Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

explicari non potest, quin ritè expeditur sub unico principio summè bono; quod ut faciliùs intelligatur, animadvertendum est, malum triplex distingui, naturæ scilicet, pœnæ et culpa. Malum naturæ non est in se verè malum, sed minor perfectio, imperfectio relativa aliquis juxta nostram opinionem defectus, ex eo quòd illius ratio et utilitas nos lateant: malum pœnæ est dolor et afflictio judicis, auctoritate in criminis vindictam inflicta: malum culpæ est peccatum, crimen et defectio à lege Dei, quâ homo coràm Deo fit

reus.

Atqui hæ tres malorum species, qui sub duobus Manichæorum principiis inexplicabiles sunt, intelliguntur sub unico principio eoque summè perfecto; etenim ut hæc intelligantur, sufficit quòd hæc certa sint: 1° creaturam esse ex aliquâ parte essentialiter deficientem; 2° quòd frustatim et per partes mundus non debeat in præsenti quæstione sumi et considerari; 3" quòd Deus nihil creaturæ suæ debeat præter naturæ proprietates et appendices; 4° quòd unicum principium sit liberum, nec teneatur unum attributum præ cæteris manifestare exteriùs quantùm potest; 5° quòd intelligatur à mente ita sapientissimum, ut neque agat nisi ex æquitatis lege, neque agendi motivum mens teneatur assequi: atqui hæc quinque certa sunt, et his positis jam clara et manifesta est cujuscumque mali origo.

1o Creatura est ex aliquâ parte essentialiter deficiens; est quippe finita et limitata: sed quâ parte finitur et limitatur, ex illâ deficit; ergo, aut nulla potuit esse usquàm creatura, aut aliquis potuit ac debuit esse in rerum naturâ defectus : et certè aut non potest dari nisi unica species creaturæ, eaque infinita in summo creaturæ genere (si tamcn possibile sit actu existens tale genus), aut necessariò admitti debent creaturæ aliæ aliis minùs perfectæ, aliæ aliis plus deficientes: atqui primum absonum est et verè in se repugnat; ergo defectus naturales aliqui sunt agnoscendi. Jam verò si unicum principium non tenetur unum arcere defectum, non est potior ratio cur non possit duos vel tres defectus permittere, potiùs quàm unum, quia uno posito salvâ illius naturâ, tota ratio defectuum desumitur ex illius voluntate et mero beneplacito; ergo et malum naturæ debuit existere, et gradus diversi in ilo malo figi ac determinari non possunt.

2° Mundus in presenti quæstione non est per singulas considerandus partes, sed velut totum quoddam ex variis ac diversis resultans partibus, quarum diversitas graduataque perfectio totum ornat et perficit. Ratio est quia minor perfectio unius partis, illiusq e apparens defectus, potest esse ornatus, pulchritudo et perfectio totius: sicut in machinâ etsi optimâ, singulæ illius partes non sunt æquè terctes, tersæ et delicatiùs elaboratæ, sed nonnullæ sunt rudes, impolitæ, quarum superficies primam offendit oculorum aciem, dùm ad totum atque machine scopum non attenditur : ita et in mundo; orbis quippe machinæ instar se habet, cujus omnes et singulæ partes invicem subordinatæ ad eumdem tendunt ac ordinatæ sunt

finem; ergo nemo potest adversùs ens unicum summė bonum arguere, nisi priùs existimet se fuisse assecutum non solùm finem generalem mundi, sed etiam singulas functiones quas in ordine ad illum finem, singulæ orbis partes obire debent et exequi; alioqui enim temerariè judicaret, damnaretque forsan quod rectum ct maximè utile foret: atqui nemo est qui audeat asserere se fuisse assecutum singula munia et officia ad quæ destinatæ fuerunt singula mundi partes, præsertim cùm tantus sit earum numerus, adeò diversa illarum relatio tum ad orbem et totum ipsum: unde quod ex unâ parte inutile aut noxium videtur, valdè utile est ex aliâ ac saluberrimum; quod, cùm in se consideratur, imperfectum est, illud totum perficit et partis juxtâ positæ sensibilem magis efficit pulchritudinem et perfectionem; ergo mala naturæ facilè intelliguntur possibilia et existentia sub unico principio summė perfecto.

