Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

CAPUT XXI. A Quomodo vel a quibus missæ officium ordinatum sit. Olim non tanto exterioris apparatu decoris missarum solemnia celebrabantur, nec ab uno quolibet hæc omnis religiosi obsequii gloria consummata et perpolita est. Pontifices quippe sacri, splendida Romanæ sedis luminaria, sicut diversis temporibus affulserunt, ita paulatim studii sui claritate, venustatem hujus salutaris officii perfecerunt. Et sicut traditum a Domino per Moysem sacrificii veteris ordinem, præcipue David et Salomon (III Reg. vi), sacerdotum et levitarum ministerio (1 Par. xx), cantorum multiplici numero, psalmorum divinorum tripudio, templi vel altaris illustri gloria, sacrorumque multitudine vasorum, splendi dius amplificaverunt; sic traditum a Domine mi- B rabilem novi sacrificii ritum, per primos apostolos sancta Romana Ecclesia suscipiens, religiosa fide amplexata est, fideli cura conservavit, diligenti apparatu exornavit. Quæ ergo quique eorum contulerint, jam dicemus, magis secundum ordinera illorum, quæ ordinata sunt, quam eorum, qui ordi

naverunt.

INSTITUTIO COELESTINI PAPE.

Cœlestinus, papa quadragesimus primus, constituerat, ut psalmi David centum quinquaginta ante sacrificium canerentur antiphonatim ex omnibus, quod ante non fiebat, sed tantum epistola et evangelium recitabantur. Ex hoc instituto excerpti de psalmis introitus, gradualia, offertoria, communiones cum modulatione ad missam in Ecclesia Romana cantari cœperunt.

GREGORII.

Gregorius, LXI (5), Antiphonaríum regulariter centonizavit et compilavit, Kyrie eleison a clero ad missas cantari præcepit quod apud Græcos ab omni populo cantabatur. Alleluia extra Pentecosten ad missas dici fecit. In canone tria verba hostiæ superaddidit, diesque nostros in tua pace disponas, ab æterna damnatione nos eripi, et in electoruŁa tuorum jubeas grege numerari. › Orationem quoque Dominicam post canonem super hostiam censuit recitari.

SYMMACHI.

Symmachus, XLIX, constituit omui die Dominico, vel natalitiis martyrum, ‹ Gloria in excelsis > ad missas cantari: quem hymnum Telesphorus papa, a beato Petro VII, nocte tantum natalis Domini ad missas, a se in ipsa nocte constitutas, cantari instituit, et in eo ad angelorum verba, quæ sequuntur, adjecit.

GELASII.

Gelasius, XLVII, tractus et hymnos composuit, et sacramentorum præfationes cauto et elimato sermone dictavit.

INNOCENTII.

Innocentius, XXXVIII, pacis osculum ante communionem dari decrevit.

(3) Id est a B. Petro papa sexagesimus primus.

LEONIS.

Leo, XLIII, qui in homiliis declamandis multum valuit, addidit in canone sanctum sacrificium, immaculatam hostiam. ›

DAMASI.

Damasus, XXXV, «Credo in unum Deum cantari instituit, ex decreto sanctæ universalis synodi, a CL episcopis Constantinopoli celebratæ.

ALEXANDRI.

Alexander VI ad consecrationem Eucharistiæ instituit, quod sicut de latere crucifixi Domini effluxit sanguis et aqua (Joan. xix), ita aqua vino misceatur in ipsa consecratione; nec vinum sine aqua, nec aquam sine vino debere offerri, decernens.

SIXTI.

Sixtus, VII, hymnum, Sanctus, Sanctus, Sanctus cantari instituit.

SERGI.

Sergius, LXXX, ultimum hoc instituit, u inter communicandum, Agnus Dei › a clero cantetur. Sic studiosa divinæ legis Ecclesia Romana paulatim protulit de thesauro suo nova pietatis monumenta, et quoddam velut ex auro lapidibusque pretiosis religiosi officii sancto sacrificio 23 fabrefecit diadema. Non quidem sanctius hinc est quam erat prius [adde quando] ad sola verba Domini solamque Dominicam orationem consecrabatur, sed maxime decuit ut fides, quæ adhue Cerat illo tempore rudis, et, ut ait quidam tam doctus quam fidelis, agresti turbida cultu, nuda humeros, intonsa comas, exerta lacertos, ubi ornari potuit, maxime in hac parte, tanquam in capite suo, deauraretur, et earum rerum quæ superius dictæ sunt, veneranda similitudine fulgeret.

