Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

libenter gestaverint. Nam apud Virgilium pastor A monie Galaad. Dentes tui sicut greges tonsarum, quæ pastori loquens dicit:

At tu sume pedum, quod me, cum sæpe rogaret, Non tulit Antigenes (et erat tanc dignus amari), Formosum paribus nodis atque ære, Menalcha. VIRGIL. Eclog. v, vers. 88-90.

Hæc idcirco dicta sint, ne totum imputetur voluntati artificis, quod tam formosos baculos gestare cœperint pontifices nostri, nodis decoratos nitidis, id est eburneis, non sine lituris æreis, imo aureis sive ar genteis, quia videlicet illa virga Moysi fortassis formosior fuit.

CAPUT V.

Virgam secundam sive secundi ordinis, scilicet virgam Elysæi non quidem tam illustris, sed tamen eadem auctoritas divina sacravit. Accinge lumbos B tuos, ait ille ad Giezi, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum, et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi, et pones baculum meum super faciem pueri (IV Reg. IV). Denique quod mystice significatum est per illud, quod virga Aaron tot signis flagellavit quidem Pharaonem, et Egyptios, sed non evicit ut filios Israel dimitterent nisi per immolationem agni, ejusdem sacramenti signum fuit illud quod baculum suum præmisit quidem Elysæus, et poni jussit super faciem pueri qui mortuus jacebat, et sic fecit Giezi, sed puer non revixit, usquequo per semetipsum accessit Elysæus, et ascendit et incubuit super eum, posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super C oculos ejus, el manus suas super manus ejus, et incurvavit se super eum (ibid.). Quod est illud sacramentum? Nimirum magnum sacramentum pietatis, quod prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, ait Apostolus (1 Tim. 11), quia quod impossibile erat legi, in qua infirmabatur per carnem, Deus Filium suum millens in similitudinem carnis peccati, el de peccato, peccatum damnavit in carne (Rom. vi11), etc. Sicut virga Aaron infirmata est, et non effecit decem plagis, ut Pharao populum dimitteret, nisi agnus immolaretur, ita lex infirmata est, et non effecit decem præceptis, ut princeps mundi hujus foras mitteretur, nisi Christus pateretur, et itidem sicut infirmatus est baculns Elysæi, nec effecit ut surgeret puer, nisi Elysæus super eum incumberet, vel se incurvaret, sic infirmata est eadem lex, nec effecit ut genus humanum ad vitam æternam rediret, nisi Christus temporalem nostram mortem susciperet. Ergo utramque, ut jam dictum est, et virgam Aaron pontificis, et virgam sive baculum prophetæ Elysæi, eadem auctoritas divina sacravit, quia et cum virga Aaron fuit utique digitus Dei, et in Elysæo mittente baculum suum, profecto erat idem mysteriorum opifex Spiritus Dei.

CAPUT VI.

Isti sunt duo ordines ccclesiastici, alter ordo clericorum, alter monachorum, de quibus sanctæ Ecclesiæ semel et iterum dicitur in Canticis canticorum : Capilli tui sicut greges caprarum, quæ ascenderunt de

D

ascenderunt de lavacro. Omnes, gemellis fetibus, el sterilis non est inter eas (Cant. tv). Per capillos quippe similes gregibus caprarum, recte intelliguntur examina monachorum, qui suo judicio peccatores sunt, et proinde sibimet ipsis displicendo, ascendere de monte Galaad, id est crucem suam tollere et Christum sequi festinaverunt ipso habitu suo profitentes, quia mundo crucifixi sunt, spontaneum bajulantes martyrium, id est testimonium, quod significat Galaad nomen. Interpretatur esim acervus testimonii, et eos omnes significat, qui carnem suam crucifixerint cum vitiis et concupiscentiis (Gal. v), maxime autem eos qui hoc ipsum profitentur habitu, quem auctoritas ecclesiastica instituit in quamdam similitudinem captivæ nigredinis, de quo schemate post hæc plenius dicendum erit. Quid capilli præter ornatum faciunt in capite mulieris? Sed nec ornatum nisi constringantur atque velentur, imo ignominiam faciunt. Juxta similitudinem hanc monachi suo judicio superflui sunt, sed in hoc spem habent, si regulari disciplina constricti, et intus absconditi, semper cogitatione tendant ad Dominum in modum caprarum semper in pascendo altiora pœnitentium [al. petentium]. Per dentes similes gregibus tonsarum, recte nihilominus intelliguntur ordinata acies clericorum, qui nostro judicio, sive existimatione cunctorum, imo et voluntate Scripturarum atque sacrorum canonum simplices ut oves, id est sine crimine sunt, et proinde Deo et hominibus placendo ascendere de lavacro, id est forte Domini esso proposuerunt, ipso sacri altaris officio, quo funguntur exigente, ut cæteris facultatibus nudi, de altario vivant, semper ad hoc parati, ut male viventes occidant, et incorporando Ecclesiæ quodammodo comedant; juxta illud: Surge, Petre, occide et manduca (Act. x). Nam sicut non nisi cum dentibus per linguam formatur loquela, ita non nisi cum clericali officio, per scientiam, quantacunque sit, in aliquo debet administrari prædicatio publica.

