ens foret melius, id est, magis sensibilem redderet suam bonitatem, eamque magis manifestaret, concedo : foret in se melius et in rei veritate, nego; aliud est bonitas et sanctitas entis summi, aliud manifestatio et sensibilitas illius bonitatis ac sanctitatis: tali argumento probatur Deum hæcce duo attributa non manifestare quantùm potest, sed non evincitur hæc attributa Deo non inesse. Sanè si ex manifestatione bonitatis et sanctitatis deberemus dijudicare de bonitate et sanctitate entis supremi, jam non solùm nullum deberet esse malum, imò nullum deberet esse, nullum foret possibile; ac proinde repugnarent creaturæ imperfectæ, repugnarent defectus quilibet, actum esset de libertate humanâ, etc. Tandem nulla ratio expostulat ut præ cæteris Dei attributis manifestentur bonitas et sanctitas: atqui tamen si eliminaretur omne malum, jam pro bonitatis et sanctitatis manifestatione, laterent omninò Dei patientia, quà peccatores ad pœnitentiam invitat; sapientia, quâ peccatoribus utitur in justorum sanctificationem; misericordia, quà pœnitentibus indulget; justitia vindex, quâ pervicaces ultricibus urit flammis, etc. Uno verbo omnia Deo insunt attributa, cunctæque perfectiones; sed eas manifestat et describit exteriùs ad nutum. Nullam extrinsecùs exprimere tenetur; dùm se accinxit ad opus, illud peragendum berè assumpsit; inter agendum varios attributorum characteres liberè delineavit; quod uni negabatur attributo, concedebatur alteri: hinc gloriam, quâ nullatenùs indigebat, semper tamen sibi parabat; quamque non habebat ex bonitate et sanctitate, eam acquirebat ex patientia, misericordià, etc., sicque semper sapiens, gloriosus semper ac laudabilis habetur.

Instabis 2: Ens infinitè bonum avertere quærit à creaturis suis illarum malum quantùm potest; ens infinitè sapiens arripit media quibus illud malum avertere potest; ens infinitè potens nullo caret medio ad avertendum illud malum : atqui Deus est ens simul infinitė bonum et sapiens et potens; ergo, etc.-Respondeo: Distinguo maj. prop.: Ens infinitè bonum quod nccessariò et ex vi naturæ agit, concedo: ens infinitè

bonum quòd agit liberè et ex nutu voluntatis, sub distinguo si velit manifestare suam bonitatem quantùm potest, concedo; secùs, nego : Deus equidem est ens infinitè bonum, sed liberum ad agendum, undè sua in operibus describit attributa ad nutum. Sanè nullum est attributum quod in mundo infinitè eluceat, cùm mundus sit finitus; singula tamen sunt infinita : nullum est quod vividioribus adhuc exprimi non potuerit characteribus, cùm creaturas perfectiores producere potuerit Deus; ergo ens illud supremum ex nutu voluntatis agit, nec in suorum expressione attributorum ullâ adstringitur necessitate; ac proindè etsi summè bonum sit, non tenetur tamen eliminare malum quantùm potest à creaturis suis, ab operibus suis.

Instabis 3°: Atqui ens summè bonum et potens, etsi ex nutu voluntatis agat, debet impedire malum et perniciem creaturæ suæ. Si enim non impedit, vel quia non potest, vel quia non vult: si primum, non est summè potens; si sccundum, non est summè bonum; ergo, etc. Respondeo: Nego subsumptum : Ad probationem dico non impedire quia non vult, idque sua bonitate illæsâ ; neque enim ea cogit illud ens omnia præstare operibus suis bona, quæ absolutè illis concedere potest: sed sufficit, si quæ creaturis concedit sint in se verè bona, tunc enim manifestatur bonitas; quantò plus ergo si opera sua pluribus indebitis et optimis cumulat donis !