3° Deus creaturæ suæ nihil debet præter naturæ proprietates et appendices: as est clara et manifesta, creatura quippe nihil ultra à Deo exigere potest, nihil ultra ipsi concedere tenetur Deus vi suæ æquitatis, cùm ex bonitate largiatur illi existentiam; ergo, si creaturæ tribuat naturæ proprietates et vim propositum assequendi finem, nullus superest querelæ locus, nulla ampliùs occurrere potest difficultas: sed ex illo principio quanta adversùs Manichæos fluant nemo non videt: 1° de malis naturæ vix occurrit objectio; cuncta enim suis essentialibus gaudent proprietatibus; quòd si æquè perfecta non sint, quantùm in suo genere possint perfici, Deus non tenetur ipsis concedere uberiorem hanc perfectionem, nec legum sapienter institutarum seriem interturbare ut imperfectioni obviaret, quia provisor est generalis: hinc intelligitur cur sint, v. g., homines gibbosi, claudi, cæci, etc.; 2° dolor et infirmitas naturæ spontè fluunt ex illo principio; unde etiamsi nullum præcessisset peccatum, homo his pœnæ malis subjici potuisset, quodque nunc est legitimæ exercitium vindictæ, mera foret naturæ non indebita appendix et sequela; 3° si peccaret creatura defectu virium, justè forsan de Deo conquereretur, sed cùm viribus non careat ad vitandum peccatum et ad sublimiorem assequendum finem, sibi imputet si æterna meretur supplicia, rectèque explicatur quomodò sub Deo bono malum culpæ sit possibile exis

tens.

4°. Unicum principium est liberum, nec tenetur unum attributum præ cæteris exteriùs manifestare quantùm potest: prima pars hic'supponitur certa, alibique demonstratur, quia unicum illud principium cùm/sit summum ab aliis entibus necessitari non potest, nee etiam à semetipso, sibi quippe prorsùs sufficit, ac proinde nullâ ratione intrinsecâ cogi potest ad agendum; secunda quoque pars certa est et fluit ex priori: etenim attributum quod exigeret absolutam manifestationem, postularet quoque absolutè manifestari: ergo, si agere non tenetur Deus, nec tenetur ad agendum hoc potiùs quàm illo modo. Et certè 1° attributorum collectio non exigit actionem; ergo nec illius actionis re

gula esse potest: equidem Deus agens attributa negare et contradicere nequit, sed aliud est ea negare et aliud ea plus minùsve manifestare: si exigerent hanc potiùs quàm illam manifestationem, jam actionem inter et non actionem, actionem hanc inter et illam non ampliùs liber intelligeretur Deus, sed determinationem et modum agendi præscriberent attributa; 2° nullum est peculiare attributum præ cæteris exigens manifestari quantùm fieri potest: singulorum enim æqualia sunt jura; nec potior ratio est cur bonitas, v. g., aut sapientia præ æquitate et omnipotentiâ exigerent in mundo lucidioribus descriLi characteribus; ergo Deus liber est, nec tenetur unum attributum præ cæteris manifestare quantùm potest.

Atqui tamen tota Manichæorum difficultas exinde sumitur, quòd unum præ cæteris non manifestatur attributum quantùm illud manifestari potest: ex malis naturæ arguunt non elucere sapientiam; disputant de manifestatione justitiæ et æquitatis ex malis pœnæ ; tandem inquirunt semitas et characteres bonitatis et sanctitatis insidiosam adhibendo malorum culpæ facem. Verùm hominibus querulosis breviter respondetur, hacce malorum enumeratione probari forsan hæc attributa non manifestari quantùm possent, sed illâ malorum recensione non evinci, nec positivè probari hæc negata fuisse in productione mundi attributa, præsertim cùm sapientiæ, æquitatis et bonitatis semitæ in orbe radiis solaribus fulgeant clariores.

