Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

vatione, ut in reliquis, aut nugantur homines aut plane aberrant. Schola enim communis satis habet, si motum naturalem a violento distinguat ; et gravia deorsum, levia sursum ferri ex motu naturali pronuntiet. Verum parum proficiunt ad philosophiam hujusmodi speculationes. Ista enim natura, ars, violentia, compendia verborum sunt, et nuga. Debuerunt autem hunc motum non tantum ad naturam referre, sed etiam affectum et appetitum particularem et proprium corporis naturalis in hoc ipso motu quærere. Sunt enim et alii motus complures naturales ex passionibus rerum longe diversis. Itaque res secundum differentias proponenda est. Quin et ipsi illi motus, quos violentos appellant, magis secundum naturam appellari possint, quam iste quem vocant naturalem; si sit illud magis secundum naturam quod est fortius, aut etiam quod est magis ex ratione universi. Nam motus iste adscensus et descensus, non admodum imperiosus est, nec etiam universalis, sed tanquam provincialis et secundum regiones; quin et aliis motibus obsequens et subjectus. Quod vero gravia deorsum ferri aiunt, levia sursum, idem est ac si dicerent, gravia esse gravia, levia levia. Quod enim prædicatur, id ex vi ipsa termini in subjecto assumitur. Si vero per grave densum, per leve rarum intelligunt, promovent nonnihil, ita tamen ut ad adjunctum et concomitans, potius quam ad causam, rem deducant. Qui vero gravium appetitum ita explicant, ut ad centrum terræ illa ferri contendant, levia, ut ad circumferentiam et ambitum cœli, tanquam

ad loca propria; asserunt certe aliquid, atque etiam ad causam innuunt, sed omnino perperam. Loci enim nullæ sunt vires, neque corpus nisi a corpore patitur, atque omnis incitatio corporis, quæ videtur esse ad se collocandum, appetit atque molitur configurationem versus aliud corpus, non collocationem aut situm simplicem.

PARTIS INSTAURATIONIS SECUNDÆ

DELINEATIO ET ARGUMENTUM.

MEMORES autem instituti nostri, omnia perspicue proponemus, atque ordine non perturbato. Pateat itaque hujus partis destinatio et distributio. Destinatur huic parti doctrina de meliore ac perfectiore usu rationis, quam hucusque hominibus sit cognitus aut monstratus; eo consilio, ut per hoc intellectus humanus (quantum conditio mortalitatis recipit) exaltetur, et facultate amplificetur ad naturæ obscuritatem vincendam, et interpretandam. Namque ipsi interpretationi naturæ attribuuntur libri tres, tertius, quartus, et sextus; siquidem quintus, qui ex anticipationibus est secundum usum rationis communem, ad tempus tantum sumitur, et deinceps postquam figi cœperit, atque ex usu rationis legitimo verificari, et transfertur, et commigrat in sextum. Huic vero libro secundo committitur intellectus ipse, ejusque cura et regimen, omnisque apparatus atque instructio ad veram rationis administrationem conducens, describitur. Atque licet nomen ipsum logicæ, sive dialecticæ, propter depravationes, apud nos ingratum fere sonet, tamen ut homines per consueta tanquam manu ducamus, est certe ars ea, quam adducimus, ex genere logicæ, quæ et ipsa (vulgaris

inquam) auxilia et præsidia intellectui parat et molitur. Differt autem nostra a logica vulgari, tum aliis rebus, tum præcipue tribus; videlicet initiis inquirendi, ordine demonstrandi, atque fine et officio. Nam et inquisitionis initium altius sumit, ea subjiciendo examini, quæ logica vulgaris veluti ex fide aliena, et auctoritate cæca recipit, principia, notiones primas, atque ipsas informationes sensus; et ordinem demonstrandi plane invertit, propositiones et axiomata ab historia et particularibus ad generalia, per scalam adscensoriam, continenter subvehendo et excitando, non protinus ad principia, et magis generalia advolando, atque ab illis medias propositiones deducendo et derivando. Finis autem hujus scientiæ est, ut res et opera, non argumenta et rationes probabiles, inveniantur et judicentur. Quare institutum hujus libri secundi hujusmodi est. Nunc distributionem ejusdem similiter proponemus. Quemadmodum in generatione luminis requiritur, ut corpus lumen recepturum poliatur, atque deinde in debito ad lucem situ sive conversione ponatur, antequam lucis ipsius fiat immissio; prorsus ita est operandum. Primo enim mentis area æquanda, et liberanda ab eis, quæ hactenus recepta sunt; tum conversio mentis bona et congrua facienda est ad ea, quæ afferuntur; postremo menti præparatæ informatio exhibenda. Atque pars destruens triplex est, secundum triplicem naturam idolorum, quæ mentem obsident. Illa enim aut adscititia sunt, idque dupliciter, nimirum quæ immigrarunt in mentem eamque occuparunt, vel ex philosophorum placitis atque sectis, vel rursus ex

perversis legibus et rationibus demonstrationum; aut ea quæ menti ipsi et substantiæ ejus inhærentia sunt atquæ innata. Sicut enim speculum inæquale veros rerum radios ex sectione propria immutat : ita et mens, quando a rebus per sensum patitur, in motibus suis expediendis, haudquaquam optima fide, rerum naturæ suam naturam inserit et immiscet. Itaque primus imponitur labor, ut omnis ista militia theoriarum, quæ tantas dedit pugnas, mittatur ac relegetur. Accedit labor secundus, ut mens a pravis demonstrationum vinculis solvatur. Hunc excipit tertius, ut vis ista mentis seductoria coërceatur, atque idola innata vel evellantur, vel, si evelli non possint, ita tamen indicentur, atque pernoscantur, ut variationes restitui possint. Inutilis enim et fortasse damnosa fuerit errorum in philosophiis demolitio et destructio, si ex prava complexione mentis novi errorum surculi, et fortasse magis degeneres, pullulaverint; neque prius absistendum, quam omnis spes præcidatur, ex usu rationis communi, aut ex vulgaris logicæ præsidiis et auxiliis, philosophiæ absolvendæ, aut majorem in modum amplificanda; ne forte errores non abjiciamus, sed permutemus. Itaque pars ista, quam destruentem appellamus, tribus redargutionibus absolvitur; redargutione philosophiarum ; redargutione demonstrationum; et redargutione rationis humanæ nativa. Neque nos fugit, absque tanto motu accessiones non parvas ad scientias a nobis fieri potuisse, atque aditu fortasse ad laudem molliore. Verum nos nescii quando hæc alicui alii

« VorigeDoorgaan »