Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[blocks in formation]

3 Primitias frugum ̊terræ (Deui. XXII) quam Dominus dedit mihi, nunc offero secundum præceptum sanctæ ac mysticæ legis, dum præsens opusculum, quod de divinis scripseram officiis, diu expetitum mitto tibi, Cuno pater mi, hactenus abbas cœnobii Segebergensis, nunc autem, adaucta super te Domini gratia, pontifex Ecclesiæ Ratisponensis. Primitia namque sunt istæ cunctorum operum, quæ mihi a Domino provenisse gavisus es, et libenter legisti, non dubitans ea commendare, et testificari, quod veraciter sint fruges terræ quam Dominus dedit, id est, veri sensus sanctæ Scripturæ, quam Spiritus sanctus condidit (II Petr. 1). Multa eorumdem operum tuo nomine attitulavi, nonnulla nomine Domini Coloniensis archiepiscopi Friderici. Hoc autem quod primum erat, et alia pauca sine splendore cujusquam tituli dimiseram, 'ut ipse nosti. Itaque primitias quidem frugum obtuleram, et dimiseram eas in conspectu Domini Dei, et, adorato Domino, epulabar in Scripturis, juxta quod ibidem protinus lex sancta dicit: Et, adorato Domino Deo tuo epulaberis in omnibus bonis, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi (Deut. XXVI). Sed primitias ist s sub nullius obtuleram præsentia sacerdotis, cum lex hoc modo fieri decreverit. Tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum, quem Dominus Deus tuus clegerit, ut ibi invocetur nomen ejus, accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sim terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret ean. nobis (ibid.); suscipiensque sacerdos cartallum de manu ejus, ponet ante altare Domini Dei tai (Num. xxxiv, Psal. LXXVII). Cur non secundum ritum hunc mysticum ad sacerdotem accesserim, dicam: Nondum alicui notus pontifici, et sacerdos qui erat in diebus illis non curaret, neque admitteret me ad professionem hujusmodi; neque crederet saltem, quod mihi exiguo sorte divisum fuisset quidquam de terra ista intra tribus Israel, in funiculo distributionis. Ego autem sciebam quod neque Moyses neque sacerdotes, sed solus Jesus sorte divisisset terram trans Jordanem tribus Israel (Josue xv), et proinde de sacerdotum patrocinio non 4 multum curans, tenebam cartallum, et primitias frugum hujusmodi congerebam, et ponebam ante altare Domini Dei, habebam enim intentionem hanc, et desiderium hoc, ut placeret oblatio mea in conspectu Domini. Audiebam interea tale quidpiam, quod me recordare faceret illius ex historia veteri, quod cum locutus fuisset Dominus ad Moysen dicens: Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis eas (Exod. xxv), et illi certatim offerrent, venerunt artifices et dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est, oblata sufficiunt et superabundant (Exod. xxxv, xxxvi). Simile huic audiebam, quia dicebatur adversum me: Iste scribit quod necessarium non est. Sancti scripserunt, sanctorum scripta sufficiunt et superabundant, non sufficimus legere quæ sancti scripserunt, nedum hæc quæ isti ignoti sine auctoritate de corde suo scribunt. Hæc et alia multo graviora surda aure præteriens, ut totus eram possessus ab ea quæ me tacere non sinebat, dilectione Verbi Dei, et primitias istas et alia nonnulla in cartallo meo congessi, donec venires tu amicus et patronus fidelis, per quem ego innotescerem sacerdoti Domini Ecclesiæ Agrippinensi. Ecce autem tu, sacerdos, gratuita vocatione Domini, tu pontifex factus ex spontanea electione cleri et populi, ad quem cum primitiis, imo et cum cunctis frugibus hujusmodi fiducialiter accedam et dicam: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sim terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis (Deut. xxvi). Scio enim quod professionem istam libenter accipias, ut dicam, quia Dominus Jesus, qui populo suo traducto per aquas Jordanis, sorle divisit terram in funiculo distributionis, id est qui credentibus et justificatis gratia ipsius per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti (Tit. 1) divisiones gratiarum distribuit, meam quoque parvitatem in eadem distributione cognovit secundum funiculum hunc (1 Cor. x11), quem exprimens Evangelista: Tune, inquit, aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV). Parum dixi quod libenter accipias professionem hujusmodi, imo et hoc veraciter dicere possum, quia nimis, et plus quam vellem insistens, etiam me adjurasti, ut non contentus dixisse tibi, scriberem quoque, qualiter in hanc terræ optimæ partem ingressus sim, cui adjuramento cur obedire necdum ausus sim, Deus scit, et tu mihi conscius, ex parte nosti (1). Suscipies ergo, o sacerdos Domini, cartallum de manu mea et pones ante altare Domini, majori cum auctoritate quam hactenus feceris, et ego loquar in conspectu Domini, quoties vel tu, vel aliquis exemplo tuo, scripta nostra relegere dignatus fuerit, tanquam fruges terræ quam Dominus dedit, cui Dominus benedixit. Sunt autem præsentium primiliarum libelli x et deinde cæterorum, quæcunque obtuli, numerum subscribere curavi. Commentariorum in Job librorum x abbreviatum ex abundantia sensuum atque dictorum beati Gregorii. (1) Alibi fatetur ipse auctor ex divina revelatione se in Scripturis versatum esse.