5 Unicum illud principium est sapientissimum, ita ut non agat nisi ex æquitatis lege, nec mens teneatur motivum actionis illius assequi: primum certum est, et fluit ex naturâ entis necessarii ac summè intelligentis; secundum in eâdem fundatur ideâ; nec dubitandum est, inquit S. Aug. Enchir. c. 95, Deum facere benè, etiam sinendo fieri quæcumque fiunt malè. Non enim hoc nisi justo judicio sinit; et profectò bonum est, omne quod justum est. Ratio à priori est, quia ens summè perfectum nec ignorantià, nec præcipitatione, nec passione errare potest aut ad agendum determinari; ac proinde non subest causis injustarum actionum; tertium tandem constat ex naturâ entis infiniti et ex limitibus ac finitudine mentis nostræ: dùm enim hæc attenduntur, manifestum est mentem humanam cunctas veritates suo non pervadere contuitu; unde mens infinita pluribus potest duci motivis quæ nos latent; ergo, si motiva hæc non assequimur, non idcircò carpendæ sunt actiones quarum rationes ignoramus, sed potiùs ex perspectâ entis infiniti naturâ debemus inferre legitima illarum esse motiva actionum hic enim, si usquàm, valet axioma: Non sunt neganda clara, quia quædam sunt obscura quæ mente capi non possunt: unde S. Aug. in Ps. 148: Si intrares fortè in officinam fabri ferrarii, non auderes reprehendere folles, incudes, malleos ; et da imperitum hominem nescientem quid quare sit, et omnia reprchendit. Sed si non habeat peritiam artificis, et habeat saltem considerationem hominis, quid sibi dicit? non sine causâ folles hoc loco positi sunt, artifex novit quare, etsi ego non novi : in officinâ non audet vituperare fabrum, et audet in hoc mundo reprehendere Deum. Porrò hùc recurrunt omnia Manichæorum ra

TH. VII.

tiocinia, ut contendant nullam dari et esse rationem mali permittendi in ente infinito, quia mens humana nullum percipit motivum quo innitatur hæc permissio. Sed hæc duo longissimè distant: nullum percipio motivum quo ductus possit Deus malum permittere, et nullum est nec potest esse motivum; secundum ex primo inferre non licet, ac proinde non sufficit ipsis exigere rationes à nobis quibus divina regitur Sapientia, sed insuper requiritur ut demonstrent nullam posse esse summæ huic Sapientiæ rationem mali permittendi; atqui istud probare nequeunt, nisi constet ipsis se fuisse assecutos fines omnes quos intendere potest, vias cunctas quibus ad fines singulos tendere valet infinita hæc Sapientia, quod sanè mentis humanæ captum superat; ergo omnibus suis ratiociniis Baylius non adstruit permissionem mali Deo repugnare, multòque minùs evincit duo existere principia.

IV. Quod hucusque ratione probavimus, evincere quoque juvat auctoritate SS. Augustini et Thomæ : S. Augustinus, qui primùm Manichæorum partes sectatus fuerat, eos deinceps victricibus debellavit armis ; innumeri sunt textus quibus catholicam firmat doctrinam paucos seligimus: 1° docet creaturas omnes esse à Deo, alias aliis perfectiores, 1. 11 de Civ. Deic. 22: A terrenis usque ad cœlestia, et à visibilibus usque ad invisibilia, sunt aliis bonis alia bona meliora; ad hoc inæqualia, ut essent omnia. Deus autem ita est artifex magnus in magnis, ut minor non sit in parvis; quæ parva non suâ granditate, nam nulla est, sed artificis sapientiâ metienda sunt. 2° Tradit quòd minores perfectiones et defectus ipsi sint de ordine pulchritudinis universi, 1. Imperf. de Genes. ad litt. c. 5: Tenebras à Deo, inquit, ordinatas intelligimus cùm dicitur: Et divisit Deus inter lucem et tenebras, ne vel ipsæ privationes non haberent ordinem suum Deo cuncta regente atque administrante sicut in cantando interpositiones silentiorum certis moderatisque intervallis, quamvis vocum privationes sint, benè tamen ordinantur ab iis qui cantare sciunt, et suavitati universæ cantilenæ aliquid conferunt; et umbræ in picturis eminentiora quæque distinguunt, ac non specie, sed ordine placent...; ita et Deo faciente pulchra sunt singula, et ipso ordinante pulchra sunt omnia. 3° Concludit omnia esse à Deo aut faciente aut ordinante; Enchir. cap. 1: Creata sunt omnia nec summè, nec æqualiter, nec immutabiliter bona, sed tamen bona etiam singula; simul verò universa valdè bona, quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo, in quâ etiam illud quod malum dicitur, benè ordinatum et loco suo positum, eminentiùs commendat bona, ut magis placeant et laudabiliora sint, dùm comparantur malis. 4° Hane doctrinam illustrat exemplis music, picturæ, officina fabriferrarii, pavimenti vermiculati, sermonis, etc. Unde infert quòd nihil in mundo culpabile est, 1. 1 de Ord. c. 1: Sed in mente imperitorum duntaxat ac minùs cruditorum hominum, qui universam rerum coaptationem atque concentum imbecillâ mente considerare et complecti non valentes, si quid cos offenderit, quia suæ cogitation: magnum est, magnam putant rebus inhærere fœditatem. 5" Consequenter docet quòd ad rectum judicium nʊn

