Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

dicuntur, sed sola misericordiæ vasa secundum be- A bili modo non fiat præter voluntatem ejus, quod etiam nedictionem, quæ data fuerat super masculum et feminam, nascerentur.

CAPUT XIX.

Simplicem ac rusticum judicari, qui adversariorum impiæ subtilitati non assentiatur, Quantacunque dicamus, nihil quod ad rem attineat dixisse divulgamur, quinimo tanquam simplices et rustici judicamur, qui non possimus comprehendere subtilitatem sententiæ, qua verissime, ut aiunt, dietum, et firmissime tenendum sit, quia vult Deus malum. Negant se in Deo astruere voluntatem mali, et tamen non desinunt affirmare quod velit Deus malum fieri. Bene se profitentur sentire, et tamen prarum non desinant verbum proferre. Et quia non concedimus, simplices; ut jam dictum est, nos esse et rusticos asserunt, qui non capiamus vim medulJamque dictorum. Nec mirum. Sic enim fidelium simplex doctrina, vel docta simplicitas sæpe irrisa est. Sed videte, ait quidam, intelligere nos subtilitates vestras, et arcana, quæ in cubiculis et angulis loquimini, et que populus foris stans non meretur audire, proferre in medium. Hoc est illud quod reducit ad auriculam manum, et concrepantibus digitis 289 ridentes dicitis: Omnis gloria filiæ regis intrinsecus, et introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. 11). Non ergo mirum, neque nos contra sermonis jactamus peritiam, memores dixisse Christi Apostolum Non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ veni annuntians vobis testimonium Christi. Non enim judicavi scire me aliquid ínter vos nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (1 Cor. n). Attamen intelligimus istam non tam subtilitatem, quam hebetudinem.

CAPUT XX.

Augustini patrocinio perperam sese defendere, qui
Deum malum velle astruunt.

contra voluntatem ejus fii, quia non fieret, si non sinerel. Nec utique nolens sinit, sed volens. Nec sineret bonus fieri male, nisi et omnipotens de malo facere posset bene (45). Totum, inquam, ex istis beati Augustini dictis suae sententiæ patrocinium sumpsisse dicuntur hi qui Deum velle malum astruunt, a magnis et nominatis quos audire vel adire non possumus, magistris sese hoc accepisse confirmantes. Sed ecce inspicientes sollicite, primum illud nos advertisse gaudemus, quia sicut nusquam alias, ita nec istic audita est ipsa quam detestamur horrisona enuntiatio, vult Deus malum. Quod si ab eo dictum fuisset, merito seipsum et justius reprehenderet, quam ubi pro minuscula dictione retractando repreB hendens semetipsum, vitanda, inquit, erat hic offensio aurium religiosarum. Magis autem hoc e contrario prædicat, quia vult Deus bonum fieri, dicendo: Non enim hoc nisi justo judicio sinit, et profecto bonum est omne quod justum est. Igitur hæc ipsa dicta diligenter gratis et veritatis lumine admoto perscrutemur, et ab ista, quæ non ad honorem Dei spectat, enuntiatione nobiscum quoque tanti doctoris dignitatem conemur defendere.

C

CAPUT XXI.

Quod falso tribuatur Augustino, velle Deum fieri malum, nisi addas sinendo, ut tum demum perfecta sit enuntiatio, si dicatur velle Deum sinendo malum heri.

Non ergo, inquit, fit aliquid, nisi omnipotens Deus fieri velit, vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo. Recte hoc dictum tunc demum intelligitur, si perfectum prius sit, quia cum dixisset, non ergo fit aliquid, nisi omnipotens Deus fieri velit, statim addidit, vel sinendo, ut fiat, vel ipse faciendo. Nam absolute dixisse, non ergo fit aliquid, nisi omnipotens Deus fieri velit, non erat verum, præsertim in omni statu vitæ præsentis, ubi a nemine viventium perfecte adimpletur voluntas Dei. Pax illa futuri est sæculi, ubi nihil repugnabit voluntati Dei. Nam exempli gratia, voluntas Dei est esse hominem sine peccato, el ad hoc, sicut Apostolus ait: Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquæ in verbo, ut exhiberet sibi gloriosam Eccle