PATROL. CLXX.

1

Tractatus in Evangelium Joannis librorum xiv. Opus de operibus sanctæ et individuæ Trinitatis librorum n. Opus in Apocalypsin 5 Joannis librorum x11. Opus in xit minores Prophetas librorum xxx. Opusculum de victoria Verbi Dei (quod pene tuum proprium est) librorum xx. Et opus de gloria et honore Filii hominis secundum Evangelium Matthæi, in quod tu more tuo me impulisti. Et opus ex libris Regum, de glorioso rege David, in quod me Dominus meus Coloniensis archipræsul vehementer impulit, quorum in altero usque ad octavum, in altero usque ad undecimum librum processi (2), in quibus nunc teneor, quæ cum vita comite, perfecero, dimittam et ista per manum tuam in conspectu Domini, et adorato Domino epulabor in omnibus bonis, quæ dederit mihi. Opusculum quoque in Canticis canticorum vi libellis explicui, quod tu tanto libentius legisti, quanto fidelius ac devotius beatam Virginem Mariam, dilecti Filii Dei Genitricem diligis, cujus honori idem opus totum dedicari studui. Hæc commemorans plurimum congratulor tibi quod aliquem jam fructum perceperis magnæ dilectionis, quia Verbum Dei te semper dilexisse et diligere optime novi. Hoc verbum flamma tua est, lux tua est, et hoc habens in corde et in ore tuo, lucerna tu es quam Deus, qui accendit, non solum absconditam esse noluit, verum etiam majore quam eras in domo majus super candelabrum quam steterat, poni ac lucere voluit (Matth. v). Nec dubito, quin omnis simplex oculus te videns, congaudeat propter lucem verbi, quæ ex ore tuo radiat, credo tanto abundantius, quanto plures in domo sunt, in qua lucem hujuscemodi ministrare debes. Ego præcipue exsultare debeo in lumine tuo. Nec vero ad horam exsultare volo, aut debeo in hoc lumine tuo, sed in exsultationem sempiternam tendo, quo et te tendere scio. In hoc est enim vera exsultatio, non quia ditior, aut gloriosior factus es in hoc sæculo, sed quia divitiarum præsentium et hujus gloriæ cumulus atque perfectio manet in cœlo, dum divitiæ præsentes manum implent ad faciendam eleemosynam, cupienti thesaurizare in cœlo (Matth. vi). Et gloria præsens, quoniam secundum Deum est, materia fit amplioris dilectionis, et gratiarum actionis, quia misericordiam hanc socia roborat veritatis spes, juxta illud: Misericordia el veritas præcedent faciem tuam, Domine, misericordia te hic exaltavit (Psal. LXXXVII). Veritas illic te beatum faciet, scientem nunc, et perfectius sciturum tunc sanctorum jubilationem, de quibus ita dictum est: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur (ibid.).

(2) Complevit autem postea in Matthæum sane libros x1, in David xv

R. D. D. RUPERTI

ABBATIS TUITIENSIS

DE DIVINIS OFFICIIS PER ANNI CIRCULUM

LIBRI XII.