{ CAPUT VII.

Ilic opus est vitta coccinea, de qua protinus sequitur: Sicut villa coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce (Cant. IV). Quænam sunt illa labia vitte coccineæ similia, nisi labia proferentia pacis et charitatis eloquium dulce et amicum? Exempli gratia: Obsecro aulem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes et non sint in vobis schismata. Siis autem perfecti in eodem sensu el in eadem scientia (I Cor. 1). Opus, inquam, est hujusmodi vitta coccinea, id est dilectione fraterna. Ipsa enim est vinculum pacis, quo ligari et nos oportet atque constringi, ut in nobis schismata non sint; sed id ipsum dicamus omnes. Quod est illud idipsum? Non utique quod forte ego volo aut quod tu vis, sed quod sancta catholica Ecclesia jamdudum recepit, et approbavit. Scriptum 317 est enim et jam supra memini: Ne transgre. diaris terminos antiquos, quos posuerunt patres lui.

CAPUT VIIL

Non contra vos invehor, o clerici, decus et munimen Christiani populi, sed ei loquor quem audivi, quem expertus sum nimis fastidire et adversari ordinem vel habitum monachicum, Quid, rogo, est monachum desiderio clericatus, ut ait bea ́us Hieronymus, titillari, nisi sacris ordinibus altaris velle fungi, amore et delectatione servitii divini, servitii singularis, quod est conficere corpus et sanguinem Domini, et in Ecclesia prædicare verbum Dei? Quid enim putas esse clericatum, nisi sanctuarii sive altaris sacrum ministerium? Sed tu solam pellem attendis exteriorem, qua vulgus bovinis, ut aiunt, oculis, clericum, monachumque discernit. Alioquin si ubi debes cultum exteriorem attendis, quando vel ubi agimus offi, ium clerici, quæ est distinctio nostri? Eisdem insignibus ordinater episcopus me atque te vestivit. An putas quod clericatus et monachatus opposita sint, et in eodem simul esse non possint? Imo tuus animus monacho stat oppositus, et idcirco illa sic aspicis tanquam opposita. At illa socialia sunt et amica, alterumque ornatur altero, ut ait beatus Hieronymus. In monachis et in clericis ineptias erubescimus, quorum et sacerdotium proposito, et propositum ornatur sacerdotio. Si quis abbas, ait beatus Benedictus (cap. 62), sibi presbyterum vel diaconum ordinari pesicrit, de suis eligat, qui dignus sit sacerdotio fungi. Ordinatus autem, sciat se multo magis disciplinæ regulari subditum, nec occasione sacerdotii obliviscatur Regulæ obedientiam et disciplinam, sed magis ac magis in Domino proficial, locumque illum semper attendat, quo ingressus est in monasterium, præter officium altaris. Claret itaque tibi quoque quamvis nolenti, qualiter intelligere debeas voluntatem scriptoris, scilicet beati Hieronymi, qui a scripto volebas argumentari, quod monachus licite posset in tuum clericatum, sive habitum, velut in altiorem gradum promoveri.