Instabis 4° Ubi permissio mali et peccati ex solâ entis supremi voluntate oritur, ibi necessariò evanescit bonitas. Namque aut aliquo motivo ducitur ad permittendum peccatum, aut ex mero nutu voluntatis absque ullâ ratione: si secundum, jam ens illud bonum non est, cùm ex pronitate cæcâ bono malum anteferat si primum, jam non ex sola voluntate fluit mali permissio, sed ex ratione ens illud cogente ad mali permissionem; ergo, etc. - Respondeo sedulò distinguenda esse hæc duo: Deum determinari aliquo motivo ad agendum, et Deum inter agendum sibi aliquod proponere motivum. In ente infinitè perfecto nulla est aut esse potest ratio quæ ipsum determinet ad agendum ad extra; agit quia vult; prima ratio. facti, voluntas est facientis; neque enim Deus ex indigentia se accingit ad opus, sed ex merâ liberalitate ; hinc fit quòd de bono suo communicat creaturis ad nutum ; nec illæ conqueri possunt, quòd majora non percipiant dona, cùm nihil illis debeatur. Verùm cùm Deus sit infinitè sapiens, etiam inter agendum ex puro voluntatis nutu, sapientissimum sibi proponit finem, aptissimaque ad illum assumit media; ergo licet null ratione cogatur ad mali permissionem, attamen hæc permissio non ex cæcâ naturæ pronitate fluit, sed altissimâ sapientiæ ratione innititur.

Instabis 5°: Ens ex naturâ infinitè bonum, ex mei o nutu voluntatis agens, cujus potentiæ obsequuntur cuncta, nullam potest habere rationem mali permittendi; ergo, etc. Respondeo : Nego antecedens, cujus veritas affirmari nequit, nisi ab illo qui gloriar į potest se fuisse assecutum omnes rationes quas divina intuetur sapientia: igitur etsi nos lateat ratio prop

[ocr errors]

ter quam Deus permittit peccatum, nihilominùs tamen certum est aliquod Deum in illà permissione sibi proponere motivum.

-

Instabis 6: Ergo Deus potuit æquè alium seligere ordinem in quo nullum extitisset peccatum, et homo suâ non abuteretur libertate, cùm tamen præsentem elegerit, in quo futurum præviderat peccatum et libertatis abusum: atqui hæc cum summâ Dei bonitate conciliari non possunt; ergo, etc. Respondeo: Nego minorem: Esto quòd hæc non concilientur cum summå infinitæ bonitatis manifestatione, magis quippè eluceret si nullum esset peccatum, nullus libertatis abusus, si singulæ creaturæ æternå potirentur felicitate: attamen hæc ritè conciliantur cum infinità bonitate, cujus manifestatio prorsùs libera est: si quidem nihil bonitati huic deperit, si cuncta quæ ab ente summo conceduntur creaturis bona sunt, si peccatum existat à solo creaturæ nutu, quæ suâ abutitur libertate, eximio entis summi dono, cùm illâ posset non abuti, si insuper à peccato avocetur creatura adhortationibus, minis, suasionibus internis, suppliciorum intentatione, pollicitatione præmiorum; sanè ubi hæc omnia occurrunt simul, hic non nisi bonitatis vestigia secernimus; quæ quidem uberiora et majora esse potuissent, sed quæ tamen sunt in se maxima, optima

et summa.

Nec obstat huic bonitati futuri libertatis abusus prævisio: neque enim prævisus abusus ratio est cur concedatur libertas, nec abusus ex solâ creaturæ malå voluntate procedens, ratio debet esse cur sua mutet consilia Dei sapientia: sufficit igitur ad vindicandam Dei bonitatem, si in concessione libertatis recta et sancta admittantur motiva. Porrò quis negare auderet talia Deo inesse etiam in eorum largitione donorum quorum prævidet futurum abusum? ergo non ampliùs queratur de Deo creatura quòd ipsi concesserit libertatem, sed conqueratur de semetipsâ quòd dono Dei abutatur spontè, cùm posset, cùm deberet eo non abuti, illudque vehementer exoptaret Deus, nec eo nc, eo animo, eâ intentione, tale ac tantum ipsi concesserit donum, ut illo abuteretur in suam perniciem.

Instabis ultimò : Pater qui posset impedire filiorum perniciem et non impediret; qui eos ex nutu constitueret iis in circumstantiis in quibus certissimè sciret illos maximum passuros esse damnum ; qui iis in circumstantiis media haberet infallibilia ad vitandum tale damnum, et tamen ea denegaret; qui ensem largiretur sub specie doni, etsi præviderit filios semetipsos tali ense occisuros, is pater bonus dici nec posset nec deberet: atqui tamen Deus ita se gerit erga creaturas suas; ergo, etc. - Respondeo Deum inter et homines nullam esse instituendam comparationem: alia quippè Dei sunt jura et officia, alia hominis. Deus supremus est et summus legislator, creaturarum suarum auctor, nullius justitiæ subditus, supremus operum Dominus, non aliundè acceptâ pollens auctoritate: homines verò dùm in invicem conferuntur, quantàcumquc fruantur auctoritate, non sunt legislatores summi, non filiorum et subditorum creatores, sed precariam et aliundè ac