Totum patrocinium huic sensui quo Deus velle malum astruitur, locus ille ferre dicitur, in quo B. Augustinus plurimum loquens de omnipotentia Dei, et illi fideliter intentus ait (44) Non ergo fit aliquid, nisi omnipotens fieri velit Deus, vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo. Nec dubitandum est Deum facere bene, etiam sinendo fieri quæcunque funt male. Non enim hoc nisi justo judicio sinit. D siam, non habentem maculam neque rugam, aut ali

Et profecto bonum est omne judicium quod justum est. Quamvis ergo quæ mala sunt, in quantum mala sunt, non sint bona, tamen ut non solum bona, sed etiam sint et mala, bonum est. Nam nisi esset hoc bonum, ut essent et mala, nullo modo sineretur ab omnipotente bono, cui procul dubio quam facile est quod vult facere, tam facile est quod non vult esse non sinere. Hoc nisi credamus, periclitatur ipsum nostræ Confessionis initium, qua nos în Deum Patrem omnipotentem credere confitemur. Et post aliqua : Propterea namque « magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. cx), › ut miro et inessa

(44) S.August. Enchir. cap. 95, 96, Patrol.tom. XL.

quid ejusmodi (Ephes. v). Unde idem Pater, libro Retractationum primo contra Pelagianos: Hic est, inquit, lavacrum aquæ in verbo quo mundatur Ecclesia. Sed cum tota dicat quandiu hic est, ‹ dimitte nobis debita nostra (Matth. vi), » non utique hic est sine macula el ruga, aut aliquid ejusmodi. Ex eo tamen quod hic accipit, ad illam gloriam, quæ hic on est, perfectionemque perducitur. Non ergo satis erat dixisse, non fit aliquid nisi omnipotens Deus fieri velit, si non addidisset, vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo. Hic magna vis est in eo quod ait, sinendo ut fiat, ut scilicet cum de malis agitur, quæ utique (45) S. August., ibid., cap. 100.

quod diceretur Deus velle malum fieri. Dicendo ergo voluntas alia approbans, alia permittens, non fiebat (neque enim ad rem pertinebat ut fieret nobis) prima divisio voluntatis, sed fiebat subdivisio voluntatis mali. Proinde dixi in illo libello sic: Quid enim? Si voluntas mali genus est, et generis hujus divisive differentiæ sunt, alia approbans, et alia permillens hæc quam dicit voluntatem permillentem, bona erit an mala? Si mala, quomodo approbanti malum opposita? Si bona, quomodo species voluntatis mali? Non ergo credimus dicenti, quod vos hujusce divisionis auctores fueritis, quæ et Deum accusat, et artis constantiam non servat. Hæc ubi relegerunt illorum quibus hæc scripsimus magis