debeant attendi partes sola, sed totum, 1. de verå Relig. c. 4: Ita ordinari omnia officiis et finibus suis in pulchritudinem universitatis, ut quod fœdum et vitiosum apparet in parte, si cum toto consideremus, plurimùm placeat, et pulchrum ac perfectum rectè judicetur. 6° Summam docet libertatem Dei respectu actionum ad extra, l. 18 contra Faustum: Potuit, sed noluit; et hoc melius est quod voluit. Quærenti cur Deus egerit, respondet, quia voluit; addit stultum esse aliquid ulteriùs inquirere, cùm nulla sit causa voluntatis divinæ : nihil enim eà prius est aut majus, sed ipsa prima est et summa omnium causa. Compescat ergo se humana te-. meritas, et id quod non est, non quærat. 7° Rationem reddit illius summæ libertatis, quia agendo Deus nullum sibi inquirit bonum: Egit, inquit l. 11 de Civ. Dei c. 21, ut à Deo bono bona opera fierent; et 1. de Genes. ad litt. c. 5: Inest Deo benignitas summa, et sancta et justa, et quidem non ex indigentiâ, sed ex beneficentiâ veniens amor in opera sua. Unde aiebat Epist. 138: Nihil Deus jubet quod sibi prosit, sed illi cui jubet. 8° Tandem totus est ut probet peccatum esse à solà creaturâ Deo permittente, ita tamen ut ex divinâ ordinatione peccatum illud vergat in bonum, 1. 11 de Civ. Dei c. 17: Deus sicut naturarum bonarum optimus creator est, ita malarum voluntatum justissimus ordinator; ut cùm illæ malè utuntur naturis bonis, ipse benè utatur etiam voluntatibus malis; et c. 18: Neque enim Deus ullum, non dico angelorum, sed vel hominum crearet, quem malum futurum esse præscissel, nisi pariter nôsset quibus eos bonorum usibus commodaret, atque ita ordinem seculorum tanquàm pulcherrimum carmen ex quibusdam quasi antithetis honestaret. Hinc Enchir. c. 11: Deus omnipotens............., cùm summè bonus sit, nullo modo sineret mali esse aliquid in operibus suis, nisi usque adeò esset omnipotens et bonus ut benè faceret et de malo.

Hæc sunt S. Augustini principia, quibus probat malum posse esse sub ente unico summè bono. Deus est liber ad agendum, auctor cujuslibet boni, mali ordinator, ita ut cedat in bonum et pulchritudinem universi; ergo in mundo reprehendi non potest supremi artificis sapientia, nisi ab iis qui universam rerum coaptationem mente non valentes comprehenderc, audent Deum arguere, cùm tamen in officinâ fabrum arguere non auderent.

