Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

posterum et pinguem, si contingat evadere, hoc est, innoxiam beatamque destinat vitam. Possum ergo, quod pluribus verbis, pluribus etiam voluminibus philosophi docere conantur, ipse breviter tibi mihique præcipere, ut tales esse sani perseveremus, quales nos futuros profitemur infirmi. Vale.

[ocr errors][merged small][merged small]

In an agreeable and elegant letter, he gives an account of the origin and source of the Clitumnus.

C. PLIN. ROMANO SUO, S.

VIDISTINE aliquando Clitumnum1 fontem? Si nondum (et puto nondum: alioqui narrâsses mihi), vide; quem ego (pœnitet tarditatis) proximè vidi. Modicus collis assurgit, antiqua cupresso2 nemorosus et opacus. Hunc subter fons exit, et exprimitur pluribus venis, sed imparibus; eluctatusque facit gurgitem, qui lato gremio patescit purus et vitreus, ut numerare jactas stipes et

1 Clitumnum.-Give an account of this river, stating its modern name, and the ancient and modern names of the country in which it rises, and what is the fable attached to its waters. Quote the lines, from the second Georgic, in which Virgil speaks of this river.

2 Cupresso.-Some editions have cupressu. Virgil (Æneid. III. 64) has cupresso.

3 Eluctatus - an elegant word, representing the struggling of the water in its course: so laborat in Horace, Od. II. 2. 11.

-obliquo laborat Lympha fugax trepidare rivo.

5

[blocks in formation]

relucentes calculos possis. Inde non loci devexitate, sed ipsa sui copia et quasi pondere, impellitur. Fons adhuc, et jam amplissimum flumen atque etiam navium patiens; quas, obvias quoque et contrario nisu in diversa tendentes, transmittit et perfert: adeò validus, ut illa, qua properat ipse, quamquam per solum planum, remis non adjuvetur. Idem ægerrimè remis contisque superetur adversus. Jucundum utrumque per jocum ludumque fluitantibus, ut flexerint cursum', laborem otio, otium labore variare. Ripa fraxino multa, multa populo vestiuntur: : quas perspicuus amnis, velut mersas, viridi imagine adnumerat. Rigor aquæ certaverit nivibus; nec color cedit. Adjacet templum, priscum et religioStat Clitumnus ipse, amictus ornatusque prætexta. Præsens 10 numen, atque etiam fatidicum, indicant sortes". Sparsa sunt circà sacella complura, totidemque dei: sua cuique veneratio, suum nomen; quibusdam verò etiam fontes. Nam præter illum, quasi parentem cæterorum, sunt minores capite discreti; sed Alumini miscentur 12, quod ponte transmittitur. Is terminus sacri profanique. In superiore parte13 navigare tantùm, infra etiam natare concessum1. Balineum Hispellates, quibus illum locum Divus Augustus dono dedit, publicè præbent, præbent et hospitium1. Nec desunt villæ, quæ secutæ fluminis amoenitatem, margini insistunt. In summa, nihil erit, ex quo non capias volupta

sum.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

13

[blocks in formation]

tem. Nam studebis quoque, et leges multa multorum omnibus columnis, omnibus parietibus inscripta, quibus fons ille deusque celebratur. Plura laudabis, nonnulla ridebis; quamquam tu verò, quæ tua 16 humanitas, nulla ridebis. Vale.

[blocks in formation]

He states to Trebonius Rufinus the circumstances under which Domitius Tullius had made his will, and the nature of that will. This letter will serve greatly to illustrate the domestic manners and relations of the Romans at this period.

C. PLIN. RUFINO SUO, S.

FALSUM est nimirum, quod creditur vulgo, testamenta hominum speculum esse morum, quum Domitius Tullus longe melior appparuerit morte, quam vita'. Nam, quum se captandum2 præbuisset, reliquit filiam hæredem, quæ illi cum fratre communis3, quia genitam fratre adoptaverat. Prosequutus est nepotes plurimis jucundissimisque legatis; prosequutus etiam pronepotem. In summa, omnia pietate1 plenissima; ac tantò magis, quoniam inexspectata sunt. Ergo varii tota civitate sermones; alii fictum, ingratum, immemorem loquuntur,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

seque ipsos, dum insectantur illum, turpissimis confessionibus produnt, ut qui de patre, avo, proavo, quasi de orbo, querantur: alii contrà hoc ipsum laudibus ferunt, quòd sit frustratus improbas spes hominum; quos sic decipere, pro' moribus temporum, prudentia est. Addunt etiam, non fuisse ei liberum, alio testamento mori3; neque enim reliquisse opes filiæ, sed reddidisse, quibus auctus per filiam fuerat. Nam Curtilius Mancia, perosus generum suum Domitium Lucanum (frater est Tulli), sub ea conditione filiam ejus 1o, neptem suam, instituerat hæredem, si esset manu patris emissa". Emiserat pater, adoptaverat patruus 12: atque ita circumscripto 13 testamento, consors frater 14 in patris potestatem emancipatam filiam adoptionis fraude revocaverat, et quidem cum opibus amplissimis. Fuit alioqui fratribus illis quasi fato datum, ut divites fierent invitissimis, a quibus facti sunt. Quin etiam Domitius Afer 16, qui illos in

15

[blocks in formation]

10

[blocks in formation]

nomen assumpsit", reliquit testamentum ante octo et decem annos nuncupatum 18, adeoque postea improbatum sibi, ut patris eorum bona proscribenda curaverit. Mira illius asperitas, mira felicitas illorum: illius asperitas, qui numero civium excidit 19, quem socium etiam in liberis habuit: felicitas 20 horum, quibus successit in locum patris, qui patrem abstulerat. Sed hæc quoque hæreditas Afri, ut reliqua cum fratre quæsita, transmittenda erant filiæ fratris: a quo Tullus ex asse hæres 21 institutus, prælatusque filiæ fuerat, ut reconciliaretur22. Quo laudabilius testamentum est, quod pietas, fides, pudor, scripsit: in quo denique omnibus affinitatibus, pro cujusque officio, gratia relata est; relata et uxori. Accepit amœnissimas villas, accepit magnam pecuniam uxor optima et patientissima; ac tanto melius de viro merita, quanto magis est reprehensa, quòd nupsit. Nam mulier natalibus clara, moribus proba, ætate declivis, diu vidua, mater olim, parum decorè sequuta 23 matrimonium videbatur divitis senis, ita perditi morbo, ut esse tædio posset uxori, quam juvenis sanusque duxisset. Quippe omnibus membris extortus et fractus tantas opes solis oculis obibat24: ac ne in lectulo quidem, nisi ab aliis, movebaQuin etiam (fœdum miserandumque dictu) dentes

17 In nomen assumpsit― adopted.' See note 11.

18 Testamentum .... nuncupatum-a will pronounced vivâ voce.' For the etymon &c. see Facciolati.

19 Excidit-by his information, 'banished, from the rank of citizens, the very man whom he had as a partner even in children'; i. e. the very man whose children he had adopted.

20 Felicitas-Domitius Afer was overtaken by death before he could alter his will, which he evidently intended to have done.

21 Ex asse hæres.

[ocr errors]

See

[blocks in formation]
« VorigeDoorgaan »