Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

tatis illius, quam libertati solam esse contrariam diclitant, ab novis dogmatistis exigenda ratio fuit : et opinionis illius convincenda tum inanitas, tum etiara conflictio et repugnantia quâ verba illud negant, quod reipsà confitentur. Quippe libertati solam opponi coactionem et violentiam asserunt: idemque Græcis ac Latinis Patribus videri multorum allatis sententiis approbant; non autem determinationem ad unum. Ac præ cæteris Augustinum ita sentire volunt: Quòd sola videlicet necessitas illa violenta, sub quâ arbitrium premitur atque cogitur, seu necessitas coactionis, libertati arbitrii adversetur; non autem determinationem ad unum. At rursùs iidem naturam etiam, et id quod naturale est, eidem opponi libertati statuunt. Atqui naturæ necessitas, et eorum, quæ naturaliter, id est, naturalibus et interioribus ex principiis fiunt, non est alia, quàm ad unum determinatio, eaque communis est tam necessitati simplici, quàm quæ absolutè violenta nominatur.

:

XIX. Quid autem ab omni sensu, et ratione magis alienum est, quàm cùm duo sint ex adverso invicem posita et pugnantia, naturale et violentum, cùmque horum utrumlibet nonnisi remotione alterius, ac negatione definiri possit; (est enim violentum id quod est contra naturam et inclinationem rei naturale id quod est secundùm rei inclinationem, nec est vioentum;) cùm hæc, inquam, duo contraria sint invicem ac specie diversa, quid absurdius quàm unum horum alteri adjungere, et sub eo tanquàm genere collocare? Etenim sæpè illud quod universè, et in genere libertati est oppositum, violentum coactumque nominant; idque multis, ut jam dixi, veterum Patrum ac theologorum auctoritatibus adstruunt: velut S.Thomæ, qui necessitatem duplicem distinguit, q. 22, de Verit. art. 5 in corp. : unam coactionis, quæ in volentem aullo modo cadere potest, alteram naturalis inclinationis; tum aliorum, ut Dionysii, Irenæi, Tertulliani, cœerorumque, quorum ex testimoniis id unum colligunt et ostentant, solam vim et coactionem, sive necessitatem coactionis libertati esse contrariam. Cur igitur naturam insuper, necessitatemque naturalem sub codem genere ponunt coactionis et violentiæ ? Ejusmodi est temeritas rationis expers, ait Gregorius Nazianzenus, et contra veritatem contendere, ut cùm in seipsos incurrant, nec intelligant tamen, neque pudore moveantur.

XX. Nam si ejus, quæ est opposita libero, necessitatis genus aliquod confici, designarique oportuit, tale esse debuit, cujus species ut invicem pugnantes, sic in eodem genere convenientes essent. At illi genus istud ipsum necessitatem esse volunt cogentem ac violentam, et hoc passim repetunt et inculcant, necessitatem, quæ ab antiquis libertati contraria ponitur, nihil esse nisi vim et coactionem. Porrò sub hoc genere duas complectuntur species: alteram quæ est natura, et quidquid naturaliter fit, ut nutriri, crescere, dormire, vivere animam alteram quæ neque natura est, neque naturale quippiam; sed vis illata naturæ qualis esse potest, si quis vinciatur ant protrudatur, ac præ

ceps dejiciatur, tum eadem illa vis, quæ voluntatem cogeret, si cogi posset: Hæc, inquit Augustinus, necessitas (quæ universè libertati contraria est, eamque perimit) valdè generalis est, et sub eâ naturales omnes impetus comprehendit, qui non possunt volendo impediri. In quo absurdum illud et absonum, quod diximus, apparet, ut, cùm naturali violentum sit contrarium, utrumque tamen sub eodem comprehendatur genere violenti. Quod perinde fit ac si quis virtutem et vitium sub uno vitii genere contineri dicat, aut sub albi genere nigrum et album. Sanè nisi cæci penitùs essent, atque amore partium suarum, et odio contrariarum ebrii, nihil tam animadverterent, quàm si quid commune ac generale statuendum sit, quod libertati opponatur ex adverso, id esse in quod ambæ contrariæ species conveniunt; nec aliud quàm quod voluntatem uno ac determinato aliquo definit, et eligendi arbitrium ac potestatem adimit : quandoquidem electio nonnisi duobus saltem inter se comparatis, oppositisque potest fieri. Ita genus aliquod haberent, quod et libertati opponerent, et in naturale ac violentum partiri possent: quibus commune istud est libertati frenos injicere, et ad unum arctare ac determinare, alterius asciscendi potestate subtractà.