Sancto Thomæ non alia est methodus, alia non fuêre principia; ea cursìm hìc attingimus, cùm jugiter revocanda sint et explananda in subsequentibus quæstionibus. Docet 1o Deum non velle alia à se, nisi propter finem qui est sua bonitas, 1 p., q. 19, a. 2, ad 2. 2° Art. 3, in corp.: Cùm bonitas Dei sit erfecta, et esse possit sine aliis ; cùm nihil ei perfectionis ex aliis accrescat, sequitur quòd alia à se eum velle non sit necessarium. Unde 3o, q. 20, a. 3, in corp., ait: Necesse est dicere quòd quædam Deus aliis magis amat, quia amor illius est causa bonitatis rerum. 4° Q. 44, a. 4, ad 1: Deus solus est maximè liberalis, quia non agit propter suam utilitatem, sed solùm propter suam bonitatem. 5° Si melius importet modum ex parte facientis, Deus non potest facere meliùs quàm sicut facit, quia non potest facere

[ocr errors]

ex majori sapientiâ et bonitate; si autem importet modum ex parte facti, sic potest facere melius, quia potest dare rebus à se factis meliorem modum essendi, q. 25, a. 6, ad 1. 6° Q. 49, a. 2: Forma quam principaliter Deus intendit in rebus creatis, est bonum ordinis universi. Ordo autem universi requirit quòd quædam sint, quæ deficere possint et interdùm deficiant; et a. 3: Judicium de bonitate alicujus rei non est accipiendum secundùm ordinem ad aliquid particulare, sed secundùm se ipsum, et secundùm ordinem ad totum universum, in quo quæli. bet res suum locum ordinatissimè tenet. Tandem 1 p., q. 22, a. 2, ad 2 : Dicendum quòd aliter de eo est qui habet curam alicujus particularis, et de provisore universali, quia provisor particularis excludit defectum ab es quod ejus curæ subditur, quantùm potest; sed provisor universalis permittit aliquem defectum in aliquo particulari accidere, ne impediatur bonum totius : unde corruptiones et defectus in rebus naturalibus dicuntur esse contra naturam particularem; sed tamen sunt de intentione naturæ universalis in quantum defectus unius cedit in bonum alterius, vel etiam totius universi; nam corruptio unius est generatio alterius per quam species conservatur. Cùm igitur Deus sit universalis provisor totius entis, ad ipsius providentiam pertinet ut permitiat quosdam defectus esse in aliquibus particularibus rebus, ne impediatur bonum universi perfectum : si enim omnia mala impedirentur, multa bona deessent universo: non enim esset vita leonis, si non esset occisio animalium, nec esset patientia martyrum, si non esset persecutio tyrannorum. Unde dicit August. in Enchir.: Deus omnipo

tens nullo modo sineret malum aliquod esse in operibus ‹ suis, nisi usque adeò esset omnipotens et bonus ut benè faceret etiam de malo.

Hæc qui seriò perpendere voluerit, statim apprehendet quàm fundata sit doctoris Angelici doctrina, quæ ad hæc capita revocari debet: 1° Non alius est Deo agendi finis præter bonitatem propriam; 2° hæc bonitas nullam illi imponit agendi necessitatem; 3° cùm agit non propriam quærit utilitatem, sed operum; 4° liber ergo est in amore quo ea prosequitur, et alia aliis plus diligit; 5° potuit igitur ea facere meliora; 6° hinc fit quòd tota ratio agendi est facientis voluntas; 7° quod principaliter intendit est potiùs ordo ac pul chritudo universi; 8° ordo ille exigit minores perfectiones et defectus in entibus quibusdam particularibus; 9° non potuit meliùs ordinari mundus, si attendatur ad bonitatem et sapientiam quæ sunt operatæ ; at si attendatur ad opus productum, potuit esse melius, et in illo bonitas et sapientia potuêre suos vividiùs describere characteres; 10° ut rectè judicetur de bonitate operum Dei, non solùm debent considerari in se, aut comparatè ad aliqua particularia, sed attendendum est ad totum et universum orbem; 11° cùm pulchritudo totius sit principalis Dei finis, inde scquitur quòd defectum ex aliquibus partibus arcere non teneatur, sed tantùm illum ordinare eoque uti ad perfectionem universi, quia perfectio unius ex alterius oritur imperfectione; 12° quod ex cæteris resultat, Deus potest permittere peccatum et malum, nec hæc permissio crimen

dici debet, nisi probetur illum ex peccato nullum educere bonum.

Ergo patet hanc fuisse SS. Augustini et Thomæ mentem sub unico principio summè bono posse dari malum, et illorum principia eò tendunt, ut ostendant permissionem mali non repugnare Deo, quin et illud existere nequit nisi in hypothesi unici principii infinitè perfecti, ac proinde ruunt omnes ratiocinationes.