ceptam exercent auctoritatem, cujus usus vel abusus supremo saltem Dei tribunali subditur; non igitur summo in inferiores fruuntur dominio, sed concreditum duntaxat servant depositum, de eo aliquandò rationem reddituri: hinc sequitur homines pluribus adstringi posse legibus, quibus repugnat teneri Deum; ac proinde quod vitium foret in homine, defectus in Deo esse nequit. Sanè et inter homines plurima in familia licent patri, quæ crimen essent in filio; plura potest legitimè princeps in regno, quæ ministro prohibita sunt; quantò plus ergo ubi agitur de Deo et mundi regimine, dicendum est nullam esse illationem ex officiis patris et regis ad ea quæ Deus præstare tenetur !

Et certè, ut de cæteris taceam, perspicuum est patrem teneri inquirere filiorum bonum: 1° lege dilectionis Dei, quâ obligatur ad gloriam Dei curandam quantùm in ipso est, ac proinde ad impediendam Dei offensam pro viribus; 2° lege dilectionis proximi, quæ illum eò magis urget, quò ipsi propinquiores sunt filii; 3° lege administrationis auctoritatis paternæ, hanc quippè non exercet ad nutum, sed filii ipsi concrediti sunt, ut mores informet, ut conservationi eorum invigilet. Non ita se habet Deus, auctoritas illius ex jure summa est, homo illi non est ut filius patri, sed ut vas luti figulo : ac proinde ordinat opera ad nutum. Non tenetur diligere creaturam, sicut semetipsum, quia amor rectus necessariò ordinatus est, et dignius objectum plus diligit: deindè illa creaturarum dilectio non cogit ad exerendas omnipotentix vires; sufficit illi tot ac tanta fuisse ex liberalitate concessa dona. Tandem amor suî non exigit ut arceat peccatum et malum ab homine; hoc quippè peccato nihil de suâ deperdit felicitate, semper idem, beatus semper qui illius misericordiæ dona contempsêre, ii justitiam illius experturi sunt in suppliciis, sicque invictus semper remanet Deus, semperque laudandus.

Igitur aliæ sunt viæ Domini, ali hominis: quia operis et opificis, servi et summi Domini alia sunt jura; quod ergo in opere et in servo verteretur in crimen, in opifice, in supremo Domino bonum est et rectum. Nihil creature debebat Deus, plurima tamen eaque optima contulit, plura adhuc conferre poterat, præstare ut sanctè concessis uteretur creatura; non præstitit, sed ad illud non tenebatur cur autem non præstiterit? quis auderet dicere? Profectò sapiens est, et occulta licet sint motiva cur ita se gesserit, certum tamen est aliqua esse, eaque sapientissima: amore sui potuit liberum malle obsequium, quia gloriosius est; amore creaturarum, potuit eas libero permittere arbitrio, quia excellentiora exindè sunt opera: amore electorum, potuit eorum gloriam specialioremque suum in ipsos amorem ex peccati permissione magis reddere sensibilem: amore manifestationis attributorum, potuit peccatum permittere, ut elucerent patientia, misericordia, justitia, insuper et sapientia in assumptione mediorum ad peccati deletionem; quid enim mirabilius incarnatione Verbi? sunt et alie rationes, motiva alia; verùm rectiùs exclamandum

etc.

est cum Apostolo: O altitudo sapientiæ et scientia Dei! Dices 3°: Ens infinitè sanctum infinito odio habens peccatum, illud non patitur, sed impedit ubicumque potest sed Deus est ens infinitè sanctum, etc.; ergo, Respondeo: Distinguo maj.: Peccatum non patitur intra se, concedo; extra se, subdistinguo : si infinito extensivé odio peccatum habeat, concedo; si infinito intensivè tantùm, nego; porrò ens infinitè sanctum nullius peccati potest esse auctor, nec etiam poterit illud permittere, si suam sanctitatem infinitam teneatur exteriùs manifestare quantùm potest; sed si illud odium quo peccatum prosequitur nullâ lege adstringatur ad extrinsecus manifestandum quantùm potest, nihil vetat quominùs sub ente infinitè sancto possit esse peccatum in mundo.