XXI. Licet autem hic animadvertere quàm parùm et sibi concors, et antiquis Patribus sit novus dogmatistes, dùm sub necessitatis violente genere eam collocat, quæ naturalis dicitur, tom. 3, lib. 6, c. 6, idque auctoribus ait Patribus facere, qui necessitatem libertati contrariam vim et coactionem intelligunt. Atqui plerique Patrum necessitatem, necnon violentiam, et coactionem segregant ab co quod naturâ fit, ejusque lege determinatum est. Ut cùm Arianis argumentan tibus, Filium, si non voluntate productus est à Patre, necessitate, id est, vi et invito Patre esse natum ; respondent neque voluntate, id est liberè, neque necessitate, aut coactione esse genitum, sed mediâ quâdam et excellenti ratione, hoc est, naturâ. Ita Athanasius, Basilius, Epiphanius, Gregorius Nyssenus, Cyrillus Alexandrinus, Didymus, Ambrosius, Augustinus et alii, quos, tom. 2, lib. 6, c. 8, §14 et seq., commemo. ravimus, cùm eam quæstionem explicaremus, utrùm Pater voluntate Filium genuerit. Ex quibus constat, id quod naturaliter fit, neque liberè fieri, neque violentâ necessitate et coactione, ac tertium quoddam esse genus et utrique oppositum. Cujus oppositionis ratio nulla fingi potest alia, nisi quòd idem et uno definitum ac determinatum est, ex quo libertati ex adverso respondet, et non fit contra naturæ inclinationem, quà ratione violento contrarium est, quocum habet communem determinationem.

Præter hoc verò, eâdem ex disputatione colligimus voluntatem et voluntarium absolutè sumpta plerùmque pro libero accipi, non autem pro eo quod spontaneum dicitur. Etenim cùm illud in controversiâ poncbatur, utrùm Filius voluntate Patris produceretur, non quamcumque voluntatem vel Ariani asseverantes, vel negantes intelligebant Catholici. Sed utrique liberam, quâ creaturæ res è nihilo proferuntur, quæ nimirùm

pro Conditoris arbitrio fieri, vel non fieri possunt. Quod adversùs novi dogmatis vindicem retinendum est me moriâ. Sæpè enim hâc in voce calumniatur, et voluntarium pro eo sumit quod tantummodò spontaneum

est.

Credo neminem fore, qui hanc nostram disputationem legerit, quin totum illud de libertatis naturâ Calvini, Buceri, ac novorum dogmatistarum commentum pro falso ac ridiculo deinceps explodendum censcat. Quod multò magis facturos esse confido, postquàm illud idem minutatim, ac per partes labefactatum, exarmatumque viderint, interclusis omnibus, quibus utcumque fulcitur, rationis auctoritatisque præsidiis. Quod in sequentibus Deo benè adjuvante præstabimus.

CAPUT IV.

De Calvini et aliorum hæreticorum, eorumque, qui illis suffragantur, effugio et cavillatione, qui necessitatem, cujus expers liberum arbitrium Scripturæ ac Patres esse prædicant, solam interpretantur esse coactionem et violentiam; non autem necessitatem simplicem, quæ voluntatem uno aliquo circumscribit. Adversùs quɔs primò liberi arbitrii natura et proprietas exponitur, è S. Thomâ et aliquot Patribus. Eamdem illam opinionem à S. Thomâ hæreticam judicari. Falsò ab illis infamari communem sententiam, et philosophicam vocari, tanquàm christianæ oppositam, cùm sit una et eadem.