Deus odit, non liceat conjungere verbum vult, cum A niret de Deo enuntiari. Nam inde erat controversia, hoc infinitivo quod est fieri, præsertim cum interposito verbo alio quod est sinit, confestim dicat: Nec dubitandum est Deum facere bene, etiam sinendo fieri, quæcunque fiunt male. Et continuo: Non enim hæc nisi justo judicio sunt. Multum, o vos, quorum sanis auribus ista depromimus hæc duo verba modica vult et sinit, in causa ista differre perpenditis. Nam in altero cum dicitur, vult fieri, temere nimis et irreverenter derogatur bonitati Dei adeo damnabiliter, ut sicut supra memoravimus, dicat idem beatus Augustinus: Quia talem iniquitatem operantium, id est tali voce sua mala defendentium, non potest fieri ut misereatur Deus. Nam quod idem ait in libro Soliloquiorum primo: Deus, qui malum nunquam facit, et facit esse ne pessimum fiat, de malo B trorum discipuli, ingentem statim fumum excitaveadversitatis sane intelligitur, quod nimirum idcirco facit esse Deus, ut pessimum, id est peccati malum quod nunquam ille fecit, aut fieri voluit, impediatur, unde et illo superiori libello recolo me dixisse plenius. Porro in altero cum dicitur, sinit fieri, et non nolens, sed volens sinit, honor judicii et laus est omnipotentiæ Dei, quia videlicet non volens fieri, sed volens sinere sinit, quod perspicuum est scienti vel recogitanti, quia Creator omnipotens creaturæ malum facere volenti cunctam facultatem adimere posset, quod facturus est in tempore suo, scilicet in die judicii. Cur autem nune interim sinere velit ea ratio est, ut dissimulante illo nec statim puniente, peccator aut convertatur, aut fiat inexcusabilis, juxta quod Apostolus ait: Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam tuam et cor impœnitens thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei (Rom. 11). Nec vero interea patientia vel exspectatio sive permissio Dei sine fructu est, quia et de malis bona agit, quemadmodum sæpe dictus doctor in calce ejusdem sententiae dicit: Nec sineret bonus fieri male, nisi et omnipotens et de malis facere posset bene. Unde miror ex eo loco sumptum, ut dicatur Deus velle malum, cum verius, et reverentius, juxta sensum ejus, dici potuisset vel debuisset quia vult, et de malo facere bonum, sive potest et malo uti in bonum. 290 Ita quippe de isto loco sentiendum est, ut non videatur tantus doctor contrarius sibi, dum in epistola sua ad Honoratum dicit: Omnes consolantur, ædificantur, exhortantur ut rogent Dominum, qui potest omnia, quæ timentur avertere, parati ad utrumque, ut si non potest ab eis calix iste transire, fiat voluntas ejus, qui mali aliquid non potest velle.

CAPUT XXII.

Male reprobari eum qui probe arguat, undecunque
doctrinam acquisierit, exemplo Augustini docet.
Ex eodem nihilominus loco nimis violenter extorse-
runt, ut dividentes dicerent, voluntas alia approbans,
alia permittens. Erat autem in quæstione non simplici-
12r velle Dei, sed conjuncte velle malum, utrum conve-
(46) Horat., Ars. Poet., vers. 72.

runt apud turbas auditorum eatenus rem penitus ignorantium, summam mihi monacho facientes invidiam, qui in tantæ tamque divinæ rei negotio dialecticæ artis tendiculas usurparem inscius artis ejusdem, quippe qui ab infantia sub monachaico conclusus silentio, nunquam magistros audissem. Quasi aut in monasteriis omnino desint, qui scientiam habeant, aut penes homines solos, arbitrium sit, et jus et norma loquendi (46), et aliqui hominum ita clavim scientia tollere possint, ut nihil absque illis agere possitis, de quo scriptum est: Qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudit, claudit, et nemo aperit (Apoc. 11). Ergo contemnetur vel refelletur, et Pater Augustinus, qui de semetipso tam C veraciter quam humiliter in libro Confessionum suarum Domino dicit: Et quid mihi proderat, quod annos natus ferme viginti, cum in manus meas venissent Aristotelica quædam, quas appellant decem cathegorias, quarum nomina cum eas rhetor Carthaginensis magister meus buccis typo crepantibus commemoraret, et alii qui docti habebantur, tanquam in nescio quid magnum et divinum suspensus inhiabam, legi eas solus, et intellexi. Quas cum contulissem cum eis, qui se dicebant vix eas magistris eruditissimis, non loquentibus tantum, sed, multa in pulvere depingentibus intellexisse, nihil inde aliud mihi dicere potuerunt, quam ego solus apud memihi proderat quod omnes libros artium, quas liipsum legens cognoveram. Ac deinceps: Et quid berales vocant, tunc nequissimus malarum cupiditatum servus per meipsum legi, et intellexi quoscunque legere potui, et gaudebam in eis, et nesciebam unde esset quidquid verum et certum esset? Nec vero venerabiles viri, tantum tamque præclarum lucernæ Dei ingenium idcirco commemoravi, ut tale quid audeam de meipso fateri, sed ut a magno exemplo notum sit, non solum infirmum, sed et vitiosum esse argumentum, quod exinde constet cujuscunque loquela debere reprobari, quia nequaquam cum negotiatoribus inclytis ad coemendas scientiarum margaritas cœlum mutavit, aut trans mare navigavit. Nam undecunque veniat, quocunque vadat,

D

spiritus, ait Dominus, ubi vult spirat, et vocem ejus A bat. Quomodo ergo improbatio voluntatis erit speaudis (Joan. iv). Nunquid dixit, si nescis, quærere debes, unde veniat? Non utique, sed vocem ejns audis, ait, eo contentum esse volens auditorem, quod verum est quidquid audit a spiritu, undecunque veniat.