Quæ ex dictis in tractandâ fusiùs gravi quæstione fluunt, nonnulla corollaria paucis juvat exponere. Primum duo Manichæorum principia repugnare demonstrantur à priori, fatetur Baylius: quorsùm ergo tot ratiocinia congerit? neque enim ex effectibus usquàm probabitur existens illud cujus natura conceditur repugnans. Secundum duorum principiorum existentia non demonstratur à posteriori, ut vult Baylius quin et ex admixtione boni et mali potiùs duplicis principii demonstratur repugnantia etiam à posteriori. Tertium : hâc igitur difficultate unicè Dei seu entis infinitè perfecti impetitur existentia; ac proindè cùm tot ac tantis opponatur demonstrationibus nullatenùs nos movere debet. Quartum : hæc difficultas realis non est ex naturâ rei profluens, sed ex finitudine et limitibus nostræ mentis, quæ profundam nimis Dei sapientiam perscrutari non valet, nec integrum partium mundi sive ad invicem sive ad totum ipsum ordinem comprehendere. Quintum : non confundenda sunt Dei attributa cum ipsorum manifestatione : illa necessaria sunt, hæc prorsùs libera est: nec ex eo quòd Deus est infinitè bonus, sanctus, etc, statim concludendum est quòd concedit omnia bona quæ concedere potest, nam ad illud non tenetur. Sextum : nullum est motivum quo Deus necessariò determinetur ad agendum potiùs quàm ad non agendum; ad agendum hoc potiùs quàm illo modo; eò quippè major est in illo libertas, quò magis sibi sufficiens est : attamen non cæco modo, non aliquo abreptus impetu agit, sed inter agendum dictante sapientià optimum sibi proponit finem, ad quem aptissima ordinat media. Septimum: acutè ergo, sed minùs solidè, Mallebranchius præsentem tentat solvere nodum supponit enim velut inconcussum principium, non verò satis solidè probat, Deum in hypothesi quòd erect, suâ sapientiâ et amore attributorum suorum determinari necessariò, ad illud producendum opus quod tam perfectè ejus perfectiones referat et repræsentet, ut nullo alio opere juncto viis perfectiùs repræsentari possint. Octavum: nodum eumdem infeliciùs solvere conatus est Leibnitzius, qui libertatem divinam penitùs è medio tollere videtur. Sed de Mallebranchii et Leibnitzii sententiâ forsan alibi fusiùs disseremus.

ARTICULUS II.

De Dei simplicitate.

Simplicitas exclusio est compositionis : composi tum autem dicitur quod ex pluribus resultat; unde duplex sive compositio, sive simplicitas; physica una, altera metaphysica. Compositio physica est aggregatio plurium physicè seu realiter distinctorum ; metaphysica compositio est adunatio plurium per mentem cum fundamento in re distinctorum. Has notiones paulò aliter tradunt Scotista: ipsis quippè physica compositio est ex partibus separabilibus, metaphysica verò è formalitatibus seu partibus inseparabilibus resultat. Compositio physica triplex adhuc distingui solet: prima essentialis est, quia fit ex partibus essentialibus, ut ex corpore et animâ in homine; secunda integrans dicitur, est enim ex partibus integrantibus, sine quibus totum foret mancum et imperfectum, ut in humano corpore sunt brachia, pedes, etc.; tertia merè accidentalis, quæ ex subjecto ac variis illius accidentibus exoritur, ut quantitas, color, etc., in homine. Compositio metaphysica multiplex quoque assignatur, scilicet ex genere et differentiâ, ex actu et potentiâ, ex essentiâ et existentiâ, ex naturâ et personalitate, etc. Primam nonnulli logicam appellant, eò quòd genus et differentia de jure logicorum sint; cæteras autem compositionis species ad metaphysicam revocant. Ex variâ compositionis notione accurata haberi potest diversarum simplicitatis specierum idea, contrariorum quippè contrariæ sunt rationes et ideæ.

Quæritur nunc 1° utrùm Deus sit simplex, et quânam gaudeat simplicitate? 2° quid sit tenendum circa sententiam quorumdam veterum qui erroris præsenti in quæstione insimulantur. Hoc duplex punctum duplici paragrapho expendemus.

§ 1.

An et quomodò Deus sit simplex.

