Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

est in conjunctione solis, tanquam macula quædam, sive pusilla eclipsis. At maculæ illæ nigricantes, quæ in hemisphærio antarctico inveniuntur, suntque fixæ, non secus ac galaxia, majorem injiciunt dubitationem de globis opacis, etiam in partibus cœli sublimioribus. Nam quod illud in causa sit, quia cœlum in illis locis sit tenue et tanquam perforatum, id minus verisimile est; propterea quod hujusmodi decrementum, et tanquam privatio rei visibilis, ex tanta distantia visum nostrum nullo modo percutere possit, cum etiam reliquum corpus ætheris invisibile sit, nec nisi per comparationem ad

cernatur.

corpora stellarum Illud fortasse magis probabile foret, nigrores illos [defectui] luminis imputare, quia rariores inveniuntur stellæ circa eam partem coeli, quemadmodum circa galaxiam crebriores; ut alter locus continenter luminosus videatur, alter umbrosus. Magis enim committi videntur ignes cœlestes in antarctico hemisphærio, quam in nostro; majores siquidem stellas habeat, sed pauciores, et spatia interstellaria majora. Verum ipsa traditio de maculis illis non admodum fida est, saltem non tam magna circa eam observationem adhibita est diligentia, ut consequentiæ inde deduci adhuc debeant. Illud magis premit inquisitionem præsentem, quod possint esse plures globi opaci per æthera sparsi, qui omnino non cernuntur. Nam et luna ipsa in primis ortibus, quatenus illustratur a sole, visum sane ferit, cornu et labro illo tenui circuli extimi, in profundo autem minime, sed cernitur eadem specie tanquam reliquus æther: et stellulæ illæ erraticæ circa Jovem a Galilæo (si

fides constet) repertæ, merguntur ad visum nostrum in pelago illo ætheris, tanquam insulæ minores et non conspicuæ; similiter et illæ stellulæ quarum glomeratio effecit galaxiam, si singulæ sparsim, non congregatæ confertim, collocatæ essent, prorsus conspectum nostrum effugerent; quemadmodum et complures aliæ, quæ noctibus serenis, præsertim per hiemem, micant; etiam nebulosæ illæ stellæ, sive foramina ad præsepe, jam distinctæ per specilla numerantur; quin per eadem specilla in fonte lucis omnium purissimo (solem dicimus) macularum, et opaci, et inæqualitatis scrupulus nonnullus objectus esse videtur. Quod si nihil aliud, certe gradatio ipsa inter astra cœlestia quoad lucem, a clarissimis descendens et pertingens ad obscura et caliginosa, eo rem deducit, ut fidem faciat posse esse et globos omnino opacos. Minor enim gradus esse videtur a stella nebulosa ad opacam, quam a stella clarissima ad nebulosam. Aspectus autem noster plane fallitur et circumscribitur. Quicquid enim spargitur in cœlo, neque habet magnitudinem insignem, atque etiam lucem vividam et fortem, latet, nec faciem cœli mutat. Neque vero imperiti cujusquam animum percellat, si in dubium veniat utrum globi ex materia compacta pensiles sisti possint. Nam et terra ipsa in medio aëris, rei mollissimæ, circumfusi pensilis natat: et magnæ nubium aquosarum moles, et grandinis congeries, hærent in regionibus aëris, et inde magis dejiciuntur, quam descendunt, antequam terræ vicinitatem persentiscant. Itaque optime notavit Gilbertus, corpora gravia post longam a terra distan