I. Expositam antecedenti capite necessitatis opposite libertati fabulam antequàm refutare aggredior, necesse est paululùm illa percurrere quæ de voluntate ac libero arbitrio exposita sunt in quarto libro de Deo, cùm de ejus voluntate ac libertate acturi, cjus naturam et rationem aperuimus ex Aristotele, cæterisque philosophis, necnon christianis theologis, ac quid distet id quod exceto vocant, id est, voluntarium, sive spontaneum, ab eo quod est пpoxipetizò», explicavimus. Quæ quidem minimè hoc loco repetam. Verùm quia communem de liberi arbitrii et libertatis naturâ sensum humano inditum generi, ac non tam disciplinâ collectum aliquâ, quàm naturæ luce cognitum, criminari solent qui illam sectam persequuntur; ac philosophicam appellare libertatis definitionem illam, quæ ex indifferenti, et ad neutrum determinato statu voluntatis, ac velut suspenso petitur, ante omnia, quod facillimum est, hanc propulsabo calumniam, ostendamque nihil ex Aristotele ac Peripateticis aliis, etiam gentilibus, de voluntatis humanæ libertate à nobis allatum fuisse; aut ab receptæ, communisque patronis afferri sententiæ, quod non christiani theologi, antiqui pariter ac recentiores, Græci, Latinique adamussim secuti sint. Cujus dicti mei testes non alios proferam, quàm quos illi ipsi novitatis fautores suæ habere se putant, ac nominatim percensent. Quales inprimis commemorandi sunt illi qui ex instituto ac professo de voluntate liberâ, deque electione ac cæteris còdem spectantibus, accuratèque scripserunt; non qui injectas obiter sententias alieni

operis et argumenti tractationibus adsperserunt. Quanquàm nec istos præteribo. Sed à prioribus ordiar, et inter alios Aquinatem illum theologiæ magistrum ac principem referam, sanctissimum virum ac doctissimum Thomam, cujus variis ex operibus veram ac germanam informabo libertatis notionem; et eorum omnium, quæ vel ei connexa, vel planè contraria sunt, ut quàm bellè novis theologis cum illius decretis conveniat, prudens lector observet.

II. Liberum arbitrium partim idem est ac voluntas, partim ab eâ distinguitur, ut S. Thomas in primâ parte Summa theologicæ quæst. 83, docol. Etenim ambo illa nomina vel dúa, id est, vim et facultatem significant, sive, ut vulgò nominant, agendi potentiam, vel actionem ipsam. Nam et voluntas sæpè pro actu sumitur, quam volitionem scholæ nuncupant, et sæpiùs volendi facultatem exprimit. Et liberum itidem arbitrium aliàs naturale principium eligendi significat, aliàs verò actionem ipsam, quam electionem vocant. Tametsi frequentiùs electionis vox usurpari pro actione solet, liberum arbitrium pro ejus principio. Jam si potentiam spectes, una est eademque, quam et voluntatem, et liberum arbitrium dicimus, ut idem S. Thomas asseverat, ibid. art. 3 et 4. Sed actiones discrepant. Nam alia est, quæ voluntas simpliciter dicitur, alia est electio, quæ eidem convenit voluntati, non præcisè ut voluntas est; sed ut libera est, et arbitrium liberum dicitur. Ut enim intelligendi vis duplicem habet actionem, unam, quse intellectio propriè, vel intellectus vocatur, et est rei simplex acceptio, vel apprehensio, ait S. Thomas in corp., art. 4, unde intelligi dicuntur propriè principia, quæ sine collatione per seipsa cognoscuntur; alteram quæ ratio, vel ratiocinatio nuncupatur, quæ ex rerum inter se comparatione rem aliam colligit, sive ex uno in cognitionem alterius devenit, atque ideò propriè conclusionis est, quæ ex principiis deducitur; sic in volendi facultate inest simplex appetitio, quæ voluntas, aut velle propriè dicitur, quæque ad finem pertinet. Inest et electio, quâ unum propter alterum expetitur, et ea propriè dicitur illorum esse, quæ propter finem adhibentur, et media propterea nominantur. Ergo eadem volendi facultas, ut est simplex appetitio rei, voluntas, sive volitio dicitur, et actio ipsa, velle; ut autem liberè agit, et liberum arbitrium est, ejus actio propria cst electio. Sic enim doctor idem art. 3, in corp. Pro‹prium, inquit, liberi est electio: Ex hoc enim liberi arbitrii esse dicimur, quòd possumus unum reci‹ pere alio recusato, quod est eligere. Et ideò natu<ram liberi arbitrii ex electione considerare oportet. › Hùc refer quod Philippus, abbas Bone Spei, in primà epistolà scribit: Velle, inquit, est voluntatis; velle bonum, vel malum, hoc erat libertatis.

