Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

fummum non Pontificem, fed Pompificem atque Pulpificem vocans, eumá infatuatione Lanfranci infatuatum, Concilium vanitatis adunasse blafphemans. Cur Papam dixerit Pulpificem, exponit marginalis ad Gregorii feptimi à Bennone Cardinale fcriptam vitam Scholiaftes: Berenga rius Pontificem Romanum non veritus est vocare Pulpificem, quod Pulpam, id eft, Carnem in Eucharistia effe definiert. Eft antiquiffima Hæreticorum atque Erronum audacia. Etenim ut in errore de exufflando Hæreticorum Baptifmo fanctum Cyprianum, adverfus fanctum Stephanum Papam in Apoftolica traditione fe fundantem, firmaret Firmilianus Cæfareenfis in Cappadocia Epifcopus, clamavit Romanam Ecclefiam in multis deviare ab Apoftolicis inftitutis, & hoc in puncto fanctos Petrum & Paulum à Stephano infamari. Quod ipfum adverfus Zephyrinum Pontificem blaterarunt Neftorii Magifter Artemon, Montanistæ, ac Tertullianus. Cum dogmate Apoftolicam quoque difciplinam clamarunt ab illo corruptam. Et à Romana Ecclefia, quod pervertere non poffet, fe manifefto fchifmate feparatura Eufebiana Arianorum fa&tio, in Philippo-Politano Conventiculo definiit ab ipfa, degradatum ab Orientali Synodo Athanafium reparante, effe violatum Evangelicum ac Apoftolicum Canonem, & Julium Pontificem, uti hujus prævaricationis auctorem, communione privavit. Ut à Melchiade datum in Donatum Cafænigræ Epifcopum, ac ejus factionem damnationis judicium evacuarent Donatifte, Marcellinum ac laudatum Melchiadem accufaverunt idololatricæ fub Diocletiano Thurificationis, Apoftolicam fucceffionem dixerunt Romæ exftinctam, ideoque & novum è fua communione illic ordinaverunt novæ originis Epifcopum, quem in nefcio qua fuburbana rupe latitantem Romanus populus per ironiam titulabat Epifcopum Rupitanum. Quâ in maledicentia adeò profecit ipforum Conftantinenfis Epifcopus Petilianus, ut Apoftolicam Romanæ Ecclefiæ Cathedram fuiffe ab ipfo appellatam Cathedram pestilentia, Lib. z. teftetur fanctus Auguftinus. Zozymum item cum fuo Clero Pontificem, quod priùs paternè ad meliora tentatum Coeleftium tandem damnaffet, maledicentiffimè de prævaricatione defamavit Julianus Pelagianifta, blaterans hinc à vindice Deo fuiffe immiffum Schifma Eulalianum. Plura funt hujus audaciæ exempla Sanctus Seleucus Amafenus Epifcopus, Helenoponti Metropolita, in fuæ Synodi de Chalcedonenfi Concilio & intrufo in Alexandrinam Cathedram Timotheo Æluroad Leonem Auguftum litteris dat rationem: Silucem cæci, & veritatem mendaces accufant, illi quidem propter cæcitatem vifus, illi verò quod corum error & malitia pariter arguantur, novimus quia omnes Hæretici

San

Cap 51.

fanitas Synodos, eorum malas feitas deftruentes, accusant. Sic enim Ariani Ep. 53& Eunomiani de Nicenis Patribus agunt, Macedoniani de congregatis in urbe Conftantinopolitana, Neftoriani Ephefia Synodo, Eutychianifta verò Pa tribus Chalcedone convenientibus adverfantur. Ita in fanctum Leonem ac Romanam Ecclefiam, quod ab ipfis præfertim damnatus, omnem fuæ maledicentiæ vim exeruit Berengarius. Et hanc ejus caninam facundiam omnes Sacramentarii Hæretici, etiam Lutherus & Calvinus, fuerunt infigniter imitati.

S. LEONIS N'ONI

TERTIUM CONCILIUM

ROMANUM.