CAPUT XXIII.

Quod adversarii, dum ut defenaerent divisionem quam de voluntate mali dederant, contraria quædam mediata, quædam immediata esse dicunt, in absurdum magis errorem inciderint.

C

cies, sive differentia? Quomodo, inquam, Deus malum, et vult, et 291 improbat? Repugnantia enim circa idem esse non possunt. Itaque dum mediata poscunt, videte quanto amplius ad inconvenientia decurrunt.

CAPUT XXIV.

Deum adeo non velle malum fieri, ut ne permitta quidem omni modo. Non enim concedendo permitiere, sed malis effectibus non obsistendo.

Alias autem cum facere et pati apud ipsos, quorum dialectica professio est, duo genera generalissima sint, cur quod dictum est, vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo, sic accipiunt tanquam voluntatis differentias vel modos? Sinere namque et pati prope Bidem significat, nisi forte idcirco Deus, quia nihil in semetipso patitur, est enim impassibilis, sed in sua re patitur aliquid, rectius dicitur sinere vel permittere quam pati. Nam quod in Scriptura sacra patiens dicitur, hoc ibidem alio nomine, cum dicitur longanimis, convenienter prædicatur. Ergo potius voluntas modus est sinendi vel faciendi, ut sit dictum : Quia Deus omnipotens non nisi volens facere, aut sinere facit aliquid aut sinit. Igitur dicente bealo Augustino quia Deus bonus male fieri sinit, quærendum erat quomodo sinit vel permittit? Permittere namque aliud est concedendo, aliud malæ voluntatis effectibus non obsistendo. Quo ergo istorum modo Deus male fieri permittit? Coneedendo, an malis effectibus non obsistendo? Non utique concedendo, prohibet enim semper malum fieri, tam lege scripta quam lege naturali. Nam et si scriptam legem nescis, quocunque te ad male facienduin verteris, acceptum ab eo tibi conscientia reddit, imo contra te depromit testimonium legis naturalis: quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Non ergo concedendo permittit Deus malum fieri, permittit autem alio modo, dum scilicet malæ voluntatis effectibus non obsistit, verbi gratia, dum manum quæ furari vel occidere, aut certe ad arborem vetitam se extendere vult, non contrahit, aut dissolvit paralysi. Verum nec isto modo semper malum fieri permittit, futurum est enim ut et electis funditus omnem voluntatem, et reprobis omnem adimat mali facultatem. Peccata autem interdum electorum quoque merentur ut saltem ad tempus reprobi in eos sævire permittantur. Malum igitur Deus non solum fieri non vult, sed nec omnimodo permittit. Malum, inquam, nullo modo vult fieri, aliquo autem modo ad tempus fieri permittit, aliquo autem modo non permittit. Non permittit, quia prohibet; permittit, quia liberum arbitrium dedit. Si quæras cur vel sic permittit, nunquid, ait beatus Augustinus de lapsu primi ho minis loquens, fecerat Deus statuam lapideam, et non potius creaturam rationalem, quæ deberet imperio regi? Ergo, sicut idem Pater ait, et nos superius commemoravimus, quia suam maluit facere voluntatem quam Dei, de illo facta est voluntas Dei, etc., ut supra.