Dices 1: Auctor veteris legis pugnat cum novæ legis auctore amborum quippè leges sunt opposite; vetus tota terroris, illius præcepta non bona, Ezech. 20; illius auctor, Isai. 45, creans malum; unde et Amos 3 legitur: Si erit malum in civitate quod Dominus non fecerit; ergo admittenda sunt duo principia. Respondeo Nego antecedens; ad probationem dico utramque differre legem et ad invicem opponi, non ut bono malum, sed velut veritati umbram et imperfectum perfecto; terror dominabatur in veteri lege, quia parcior erat amoris motus pro genio populi; sed et in novo testamento dominante amore dantur timoris angores. Præcepta antiqui fœderis dicuntur non bona, quia et cæremoniis obruebant Judæos, nec per se justitiam, quæ vera bonitas est, conferebant. Tandem malum cujus auctor appellatur Deus, malum est pœnæ et vindictæ, ab æquissimâ descendens justitiâ, quod proinde bonum est. Cæterùm, ut tradit Apostolus, infirma erant et egena veteris Testamenti elementa, unde fuerunt propter inutilitatem reprobata; quin et præcepta per accidens mala erant, dùm lege ostendente peccatum ardentior erat cupiditas, nec poterat per semetipsam interna ministrare auxilia lex vetus à Moyse tradita, quia gratia per Christum facta est.

Dices 2o : Tol sunt admittenda summa rerum prin⚫cipia, quot sunt effectus qui ab uno eodemque principio fluere nequeunt; atqui duplicis generis sunt effectus qui non possunt fluere ab uno eodemque principio, bonum scilicet et malum; ergo duo sunt rerum principia. Respondeo 1° hancce difficultatem non novam esse, cùm sit antiquioris occasio erroris; quos enim velut primos deorum cultores exhibent elapsa retrò secula, Ægyptios dico et Persas, eos duplex certum est coluisse principium, boni unum, alterum mali. Qui autem cum orbe exordium sumpsit error, ad nostra usque perseveravit tempora; quæque initio erant substantialia et concreta principia hæc postremò abstracta ac metaphysica defenduntur; atque Diris et Tryphonis in locum sufficiuntur charitas et cupiditas. Scilicet sic homo instructus est, ut cùm peccare ipsum delectet, peccati tamen alium à se quærat auctorem, dùm curiosiùs mali scrutatur originem, non intima cordis interrogat, non passionum æstuantium attendit motus, nor naturam mutabilem et deficientem expendit, sed aversis à fonte mali oculis, eos in ens necessarium, et hoc ipso summè perfectum, convertit, ut in erroribus excusationem prætendat, fatalisque velo necessitatis blanda cooperiat vitia.

Porrò ex antiquitate et duratione illius erroris duo resultant: 1° In explicandâ origine mali aliquid inesse difficultatis, quod mens humana clarè solvere nequit;

alioqui enim jugiter occurrenti difficultati clara aliquando veritas illuxisset, præsertim cùm tot sublimiora ingenia in extricando nodo allaboraverint; injustè ergo recentiores Manichæorum patroni à nobis præsenti in quæstione claram efflagitant solutionem; hic enim aliquid sit necessum est, quod humanæ mentis captum superet, nempe quâ ratione ductus, quo innixus motivo, Deus sinat esse peccatum et malum. Cæterùm in scrutandâ mali causâ hominibus accidit, quod et in inquisitione plurium diversi generis causarum; hoc enim scimus res esse et existere; verùm causas earum, earumque existendi modum vix intelligimus. Nihil igitur mirum si, ubi exponendæ sunt sapientiæ Dei viæ, hæreat humana ratio, hùcque recurrit axioma: Non sunt neganda clara, quia quædam sunt obscura quæ mente capi non possunt. Etenim certum est mentem humanam esse finitam, ac proinde aliquam veritatem cam fugere; certum est Deum esse sapientissimum, et consequenter motiva suarum actionum æquitatis regulis esse consona; certum est quòd si quæ veritas humanam latet mentem, hæc inter cæteras prima esse debet, quâ ratione, quo motivo ducatur inter agendum divina et infinita Sapientia, quia Deus res cunctas, cunctosque carum respectus clarè noscit antequàm ad actionem se accingat, nos autem vix unum aut alterum in rebus respectum attingimus; ergo motiva habere potest Deus, quæ nobis sunt impervia, nec viæ illius viæ nostræ sunt.