CAPUT XXII.

De azymo.

Cur sancta Romana Ecclesia nunquam in sacrificio fermentum admiserit, non oliose quæritur, nec inutiliter scitur, maxime quia consuetudini huic tota hactenus Græcia refragatur. Nam de fermento Græci immolant, et nescio qua auctoritate suffragante (quæ procul dubio de authenticis nunquam profecta est Scripturis), tam legalem quam D evangelicam Romanæ Ecclesiæ consuetudinem nimis pertinaciter abhorrent. Veris persæpe rationibus superati sunt, sed Constantinopolitanæ sedis arrogantia multarum hæresum genitrix, cedere dedignata est. Leo, IX hujus nominis papa, a B. Petro CXLVIII, per Epistolam ad imperatorem Constantinum scriptam, animum ejus concilians, apocrisiarios suos Hunibertum Silvæ candida episcopum, et Petrum Amalitanorum archiepiscopum, Fridericum quoque VII levitam et cancellarium, Constantinopólim dirigens, multas Græcorum confutavit hæreses, qui inter cætera Latinos vocabant Azymitas, et eos nimis persequentes, eorum ecclesias claudebant, et Ni

chaelem patriarcham, a gratia et palatio imperatoris A offertur et consecratur, sed in eo quod de multis, remotum, excommunicationis gladio percussit. Tantis autem hæresibus fermentata est Græcia, ut mirum videri non debeat hoc quod de fermento immolat. Tantæ econtra sinceritatis semper fuit sancta Romana Ecclesia, ut cui deest Scripturarum notitia, vel argumentandi facultas, sola illi de azymo contra Græcos sufficere debeat ejus auctoritas. Nam Constantinopolitana non solum hæreticos, sed et læresiarchas protulit multos. Romana vero Ecclesia, super apostolicæ fidei petram altius fundata, firmiter stetit, et tam Græciæ quam totius orbis hæreticos semper confutavit, et de excelso fidei tribunali data sententia judicavit. Scripturarum tamen suffragia deesse non debent, ne ullam tam sincera auctoritas videatur passa esse jacturam. Quæ certius atque B commodius peterentur, si vel scripto vel auctore certo constaret, quid rationis super fermentato sibi videantur habere Græci. Nam Romanæ Ecclesiæ consuetudo legalibus, propheticis, evangelicis atque apostolicis rationibus consona est. Ferunt tamen quidam, hanc a Græcis fermentati se audivisse rationem, eo quod Maria prægnans de Spiritu sancto facta fuerit, atque ideo per fermentatum signari recte Dominicam incarnationem, et manifestum virginei ventris tumorem. Quicunque ex eis huic innituntur rationi, longius a sana doctrine regula absun 1, quam si nullas omnino supradictæ rei causas redderent. Quid enim ideo fermentatum offerunt, ut imprægnatum et tumidum Mariæ significent uterum? Nempe hoc respectu panem sacrificii Mariam, vitium autem panis, id est fermentum Christum ejus filium esse volunt. Hæc ratio duabus ex causis evidentibus, infirmata contemnitur. Primo, quia non Mariæ, sed Christi solius, qui solus pro nobis crucifixus est, corpus offerre debemus. Secundo, quia fermento, ut aliquid boni significari mereatur, nulla omnino sacræ Scripturæ de Veteri aut Novo Testamento auctoritas suffragatur; pulchrius atque rationabilius memoriam Dominicæ incarnationis ex sancto Evangelio recognoscimus. Nam quod dixit Dominus de pane quem accepit, hoc est corpus meum (Matth. xxvi), › quoties illa sacrosancta actione iteramus, incarnationem ejus ita nobis reparamus, ut ad hoc non uterum beatæ Mariæ, sed solam ejus fidem, per quam concepit, necessariam habeamus. Est autem ejus fidei signum altare visibile, sicut recte placet doctoribus Ecclesiæ. Igitur cum Dei Verbum per fidem Ecclesiæ descendens, panem accipit de signo fidei, quod est altare, renovatur nobis illud quod idem Verbum Dei, per fidem Virginis descendens in uterum ejus, carnem assumpsit. Atque ita incarnationem Dominicam nobis reparamus, non sicut fermentum in pane significante Mariam, sed sicut Dei Verbum in pane Catholicam significante Ecclesiam, in eo quod sicut unus ille panis de multis confectus est granis, sic Ecclesia de multis hominibus una consistit per fidei unitatem. Significari autem pane illo dixi Ecclesiam, non in eo quod