Nequeo satis edicere quanta quamque injuriosa violentia divisionem supradictam, quæ ipsorum erat, meam facere voluerunt, quia tandem ineptam illam esse recognoverunt. Nihil enim libentius efticere cuperent, quam ut omnium inculcaretur mentibus, me, in ista controversia non veritatis et honoris Dei duci amore, sed vanissima ostentationi deservire, et quod turpe nimis est, dum de peritia gloriarer, imperitiam ostendere. Ergo tan quam nihil aliud fuisset vel esset negotii, me absente, me interdum præsente irridentes dicebant sero me ad studium venisse artis dialecticæ, qui nescirem contrariorum quædam mediata, quædam immediata esse. Ad hæc, inquam : Si vitiosa fit vel fiat divisio, quis culpandus erit, qui fecit, an qui factam ex adverso reprehendit? Ego Domini mei, tam vobis quam omnibus, qui hæc legere vel audire dignantur, fateor quia neque professionem suscepi, neque ostentationem egi hujusce artis, et si illam cognoscerem, nequaquam dignarer illam accersire, nisi coactus, vel nisi sponte occurreret, ut facere solet apud sapientes dominæ suæ divine sapientiæ ultronea comes, ad suffragandum sive opitulandum sanctæ et simplici veritati Dei, dum illi contra argutum mendacium necessaria pugna est. Valentiora quippe esse censeo verba simplicia pastorum et piscatorum, cum quibus locutus est Deus, quam argumenta philosophorum vel sapientium, quos in reprobum sensum tradidit Deus. Verum et si hanc artem non novimus, tamen quia vel famam cjus audivimus, quid refert in causa ista, utrum mediata an immediata sint ea quibus secundum illos velle malum dividitur? Nam esto ut, sicut dicunt, voluntas mali, sive velle malum aliud approbans, ita D dicant, et aliud improbans, quoniam hæc contraria sunt, et medietatis loco dicant, aliud permittens. Nonne sicut, exempli gratia, de numero pariter pari, et ejus contrario pariter impari, horumque medio impariter pari par numerus æque prædicatur. Ita velle malum sive voluntas mali de approbante et ejus contrario improbante, horumque medio permittente secundum ipsos prædicabitur? Sed et quid repugnantius quam voluntati improbatio? Nonne sicut, verbi gratia, inimicitiæ pax, amicitiæ autem bellum, sic voluntati improbatio repugnat? Constat autem, et non solum omnis divinæ Scripturæ testalur auctoritas, sed et ipsa creaturæ rationalis sponte consentit natura, quia Deus malum odit et impro

CAPUT XXV. Quemadmodum pater familias ille evangelicus dimisit quidem filium, sed noluit perire, ita Deum permisisse peccatum fieri, non eliam voluisse.

A fuerat, quod inde istud collegissent, vel confirmari
posse putassent, et mirabamur unge nanciscerentur
adversarii nostri causæ suæ defensionem, cum nul-
lam de Scripturis auctoritatem proferre possent.
Quasi magnam bellicæ navis arborem cum superpo-
sito quasi victoria signo exiguo rudentibus trahi
videbamus, et eos a quibus trahebatur, non videba-
mus, cum ecce certis accepimus nuntiis revera esse
quosdam facundiæ Franciæ magistros, qui hoc age-
rent, et ex præscripto beati Augustini loco vim pene
totam præsumerent. Non tamen ille, cujus fides et
scientia præ cæteris bono hactenus cum odore in
Christi Ecclesia fructificat, Laudunensis Anselmus
sua illos, ut veraciter 292 comperimus, auctori-
tate corroborat. Custodiat in perpetuum lux verita-
tis, providam præclari viri scientiam, ne temere
quod dicendo in hujusmodi ullam suæ gloriæ inferat
maculam, et si quando superiori libello respondere
dignabitur, ut se facturum promisit, candida veniat
nobis columba secus fluenta plenissima, juxta aquas
Scripturarum incontaminatas. Noverit tandem re-
verentia vestra, viri prudentes, quia locum illum
cum tali sensu qualem tradunt, legere vel suscipere
sic abhorremus, quomodo aquam licet de fonte puro
et limpido allatam, post balnearum sordes polare
non patimur. Ubi enim tanti tamque ecclesiastici
doctoris sermo bonus humano sensui, et nitori glo-
rix populari servire compellitur, tanquam dedita
balneis aquæ puri fontis hominum sordibus inqui-
natur. Nunc jam quia de hoc satis dictum est, cœ-
C
ptum ad vos sermonem peragamus.