6 PROLOGUS.

Ea quæ per anni circulum ordine constituto in divinis aguntur officns, et attentum auditorem, et eruditum, ul bene exponantur, expetunt venerabilium Scripturarum didascalum atque symmistem. Altissimarum namque signa sunt rerum, et maxima quæque continent cœlestium sacramenta secretorum ; quorum ad majestatem contemplandam, non nisi eruditus et religiosus quispiam aspirare idoneus est. Siquidem ab his viris ordinata hæc, atque in obsequium Domini nostri Jesu Christi, qui est caput Ecclesiæ, instituta sunt (Ephes. 1); qui sacramenta incarnationis, nativitatis, passionis, resurrectionis et ascensionis ejus, et sublimiter intellexerunt, et prædicare voce, litteris atque hujusmodi signis fideliter et sapienter curaverunt. Videlicet imitati sunt hoc pacto benedictos filios Noe, Sem et Japhet, qui nuditatem patris, ridente maledicto Cham, assump!o pallio post dorsum suum, reverenti diligentia contexerunt (Gen. 1x). Nam, quid aliud Noe de vinea sua quam plantavit (Psal. LXXIX), ipse inebriatus dormiensque et in tabernaculo suo nudatus, nisi Dominum Jesum Christum præfiguravit, qui a vinea sua, quam de Ægypto transtulit et plantavit, inebriatus aceto pœnarum (Joan. x1x), sopilus somno mortis, id est habitu inventus ut homo, palam quod passibilis mortalisque esset, apparuit? Sed exeat el foris nuntiet, eumque infirmitatis arguat Cham, quod interpretatur calidus, scilicet omnis hæreticus calens ad rixam, contentiosus et impatiens. Nam inclytus Sem, et dilatatus Japhet, videlicet catholici atque Apostolici Patres, honesto sacramentorum pallio, propter nos assumptam ornant et venerantur infirmitatem, et hoc post dorsum suum, quia sane infirma illa transierunt, nec ea præsentes ipsi viderunt. Hæc vero sacramenta celebrare, et causas eorum non intelligere, quasi lingua loqui est, et interpretationem nescire. Qui autem lingua loquitur, inquit Apostolus, oret ut interpretetur (1 Cor. xiv). Hoc inter spiritualia charismatum dona, quibus Ecclesiam suam Spiritus sanctus exornal, magis æmulari nos hortatur, ut prophetemus, id est, ut ea quæ spiritu oramus aut psallimus, mentis quoque intelligentia capiamus. Sed non omnino, quemadmodum si orem lingua, spiritus quidem meus orat, mens autem sine fructu est, i!a

de his quoque sentiendum est. Nam qui mysteria vel signa Ecclesiæ fideliter et pie frequentant, quamvis causes eorum scire non potuerint, non tamen sine fructu sunt. Ideo quippe hæc instituta sunt, ut miro modo secreta Dei, quæ a paucis possunt intelligi, pene ab omnibus possint agi. Nunquid quia in operando soli vident oculi. cætera membra, quæ non vident et tamen operantur, sine fructu sunt? Sed unumquodque membrum suam dignitatem habet. Præeminent autem oculi, qui cætera ducunt et dirigunt; igitur sacramentorum omnium opificem invoco Spiritum sanctum, ut qua per sancios Patres hæc ordinavit, eadem miki secundum sensum et auctoritatem Scripturarum, aperire dignetur gratia. Visum est autem hoc opusculum sic ordinari, ut primum ea quæ pene quotidiana sunt, deinde quæ certis temporibus et causis variantur, digeram, ipso adjuvante Christo, cujus pio sanguine universa terra purpurata est, cujus victoriis cœlum floret, cujus mysteriis tempora insignita sunt, cujus memoria dies et horæ ornatæ sunt. Illud a bonis omnibus hujusce studii meritum vel dignitas impetrare debebit, ut, quamvis vetus cum suavitate vinum bibere assueti sint, nostra tamen musia despuenda non judicent. Neque enim auctoritati veterum quidquam detrahimus. Ammalarii scilicet et aliorum, si qui forte scripserunt de hujusmodi, sed licuit, semperque licebit cuique dicere salva fide, quod senserit. Primum quiderı quotidianum nostræ servitutis pensum, videlicet septem diei horæ, quas canonicas, id est regulares dicimus, unde causas institutionis acceperint, jam dicendum est.

[blocks in formation]

De prima. Prima hora Creatori nostro laudes referre debe- B mus, ante omnem curam corporis, qua scilicet hora Dominus noster jam consputus et illusus, atque alapis casus, et adhuc opprobriis saturandus Pilato propter nos ligatus astitit (Matth. xxvi). Itemque, redivivus stans in littore, cum in captura piscium, a quibus retia rupta non sunt, significasset Ecclesiam, qualis futura est in resurrectione mortuorum, mellitum cum septem discipulis celebravit convivium (Joan. xx1). Quia ergo primum quærendum est regnum Dei, et cætera adjicientur nobis (Matth. v1); et in lege jubet Dominus omne sibi primitivum offerri (Exod. xi, xx), primum offeramus horam diei nostro Redemptori, et quæramus regnum ejus, ‹ qui passus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. 1v). ›

CAPUT III.
De tertia.