Circa præsentem quæstionem errârunt 1° Strato Lampsacenus, Alexander Epicurus, Almaricus, David de Dinando, et Spinosa, qui eorum doctrinam nostris temporibus exponere seu potiùs obscurare conatus est, dùm geometricâ methodo probare intendit, Deum esse ipsam rerum universitatem: hanc profligavimus insaniam ubi de atheismo. 2° Veteres illi philosophi qui Deum velut mundi animam admittebant: horum numero adscribi debent gentiles qui astris, idolis, brutis, plantis, etc., divinitatem adjungebant. 3o E Judæis Sadducæi, qui neque resurrectionem agnoscebant neque spiritum, unde ab Arnobio recensentur inter defensores Dei corporei, seu potiùs, corporis. 4° Inter Christianos Manichæi, qui Deum tribus quadris infinitum dicebant, teste S. Aug. lib. contra Epist. Fund⚫ c. 23. Seleucus et Hermias hæretici antiquissimi, de quibus Philastrius: et Antropomorphita IV seculo, qui Deo velut humanum tribuebant corpus: et hi qui dem fuêre errores circa physicam Dei simplicitatem. Quod autem spectat metaphysicam compositionem non consentiunt inter se Patres: ex iis quippe non

nulli talem ultrò admittunt in Deo compositionem, quam alii ab illo respuunt.

CONCLUSIO I. - Deus purus est spiritus, omnis corporis expers.

Probatur: 1° Ille est verè spiritus, quem Scripturæ expressè appellant Spiritum, ipsique tribuunt perfectiones quæ corpori competere nequeunt: atqui talis est Deus:1° dicitur spiritus, Joan. 4: Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Et II ad Cor. 3: Dominus autem spiritus est; tribuuntur Deo quæ corpori competere nequeunt : adscribuntur quippè illi immensitas, immutabilitas, immortalitas, etc.; testimonia infrà referemus. Dicitur insuper quòd nullis lineamentis describi possit, Isai. 40: Cui crgo similem fecistis Deum? aut quam imaginem ponetis ei? ergo, etc. II° Ex Ecclesiæ judicio quæ, et Anthropomorphitas, ex quo orti sunt, semper inter hæreticos habuit; et in concil. Later. IV, cap. Firmiter, sic definit: Una est Dei essentia, substantia seu natura simplex omninò. III3 Ex SS. PP., qui omnes ore uno hanc profitentur doctrinam; unum aut alterum hic brevitatis causâ recensebimus. Origenes, lib. 1 de Frincip. c. 1, ait : Non ergo aut corpus aliquod, aut in corpore esse putandus est Deus; sed intellectualis naiura, simplex, nihil omninò in se adjunctionis admittens... ut sit ex omni parte monas, et, ut ita dicam, totus mens. S. Greg. Naz., Orat. 34, sic loquitur: An corpus eum esse dices? quonam verò modo corpus erit, hoc quod est infinitum, interminabile, figuræ expers, quod nec tangi nec videri potest?.... quid causæ esse dicemus, quin ex elementis constet, et in eâ resolvatur iterùm, et omninò dissolvatur? nam compositio principium est pugnæ: pugna autem dissidii, dissidium solutionis, solutio verò prorsùs aliena est à Deo primâque naturâ; quocirca nullum est dissidium, ne sit aliqua solutio; neque pugna, ne dissidium oriatur; nec compositio, ne pugna existat; ac proinde ne corpus quidem est, ne sit composilio. Ibi S. D. et nostram tenet sententiam, et eam multis firmat validis momentis. IV° Idem evinci potest ex consensu, tum Judæorum qui Sadducæos semper ut hæreticos habuerunt, quorumque doctores, ut Philo et Maimonides, nostram clarè docent thesim, et ex professo probant; tum insigniorum inter philosophos gentiles, Platonem dico ejusque discipulos, qui, teste S. Aug., Deum purum esse spiritum tenebant. V° ex ratione multiplici, quam mox laudatus nobis ministrat S. Greg. Naz. Nullum corpus est infinitum, interminatum, invisibile, incompositum, sed est circumscriptum, passibile, ex pluribus diversis compactum; ac proinde divisibile et solutioni obnoxium : sed hæc in Deum primum ens cadere non possunt; est ipse necessariò infinitus, interminatus; ergo, etc. Et certè si Deus esset materia aut corpori unitus, jam materia et illud corpus foret ens necessarium. Sed hoc demonstratum est repugnare, ubi contra Epicureos disputavimus: sanè tunc omnes et singulæ corporis partes deberent esse infinitæ, immense, independentes, etc., quod absurdum est; ergo, etc. Tandem Deus est infinitè perfectus : atqui talis non esset, si compone