2° Quod ex antiquitate et duratione erroris duorum principiorum fluit, est hominem, si rectè ratiocinetur, ab unici principii sententiâ non posse recedere. Etenim non recens excogitata est difficultas de origine mali; hanc norunt philosophi gentiles, hanc solvere tentârunt celebriores inter christianos doctores; omnes autem existimârunt difficultatem hanc non ex naturâ rei nasci, sed ex finitudine et limitibus mentis humanæ, nullus ex his tali difficultate motus adduci potuit ut doctrinam duplicis entis summi amplecteretur, constanter duo rejecerunt principia, quia origo mali nihil adstruit, sed solam impugnaret Dei existentiam, si in rei veritate, et non apparenter tantùm, aliquid difficultatis et negotii facesseret. Igitur à tantorum virorum semitis recedere non debemus, nostram cum illis ignorantiam nostrosque limites fateri non erubescamus, firmiter veritati cognitæ adhærentes.

Respondeo 2° Nego majorem propositionem. Ut enim probetur duorum existentia summorum principiorum, non sufficit ostendere, duplicis generis essc effectus qui nequeunt ab unico principio fluere; sed insuper requiritur ut evincatur tales esse illos effcctus, ut nequeant produci nisi ab aliquo summo rerum principio, aut si ab aliquâ secundariå et dependente causâ alteruter illorum effectuum produci potest, demonstrandum est summum principium non posse huic causæ dependenti permittere productionem illius effectûs, atque teneri absolutè impedire ne talis effectus existat in rerum naturâ : namque si unum ex his duobus non probatur, manifestum est rejici posse duo summa principia, ct admitti duplicis generis effectus

qui nequeant ab uno summo principio fluere : dabitur quippè effectus principii summi, et ex alterâ parte erit effectus causæ secundæ et dependentis; ergo ex duplici effectu illo non statim concludere licet duplicis existentiam principii.

espondeo 3°: Nego majorem tanquàm de falso supponente: supponit enim posse dari duplicis generis effectus sub duplici summo rerum principio, quod repugnat. Namque hæc principia cum summa sint, æqualibus militare valent viribus, ac consequenter si necessariò agant et ex naturæ impetu, neutrum vincet, neutrum vincetur, utrumque meris hærebit in conatibus; neutrius ergo erit effectus. Si autem liberè agant, ccdantque mutuò de juribus suis, jam nulla superest difficultas; ubi enim constat principium summè bonum posse malum permittere, evanescit objectio; unde tali ratiocinatione non probatur duplex esse principium, sed illà per cuniculos impetitur Dei existentia, lataque ad atheismum panditur via.

Respondeo 4° Distinguo min. Duplicis generis sunt effectus qui non possunt fluere ab uno eodemque principio singulos producente, concedo; aut producente aut permittente, nego. Scilicet alii sunt effectus qui producuntur à summo principio, nempe quæcumque bona sunt; alii sunt qui causam summè bonam excludunt, et nequeunt esse nisi à causâ finitâ, mutabili et deficiente: ii autem non sunt à summè bono principio producente, sed duntaxat permittit ut causa mutabilis deficiat à bono; hujus generis sunt mala; ergo diversi effectus rectè intelliguntur sub unico principio summè bono.

Et certè malum triplex: naturæ, pœnæ et culpæ; sed illud triplex malum intelligitur sub unico principio : 1° malum naturæ: nam illius duplex species, nempe naturarum diversæ perfectiones, cùm aliæ sint aliis perfectiores, et intra eamdem speciem individuorum in partibus integrantibus defectus sed primum demonstratur necessarium, aut non possunt dari nisi unius specici crcaturæ, quod absonum est; quin et hæc species repugnaret quoque, quia quâvis donaretur perfectione, perfectior adhuc esse posset: creatura quippè in infinitum perfici potest. Eodem modo evincitur secundum naturæ malum: aut enim solis essentiæ perfectionibus tenetur Deus largiendis, dùm individua producit; aut summè perfecta producere debet individua quæque, ac consequenter nullius potest esse auctor; singula enim in infinitum sunt perfectibilia.