Eptimam Leonis noni, Romanam tertiam, factam anno iftius fæculi quinquagefimo primo, Synodum laudat Hermannus Contractus: Post Pafcha Dominus Papa Leo Synodum Roma collegit, ubi inter cætera Gregorium Vercellenfem Epifcopum propter adulterium cum vidna quadam, Avunculi fui Sponfa admysum, & perjuria perpetrata, abfentem & nefcientem excommu nicavit, quem tamen non multo poft Romam venentem, fatisfa&tionem promittentem, officio reftituit. Voces, Officio restituit, evincunt excommunicationem hic fumi pro degradatione. Excommunicatio enim apud antiquos pro cujufvis communionis ablatione latiffimè fumitur: Et degra datio eft Clericalis communionis ablatio, abjectioque ad fortem Laïcalem. Porrò & adulterium & perjurium funt crimina, ob Laïcus Ecclefiam, Clericus gradum perdebat citra fpem reparationis. Quare tam feftina Gregorii reparatio oftendit avitæ difciplinæ rigorem tunc multum fuiffe laxatum. Hac in parte laxari coeperat à tempore fancti Gregorii Magni, fcribentis ad Januarium Sardorum Archiepifcopum: Qui post acceptum facrum Ordinem lapfus in peccatum carnis fuerit, sacro Ordine ita careat, ut ad Altaris Ministerium ulterius non accedat. Quin ejufmodi etiam lapfum poffe per poenitentiam reparari fcripfit ad SeEpir. 54. Cundinum Monachum. Quod ipfum in litteris ad Maffanum Epilco

L. 3 Epist. 26:

L. 7. Indict. 2.

quæ

Pum

pum fcribit fanctus Ifidorus Archiepifcopus Hifpalenfis. Quidam tamen Epiftolam hanc fictam, iftam affirmant adducti Refponfi intrusione vitiatam. Nec fine fundamentis. Contrarium enim Gregorius manifeftè fcribit in laudatis ad Januarium, aliifque ibidem litteris; & carne lapfum Cordubenfem Epifcopum nullo unquam tempore reparari poffe, fed in perpetua ufque ad mortem degradatione ac poenitentia continendum, difertè ad Helladium Epifcopum fcripfit laudatus Ifidorus. Quidquid fit, omnem poft Baptifma carne lapfum Apoftolicus per plura fæcula fervatus Canon fecit indifpenfabiliter irregularem.

Can. 10.

C. 32.

Gregorii lapfum fuiffe adulterium confirmat Synodus Trullana: Qui alteri defponfatam mulierem, eo adhuc vivo cui defponfa eft, in nuptiarum ducit focietatem, adulterii crimini fubjiciatur. Quem Canonem Romanis legi- Can. 98. bus in fpeciem adverfari advertit in novella ad Stylianum officiorum Magiftrum lege Imperator Leo fapiens: Romana enim lex tali matrimonio Leg. 74. cenfet diffolvi priora fponfalia, fačtamģ, priors sponso injuriam compensat lucro arrharum. Attamen Canoni Trullano confonat etiam Synodus Ancyrana: Defponfatas puellas, & poft ab aliis ad matrimonium raptas, placuit erui, & eis reddi, quibus ante fuerant defponfata, etiamfi à vaptoribus per attentati matrimonii confummationem vis illata conftiterit. Quod nem. pe adulterium fit, non matrimonium. Hunc Canonem de inito & confummato cum rapta & defponfata matrimonio lucidè exponit in Canonicis ad fanctum Amphilochium litteris magnus Bafilius. Et Himerio Tarraconenfi Archiepifcopo roganti, Si defponfatam alii puellam alter in matrimonium poffit accipere, refpondit Papa Siricius: Hoc ne fiat, modis omnibus inhibemus. Quia illa benedictio, quam nuptura Sacerdos imponit, apud fideles cujufdam Sacrilegi inftar eft, fiulla tranfgreffione violetur. Agit non de quibufcumque, fed de folis folemni Sacerdotis benedictione fancti- Ep. 1. c. ficatis fponfalibus, quæ funt matrimonium ratum. Et hâc etiam viâ 4. adductum Trullanum Canonem cum Romanis legibus conciliavit Leo fapiens, definiens Canonum cum legibus contrarietatem femper amovendam, ideoque legem de fimplicibus, Canonem intelligendum de benedictis fponfalibus. Quod enim connubialis Sacramenti rationem in hac benedictione fitam effe crediderit & Latina olim & Græca Ecclefia, poffit facilè demonftrari. Verùm Theodorus Balfamon affirmat Canonem ftatuere adverfus leges: Adverfum nonnullos ex legibus dicentes, quod fi quis alteri defponfam in matrimonium duxerit, non eft adulter, fed neque fornicator. Neque enim fornicationem admifit, quod cum ea legitimo matrimonio junctus eft. Neque verò adulterium perpetravit, quoniam non eft adbuc fub marito. Hoc ergo non admiffo, fancti Patres decreverunt, ut tan

Bbbb

quam

quam adulter condemnetur, qui ad nuptiarum focietatem accepit eam, qua eft alteri defponfa, utpote quod inter fponfos ofculum proceffit, & arrhe date funt pro contrahentium partium fecuritate. Nec fponfus aliam uxorem poteft aliter accipere, nifi legitimè prima fponfalia folverit. Commiffam cum aliena fponfa fornicationem addit ex Canonis fenfu omninò etiam effe adulterium. Et reverà eft flagitium fornicatione patenter maius, affine adulterio, ideoque fingularis malitia, & nova peccati fpecies. Antiqua Gothorum, Alemannorum, Bavarorum, ac aliorum Barbarorum Chriftianæ leges attentatum cum aliena fponfa conjugium fanciunt irri tum, & duriffimè caftigat. Burgundionum lex utrumque attentantem, tamquam verum adulterum, aut certè vero adulterio penitùs proximum, mandat gladio feriri.