Die min Regulam beati Benedicti fateris esse de A terminis quos posuerunt Patres tui? Primus beatus Gregorius de notissimis Patrum tuorum, vel Patrum nostrorum, est sedis apostolice lampas splendida, et pro merito sermonis egregii, sancte universalis Ecclesiæ columna argentea, et reclinatorium aureum; ia quo sine dubio reclinavit seipsa sapientia. Hic dixit, et scripsit, quia beatus Benedictus omnium justorum spiritu plenus fuit, et Regulam ab co conscriptam primus ipse laudavit discretione præcipuam, sermone Juculentam, et post illum cuncti Patres apostolici, Christiani, omnes Catholici. Ergo Regula hic defenditur jure terminorum antiquorum, quod eam nulla unquam nova traditione superducta transgredi liceat. Tu autem transgressionem ejus in Ecclesiam introducere vis. Nam idem beatus Bene- B dictus in Regula dicit: Si quis de ordine sacerdotum se suscipi in monasterium rogaverit (cap. 60), etc. De ordine sacerdotum sine dubio, id est episcoporum. Ait enim Concedatur ei tamen post abbatem stare, et benedicere, aut missas tenere; si tamen jusserit ei abbas. Item: Si forte ordinationis, aut alicujus rei causa fuerit in monasterio, illum locum attendat quo ingressus est in monasterium, non illum qui ei pro reverentia sacerdotii concessus est. Statimque de cæteris gradibus: Clericorum autem, ait, si quis eodem desiderio monasterio sociari desiderat, loco mediocri collocetur, et ipse, tamen si promiserit de observatione Regulæ vel propria stabilitate. Contra tu dicis: Non licet clerico monachum fieri. Vide ergo ne hoc sit transgredi terminos antiquos a patribus C positos, et non quomodocunque transgredi, imo et contradicere Spiritui sancto. Nam ille omnium sanctorum spiritu plenus fuit. Sed, et amplius dicis adhue: Non solum non licet clerico monachum fieri, verum etiam monacho licitum est clericum fieri. Hujus doctrine tuæ patronam te putas habere auctoritatem beati Hieronymi, quoniam ille ad Nepotianum monachum scribens inter cætera dicit: Scio quidem ab avunculo tuo beato Heliodoro, qui nunc pontifex Christi est, te et didicisse, quæ sancta sunt, et quotidie discere, normamque te ejus exemplar habere virtutum. Sed et nostra, qualiacunque sunt, suscipe, et libellum hunc libello illius copulato, ut cum ille monachum te erudierit, hic clericum doceat esse perfectum. Item ad Rusticum monachum: Hoc dico ut etiam si clericatus titillat te desiderium, discas quod possis docere, et rationalem hostiam offeras Chris o, ne miles antequam tiro, ne magister sis antequam discipulus. Concedere ergo oportet, inquis, quod monacho clericum fieri licitum sit. Sed quomodo, quæso, qui monachus est, potest aut debet clericus fieri? Nunquid ita, ut apostata fiat, et transgressor habitus vel ordinis sui, suscipiens habitum, et tamen professionem clerici, qualem vulgus solam scit qualem tu di licisti in triviis? Præclare doctor in hujusmodi, et assertor beati Hieronymi. Quid enim est monacho clericum fieri, nisi monachum presbyterum vel diaconum ordinari?

D

CAPUT IX.

Fere omnino nescio qualiter vel ex quo hujusce gloriationis occasio contra monachicum ordinem tibi, vel aliis quoque, non tamen ita vehementer æmulantibus, evenerit. Res enim nova est. Distrietius quidem nunc agitur quam olim, sed memento illius ab Apostolo dicti: Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeum, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Vera charitas socia semper humilitate incedens servat unitatem. Tu autem Regule beati Augustini adauxisti quidem districtionem, sed attende paulisper. Die mihi; Habitum monachicum solemnemque ordinationem ita observare, ut a sanctis Patribus traditum et ab Ecclesia susceptum est, superfluum vel otiosum putas, an non? Hujusmodi cum habitum, sive hoc indumentum sancti Patres, imo qui in sanctis Patribus operatus est, voluit haberi mortificationis signum, utpote crucis Dominicæ similitudinem, ita ut in consecratione sui, monachus rursus Christo quodammodo commoriatur,

CAPUT XI.

