Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

per symmetriam universi, quæ portiones corporum connaturalium ex necessitate quadam temperat et terminat. Minime vero standum iis quæ ab astronomis de veris magnitudinibus astrorum tradita sunt (licet videatur esse res magnæ et accuratæ subtilitatis) satis licenter et incaute; sed exquirendæ (si quæ se ostendunt) probationes magis fidæ et sinceræ. Magnitudo vero et distantia astrorum se invicem indicant ex rationibus opticis ; quæ tamen et ipsæ excuti debent. Ista autem de vera magnitudine astrorum quæstio numero duodecima est; sequitur quæstio altera de figura, An astra sint globi? hoc est, coacervationes materiæ in figura solida rotunda. Videntur autem ad apparentiam tres se ostendere figuræ astrorum, globosa et crinita, ut sol; globosa et angulata, ut stellæ (crines vero et anguli ad aspectum tantum referuntur, forma globosa tantum ad substantiam); globosa simpliciter, ut luna. Neque enim conspicitur stella oblonga, aut triangularis, aut quadrata, aut alterius figuræ. Atque secundum naturam videtur ut massæ rerum majores, ad conservationem sui et veriorem unionem, se congregent in globos. Decima-quarta quæstio pertinet ad distantiam; Quæ sit vera distantia alicujus stellæ in profundo cœli? Nam distantiæ planetarum, tam ad invicem quam cum stellis fixis laterales sive per ambitum cœli, reguntur a motibus earum. Quemadmodum autem superius de magnitudine astrorum diximus, si exacta magnitudo et plane mensurata haberi non possit, utendum esse magnitudine comparata, idem de distantiis præcipimus; ut si exacte capi distantia non possit, exem

pli gratia a terra ad Saturnum, vel ad Jovem, tamen ponatur in certo Saturnum esse Jove sublimiorem. Neque enim systema cœli quoad interius, scilicet ordo planetarum quoad altitudines, omnino sine controversia est, neque quæ nunc obtinuerunt, olim credita sunt. Atque etiam adhuc lis pendet de Mercurio et Venere, utra sit sublimior. Inveniuntur autem distantiæ aut ex parallaxibus, aut ex eclipsibus, aut ex rationibus motuum, aut ex apparentiis diversis magnitudinum. Etiam alia auxilia huic rei comparanda sunt, quæ humana queat industria comminisci. Præterea crassitudines sive profunditates sphærarum pertinent etiam ad distantias.

THEMA CŒLI.

CUM vero tanta reperiantur undequaque incommoda, satis habendum si asseratur quippiam, quod minus durum sit. Constituemus itaque et nos Thema Universi, pro modo Historiæ, quæ nobis hactenus cognita est, omnia integra servantes judicio nostro, postquam Historia, et per Historiam Philosophia nostra Inductiva magis adulta sit. Proponemus autem primo quædam de materia cœlestium, unde motus et constructio ipsorum melius intelligi possit, postea de motu ipso (quod nunc præcipue agitur) quæ cogitata et visa nobis sunt proferemus. Videtur itaque natura rerum in dispertitione materiæ, disclusisse tenuia a crassis, atque globum terræ crassis, omnia vero, ab ipsa superficie terræ et aquarum ad ultima cœli usque, tenuibus sive pneumaticis assignasse, tanquam geminis rerum classibus primariis, non æquis scilicet sed convenientibus portionibus. Neque vero vel aqua in nubibus hærens, vel ventus in terra conclusus, naturalem et propriam rerum collocationem confundit. Hæc vero differentia tenuis vel pneumatici, et crassi vel tangibilis, omnino primordialis est, et ea qua maxime utitur systema universi. Sumpta autem est ex rerum conditione omnium simplicissima, hoc est copia et paucitate ma

Pneumatica vero quæ

teriæ pro exporrectione sua. hic apud nos inveniuntur (de iis loquimur quæ simplicia et perfecta existunt, non composita et imperfecte mista) sunt plane illa duo corpora aër et flamma. Ea vero ut corpora plane heterogenea ponenda sunt, non ut vulgo putatur, quod flamma nil aliud sit quam aër incensus. His vero respondent in superioribus natura ætherea et siderea, sicut et inferioribus aqua et oleum, et magis in profundo mercurius et sulphur, et generaliter corpora cruda et pinguia, vel aliter corpora flammam exhorrentia et concipientia (sales vero compositæ naturæ sunt ex partibus crudis simul et inflammabilibus). Istæ vero duæ magnæ rerum familiæ aërea et flammea, videndum quo fœdere universi partem longe maximam occupaverint, et quas partes habeant in systemate. In aëre terræ proximo flamma vivit tantum vitam momentaneam, et affatim perit. Postquam autem aër cœperit esse ab effluviis terræ defæcatior et bene attenuatus, natura flammæ per varios casus tentat et experitur in aëre consistere, et quandoque acquirit durationem nonnullam, non ex successione ut apud nos, sed in identitate; quod in aliquibus cometis humilioribus, ad tempus obtinet, quæ sunt mediæ fere naturæ inter flammam successivam et consistentem; non tamen figitur aut constat flammea natura, antequam perventum fuerit ad corpus lunæ. Eo loco flamma exstinguibile illud deponit, et se tuetur utcunque; sed tamen infirma et sine vigore est ejusmodi flamma, et parum habens radiationis, nec propria natura vivida, nec a contraria natura

admodum excitata. Etiam integra non est, sed ex compositione cum substantia ætherea (qualis ibi invenitur) maculosa et interpolata. Neque in regione Mercurii admodum feliciter collocata est flamma, cum ex coadunatione sua parvum tantummodo planetam conficere potis sit, eumque cum magna et perturbata varietate et fluctu motuum, tanquam ignem fatuum, laborantem et conflictantem, nec se a solis præsidiis nisi per parva spatia disjungi sustinentem. Atque postquam ad regionem Veneris est ventum, incipit roborari flammea natura et clarescere, et in globum bene amplum congregari; qui tamen et ipse famulatur soli, et longius ab eo recedere exhorret. In solis autem regione tanquam in solio collocatur flamma; media inter flammas planetarum, fortior etiam et vibrantior quam flammæ fixarum propter majorem antiperistasin, et intensissimam unionem. At flamma in regione Martis etiam robusta cernitur, solis vicinitatem rutilatione referens, sed jam sui juris, et quæ per integrum cœli diametrum se a sole disjungi patiatur. In regione autem Jovis flamma contentionem paulatim deponens, magis placida videtur et candida, non tam ex natura propria (ut stella Veneris, quippe ardentior), sed ex natura circumfusa minus irritata et exasperata; in qua regione verisimile est illud, quod reperit Galilæus, cœlum incipere stellescere, licet per stellas parvitate sua invisibiles. In Saturni autem regione rursus natura flammæ videtur nonnihil languescere et hebescere; utpote et a solis auxiliis longius remota, et a cœlo stellato in proximo ex

« VorigeDoorgaan »