C

D

ut dictum est, granis conficitur. Nam in eo quod consecratur, nec ipsum individuum corpus Domini significat, sed est transfusio in se Dei Verbo per filem passionis, resurrectionis et ascensionis Domini. Dominus enim non hoc significat, sed, hoc est corpus meum, inquit. Infirma ergo et merito contemptibilis est supradicta fermenti ratio. At vero azyma tam ex evangelica quam ex legali auctoritate profecta sunt. Nam Dominus et in lege, ubi typicum paschæ sacrificium mandavit, fermentum abjici jussit (Exod. x11; Deut. xvi), et in Evangelio, ubi novum sacrificium primus celebravit, azyma nihilominus ipse consecravit. Et ne forte aliter suspiceris, fermentum in domibus Israel tunc non inveniebatur, lege enim Domini sancitum erat. Dum ergo a vetere ad novum sacrificium proficiscens, azyma non reliquit, sed azyma benedixit, fregit, dedit discipulis suis dicens, hoc facite in meam commemorationem (Marc. xiv; Luc. xx11), › nunquid de fermento quidquam dixit aut questus est, quod cogente consuetudine legis fermentum sibi defuerit? Imo qui in lege de azymis jussit, in gratia quod contrarium erat, statuere non debuit. Notandum quippe est, et animo memori retinendum, nullas antiquæ legis consuetudines, contrariis supervenientibus ex Evangelio decretis, esse destructas. Sed quæ abolitæ sunt vel destructe, melioribus non contrariis cesserunt, ut circumcisio baptismo. Nam circumcisio bona quidem, sed baptismus melior. Nec mutabilitate usus est Deus, dum bono prætulit melius, præsertim cum bonum illud irritum fecisset ille populus, sicut ipse Deus improperat illis per prophetam dicentem Et irritum fecistis pactum meum (Malach. 11), etc. Magis autem præputium oppositum videtur circumcisioni, scilicet ut habitus privationi. Sed Dominus de præputio nihil dixit, imo de utroque tacuit, quia circumcisio nihil est, præputium nihi! est, ait Apostolus, sed fides quæ per dilectionem operatur (Galat. v). At vero azymum et fermentum manifeste opposita sunt, ut contraria immediata. Igitur non decebat Deum, ut tanquam sibimet contraria, abjecto azymo de fermento præciperet de quo ante prohi buerat dicens: Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ tuæ (Exod. xx). Approbat vero Deus azymum, non propter ipsum, sed propter id cujus est signum. Significat quippe sacrificantibus nobis, ut epulemur 24 paschali convivio, non in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis (1 Cor v). Nec ideo rei tam necessariæ significatio hæc rejicienda est, quia de legis antiquæ cæremoniis illam constat esse profectam. Non enim cunctas legis antiquæ significativas consuetudines abjecimus (Exod. x1). Adhuc quippe plenariam lunæ faciem consideramus, nec unquam in defectu ejus pascha celebramus, et quotidie thus sacrum Domino in odorem suavitatis adolemus, et oleum unctionis sanctum apud nos est (Levit. 11; Exod. x), et pro tubis campanas habemus, et multa