et consepeliatur, videlicet triduano silentio capite A verumtamen miracula, sicut ante nos dictum est, cooperto, mortificationis vel susceptæ pœnitentiæ non sunt in exemplum trahenda, et nihilominus cacircumferens testimonium, spectaculumque factus vetur ne quispiam ejusmodi officium prædicationis el angelis et hominibus, tertia tandem die depasito arripere audeat. Quomodo enim prædicabunt nisi capite reveletur ab abbate, dante sibi osculum pacis mittantur? (Rom. x.) Mitti autem ordinari est. Poin similitudinem resurrectionis Domini, qui disci- terant de aliis exempla proferri, ad demonstrandum pulis suis post triduanam corum tristitiam, redivi- quod usus fuerit, absque altaris officio patres quoque vus apparens dixit cis: Pax vobis (Joan. xx). Absit monachorum, id est abbates ordinari, sed de isto ab omni qui sub Deo vivit, et matris gratiæ dulce- magis libuit, cujus manifestior causa est, ex eo dine lactari cupit, ut pro nihilo ducat vel destituere quod evenit. velit institutionem hujusmodi! Est enim quoddam 318 magnum pietatis asylum, quo refugere possit omnis, qui criminibus superductis primam sancti baptismatis gratiam perdidit, et primam recuperare stolam. Quisquis eo ritu sacratus mortificationis vel Dominicæ crucis in habitu gestat signum, etiam si B sacros altaris ordines non sortiatur, par est ei qui absque schemate isto clericus est, et sacri altaris ordinibus fungitur, testante auctoritate canonica, quæ monachum, qui non est clericus, et clericum qui non est monachus, si fuerint in codem crimine, plecti jubet eadem quantitate poenitentiæ.

CAPUT X.

Si ergo habitus monachicus, et monachica professionis consecratio tantum valet, ut curam quoque animarum jure administrare possit is qui, præter istam gratiam, de cætero laicus est, cur tibi adeo vilis est? Quod si de isto quoque auctoritatem quæris, utrum super fundamentum Scripturarum superædificata sit dignitas hujusce habitus, tam diversi a tuo cæterorumque omnium vestitu, et propterea schema hujusmodi plurimum valere debeat in rationibus ecclesiasticis: ecce habes in uno eodemque Elysao jam supra memorato, sicut jam dicti baculi, ita et ordinationis et vestitus Dionachici auctoritatem. Vade, inquit Dominus ad Eliam, revertere in viam tuam per desertum in Damascum. Cumque perveneris illuc, unges Azahel super Syriam, et Jehu filium Namsi unges regem super Israel, Elysæum autem filium Saphat, qui est de Abelmaula, unges prophetam pro te (III Reg. xix). Ac deinceps: Cumque venisset Elias ad Elysæum misit pallium super C illum (ibid.). Pallium est, ait Isidorus, quo ministrantium scapulæ conteguntur, ut, dum ministrant, expediti discurrant. Dictum est autem pallium, sive a pellibus, quia prius superindumento pelliceo veleres utebantur, quasi pelleum sive a palla per derivationem. Qualiscunque facturæ pallium illud fuerit, hoc modo prophetæ sacrando auctoritate divina traditum, atque ab illis in posteros transmissum, et quomodocunque invariatum reservaverint hi qui dicebantur Assedæi Judæorum, sive Esseni, de quorum vita pene monachica scribit Josephus in libro Antiquitatum decimo octavo, et tune vere fuit sacrum, et nunc quoniam ad Dominicæ crucis perfectum est similitudinem, sacratissimum est remote conversationis insigne hoc indumentum. Hæc idcirco dixerim, ne contemnendum putes, vel quod solemniter in hane professionem sacramur, vel quod tali vestitu a clero discernimur, licet et plerique nostrum, ut supra menstratum est, clerici simus, quia sacros ordines habemus.

Hic est illud, quod dico animadverte: Abbates, id est Patres monachorum, quo jure pastoralem post episcopos ferunt baculum? Num idcirco, quia sacerdotes vel presbyteri sunt, an idcirco, quia momachi et duces sunt monachorum? Nam idcirco Causa ista fere ignota neque satis considerata est, Guia proficiente decore domus Domini, hodie nullus fere abbas ordinatur, nisi primum presbyter fuerit. ordinatus. Olim non ita erat. Multi abbates erant, qui sacros ordines non habebant. Exempli gratia: Equitius abbas, cujus vitam vel actus beatus papa Gregorius in primo Dialogorum libro narral, et viris et feminis præerat quodam privilegio gratiæ, quod per angelum semetipsum narrabat cœlitus accepisse, attamen idem sacros ordines non habebat. Unde et a quodam familiariter percunctante dictum est ci Qui sacrum ordinem non habes, atque a Romano pontifice, sub quo degis, prædicandi licention non accepisti, prædicare quomodo præsumis? Qua inquisitione compulsus, Ea quæ mihi loqueris, ait, ego ipse quoque mecum pertracto. Sed nocte quadam speciosus mihi per visionem astitit juvenis, atque in lingua ɲ mea medicinale ferramentum flebotomum posuit dicens: Ecce posui verba mea in ore tuo, egredere ad prædicandum, atque ex illo die, etiam cum voluero, de Deo tacere non possum. Ob eamdem causam ad apostolicæ sedis audientiam aliquando, clericis agentibus, evocatus est, non quod abbas esset, ut erat, quippe qui fretus virtute Dei omnipotentis, feminis quoque, et viris pariter præerat, ita alienus a tentatione, ac si sexum non haberet in corpore; sed quod prædicaret, sacros, ut jam dictum est, non habens ordines. Nam et ratio et auctoritas hoc habet, ut monachus, nimirum sacros non habens ordines, quantumvis litterarum peritus, prædicare non præsumat. Et ille quidem divinis defensus est miraculis,

