Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Reverendi admodùm Patris JOANNIS SMIDTS, Sacra Theologia Licentiat, & Profefforis, ac Conventus Lovanienfis Ordinis Eremitarum fancti Patris Auguftini Prioris, &c.

Otas has & Scholia ab Eximio Patre Magiftro CHRISTIANO LUPO concinnata perlegi, in quibus nihil deprehenfum, quòd fidei bonifve moribus adverfetur. Quin potiùs folidè prorsùs ac nervosè Sacri Canones exponuntur, fugax rerumque Magiftra Antiquitas mirum in modum revocatur, atque Lectori fpe&tanda quadantenus exhibetur : Adeò ut hac in re nihil ultra defiderari videatur. Quamobrem ut illicò lucem afpiciant, omniumque terantur manibus, cenfeo digniffima.

Fr. JOANNES SMIDTS.

CENSURA ET

APPROBATIO

Admodum Reverendi ac Eximii Domini, D.NICOLAI DV BOIS,, Sacræ Theologiæ Profefforis Regii, Cathedralis Ecclefiæ Brugenfis Canonici,ac Librorum Cenforis Ordinarii, &c.

[ocr errors]

Tillimam, fiullus, in Sacrorum Conciliorum, Canonum, doƐtissima aècuratag, interpretatione præstitut operam Eximins Pater CHRISTIANUS LUPUS ex Ordine Divi Augustini, Sacra Theologia Doctor, Profeffor, & in Univerfitate Lovanienfi Sacra Facultatis Theologica Regens. Quapropter ab Amatoribus vera Theologia, quá sme prædictorum fcientia multis in praxi erroribus eft obnoxis, meritò legetur etiam hic Tomus. Et ut citiùs fiat, publica luci quamprimùm exponendum cenfeo. Dabam Lovanii, bâc 22. Augusti Anno 1672.

NICOLAUS DU BOIS, Librorum Cenfor.

C

SUMMA PRIVILEGII REGII.

Autum eft Regiæ Majeftatis Privilegio, ne quis intra Novennium citra Francisei Fopppens voluntatem imprimat, aut alibi impreffum in hafce Ditiones invehat Librum intitulatum, Synodorum Generalium ac Provincialium Decreta & Canones, Scholiis, Notis, ac Historicâ Actorum differtatione illuftrati per Fr. CHRISTIANUM LUPUM, Iprenfem, Ord. Eremit. S. Auguftini, Sacra Theologia in Lovan. Acad. Doct, ac Profefforem, &c. Sub pœnis in originali Diplomate contentis, dato Bruxellis, die 3. Novembris 1672.

& fignato

LOYENS

[blocks in formation]

PRIMA PRO OEMIALIS

DISSERTATIO,

De Latinorum Epifcoporum & Clericorum

R

continentia.

Oderici fatalis, Gothorum in Hifpania Regis, facinorofa libidines, Caroli Martelli Francorum Ducis ambitus, Merovingiorum ibidem Regum ignavia, Saracenorum ex Africa in Europam irruptio, & infœlicia noftrorum cum ipfis bella, caufarunt nobis Episcopos, Clericos, & Monachos pravos, pauperrimos', ad manuum labore quæritandum victum compulsos, Ecclefiaftici dogmatis ac moris ignaros, ipfosque tandem verterunt in flagitiofos milites, ac maritos facinorofos, atque ita dormientibus hominibus veniens inimicus homo fuperfeminavit in medio tritici Zizania, facrilega Sacerdotum conjugia, profeffam Regiæ ad Ecclefiafticas dignitates nominationis Simoniam, omnium Sacramentorum nundinationem, Regiam Antiftitum inveftituram, Laïcas Ecclefiafticarum Prefecturarum Commendas, maledi&tam Neophytorum ac puerorum hærefin, liberam Monachorum Apoftafiam, Bar