retur partibus: nam singulæ partes forent imperfecta; alioqui enim totidem essent dii : atqui quod constat ex imperfectis et limitatis, non potest esse infinitè perfectum et illimitatum, sicut ex finitis resultare nequit infinitum; ergo cùm Deus sit infinitè perfectus, nullas potest habere partes, et est absolutè ac physicè simplex.

Dices 1°. Genes. 1, homo dicitur creatus ad imaginem Dei et similitudincm; ergo cùm homo corpus habeat, habet quoque et Deus.— Respondeo : Dist. ant. : Ad imaginem Dei ratione animæ, concedo : ratione corporis, subdist. : quod Deus ad hoc induerat, aut quod ad hominis redemptionem assumere aliquando debebat, concedo : ratione corporis quod Deo sit proprium, nego. Non una est SS. PP. et interpretum hujus loci expositio. Alii censent hominem esse factum ad imaginem et similitudinem Dei, quia anima illius est purè spiritualis, sicut Deus purus est spiritus : alii existimant hanc imaginem repetendam esse ex triplici facultate, quá pollet homo: mente scilicet, memoria et voluntate, quibus Trinitatem exprimere videtur: sunt qui opinantur hanc imaginem consistere in deminio quod in bruta homo exercet; hæ autem tres sententiæ nostræ nullatenùs adversantur thesi. Alia est nonnullos inter Patres opinio quæ docet hanc Dei imaginem et similitudinem esse et in corpore : scilicet tradunt, Deum cùm se accingeret ad creandum hominem, corpus induisse humanum, sacrisque digitis terram in membra formâsse: ita Prudentius in Apotheosi; addunt quidam quòd Deus dùm plasmaret hominem, futuram Incarnationem Christi menti habuit præsentem, et cùm limus exprimebatur, Christus cogitabatur homo futurus: utriusque nujus expositionis assertor est Tertullianus, lib. de Resurrect. carnis c. 6. Verùm nec illa secunda opinio nostræ contradicit sententiæ siquidem corpus quod hic Deo tribuitur, proprium Divinitatis corpus non est; ac proindè ex hâc quorumdam Patrum doctrinâ inferre non licet Deum habere corpus.

Dices 2o: Scriptura tribuit Deo quæ corpori propria sunt, et ab eo pendent : tribuit enim dimensionem et molem, Job. 11: Excelsior cœlo est.... profundior inferno... longior terrâ........... latior mari; tribuit situm, Isai. 13: Stat ad judicandum Dominus; c. 6 : Vidi Dominum sedentem super solium. Psal. 7: Exsurge, Domine; tribuit membra, oculos et aures, Psal. 33 : Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum; odoratum, Genes. 8: Odoratusque est Dominus odorem suavitatis; os, Isai. 1 : Os Domini locutum est; brachium, Exodi 6: Redimam in brachio excelso; manus, Job. 10: Manus tuæ fecerunt me; pedes, Isai. 66: Terra scabellum pedum meorum; tribuit tandem affectiones animi à corpore dependentes, ut pœnitentiam, 'Genes. 6: Pœnitel me fecisse hominem; et iram. Psal. 6: Neque in irâ tuâ corripias me; ergo verè Deus habet corpus. Respondeo: Dist. ant.: Tribuit Deo scnsu metaphorico que corpori propria sunt, concedo : tribuit sensu proprio, nego scilicet cùm homo ità corpore deprimatur, et res spirituales vix queat intelligere, nisi sub involu