[ocr errors]

CAPUT XII.

An non et in illo initio sie divinitus provisum est? Elias namque sacerdos simul exstitit et monachus, sive, ut ait beatus Hieronymus, anachoretarum monachorum primus; Elysaus vero non sacerdos, sed tantum monachus, cœnobitarum monachorum Pater primus, sub quo tunc temporis monachi filii prophetarum, et post, aliis nominibus, Assidei, sive Esseni dicebantur, sub apostolis autem discipuli, ac

debere, ut magnitudo sive altitudo illorum, qui haclenus in conversatione monachica viguerunt, maximeque Cluniacensium, de quibus nescio utrum aliquod unquam dixeris amabile verbum, deprimeretur, atque minueretur admodum, atque humilibus suborientibus fieret aliud principium. Qualis est ista similitudo sive comparatio? Quatuor namque illa regna bestialia sine Deo fuerunt, monachica vero conversatio, sive omnis ecclesiastica religio, nequaquam similis, imo contraria est bestiis illis, utpote pertinens ad ministerium quo ministratur Antiquo dierum, et Filio hominis, cui ille tradidit potestatem, el regnum suum, qui judicavit de bestiis il is, et sublata potestate corpora eorum igni tradidit. Non bene

deinde sub evangelista Marco apud Ægyptum, qui A præmissa, subjunxisti ste futurum esse, jam-que feri illue vitam sub apostolis traditam primus intulit, græco vocabulo monachi nuncupati sunt. Duobus illis adde benedictum Domini pontificem Joiadam de Hierusalem, qui tertius atque ultimus manum imposuit ad abigendum Baal, cujus cultum impiissima Jezabel introduxit, et ecce habes viros tres, Joiadam sacerdotem et non prophetam, Elysæum prophetam et non sacerdotem, Eliam prophetam simul et sacerdotem. Eliam namque sacerdotem fuisse vel ex eo liquet, quod sacrificium sive holocaustum obtulit, et in offerendo contra Baa! et sacerdotes ejus conflixit, et vicit: Exaudi me, inquiens, Domine, exaudi me, ut discal populus iste, quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum (111 Reg. xvin), subauditur, postquam per Moysen B contraria contrariis assimilare voluisti. Pulchrius et Aaron educendo eos de Ægypto, prima vice convertisti cor eorum. Cætera sicut in libro Regum scripta sunt, perlege, quomodo Elyseus ungendo Jehu funditus de Israel, id est decem tribubus destruxerit vel combusserit statuam Baal, ædem quoque Baal, et fecerit pro eo latrinas, atque ita deleverit Baal de Israel, et deinde Joiada pontifex eumdem Baal abstulerit de Juda, occisa filia Jezabel, Attalia impiissima. Qui rite legit, et intelligit, non parvipendit tres illas, quas prædixi, virorum Dei differentias, per quos dum populum retinent et restringunt ad unius veri Dei cultum, via ventura saluti parata est, ut ad effectum veniret verbum promissionis, quod et prius ad 319 Abraham et postea factum fuerat ad David. Ex tunc sacer ille usus in Ecclesia perseverat usque adhuc. Nam quoties quispiam sacerdos, el monachus, qualis fuit gemma sacerdotum, sanctus Martinus, sive Romanæ sedis pontifex beatus papa Gregorius, quemlibet monachum induit habitu, et benedicit, sive etiam ordinat, ut præsit abbas, et curam animarum gerat, nimirum Elias juxta præceptum Domini ungit Elysæum, et ponit super eum pallium suum, id est suum dat ei; suum, inquam, id est eumdem quem habet ipse habitum monachicum. Nam si pontifex quidem sic et cumdem non habeat habitum, sicut tunc temporis Joiada pontifex neque propositi, neque habitus ejusdem erat, ut Elias, non quidem dat ejusmodi pallium, quia non est suum, ungit autem, id est in abbatem D aliquot sermo mihi erat cum domino Joanne Ferbenedicit eum.