Deinde malum naturæ ex sapienter pro ordine tojus orbis institutis legibus plerùmque oritur; hinc fit quandoque ut entia particularia aliquos experiantur defectus, interturbatâ scilicet serie combinatione harum legum à causis secundis liberis. Sed sapiens legislator ordinem ritè institutum nec tenetur, nec debet immutare, ex eo quòd quidam privati nihil merentes de tali legum serie aliquod excipiunt damnum: ergo, etc. Insuper, ut diximus, malum naturæ particularibus entibus proprium est, cùm bonum sit universi, ac proinde non est absolutè et universaliter malum, imò verò inter bona recensendum est; ergo non re

pugnat malum naturæ sub unico principio summè bono. 2o. Malum pœnæ æquè possibile est. Etenim si sumatur velut naturæ dolor et afflictio, demonstratur illius possibilitas, quatenùs fluit ex naturæ partibus, quarum est appendix et consectarium : namque Deus, quia bonus est, non tenetur perficere creaturas ultra earum naturam, neque eas à pullulantibus è fundo naturæ defectibus immunes præstare: porrò è naturâ oriuntur dolor, infirmitas, mors, etc. Ubi duæ uniuntur substantiæ, spiritalis et materialis, ibi cupiditas et pugna ubi materia, ac liquidorum solidorumve mixtio, ibi futuræ sunt alteratio et destructio, id est, morbi et mors; ergo malum quod poenæ dicitur sub unico principio verè possibile est. Si autem sumatur ut est in præsenti rerum ordine, et velut pœna peccati, quis nescit legitimum esse et optimum vindicis justitiæ et æquitatis exercitium? His adde, quòd rectè hæc tolerando mala, viam homo sibi pandit ad gloriam, celestemque coronam sibi parat; ergo sub Deo bono possibile verè est malum pœnæ.

3o. Idem quoque dicendum de malo culpæ : potuit quippè Deus rationali concedere creaturæ libertatem, quæ magna est et optima perfectio non tenetur impedire illius libertatis abusum, potuitque creaturam suo permittere defectui; quo enim jure exigere posset homo ut à Deo subtraheretur peccato? nonne illi sufficit admoneri de vitandâ culpâ, vires habere quibus sectari virtutes valeat, mercedem aut pœnam pro gestorum ratione exspectare? nonne si, his positus in circumstantiis, nihilominùs peccat, legitimè punitur, præsertim Deo peccatoribus utente ad justorum perfectionem? Ergo nihil obstat quominùs summè bonum principium permittat malum culpæ.

Denique illud potest esse sub unico principio summè bono, quod illius nullum negat attributum, quo posito cuncta Dei attributa elucent, cùm nullum teneatur manifestare quantùm potest: atqui ita se habet mali cujuscumque permissio et existentia. Scilicet Deus non creato mundo, suâ potitur felicitate, suis attributis, sibi sufficit, ante creationem infinitè potens est, et sanctus, et bonus, et justus, et sapiens; ergo creatio nihil ipsi addit, quo indigeat; ac proinde nullum est attributum quod manifestare teneatur quantùm potest; quin et illud repugnat, cùm attributum quodlibet sit infinitum; manifestatio autem illius per creaturas quæ finitæ sunt, non potest esse nisi finita. Sed si creatio divinam non immutat felicitatem, sufficit Omnipotenti ut in creaturarum productione nullum neget attributum, eâque plùs minùs se manifestet ad nutum : atqui creaturas producendo et permittendo malum, nullum negat attributum, quin singula corum manifestat non negat omnipotentiam, quia ita permittit ut impedire posset; non sapientiam, quia rationes habet permissionis illius; non bonitatem, quia permissio hæc non destruit bona concessa; non justitiam, quia nihil creaturæ debet præter essentiam et vim propositum attingendi finem; non denique sanctitatem, cùm immunis sit à peccato, eoque in bonum utatur; ergo nullum negat attributum : imò posità

« VorigeDoorgaan »