cro imaginis corporea; Scriptura, ut se infirmitati nostræ accommodet, Dei attributa corporis proprietatibus delineat: undè dimensio Dei exprimit immensitatem, situs immutabilitatem, solii celsitudo majestatem, oculi scientiam, aures benignitatem, brachia potentiam, manus operationem, pedes præsentiam, pœnitentia sceleris gravitatem et severitatem ultionis, ira tandem pœnam designat atque vindictam. Hunc esse Scripturæ sensum constat 1° ex eo quòd illa multoties asserat Deum esse spiritum, et quæ corpori competunt ipsi non posse convenire; quin et illi tribuit proprietates quæ omnem corporis rationem procul eliminant; 2° quia dùm Deo illa tribuit corporis membra, cautè aliquandò monet illud non esse sensu carnali intelligendum, ut Job. 10: Numquid oculi tibi carnei sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis? 3° quia hæc est unanimis SS. PP. expositio : in re adeò obvia sufficiat S. Aug. Epist. 148: De membris Dei, inquit, quæ assidue Scriptura commemorat, ne quisquam secundùm carnis hujus formam et figuram nos esse crederet similes Deo, proptereà eadem Scriptura et alas habere Deum dixit, quas nos utique non habemus. Sicut ergo alas cùm audimus, protectionem intelligimus, sic et cùm audivimus manus, operationem intelligere debemus; et cùm audimus pedes, præsentationem; et cùm audimus oculos, visionem quâ cognoscit; et cùm audimus faciem, notitiam quà innotescit; et si quid aliud eadem Scriptura tale commemorat, puto spiritaliter intelligen

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

rationem distinctionis quæ agnoscitur in aliquo ente: atqui ex dictis constat 1° esse distinctionem virtualem seu metaphysicam in Deo; ergo est et compositio metaphysica; 2° sicut distinctio virtualis maximam arguit perfectionem, oriturque ex rei excellentiâ et mentis nostræ limitibus, idem quoque dicendum est de metaphysicâ compositione; ac proinde hæc non est à Deo eliminanda, eò quòd Deum dedeceret et in illo aliquam argueret imperfectionem. Unde SS. Basilius, Augustinus, Damascenus et alii non timuerunt distinguere in Deo inter substantiam et proprietates; ultròque fassi sunt rationes entis et substantiæ Des convenire et creaturæ; hinc admiserunt in Deo compositionem generis et differentiæ.

-

Dices 1: Plurimi SS. PP., ut Clemens et Cyrillus Alexandrini, Evagrius, etc., negârunt in Deo esse genus et differentiam, aliasque proprietates ad unius velut compositionem concurrentes; ergo, etc. Respondeo hanc forsan esse illorum Patrum sententiam, quæ tamen, si propiùs expenderetur, et si materiæ gravitas exigeret, facilè demonstraretur, à nostrå opinione non nisi voce tenùs et penès terminos discrepare. Verùm quidquid sit de hâcce Patrum mente, profectò in præsenti materiâ possumus contrariam ipsis propugnare opinionem, salvà quæ debetur illis reverentiâ, præsertim cùm nostræ sententiæ defensores sint maximæ auctoritatis Patres, atque illa philosophia magis consonet principiis.

Dices 2° Compositio metaphysica arguit genus et differentiam, hoc est, potentiam et actum, perfectibile et perfectivum : atqui idea Dei talem non admittit compositionem; ergo, etc. - Respondeo: Dist. maj. : Arguit potentiam metaphysicam et perfectibile vi perfectionis verè indistinctæ à perfectibili, concedo: potentiam physicam et perfectibile vi perfectionis realiter distinctæ, nego. Potentia physica est ea quæ ab actu sejungi potest; metaphysica verò potentia ea est à quâ actus separari nequit, nec sine eo illa esse potest, sed quæ tamen prior actu mente concipitur; talem esse in Deo potentiam tenentur fateri omnes. Tunc equidem intelligitur aliquid esse perfectibile et aliquid perfectivum; actus enim est complementum et perfectio potentiæ; sed cùm actus non possit separari à potentiâ, nec illa queat esse sine actu, nihil prohibet dicere in Deo reperiri perfectiones generaliores quæ ad summam perfectionis rationem determinantur aliis perfectionibus; sic rationes entis et substantiæ per necessitatem existendi perficiuntur. Quid exinde, quæso, dedecoris et imperfectionis? § 2. Expenditur sententia quorumdam veterum de Dei simplicitate.

Veteres illi quorum fides à quibusdam incusatur, sunt Melito Sardensis, Audius, S. Epiphanius, Lactantius et Tertullianus, quem postremo servamus loco, de illius mente paulò fusiùs acturi.

Melito Sardensis.

Vir ille, pictate ac scientiâ, secundo Ecclesiæ seculo, illustris, in Asiâ Sardensis episcopus, de quo sermonem habent Eusebius, lib. 4 Histor. c. 26, et Bicro

« VorigeDoorgaan »