III. Rursus idem S. Thomas in Quæstionibus dispu tatis, quæstione 22 de Voluntate Dei, in articulo 5, duo in volendi facultate considerari ait: alterum quod est natura, alterum quod voluntas est. Etenim voluntas quædam est natura, quoniam appetitus est convenientis sibi boni. At hoc modo necessariò bonum appe

til, sive ultimum finem, qui est beatitudo. Ideò, inquit, quod voluntas de necessitate vult, quasi naturali inclinatione in ipsum determinata, est finis ultimus, ut beatitudo. Jam ut voluntas est, sive liberum arbitrium, et alia præter ultimum finem appetit, non de necessitate determinatur naturali inclinatione, sed proprià dispositione, absque necessitate; quam necessitatem mox à coactione discernit. Item in quæstione 24, quæ est de libero arbitrio, articulo 6, liberum arbitrium ex quorumdam sententiâ distinctam ait esse facultatem à voluntate et ratione, ipse autem unam et eamdem esse censet cum voluntate, sed eatenùs quâ ad unum aliquem actum ejus ordinatur qui est eligere. Et in libro primo contra Gentiles, capite 88: Liberum, inquit, arbitrium dicitur respectu eorum quæ non necessitate quis vult, sed propriâ sponte. Unde in nobis liberum arbitrium est respectu ejus quod volumus currere, vel ambulare; et paulò post, ex Aristotele in 3 Eth. c. 7, voluntatem esse finis, electionem eorum quæ ad finem sunt. Cæterùm de necessitate et coactione, et quatenùs ad voluntatem utraque comparatur, sic idem ille statuit. Inprimis necessarium, quod contingenti opponitur, et est ad unum determinatum, à coacto vel violento distinguit: Neces

sarium id esse dicitur, ait S. Thomas q. 22 de Vol. • Dei, art. 6, in concl., quod est immutabiliter determinatum ad unum. Violentum autem secundùm philosophum in tertio Ethicorum, art. 5, in concl., est cujus principium est extra, nihil conferente vim passo, sicut si lapis sursùm projiciatur. Ex quibus duobus, primum in voluntate inesse potest, eadem ut actio voluntaria sit ac necessaria. Cùm enim naturale id sit, quod naturæ inclinationi consentaneum est, et voluntas ipsa quædam natura sit, ut ex codem S. Thomâ paulò ante diximus, voluntarium id erit, in quod voluntas inclinat. Contra verò, quoniam coactu, sive violentum illud est, cujus externum est principium, et ad quod non inclinatur id quod patitur, consequens est nullum voluntarium posse esse violentum. Ita S. Thomas in articulo illo quinto quæstionis 22 de Voluntate Dei. Tum in 2 secundæ q. 6, art. 4, duplicem voluntatis actionem esse dicit, alteram, quam nullo interposito ipsamet elicit, qui actus elicitus vocatur, ut est velle; alteram, quæ imperatur à volunta facultati alteri, ut cùm ambulamus, aut loquimur, et actus imperatus nominatur. Quod igitur ad prioris generis actiones attinet, cogi omninò non potest. Et hujus est, inquit, ratio, quia actus voluntatis nihil aliud est, quàm inclinatio quædam procedens ab interiori principio cognoscente, quod autem est coactum, vel violentum, est ab exteriori principio. Unde contra rationem ipsius actús voluntatis est, quòd sit coactus vel violentus. >