Quid ad hæc dicemus, et de nobis vel de gentilibus patribus nostris quos Deus male facere permisit? Ergone pater familias ille evangelicus, qui duos habens filios, juniori ex eis postulanti partem substantiæ divisit, sic faciendo ita filium suum abire sinendo, malum fieri voluit, luxuriosum illum esse, suam cum meretricibus substantiam dissipare, et ad ultimum porcos pascere voluit, quia dimisit? Quis hoc sanus dixerit? Denique volens quidem sinere, sivit; volens substantiam dividere, divisit : quippe qui, si maluisset, desertorem carcere et compedibus potuisset stringere ferreis, sed malum fieri noluit, B malum desertionis, ut alienaretur cor filii a pia subjectione patris, ut dimissus sibi luxuriaretur cum meretricibus, et porcos pasceret, de nobili factus homo ignobilis. Testis ille patris ejusdem, filio revertente, occursus, testis totus super collum ejus cadentis, et osculantis gestus vel habitus, testis, inquam, in convivio tota consolationis canora festivitas, quia nunquam volente tali patre, mortuus fuerat ant perierat filius. Vana quippe consolatio fieret, si non verus dolor præcessisset. Verus autem aut fidelis dolor non fuisset, si quæ causa doloris erat perditio et mors filii, non nisi voluntate patris accidisset. Igitur quod dimissus est filius, illud quidem non nisi volente patre factum est, quod autem petivit ut dimitteretur, quod substantiam suam devoravit cum meretricibus vivendo luxuriose, non volente sed dolente patre factum est. Nota et celebris hæc similitudo est, quia pater ille Dens est, duorum autem filiorum, alter Judaicus, alter gentilis populus est. Ergo quod gentilis populus portione sua, id est, naturali ingenio absque patris Dei gratia contentus esse voluit, et hoc ipsum circa vanitates vanitatum expendendo, et de creaturis philosophando, quasi cum meretricibus substantiam suam dissipavit, et ad ultimum porcos pavit, immutando gloriam suam in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Rom. 1), malum utique fuit, quod Deus fieri noluit. Quod autem vacavit illi hæc mala facere, verbi gratia, non superveniente ira, ut perirent homines, sicut factum est tempore diluvii, permissio Dei justa et bona fuit, tempus pœnitentiæ gentium exspectantis.

CAPUT XXVI.

Quod sero ad supradicta responderit, propterea quod ab initio nescierit ex Augustino sumpsisse suam opinionem adversarios, ita rejiciendam, ut ex limpido fonte aquam balnearum sordibus inquinatam.

Diutius in illis beati Augustini dictis immorati sumus, pro eo quod exinde sumptum esse comperimus, quod mala velle diceretur Deus. Conveniebat quidem de his tractare, vel ad hæc respondere in exordio sermonis, sed cognitum nobis nondum

D

CAPUT XXVII.

Apud Deum non esse impossibile omne veroum, scilicet quodcunque in Scripturis locutus est ipse, non scurra aliquis impius in justitiam Dei.

De voluntate simul et omnipotentia Dei supra loquebamur propter eos qui aiunt nos derogare omnipotenti, dum dicimus quod malum ille nunquam fieri velit, aut voluerit, et tamen malum fiat, vel factum sit. Diximus aliqua, prout Dóminus dedit, et adhuc cum plura dici possint, pauca dicere, et coinpendio volumus uti. Dicite ergo qui omnipotentiæ tantopere favetis, ut bonitatis et clementiæ laudem quantum ex vobis est diminuatis, quid vel quantum intelligitis in nomine Omnipotentis? Nimirum quod omnia possit, quod nihil sit quod ille non possit. Et nos vobiscum credimus et fatemur quod ita sit. Sed quodnam vel ubinam sunt illa omnia, extra quod quærendum nihil sit? Nisi enim et hoc perspexerimus, parum valet omne argumentum sermonis omnipotenti Deo obsequium præstantis. Intendamus ergo si habemus digitum indicem, id est spiritum veritatis, intendamus, inquam, in omnem sanctæ Scripturæ latitudinem, a principio Geneseos usque ad calcem Evangelii, angulumque illum, in quo omnium apostolorum junior Paulus cum suis consistit Epistolis, et dicamus quia hæc omnia potuit, potest et poterit manus Domini, et hæc respicientes fateamur, tam scienter quam fideliter, quod ille om

mipotens sit. Cæterum quidquid extra hanc Scriptu- A quidquid extra sanctarum regu.am Scripturarum