Interim plures murmuraverunt adverfus iftum Trullanum Canonem, dicentes aliud effe fponfalia,aliud ratum matrimonium, adeò ut ex fponfo & fponfa ante matrimonium genitus fit illegitimus, & à Parentum hæreditate extraneus. Dixerunt per Canonem confundi, quæ Romana Refpublica & omnis fub cælo Ecclefia femper difcreverat. Et hinc Canonum dilector, Imperator Alexius Comnenus, murmurationem convertit in legem, fanciens deinceps nulla nifi cum folemni Sacerdotis benedictione, & in annis à Leone Philofopho ad nuptias requifitis fieri fponfalia, id eft, fponfalia effe idem cum matrimonio rato. Quidquid antea aut aliter fieret, civilem quempiam, fed nullo pacto fponfalium permifit effe contra&tum. Exftat novella hæc lex in jure Græco Romano, ipfamque ad juris communis appendicem appofuit Dionyfius Gothofredus. Et hinc Trullani Canonis ftatutum per hanc legem evafiffe planum & lucidum laudatus Teodorus Balsamon rectè advertit. Legem confirmavit Macharius ad duodecimi fæculi exordium Patriarcha Alexandrinus, de quo Orientale Alexandrinorum Patriarcharum Chronicon: Macharius Patriarcha plures abrogavit runs. Sponfalia cum orationibus & thure contrabebantur in domibus, ille verò decrevit fieri in Ecclefia tempore coronationis fponforum. Sponforum enim coronatio apud Græcos femper fuit proprius Character rati matrimonii. In Gregorii Vercellenfis Epifcopi caufa Leo nonus, aut ex Siricii Pontificis Refcripto, aut de imperfecto

adulterio eft locutus.

S. LEQ

S. LEONIS NONI

QUARTUM CONCILIUM

ROMANUM.

Ctavam tandem Leonis noni, quartam Romanam, anno iftius fæculi quinquagefimo fecundo factam Synodum laudat Sigebertus Gemblacenfis: Leo Papa Gerardum Leucorum fuprà fe quintum Epifcopum, fanctitate vita mirabilem, Synodo habita per Apoftolicam auctoritatem, decrevit in numero Sanctorum Confefforum in Ecclefia folemniter habendum. Sanctus hic Gerardus fuit natione Colonienfis. Porrò defunctos juftos in fanctorum Canonem, feu Ecclefiafticas tabulas folemniter referre, feu canonizare, eft antiquiffima Ecclefiæ confuetudo, habens exemplum ab Apoftolo in Epiftola ad Hebræos, ubi varios antiqui temporis juftos adducit, definiens per donatam fibi in JESUM Chriftum venturum fidem placuiffe Deo, factofque hæredes divinæ per eundem mediatorem repromiffionis. Et de Lucilla, opulenta & factiofa muliere, matre aut faltem obftetrice Donatiftici Schifmatis, fcribit in libris adverfus ejufdem Primatem Parmenianum fanctus Optatus Epifcopus Milevitanus: Cum cor- Lib. 1. reptionem Archidiaconi (eciliani ferre non poffet, que ante fpiritualem cibum & potum os nefcio cujus Martyris, fitamen Martyris, libare dicebatur, & cum præponeret os nefcio cujus hominis mortui, etfi Martyris, fed necdum vindicati, correpta cum confufione irata receffit. Ad quæ verba rectè commentatur Gabriel Albafpinæus Epifcopus Aurelianenfis : Vindicatum Martyrem Optatus vocat, qui declaratus fit communi Piorum fententiâ in eam fummam dignitatem, relatus jam inter cœli indigetes. Duo igitur in Lucilla Cecilianus arguit. Primò, quod nefcio quem defunctum ex proprio judicio affereret Martyrem, ejufque offa uti facras reliquias coleret. Secundò,quod cujufpiam ex ipfo offis ofculum fumenda Euchariftiæ præmitteret, atque ita iftud huic quafi præferret. Et hinc de Donatiftis in libro de Sectis habet Conftantinus Harmenopulus: Donatifte quoddam os manu tenentes, idipfum priùs exofculabantur, atque ita Sacramenta percipiebant. Et in fuis ad fexagefimum primum Carthaginenfem

Bbbb 2

Ca

« VorigeDoorgaan »