CAPUT XIII.

Quare igitur contemnis morem sacrum ex divina traditione statutum atque fundatum? Cum omnibus virtutibus tuis babuero et charitatem, quia si hæc vel illa fecero, inquit Apostolus, et hæc vel illa habuero, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (1 Cor. x). Recordor cujusdam dicti quod ex te audivi, de quo et judicare dubito quale sit, el quali a spiritu processerit. Dixisti enim: Postquam regnum Babylonium crevit in immensum, crescere desiit et succrevit aliud, scilicet regnum Persarum atque Medorum, et deinde super hoc aliud, videlicet regnum Macedonum. Ista, quasi similitudine

atque amabilius diceres quia quemadmodum luna, postquam ad plenum creverit, absque mora decrescere incipit, ac pene deficit, sed cum defecisse putatur, rursus exoritur et crescit, vel sicut arcturus semper quidem versatur, sed nunquam occidit sive mergitur, sic et sancta Ecclesia, maximeque spiritualis ordo, quem ordinavit Spiritus sanctus, interdum quidem deficit alicubi, sed iterum proficit, et variis consuetudinibus secundum mores hominum sive gentium fere semper versatur, sed nunquam dissipabitur aut destruetur. Non te audiet super hoc Ecclesia Dei, quatenus licitum esse judicet, ut qui monachus erat, clericus fiat, alio modo, nisi isto, ut sacros altaris ordines suscipiat, sicut jam supra C dictum est.

Si de austeritate conversationis, quam noviter assumpsisti, auctoritatem assumere vis, idem facero potest adversus clericum laicus, si abstinentior esse voluerit. Sed scriptum est: Melior est iniquitas viri quam bene faciens mulier (Eccli. XL11). Mulieri namque, id est arroganti, nonnunquam ex intentione venit occasio bene faciendi, et idipsum benefactum fit ei materia superbiendi; viro autem, id est obedienti, qui propositæ sibi regulæ obedit, interdum ex securitate per tentationem aliquid iniquum sub. repit, et ipsa iniquitas sive infirmitas fit illi occasio virtutis. Sicut Apostolo ipse Dominus: Nam virtus, ait, in infirmitate perficitur (11 Cor. x). Ante annos

nensi episcopo, religioso ac venerabili viro, de quodam monacho, qui clericus fuerat ex Regula beati Augustini. Dicebam quia licuit semperque licebit de clerico monachum fieri, cum auctoritate canonum, et Regule beati Benedicti, suffragante omnimoda ratione, quar.. exponere multis verbis tunc vacavit et libuit. Nondum nobis auditum fuerat, sed nec usum eatenus erat, ut illius professionis clerici a carnium comestione jugiter abstinerent, sed et in aliis plerisque rebus, laxiorem, quam nunc, habebant consuetudinem. Mentionem ergo feci arcæ Noe, in qua, ut Scriptura testatur, mensuras diligenter exprimens, quisque status quo angustior, eo et altior, et econtra, quo latior, eo erat et inferior

cerdos; et anachorita, sicut Elysaus quantumvis abundantiorem spiritum habens, quam Elias, nen erit idem quod Elias. Unusquisque in suo ordine beatus est; Elisaus obtinuit quod petivit. Oro, inquit, domine, ut fiat spiritus tuus duplex in me (IV Reg. 11); duplicia namque signa, quam Elias, operatus est. Sed divisiones gratiarum sunt, neque in omnibus superat alium, qui in una gratia copiosior est, ut fuit Elysæus in ista, id est operatione virtutum. Similiter qui simpliciter monachus est, potest in aliqua gratia præire illum, qui et monachus et sacerdos est; et qui simpliciter sacerdos, illum qui et sacerdos et monachus est; non tamen æquabitur illi, qui ordinis utriusque gratia præpollet. Quis tandem finis? Invitus namque in ista disceptationis valle tandiu teneor, ad pacifica, sedentis in monte, Domini verba, quæ prius audire cœperam, redire festino. Si te, o quisquis es, iste meus sermo læsit, tanquam ferrum manubrio elapsum, dum ligna cedimus forte incauti, ad unam de civitatibus fugitivorum me confugisse æstimato, et desine persequi (Deut. x1x). FINIS.