tiam motum versus inferiora paulatim exuere, utpote qui a nullo alio corporum appetitu, quam illo coëundi et se congregandi ad terram (quæ est corporum cum iisdem connaturalium massa) ortum habet, atque intra orbem virtutis suæ terminatur. Nam quod de motu ad terræ centrum asseritur, esset profecto virtuosum genus nihili, quod tanta ad se raperet; neque corpus nisi a corpore patitur. Itaque quæstio ista de globis opacis et solidis, licet nova et ad opiniones vulgares durior, recipiatur; atque una conjungatur quæstio illa vetus, nec tamen decisa, quæ ex astris lucem promant primitivam, atque ex sese, et quæ rursus ex illustratione solis, quarum altera consubstantialia videntur soli, altera lunæ. Denique omnem inquisitionem de diversitate substantiæ astrorum ad invicem, quæ multifaria videtur, cum alia rutila, alia plumbea, alia candida, alia splendida, alia nebulosa manifesto et constanter cernantur, ad septimam quæstionem intelligimus referri. Altera quæstio ea est, An astra sint veri ignes? quæ tamen quæstio desiderat prudentiam quandam intelligendi. Aliud est enim dicere, astra esse veros ignes; aliud, astra (sint licet veri ignes) cunctas exercere vires, atque easdem edere actiones, quas ignis communis. Neque propterea ad ignem aliquem notionalem aut phantasticum deveniendum est, qui nomen ignis retineat, proprietates abneget. Nam et noster ignis, si in tali quanto quale est quantum astri, in æthere collocaretur, differentes daturus fuerit operationes ab iis, quæ reperiuntur hic apud nos; cum entia longe diversas nansiscantur virtutes, et ex quanto suo et

Etenim massæ ma

ex consitu sive collocatione sua. jores, hoc est, corpora connaturalia, quæ congregantur in tali quanto, quod habeat analogiam ad summam universi, induunt virtutes cosmicas, quæ in portionibus suis nullatenus reperiuntur. Nam oceanus, qui est aquarum congregatio maxima, fluit et refluit; at stagna et lacus, minime. Similiter universa terra pendet, portio terræ cadit. Collocatio autem entis plurimi ad omnia momenti est et in portionibus majoribus et minoribus, propter contigua et adjacentia, vel amica vel inimica. At multo majorem etiam evenire necesse est actionum diversitatem inter ignem astrorum et nostrum, quia non tantum in quanto et collocatione, sed etiam in substantia, aliquatenus varietur. Ignis enim astrorum purus, integer, et nativus ; at ignis noster degener, qui tanquam Vulcanus in terram dejectus ex casu claudicat. Si quis enim advertat, habemus ignem apud nos extra locum suum, trepidum, contrariis circumfusum, indigum, et stipem alimenti, ut conservetur, emendicantem, et fugientem. At in cœlo existit ignis vere locatus, ab impetu alicujus contrarii disjunctus, constans ex se, et similibus conservatus, et proprias operationes libere et absque molestia peragens. Itaque nihil opus fuit Patritio, ut formam flammæ pyramidalem, qualis apud nos invenitur, salvaret, comminisci superiorem partem astri, quæ versus æthera vertitur, posse esse pyramidalem, licet inferior pars, quæ a nobis conspicitur, sit globosa. Nam pyramis illa flammæ per accidens est ex coactione et constrictione aëris, siquidem flamma circa

VOL. 11.

E

fomitem suum plenior, ab inimicitia aëris sensim constringitur et effingitur in formam pyramidis. Itaque in flamma, basis flammæ lata est, vertex acutus; in fumo, contra, inferius acutum, vertex latus, et tanquam pyramis inversa; quia aër fumum recipit, flammam comprimit. Quare consentaneum est flammam apud nos esse pyramidalem, in cœlo globosam. Similiter et flamma apud nos corpus momentaneum est, in æthere permanens et durabilis. Attamen et

apud nos flamma et ipsa manere possit in forma sua et subsistere, nisi a circumfusis perderetur, quod manifestissimum est in flammis majoribus. Omnis enim portio flammæ, in medio flammæ sita, et flamma undique circumdata, non perit, sed eadem numero manet inexstincta, et cœlum rapide petens; at in lateribus laboratur atque abinde orditur exstinctio. Cujus rei modus (flammæ interioris scilicet permanentia in figura globosa, et flammæ exterioris vanescentia et pyramis) in flammis bicoloribus experimento demonstrari possit. Quinetiam de ipso ardore flammæ inter cœlestem et nostram plurimum variari potest. Nam flamma cœlestis libenter et placide explicatur, tanquam in suo, at nostra tanquam in alieno compingitur et ardet et furit. Omnis etiam ignis constipatus, et incarceratus, fit ardentior. Enimvero et radii flammæ cœlestis postquam ad corpora densiora et magis obstinata pervenerint, et ipsi lenitatem suam deponunt, et fiunt magis adurentes. Itaque non debuit Aristoteles conflagrationem Heracliti orbi suo metuere, licet astra veros ignes statuisset. Poterit igitur ista quæstio recipi

« VorigeDoorgaan »