Hora tertia daplici ratione splendet insignis. Namque hac hora Dominus Jesus spinis coronatus, et linguis Judæorum crucifixus est (Matth. xxvII), juxta illud: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittæ, el lingua corum gladius acutus (Psal.

C

videlicet quia Pilato judicante illum dimitti, ‹ firmaverunt sibi sermonem nequam (Psal. LXII), › pertinaciter clamando: Crucifige, crucifige (Joan. XIX). Et Spiritus sanctus, qui in remissionem peccatorum non fuerat datus, antequam Jesus esset glorificatus, super nascentem Ecclesiam in igneis linguis effusus est, et est impletum discipulis promissum Domini dicentis: Vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies 'Act. 1). › CAPUT IV.

De sexta.

Hora sexta Christus Dominus propter nos in cruce exaltatus est, ut ad se omnia traheret, et exstincto modico lumine Judæorum, de quo ipsa lux vera dixerat : Adhuc modicum lumen in vobis est, currite dum lumen vitæ habetis, ut non tenebræ vos comprehendant (Joan. x11). Corporalibus quoque super terram irruentibus tenebris, lumen verum transivit ad illuminationem gentium.

CAPUT V.

De nona.

Nona quoque hora, jure in laudem Dei clamamus, quando clamans> Dominus (Jesus voce magna emisit spiritum, latrone admisso in paradisum (Math. xxvii; Luc. xx11; Marc. xv), et venia, quamvis sero. veraciter pœnitentibus et confitentibus dedicata, et rescisso velo legis et prophetarum, cœpimus revclata facie contemplari gloriam Domini. Tunc etiam latere ejus perforato formandæ Ecclesiæ profluxerunt elementa [sacramenta], sanguis quo redimimur, aqua qua abluimur (Joan. xix).

8 CAPUT VI.

De matutina et vespertina synaxi. Vespertinae atque matutinæ laudis sacrificium magnis est nobis sacramentis dedicatum. Omitto quod in umbra veteris Instrumenti, mane et vespere jugiter offerebatur holocaustum, de quo dicit lex : ‹ Sacrificium est Domino in odorem suavitatis oblationo

perpetua in generationes vestras (Exod. xx). › A‹l A exterminator venit, et Dominus super tabernacula

evangelicam enim propero gratiam. Inde harum splendida clarescit horarum dignitas. Vespere Dominus panem et vinum assumens, et veritatem sui corporis et sanguinis repræsentans (Matth. XXVI; Luc. xx11), suis portatus in manibus, testamentum scribit suis hæredibus (Hebr. 1x); humilitatem scilicet et charitatem, lavando pedes discipulorum, maxime commendans, iterumque recumbens, longi solemnitate sermonis, amicis et filiolis jam moriturus ultimuin vale dixit (Joan. xin) Item in vespera sepelitur (Matth. xxvi). In vespera nihilominus apparens vivus in habitu peregrini, cognoscitur in fractione panis et hospitalia discipulorum corda injecto suæ charitatis igne succendit (Luc. XXIV). In matutino Petrum, qui ter negaverat, galli cantus redarguit, Dominus respicit, et negator pœnitens ad lacrymas confugit (Matth. xxvi; Luc. xx11). Item, diluculo sanctis mulieribus resurrectione Domini a dealbatis angelis annuntiata, tristitia fidelium jam incipit converti in gaudium (Matth. xxv111). Quæritur vivens cum mortuis, et vivum se ostendit, tangi quoque dignatur et adorari (Luc. xxiv; Joan. xx). Notandum quod cum cæterarum septenæ sint partes horarum, id est versus Deus, in adjutorium meum intende, cum Gloria Patri, hymnus, psalmi, lectio, responsorium vel versus, supplicatio Litaniæ, et oratio completiva. His horis octavum additur canticum de Evangelio, quia scilicet canuntur pro octava, spectant enim in beatitudinem resurrectionis, qua maxime insignitæ sunt, juxta sensum illius evangelici capituli: Vespere Sabbati, quæ lucescit in prima Sabbati (Matth. XXVIII). >

CAPUT VII.