IV. Jam quatenùs necessarius voluntatis actus esse queat, declarat idem in articulo quinto et sexto quæstionis illius 22 de Voluntate Dei. Ubi ad id duntaxat necessariò moveri asserit, ad quod naturali inclinatione determinatur, art. 6. Hoc autem solus est ultimus finis, id est, beatitudo. Ad alia verò, non de ne

cessitate determinatur naturali inclinatione, sed propriâ dispositione absque necessitate, art. 5. Hic necessitas agitur illa, quæ cum naturali inclinatione consistit, et à violento et coacto discrepat. Et hanc ipsam necessitatem ab iis voluntatis actionibus rejicit, quæ circa media versantur, in quibus videlicet est electio, cui non minùs necessitas est opposita, quàm coactio. Ergo voluntas, ait art. 6, de necessitate appetit ‹ finem ultimum, ut non possit ipsum non appetere. Sed non de necessitate appetit aliquid eorum quæ ‹ sunt ad finem. De quâ necessitate paulò post agens, eam libertati voluntatis adversari dicit : « Cùm ‹ autem voluntas, inquit, dicatur libera in quantum ‹ necessitatem non habet, libertas voluntatis in tribus considerabitur, scilicet quantum ad actum, in ‹ quantum potest velle, et quantum ad objectum, in quantum potest velle hoc, vel illud, et ejus ‹ oppositum, et quantum ad ordinem finis, in quantum potest velle bonum, vel malum. ›

[ocr errors]

Hinc apparet voluntatem hominis dupliciter spectari, primùm ut est naturalis appetitus, ac voluntas simpliciter dicitur; secundò ut est libertas, vel libera voluntas, aut liberum arbitrium. Nam et Augustinus libro 5 contra Julianum, qui ab Agathone papâ citatur in Epistola ad Constantinum Pogonatum in synodo 6, actione 4, tom. 5 Concil., voluntatem ait esse naturam: Motus, inquit, animi quid est, nisi <motus naturæ? Animus enim sine dubitatione natura est. Proinde voluntas motus est naturæ, quoniam motus est animi. Ac priori ratione, quâ natura est, illius actio est velle, posteriori est eligere. Rursùs quâ naturalis est appetitus, sola huic opposita est violentia, potestque necessariò aliquid velle, non tamen cogi, ne divinâ quidem virtute, potest. Quatenùs verò libera est, et arbitrium liberum, huic propriè ac proximè necessitas opponitur. Ut enim Socrati et cuivis individuo rationali, tam sensûs expers, quàm ratione carens contrarium est; sed prius, secundùm genus, et, ut philosophi loquuntur, genericum gradum opponitur; posterius secundùm speciem, aut specificum gradum, specificamque differentiam. Sic libertati, arbitrioque libero, quatenùs naturalis est appetitus et inclinatio, contraria primùm est violentia, quæ inclinationi repugnat. Quod etiam in brutis evenit, quorum appetitus ut cum necessitate conjunctus est, ita violentiæ et coactionis est inimicus. At si voluntas eadem hominis, quâ hominis est propria, consideratur, et ut liberum arbitrium dicitur, neces sitati est adversa. Est enim libera, in quantum necessi tatem non habet, ait idem S. Thomas.

Ad hæc in Summa theologica parte alterâ prioris partis, quæst. 10, articulo 4, Deum asserit ad captum se causarum inferiorum et naturam accommodare. Quia igitur voluntas est activum principium, non determinatum ad unum, sed indifferenter se habens ad multa, sic Deus ipsam movet, quod non ex necessitate ad unum determinat; sed remanet motus ejus contingens, et non necessarius, nisi in iis ad quæ naturaliter movetur. Non video quid

adversùs hoc hiscere nova possit opinio. Nam necessitatem cjusmodi repugnare libero arbitrio, sive voluntati, quâ est libera, docet, quæ contingenti opponitur, non autem naturali illius inclinationi, ut sit violentia, vei coactio, tum libertatem indifferentiâ et ad neutrum determinatâ propensione metitur; quod nova illa doctrina tam inclementer allatrat.