(Gen. vi). In hunc modum ordinatam esse dixi A supra dictus Joiada sacerdos, idem quoa Elias sadomum Dei, que est Ecclesia, professionesque clericorum et monachorum sic recte discerni, ut quæque, prout est arctior, sit et altior, et econtra prout est laxior, et sit inferior. Erat autem jam dictus episcopus illius professionis atque Regulæ et tunc, et antequam episcopus fieret, unde et rationibus, quas opponebam, difficilius ab eo concessum est. Quorsum istud? Videlicet ad insinuandam sanctæ contentionis causam, qua nunc professionis ejusdem nonnulli tirones versa vice gloriantur, se arcæ jam dictæ superiorem obtinere locum, quia jam non solum esum carnium, verum etiam adipis usum sponte projecerunt. Verum istud neque illis adauget, neque istis minuit altitudinem meriti Ecclesiæ; namque Dominus claves regni cœlorum beato Petro tradidit. Ecclesia autem tantum potestatem habens generali synodo monachis (quoniam olei copiam non haberent), non carnes, sed carnibus cognatum indulsit adipem. Qui infirmus est, ait Apostolus, solus manducet (Rom, XIV). Conceditur namque illi natalitium quoque carnibus abstinere, si velit, si hujus infirmitat s est, ut putet escam et potum esse regnum Dei (ibid.). Tu quantumvis abstinentior monacho sis, non eris Badoch sive Abiathar, aut certe

B

Mysterium baculi abbatis:

Collige, sustenta, stimula, vaga, morbida, lenta.

ALTERCATIO MONACHI ET CLERICI,

QUOD LICEAT MONACHO PRÆDICARE

EDITA A DOMINO RUPERTO ABBATE TUITIENSI.

320 MONACHUS. Inique agis, resistens mihi in fa- C ptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius bapticiem et opprimens os meum, ut non audeam aperire os in medio Ecclesiæ, et verbum Dei annuntiare. Dic tandem, qua te auctoritate posse putas os meum oppilare?

CLERICUS. Dicam, et me non inique agere æquitatis ratione convincam. Primo, quia, dum profitearis monachum, confiteris te esse mortuum. Monachus enim non est, qui non est sæculo mortuus; mortuus autem quomodo est, cujus vox foris auditur? Igitur monachus non est, qui sæculo vivere, ex ipso prædicationis suæ clamore comprobatur.

MONACHUS. Fortiter et argute, ut tibi videtur, percussisti me. Sed jam nunc hoc ipsum telum, quod in me jecisti, retorqueo in te. Dico enim: Mortuus es et tu. Siquidem tam tibi quam mihi dicit Apostolus: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. 1). An putas, quod solis hoc monachis dicatur? Nunquid omnes Colossenses, et alii quibus scribebatur, erant monachi? Aut nunquid de mortificatione professionis monachica hoc dicit, et non potius de mortificatione baptismi? Dicit enim in Epistola ad Romanos: Quicunque ba

zati sumus, consepulti cum ipso per baptismum in morte (Rom. vi), etc. Aut ergo tu quoque sic mortuus, tace de verbo vitæ, aut sine me tecum mortuum cum mortuo, eos qui adhuc sæculo vivunt mortificare.

CLERICUS. Non faciam. Nunquam hoc tibi licere concedam. Sacri canones vetant, authentici scripto res negant. Nam Pius papa decernit at Monachus prædicare non audeat quantæcunque scientiæ sit. Et Hieronymus dicit quia monachus non habet docentis officium, sed lugentis.

MONACHUS. Clerice, aperto ore, sed clausis oculis Scripturam legis. Si enim ita, ut tu sentis, hæc accipiantur dieta Hieronymi, consequitur Hieronymum Dipsum, sibi nimis contrarium, ipsum Pium adversus suam sententiam jacis, ut monachus prædicare non audeat cujuscunque scientiæ sit, cum beatum Gregorium monachico habitu præfulgentem, et alios quamplurimos hujus ordinis viros apostolica sedes admisit ad officium apostolici fastigii, quod et usque hodie facere non desinit. Et Hieronymus, qui ait: Monachus non habet docentis officium, sed lugentis,

« VorigeDoorgaan »