B

ejusmodi (Num. x). Nam illa quæ significantur, A rior in vasis sacris, in apparatu altaris et ministroquoniam bona sunt moralia, significationes ipsas omnes quidem lectione, quasdam vero actu quoque celebramus, ut significata ipsa nostris sensibus, opportune importune ingerantur. Quis hoc improbare audeat? De gentibus quoque exemplo apostolorum atque doctorum, solemus auferre, si qua ab aliis probe dicta vel facta sunt, et tanquam captivæ mulieris ungues pilosque superfluos amputare (Deut. xxi), ut ab alienigena falsitate mundata sententia, thetamum veritatis digna sit introire. Nonne ergo familiarius aut justius antiquitatum suarum reminiscitur Ecclesia? quæ in Canticis canticorum gloriatur et dicit: ‹ Omnia poma nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi (Cant. vii). › Igitur azyma non propter hoc abjicienda erant, quia significationis gratia in antiqua lege tradita fuerant, quin potius ideo retinenda, quia quod significant, optimum, et huic tempci gratiæ magis congruum est. Significant enim id quod apostolica tuba probabiliter sentiendum personat, videlicet ut inter Christum, qui de massa peccatrice carnem sine peccato, tanquam azymum assumpsit de fermentato, et Christianum populum ita nequitiæ et malitiæ nihil intersit, quomodo in azymo pane cum fermento, et aqua nihil veteris massæ aut alienæ confectionis intervenit (1 Cor. v). Aqua namque populum significat, juxta illud: Beati qui seminatis super aquas (Isa. xxx11). Frumento autem significari Christum, nullo melius quam ipso auctore probamus, qui seipsum mortificandum infidelitate Judæorum, multiplicandum fide populorum, figurate prædicans: Nisi, inquit, granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. xv).› Aqua frumento mista sine fermento, simplices debere esse significat populos, Christo per fidem conjunctos. Cum ergo monimentum sit sinceritatis et veritatis ejus, in cujus azymis nos epulari hortatur Apostolus expurgato veteri fermento (I Cor. v), ut simus nova conspersio, jure inter utilia legis antiquæ signa, reservata sunt azyma, auctore magno pontifice Christo, et per succedentem sibi beatum Petrum, Romance Ecclesiæ fideliter delegata. Quæ beata, quod in fundamento suo petram illam excepit, quam in suo veritas ore lau- D davit et beatificavit (Matth. xvi), tali structura super illam ædificata est, ut contra omnes hæreses perstaret murus inexpugnabilis. Et quacunque mundi ex parte periclitata fides ad illam confugit,

mille clypeos ex ea, omnemque armaturam fortium (Cant. 1v), qua se defenderet, pendentem et præparatam invenit.

CAPUT XXIII.

Do ornatu altaris vel templi. Sacrosanctum altaris ministerium idcirco, ut dictum est, missa dicitur, quia ad placationem inimicitiarum, quæ erant inter Deum et homines, sola valens et idonca mittitur legatio. Cujus divina ratio, quamvis assidui splendoris sit, cultus tamen extc

rum ejus, semper quidem sancta, sed pro dierum vel temporum diversa ratione interdum splendidior est. Auro et argento, lapidibus pretiosis, pro posse fidelium singulis in locis splendet festiva devotio, quae cum in sæcularibus ambitionis insignia sint, in ecclesiasticis et divinis rebus pietatis officia sunt; non quia Deum, qui spiritus est, plus aurea quam lutca, plus gemmata quam nuda delectent corpora ; sed quia homines, quod diligunt, cum Deo libenter offerunt, dilectione Dei, qua illud a se separant, quidquid illud sit, Deo pretiosum efficiunt. Diligunt enim aurum quod maxime concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum (I Joan. 11). Cum ergo illud offerunt non indigenti Deo, sicut David concupitam libavit aquam Domino, procul dubio sanctum et Deo placitum est quod offerunt (II Reg. xx11). Nimis reprehensibiliter sic ungerentur pedes luxuriosorum et nequam hominum, quomodo super pedes Domini unguentum effusum est, quod potuit venundari multo, et dari pauperibus (Matth. xxvi; Joun. x1). Sed hoc ideo laudabiliter fecit Domino devota mulier quia Dominus, cui non indigenti hoc factum est, in libra unguenti pistici libram appendit potins pietatis et fidei, et ideo pro odore, qui respersus est in una domo, memoriam prædicandæ mulieris spirare fecit in toto mundo. Igitur dum auro, et lapidibus, ac sericis vestibus honoratur Christus in altaris apparatu, poterat et hoc dari pauperibus, sed non Cideo jure ornatus mensæ Domini reprehenditur, cujus habitus, dum est incultus, non sine culpa corum despicitur, qui illam ornare posse videntur. Nam quod Dominus per prophetam arguit populum, dicentem: Mensa Domini contaminata est (Malach. 1), ideo facere videtur, quia sine culpa tunc erat quæ putabatur contaminatio esse altaris, nuda paupertas. Reversus namque de Babylone populus, altare tantum fecerat fortuitis, ut ait Hieronymus, et impolitis lapidibus, absque templo, absque urbis ædificiis, absque exstructione murorum, et putabant minorem esse cultum religionis quia templi ornatus deerat, nec intelligebant, omnipotentem Deum non aurum gemmasque et hostiarum multitudinem quærere, sed offerentium voluntatem. Cæterum ubi opportunitas et opes non deerant, Dominus ipse aurea sibi et argentea fieri mandavit opera, summa artificum industria (Exod. xxv, XXVI et XXVII). Nec statim nobis illud objiciatur ex dictis beati Hieronymi. Quod si hæc ex Veteri Testamento suscipimus, consequenter et victimarum ritum, et legem Sabbati, et his similia suscipere deberemus. Pugnat enim hæc ejus sententia, ne aurea vel gemmata divini cultus ornamenta, velut necessaria requirantur. Nam scribens adversus Vigilantium, itemque ad Demetriadem virginem, eleemosynam quidem pauperum præfert, sed de hujusmodi unusquisque, inquit, in suo sensu abundet, non damino, non reprehendo (Rom. xiv). Sed et manifesta ratione colligimus, figuras ejusmodi, quales de constructione