V. Sed ut de sanctissimi doctoris ac theologorum magistri sententiâ nulla sit ampliùs dubitatio, tum ut illius auctoritate ad commenti sui patrocinium abuti novi omnes theologi desinant, qui necessitatem eam solam, quæ sit violenta, libero arbitrio adversari putant; unum postremò ejusdem locum proferam, in quo contrariam esse libero arbitrio, non solùm coactionem, sed etiam necessitatem, quæ ad unum aliquid voluntatem determinat, disertissimis verbis asserit, eosque, qui aliter sentiunt, hæreticos appellat. In quæstione scxtâ de mało, in quâ de humanâ electione disputat et inquirit, utrùm homo liberam electionem habeat, aut ex necessitate eligat, concludit sic: Respondeo dicendum, quod quidam posuerunt, quòd voluntas hominis ex necessitate movetur ad aliquid eligendum, nec tamen ponebant quod voluntas cogeretur. Non enim omne necessarium est ⚫ violentum, sed solùm id cujus principium est extra, unde et motus naturales inveniuntur aliqui necessarii, non tamen violenti; violentum enim repugnat naturali, sicut et voluntario, quia utriusque principium ⚫est intra; violenti autem principium est extra. Hæc autem opinio est hæretica; tollit enim rationem meriti et demeriti in humanis actibus. Non enim vide⚫tur esse meritorium, vel demeritorium, quod aliquis sic ex necessitate agit, quod vitare non possit. Est ‹ etiam annumeranda inter extraneas, philosophiæ opiniones, quia non solùm contrariatur fidei, sed subvertit omnia principia philosophiæ moralis. Si ⚫ enim non sit liberum aliquid in nobis, sed ex ne⚫cessitate movemur ad volendum, tollitur deliberatio, exhortatio, præceptum, et punitio, et laus, et vituperium, circa quæ moralis philosophia consistit. Hujusmodi autem opiniones, quæ destruunt prin⚫cipia alicujus partis philosophiæ, dicuntur positio

nes extraneæ. Sicut nihil moveri quod destruit < principia scientiæ naturalis. Ergo non solùm violentia, sed etiam necessitas quælibet liberum evertit arbitrium. Ergo illorum, contra quos agimus, opinio non philosophiæ tantùm, sed etiam catholicæ est adversa fidei et hæretica. Ergo frustra est quisquis indifferentem illum libertatis statum, philosophicam libertatem, tanquàm veræ et christiane contrariam, per calumniam appellat, cùm nulla philosophiæ contraria vera sit opinio, sed extranea, id est, falsa.

VI. Enimverò cur tantoperè philosophiam ac philosophicum illud nomen, quasi Gorgonis caput intentent, et veteri ac receptæ sententiæ de libertate ac libero arbitrio invidiam ex co comparent, quod in eam peripatecica vetus omnis cum hodiernâ scholâ conspiret; imò verò quod philosophi omnes ac mortales adeò universi hactenus in eamdem consenserint, equidem

rationem video nullara. Prorsùs enim de libertate ac voluntate liberâ hominis nihil ab Aristotele aut reliquis gentilibus philosophis est dictum, quod nor Christiani omnes amplexi sint, ac totidem verbis in sua scripta derivârint; tam illi quos propriè Patres et doctores catholica nominat et in honore habet Ecclesia, quàm qui subtile et contentiosum persecuti theologiæ genus, scholastici vulgò nuncupantur. Age enim proferantur illa de libero arbitrio philosophorum gentilium dogmata, quæ ab nostris, id est, Christianis, aliena esse novi theologi clamitant. Nullum esse demonstrabitur, quod non catholici omnes illi, quos dixi, peræquè comprobent, imò verò quod non tota ipsa, quanta est, christiani orbis Ecclesia, suâ, id est, conciliorum generalium voce et auctoritate confirmet. Postremò eadem illa docentem et usurpantem in Scripturis Deum audiant licet, si sincerum necdùm novis illis corruptum et illusum præstigiis animum ad ista conferre poterunt.

>

Sæpè id quidem multùmque prædicant: libertatis naturam ac rationem ab Aristotele ac philosophicis perperam intellectam atque expositam fuisse. Ut ‹ non immeritò magnoperè dolendum sit, ait quidam illorum, nonnullos ita humanis et plerumque falla cibus ratiocinationibus deditos esse, ut liberi arbitrii intelligentiam tutiùs ab Aristotele, et è gentili philosophia, quàm ex antiquae Ecclesiæ promptuariis, hauriendam esse arbitrentur. Tum verò: Desinat hic obstreperc, inquit paulò post, Aristotelica rhilosophia, quæ in istâ causâ cum Pelagio atque Juliano plenis buccis eam crepante, damnata est. Neque enim aliud est quid, quàm hæresis Pelagiana de gratiâ et libero arbitrio, quàm pura puta Aristotelica philosophia, sicut suis locis ostendimus. › Item Ex quo fit, ut nihil magis in hoc argumento de libero arbitrio suspectum esse debeat, quàm Aristotelica illa philosophia, cujus solius armis instructi Julianus et Pelagius libertatem humani arbitrii defenderunt. ›