A

bari

baricam facrorum bonorum direptionem, privatorum bello-rum infaniam, armatas Epifcoporum atque Abbatum pugnas, aliasque fime lacrymis non memorandas fordes. Quin immò cunctum Chriftianitatis triticum ex omni fermè Europa inimicus evulfit. Apoftolica fancti Petri Sedes ipfum &confervavit dudum, ac fedulò replantavit. At ecce tandem fupervenerunt patrata in Formofum Pontificem fcandala, Francici Imperii eclipfis, Italorum Principum turbulenta ad regnandum libido, inhabilium Pontificum per ipfos intrufio, atque ita omnem humanam, medelam vulnera tranfcenderunt. Tantis Paganorum,Hæreticorum, & malorum Chriftianorum fordibus fœdata tunc fuit Ecclefia, ut peritura timeri potuerit, immò videri periisse. Misericordia Domini, quia non fumus confumpti: Nifi Dominus nobis reliquiffet femen, quafi Sodoma fuiffemus & Gomorrha. Ex optimo ifto femine prodierunt fan&tus Leo nonus, Victor fecundus, Stephanus decimus, Nicolaus fecundus, Alexander fecundus, Gregorius feptimus, Urbanus & Pafchalis fecundus, aliique fimilis zeli ac fanctimonia Pontifices, qui Apoftolica Patrum corda in filios reduxerunt. Nempe fundamentum Dei ftat, & tranfire non poteft hocce Domini de Romana Ecclefia verbum: Portæ inferi non prævalebunt adverfus eam. Pro fequentium Synodorum intellectu horum pleraque funt elucidanda.

CAPUT

CAPUT PRIMUM.

Exponitur antiqua Latinorum Epifcoporum & Clericorum
caftitas.

ATINA Ecclefia in fuis Epifcopis & Clericis femper æmu
lata eft Sanctos Apoftolos, de quibus in libro de Mono-
gamia Tertullianus: Petrum folum invenio maritum per C. 11.
focrum, cateros cùm maritos non invenio, aut padones intel-

ligam neceffe, aut continentes. Quare fancti Martyris Ignatii Epiftolam ad Ephefios, quæ Paulum adfirmat conjugatum, certum eft à quopiam effe interpolatam. Porrò Petrum Apoftolum, Domino adhærentem, ftatim uxoris ufui renuntiaffe, non eft dubitandum. Etenim hæc Doctrina, Volo omnes effe ficut meipfum, nequaquam fuit folius Pauli, fed & fancti Petri, quem Domino fcimus dixiffe: Ecce nos reliquimus omnia. Ea inter fuiffe & uxorem evincit Domini refponfum. Et Domino repudii licentiam exfcindenti repofuerunt omnes Apoftoli: Si ita eft caufa hominis cum uxore, non expedit nubere. Abfit illorum ullum fuiffe ex iftis, de quibus Dominus: Non omnes capiunt verbum hoc. Quin immò etiam Nicolaum Diaconum, impudicæ fectæ auctorem, uxorio operi dediffe nuntium, tradunt Clemens Alexandrinus, in Ecclefiaftica hiftoria Eufebius Cæfareenfis, ac in hæreticis fabulis Theodoretus. Mulieres, quas circumduxerunt quidam Apoftoli, fuiffe uxores errat laudatus Clemens, exindè opinans etiam Paulum fuiffe conjugatum. Fuiffe folius fidei forores ac difcipulas, impenfam ac fervitia præftantes Magiftris, veriffimè fcribunt Tertullianus, fan&tus Hieronymus, fanctus Joannes Chryfoftomus, laudatus Theodoretus, ac alii paffim.

Quæftio eft, an Apoftoli hocce fuum exemplum cunctis Epifcopis & Clericis fixerint in legem? Refpondeo non fixiffe in legem univerfalem. Etenim Apoftolicum de ordinandis Epifcopis ac Diaconis Canonem, Unius uxoris virum, in fecundo Sermone de beato Job exponens fanctus Joannes Chryfoftomus, dicit prædicati Evangelii tempore mundum fornicatoribus, & adulteris, nec non & fimultaneis polygamis fuiffe plenum, ad vocatos ex iftis fordibus dirigi laudatum Canonem, ac pergit: Dixit Apoftolus, UNIUS UXORIS VIRUM, non ea ratione, qua id nunc in Ecclefia obfervatur. Oportet enim prorsùs caftitate ornatum effe Sacerdotem. Et in decima Homilia fuper primam Epiftolam ad Timotheum: Non hoc veluti fanciens dicit Apoftolus, quafi non liceat abfque uxore Epifcopum fieri, fed ejus rei modum conftituens. Judæis

A 2

quippe

L.3.C.I.

Tom. 6.

« VorigeDoorgaan »