idest, in perseverantia bonorum operum, recogitemus et ad memoriam revocemus, et admoniti do visibilibus, invisibiles ornatus et repositam in cœlis ejus gloriam avida mente speculemur. Tunc solemne est cantoribus, sed et omni choro psallentium, pretiosum de sacrario capere vestitum, et magnis vocibus atque amplificatis cantibus jucundum sacri sacrificii celebrare convivium. Causa postulat quiddam nostri ordinis, id est monachorum, non præterire proprium. Solemus enim in hujusmodi festis omnes in albis stare vel procedere: qua veste novam sanctorum vitam designari superius expositum est. Tunc namque in contemplatione ejus novitatis positi sumus, de qua nos hortatur

tabernaculi beatus Gregorius moraliter exponit, A ejus, quæ est ab intus in fimbriis aureis (Psal. XLIV), præsentia veritatis non ita dissipari, ut non debeant etiam nunc in exteriori cultu Ecclesiæ simili vel eadem ratione proponi; ut in illo nobis eluceat, qualis interioris domus Dei, quod sumus nos, ornatus esse debeat. Quamvis enim auctor veterum et novarum figuratarum promissionum sacramenta mutaverit, quia promissa perfecit et denuntiationibus, ut ait magnus Leo, cessationem imposuit, quoniam denuntiaLus advenit, in præceptis tamen vel figuris moralibus (1 Cor. 1), nulla prioris testamenti reprobata decreta, 25 sed evangelico magisterio multa sunt aucta. Dictis, factis, pulchrius Evangelium quam lex, frequentius Christus quam prophetæ, parabolas vel allegoricas proponit similitudines, cujus magisterium sequens Ecclesia, rerum habitu visibi- B Apostolus dicens: Ut quomodo surrexit Christus a lium, res imitatur invisibiles, non solum in corum, de quibus supra dictum est, ministrorum sacro cultu, sed in cæterorum quoque templi vel altaris ornatu. Nam si nulla significantur in hoc quoque spiritualia, cur pretiosa pallia, et holoserica dorsalia parietibus appenduntur, et sacrosanctum Domini corpus lineo corporali superpositum obtegitur? Nam juxta dignitatem ejus, quod pretiosissimum habere possemus, merito illi circumponeremus. Arcana ergo aliqua, quæsitu et intellectu digna, cum hac discretione animadversa sunt. Nam corporale lineum, in quo Do minicæ passionis celebramus memoriam, tribulationem ejus, et singularem designat in eo carnis munditiam. Linum quippe de terra natum, multis attritum pressuris, ad nivei candoris honorem et levem subtilitatem pervenit. Grossum et inglorium e terra consurgit, sed inter manus prementium opificum subtiliatur et candescit. Tribulationem ergo Domini in lineo corporali advertimus. Ascendit enim sicut virgultum et sicut radix de terra sitienti, non habens speciem neque decorem (Isa. Lin); sed propter munditiam animæ suæ, quam pro peccato nostro posuit, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus directa. Quod diligentiores observant, ut duplex corporale sit, linteamina significans capitis Domini quibus corpus ejus aromatibus conditum involvit Joseph (Matth. xxm; Luc. xx1). Pallia vero, quæ ut dictum est, solemniter appenduntur templi parietibus D futuram sanctæ Ecclesiæ gloriam significant in regno Christi, quod nobis præsentes solemnitates commemorant, ubi exhibebit sibi Christus gloriosam sponsam, non habentem maculam vel rugam (Ephes. v). Codices quoque evangelici auro et argento, lapidibusque pretiosis non immerito decorantur, in quibus rutilat aurum cœlestis sapientiæ, nitet argentum fidelis eloquentiæ, fulgent miraculorum pretiosi lapides, quæ manus Christi tornatiles aureæ plenæ hyacinthis operatæ sunt. Ilis atque aliis hujusmodi ornatibus loquitur quodammodo regina, quæ assistit a dextris speciosi ac potentissimi regis, ut vestitum deauratum, et varietates, quibus ipsa circumamicta est, omnemque gloriam

mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus (Rom, vi). Itaque cum simus comæ illæ, de quibus scriptum est: Com.c ejus sicut elate palmarum, nigræ quasi corvus (Cant. v), quia scilicet capiti nostro adhærentes, humili conscientia nigri esse, et victo mundo sursum tendere debemus; tunc tamen quando commemoratur ejus sæculi status, quo cum filiis semper est sponsus, convenienter lætitiam præferentes, quotidianam salubris tristitiæ nigredinem læto candore obducimus, juxta illud: Non possunt filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus (Matth. v). › Convenienter ergo in albis procedentes, simul etiam omnes a senibus usque ad infantes, manipulos porCtamus, quia videlicet in illa vita, quæ per albas significatur, propriam unusquisque mercedem accipiet, secundum suum laborem (I Cor. 111), › et ‹ venientes venient cum exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. cxxv). ›

CAPUT XXIV.
De cappis.

Cappas quoque in majoribus festis superinduimus, ut amplius in Deo gloriemur, aspicientes in futuram resurrectionem, quando omnes electi, (quibus nunc post depositionem carnis in anima tantum remuneratis, singulæ stolæ albæ datæ sunt (Apoc. v1), binas accipient stolas, scilicet requiem animarum, et resuscitatorum gloriosam immortalitatem corporum (1 Cor. xv). Quæ cappæ bene ab interiori parte pa tulæ sunt, et omnino præter solam necessariam fibulam inconsutæ, quia profecto immutata jam et immortalia corpora nullis animam obcludent angustiis, corda non contegent, nec obsistent internæ sanctæ Trinitatis contemplationi. Fimbriis quoque subter ornatæ sunt, quia nil nostræ tunc deerit perfectioni, sed quod nunc ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus, cognoscemus sicut et cogniti sumus, quia facie ad faciem videbimus (I Cor. x111). › CAPUT X V.

De rasura capitum.

Verumtamen sic subornati, caput intactum præferimus, et rasuram, quam coronam nominamus, nullo ornamento contegimus. Non est enim plenum

gaudium nostrum, quia non in re præsentium, sedl A captus, quasi victus, eos qui se ceperant vicit, plu

in spe gaudemus futurorum. Idcirco autem rasi sumus, quia filii sumus Core, id est calvi, scilicet Domini nostri Jesu Christi, qui in Calvariæ loco crueifixus est, dictumque est ei, videlicet vero Elisao, a stultis et insensatis pueris cum illusione: «Ascende, calve, ascende, calve (IV Reg. 11). › Rasis ergo capitibus antiquam Nazaræorum legem immutavimus (Num. vi). Olim namque Nazarxi capillos nutriebant, nos econtra capillos decidimus, quia Nazaræorum princeps Dominus Christus decalvatus, id est in loco Calvariæ, ubi damnatorum capita abscindebantur, crucifixus est. Dalila, id est paupercula et mentis inops synagoga, rasit caput fortissimi Samson, id est solis nostri, et tradidit in manus Philistinorum (Judic. xvi). At ille

resque hostium occidit mortuus quam occiderat vivus. Mortuus enim Dominus infernum confregit, mortem vicit, vitam reddidit. Nos, quamvis in supradictis ornatibus de victoria ejus gaudeamus, tamen in rasura capitum decalvationem ejus per compassionem lugemus. Hoc autem humilitatis insigne vocamus coronam, id est victoriam, quia fidelis illa Domini decalvatio, cujus hæc rasura signum est, procul dubio victoria est, triumphus est, honor et gloria nostra est. Mihi autem absit gloriari, › ait Vas electionis, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. vi). Sed nondum apparuit hæc gloria quid erit, habetque adhuc tristitia speciem, donec tristitia B convertatur in gaudium, et gaudium nostrum plenum sit (Joan. xvi).