VII. Hæc tam audacter, tantoque impetu orationis ac strepitu contorta contra philosophos, et eorum principem Aristotelem qui sola legerit, ac vera putet, quid ab illis, et hoc præsertim aliud exspectet, nisi detestandas et sacrilegas voces, meras hæreses et blasphemias, sententias denique tum Scripturæ divinæ, tum catholicæ fidei ac veritatis inimicas? Idem cùm nullum illorum de libero hominis arbitrio dictum, nullam ab iis factam litteram proferri videat, quam non christiani, catholicique nominis doctores omnes ac theologi et in usu frequenti habeant, et sacrorum librorum testimoniis approbent, dicam ampliùs, cui non contraria novorum istorum theologorum dogmata hærctica esse censeant; quid, ut illis æquissimus sit, aliud cogitet, nisi aut parùm attentos eos fuisse qui tam perspicuè absona et absurda non viderint; aut multùm simplices, qui se mortalibus omnibus solâ quod vellent auctoritate ac voce suâ probaturos esse confiderent? Quid enim? Itane contempsisse illos ætatis hujus ingenia, aut judicia

non reformidåsse; ut vel neminem esse crederent, qui quid doceret Aristoteles, quid antiqui Patres et Ecclesiæ magistri, scisset unquàm, et ambo inter se conferre posset; vel, si quod est consentaneum de hoc illorum facto pronuntiatum esset, id despicerent, ac pro nihilo putarent? Sed ut conquerendo rem exacerbare desinam, etsi non satis dolenter, pro eo ac meretur, dici ista potest: tamen ut convicti perspicuitate veritatis et evidentiâ obtrectare melioribus, et obluctari desinant agendum Aristotelis et philosophiæ flagitia illa quæ sint audiamus.

VIII. Est autem unum hoc et præcipuum, in quod tota vis adversariorum et impetus incurrit, quodque præsertim ut hæreticum ac Pelagianum criminari solent, quòd libertatis arbitriique liberi naturam in eo ponit Aristoteles, ut indifferens sit ad utrumlibet duorum eligendum, nec uno aliquo definita ac determinata sit, aut ad unum quippiam amplectendum necessariò constricta, sed ut in potestate illius sit utrùm mauit optare. Hæc enim est, Aristoteleæ summa doctrinæ in tertio Ethicorum Nicomacheorum libro cap. 5 tradita, ubi πpoxipes, id est, electionem, quæ idem est ac liberum arbitrium, eorum dicit esse, quæ sunt in nostrâ potestate; hoc est, cùm in nostrâ voluntate situm est, ut agat, vel non agat; ut velit, aut nolit. Atque ibidem cap. 5, Tò éxovio, quod est spontaneum, violento esse contrarium asserit.

Item, cap. 4, voluntatem propriè esse finis: electionem eorum esse quæ sunt ad finem. Hoc caput est Aristotelici dogmatis de liberâ hominis voluntate, quod à tertio Nicomachæorum, et magnorum Moralium primo, supra est expositum à nobis, adjunctis et aliorum ejusdem sectæ et illius interpretum sententiis, quæ ad eumdem omnes scopum referuntur. Hanc igitur liberi arbitrii definitionem, tanquàm hæreticam Pelagianamque libere patroni necessitatis incusare solent.

Atqui nihil horum est, quod non Patres omnes ac theologi iisdem verbis et sententiis expresserint, et ad explicandam liberi naturam arbitrii prorsùs adhibuerint. Nullus hic de gratià et ope divinâ sermo esse debet: quem neque scivit, neque naturali solà luce adjutus scire potuit Aristoteles. De libertatis naturâ et proprietate tantùm agitur, eoque statu, quem à primâ creatione insitum et nativum habet; qui nullis sceleribus obrui obliterarique potest; propter quem, etiam post peccatum, in Adamo integram voluntatis mansisse libertatem cùm divinæ litteræ ac Patres, tum ex amborum auctoritate Tridentina synodus cum anathematis sanctione decrevit. Quod Tridentinæ synodi scitum primo à me commemoratum capite, quam vim habeat adversus hæreticam novitatem paulò post videro, certè illud evidens est, nihil tam esse contrarium alteri, quàm ambo ista sunt invicem; nunc quod instat, quodque jam exorsi sumus, agamus potiùs.