De completorio.

B

transiit, et in typum nostrarum frontium sanguine
agni postes consecrati sunt (Exod. x). ‹ Unde
reor, inquit beatus Hieronymus, traditionem aposto-
lorum permansisse, ut die vigiliarum Paschæ ante
noctis medium dimittere non liceat populos exspe-
ctantes adventum Christi, et postquam advenerit
illud tempus, securitate præsumpta. festum cunctos
agere diem.
CAPUT IX

Cur vesperæ vel matulini, ordine a cæteris differunt
horis.

Cum autem, exceptis nocturnis vigiliis, hæ septem sint horæ diei, matutini, prima, tertia, sexta, nona, vespera, completorium, matutini et vesperæ a cæteris horis et numero psalmorum et ordine hymnorum, non immerito differunt. Nam ex Veteri quoque Testamento, antiquam, ut dictum est, auctoritatem trahunt. Nec enim nihil momenti habere debuit in his antiquitas illa matutini et vespertini sacrificij, et, ut supra repetam, immolatio paschalis agui, quæ fiebat in vespera (Exod. x11), et illud quod fiebat in vigilia matutina, quia respexit Dominus supra castra Ægyptiorum, et interfecit exercitum eorum, et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum (Exod. XIV). Itemque illud quod in mundi creatione, aliis horis tacitis, commemorantur vespere et mane, in senaria divinorum operum distinctione (Gen. 1). Jure ergo hymnum, qui est evangelicæ lætitiæ, exemplo Domini, qui hymno dicto C exivit in montem Olivarum (Matth. xxv1; Marc. xiv); his duntaxat horis psalmi vetustæ auctoritatis antecedunt, et quia ex Evangelio maxima sacramenta commemorant, et ob hoc evangelicis decorati sun canticis, hymnos eisdem pene conjunctos habent.Completorium quoque, quia apud quosdam canticum de Evangelio habet, cum eodem cantico post psalmos hymnum habet contiguum. Nec mirum, cum in psalmorum quoque titulis, nunc Psalmus cantici, nunc Canticum psalmi (Psal. XXIV, LXV), et ipsa commutatio ratione non careat. Omnium in commune horarum dignitatem reverendam et hoc indicat, quod carum initium, et finem pariter referimus ad Deum. Nam initio Deum in adjutorium invoca

Hora completorii nobis illud commemorat de passione Domini, quod jam egresso Juda, pavere cœpit et tædere (Marc. xiv), factusque in agonia, prolixius oravit, et sanguineas guttas prostrato corpore sudavit (Luc. xx11), torcular tunc solus calcans (Isa. LXII), et in futuro sanguinem martyrum pro posse fundendum præsignans. Itemque illud de resurrectione ejus, quod priusquam fecerat pacem inter Deum et homines (Ephes. 11), legatus fidelis rediens evangelizavit nobis, stans in medio disci- D mus, in fine Deo gratias referimus. pulorum suorum, dicens eis: Pax vobis (Joan. xx).

CAPUT VIII.

De vigiliis nocturnis.

Vigilias nocturnas, de quibus et Propheta: Media, inquit, nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. cxvII), item evangelicæ nobis gratiæ claritas magnificentius instituit. Nam Dominus noster, media nocte de Virgine natus (Luc. 11); itidem, ut Samson quondam obsessus ab Allophylis (Jud. xvi), media nocte confractis portis inferi surrexit a mortuis (Matth. xxvm). Media nihilominus nocte venturus asseritur (Matth. xxv), in similitudinem Ægyplii temporis, quando pascha celebratum est, et

CAPUT X.

De ordine horarum in festivitatibus. Quoties de tempore gratiæ, materiam laudis sumptam habemus, verbi gratia, diebus Dominicis et sanctorum natalitiis, genua in ipsis horis non flectimus, stando proferentes libertatem et gratiam (Gal. Iv; Ephes. 11), quæ colli nostri, qui eramus curvi, jugum ferreum confregit (Jer. XXVIII), ut incederemus recti (Isa. XLV). Tunc et vigilias in tribus dispartimur nocturnis, ut non solum verbo, sed etiam facto, tres vigilias prædicemus, de quibus ait Dominus Beati servi illi quos, cum venerit Dominus, invenerit vigilantes ; et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia, et ita invenerit, beati

« VorigeDoorgaan »