LIBER TERTIUS.

DE ORDINE ECCLESIASTICO AB ADVENTU DOMINI.

26 PROLOGUS.

Angustioribus atque profundioribus enavigavit oratio, dum superius sacramentum Dominici corporis et sanguinis pertentans potius quam perlustrans, nullum fidei passa est periculum, satisque confidit in Deo jam adulta vel exercitata fide, quia quotiescunque per hoc profundum fuerit navigandum, nullum alicujus obice saxi incurrit naufragium. Nunc juxta propositum nostrum, ad ordinem anni, qui cir- C ca ipsum agitur sacramentum, ingredientes, ipsum, quo regimur, sanctum poscimus Spiritum ut placida sui favoris aura nostrum implere velum non desinat, donec propositum opus ad optatæ consummationis portum perducat. Quod ab adventu Domini imchoantes, primum cur illud tempus sic nuncupetur, vel quid hoc significetur vocabulo, consulta causarum ratione nosce debemus.

27 CAPUT PRIMUM.

De Adventu.

Tempus, quod Dominicæ nativitatis memoriam antecedit, ideo adventus nuncupatur, quia totus ejus ecclesiasticus ordo juxta contemplationem adventus Domini dispositus est. Advenire autem Domi. nus recte dicitur, qui ubique est invisibili præsentia majestatis, dum assumpto eo quod visibile est nostrum, visibus carnis visibilem se ostendit. Quod tunc factum est, quando Verbum, per quod omnia facta sunt, quod erat in mundo, et mundus per ipsum factus est, sed mundus eum non cognovit, caro factum est, ut visibiliter habitaret in nobis (Joan. 1); itemque futurum est, quando is qui nunc a dextris Dei sedet, et licet nobiscum sit usque ad consummationem sæculi (Matth. xxiv), non aliud assumendo, sed quod semel assumpsit nobis repræsentando, et sicut ipse dixit: Videbimus Filum

D

hominis venientem in nubibus cœli, cum potestate magna et majestate(Luc. xx1). » Illud igitur tempus, quod Dominicæ nativitatis memoriam antecedit, idcirco adventus nuncupatur, quia hæc quæ dicta sunt, partim præterita, partim futura commemorantur. Nam prima Dominica, primus adventus jam præteritus quasi futurus in persona antiquæ commemoratur Ecclesiæ. Secunda et tertia Dominica, secundus adventus exspectantibus et desiderantibus jamjam instare, propheticis atque apostolicis tubis denuntiatur. Ideo vero secundus adventus duabus Dominicis declamatur, quia primum adventum sola, quæ præcessit incarnationem Domini Ecclesia promissum exspectavit, secundum autem tam præcedens quam subsequens audivit, illa propheticis tantum, hæc autem propheticis pariter atque apostolicis edocta præconiis. Quapropter in secunda ex ipsis Dominicis propheticum personat officium, quod est populus Sion. In tertio vero Apostolicum: Gaudete in Domino semper (Philip. 1v). › Quarta Dominica, quæ semper Dominici natalis diem novissima respicit, tempus illud commemorat, quo imprægnato jam et tumido utero Virginis prope erat Dominus, el calcians se divinitas corrigiam illam suæ ligabat incarnationis (Matth. 11), quam in Evangelio ejusdem Dominicæ Joannes se non esse dignum solvere profitetur (Joax. 1).

CAPUT II.

De prima Dominica adventus Domini. Quod hæc ita sint, ex ipsis earumdem Dominicarum patenter cognosci potest officiis. Nam prima Dominica non jam retributionem, sed initium justitiæ postulat humanum genus. Nec jam patriam attingit, sed viam sibi postulat ostendi: Ait enim

Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semilas

« VorigeDoorgaan »