IX. Itaque sepositis, uti dixi, gratiæ adjumentis ac præsidiis, quæ ad arbitrii liberi naturam adeò non pertinent, ut supra naturam, id est, supernaturalia esse dicantur; nihii de libertate voluntatis arbitrioque

isto libero scriptum, editum, constitutum ab Aristotele ac Peripateticis aio philosophos, quod non verbis totidem ac sententiis usurpârint Christiani Patres omnes, cùm de hâc re verba fecerunt. Hoc si verum est, ut est profectò verissimum: viditne sol, post natos homines confidentiam, ne quid mihi atrocius excidat, isti similem? Ausumne esse quemquam id tanquàm hæreticum Pelagianumque damnare, quod antiqui Scriptores omnes hactenùs excepto nullo docuerunt? Age enim, ut pauca delibem ex iis quæ in sequentibus capitibus pleniùs exequar: num Pelagianus fuit, aut hæreticus Aquinas ille Thomas; aut quid de libero arbitrio in catholicâ esset professione nescivit? Quis hoc vel suspicari audeat? Sed nec integrum sibi nova opinio reliquit, ut ab hujus auctoritate discederet : quem sententiæ suæ fautorem affert ac vindicem. Quid igitur de arbitrii liberi statu et naturâ proditum est ab Aristotele, quod ex hoc ille non transtulit, ac non ejus, ut solet, verbis explicavit? Ostendi supra hoc ipso capite, quid de libero arbitrio variis in locis S. Thomas docuerit. Ecquid horum omnium, quæ ex illo sunt allata, non Aristoteleum est? cùm quidem istum ipsum nominatim citat auctorem, ejusque verbis liberi arbitrii naturam proprietatemque declarat. Voluntatem esse finis; electionem eorum quæ sunt ad finem, docet Aristoteles in tertio Ethicorum. Idem ct S. Thomas in primâ parte, quæstione 83, articulo 3 et 4, ex isto ipso Ethicorum libro defendit : necnon in primo contra Gentes, capite 88, et passim alibi. Rursùs liberum arbitrium in iis tantummodò versari dicit Aristoteles, quæ juris ac potestatis nostræ sunt, ut ea scilicet facere vel non faccre, velle aut nolle possimus; tum verò electionem propriam esse liberi actionem arbitrii; quæ nonnisi inter plura, consistere potest, ad quæ libera, et nulli necessariò sit addicta voluntas hominis. Quæ ratio non id excludit solùm quod violentum sed etiam quod necessarium est, ac determinatum uno aliquo. Idipsum et S. Thomas dicit sæpiùs ac non dicit tantùm; sed eorum qui contradicunt opinionem hæreticam pronuntiat. Vide quæstionem illius 6 de Malo; cujus verba paulò ante descripsi, et quid de novâ opinione statuas, indicem accipe. Ejusdemmodi, ne longum faciam, reliqua sunt, quæ ex antecedentibus resumi possunt, et itidem, ut hìc fecimus, inter sese comparari.

X. Quid reliqui porrò qui de liberi arbitrii naturâ ‹ per se et ex instituto scripserunt? Nemo illorum fuit, qui non Aristotelis penè etiam ipsa verba describeret. Sic Nemesius in lib. de Naturâ hominis. cap. 29,30,31, 32, 33, 34, 39, ubi toûαútežovcíov, id est, libertatis ac liberi arbitrii nostri propriam ait esse τὴν βουλὴ» et προαί per, hoc est, consultationem et electionem; utramque porrò non in iis versari, quæ necessaria sunt et uno aliquo determinata, sed quæ sunt contingentia, ets quæ facere aut non facere, velle aut nolle possumus. Vide præ cæteris caput 34, ubi de necessitate agit et consultatione; quem locum postea proponemus

Sic Joannes Damascenus tam in libro 2 de Fide or thodoxà cap. 24, 25 et seq., ubi Nemesii, ut pleri,

« VorigeDoorgaan »