:

excogitari potest, nemo ab homine catholico, ut confiteatur posse omnipotentem omnium, jure exigere potest. Verbi gratia : Non invenitur illic quod coronaturus sit Deus virginem post ruinam. Itaque cum dicit quispiam, ut ille notæ et constantis fidei vir prædictus Hieronymus, cum omnia possit Deus, suscitare virginem non potest post ruinam, valet quidem liberare a pœna, sed non valet coronare corruptam, nequaquam omnipotentiæ derogat, sed inflexibilem justitiam commendat. Nihilominus si dicat quia cum omnia possit Deus, creaturam angelicam mendacio corruptam, et omnem qui sequitur patrem mendacii diabolum, loquendo verbum contra Spiritum sanctum, id est scienter contra veri

ram sanctam cogitari, vel argumentando potest confingi, sicut expers rationis est, ita nullatenus pertinet ad laudem vel confessionem omnipotentiæ Dei Nonne sanctus Angelus discrevit, loquens ad Mariam ubi postquam ejusdem Virginis prænuntiavit, et ejus quæ vocabatur sterilis indicavit conceptum, mensemque illi esse jam sextum hanc rationem subjunxit: Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum (Luc. 1). Quid enim est omne verbum, nisi omne quodcunque vel omnia quæcunque locutus est Deus per os sanctorum, qui a sæculo sun prophetarum ejus? (Ibid.) Non enim sic leviter verbum accipimus, ut verbi gratia, si scurriliter dicat quis Quamvis omnipotens sit Deus, tamen efficere non potest ut tria et quatuor non sint se- B tatem defendendo mendacium, suscitare non potest, plem, verbum esse censeamus, sed verbum est, ut jam diximus quidquid sanctis et divinitus inspiratis Scripturis continet, exceptis illis quæ interdum illic alio spiritu prolato referuntur. Verbi gratia: Apud Danielem (47), Nabuchodonosor Omnipotentem laudans: Juxta voluntatem enim, inquit, suam facit tam in cœlo quam in terra, et non est qui resistat manui ejus, et dicat: Quare fecisti (Dan. 1v).· Nam, et hoc, inquit Hieronymus, loquitur quasi homo sæculi. Non enim quod vult hoc facit, sed quod bonum est hoc vult Deus. Nabuchodonosor autem sic locutus est, uz dum potentiam Dei prædicat, justitiam ejus videalur arguere, quod immerito pœnas sustinuerit. Omnium ergo quæ in Scripturis sanctis loquitur quæcunque promittit vel comminatur Deus, nullum C verbum impossibile fuisse vel esse apud Dominum confitemur. Summa illorum in Symbolo continetur, de quo nihil dubitantes, veraciter in Dominum Patrem omnipotentem nos credere confitemur. Proinde

[ocr errors]

vel dare illi veritatis coronam, non omnipotenti derogat, sed justitiam et veritatem prædicat. Si quæras utrum valeat saltem liberare a pœna, ipse tibi respondeat. Cum enim dixisset: Et procedent qui bona egerunt in resurrectionem vitæ, qui vero mala egerunt in resurrectionem judicii, ne sibi quisquam blandiatur de bonitate Dei dicens quomodo tam bonus tantas tam diutinas miserorum pœnas videre sustinebit? continuo subjunxit: Non possum ego a meipso facere quidquam, sicut audio; judico, et judicium meum verum est. Proinde non adulemur Omnipotenti dicendo, quod vel diabolus, vel uła creatura angelica sive humana voluntate ejus corrupta et mala facta sit, sed cum adjutorio ejus laboremus, inquantum possumus ne in illud judicium diaboli incidamus, unde nos liberare non possit ipse, qui extra veritatem Scripturarum facere aut velle nibil potest omnipotens Deu

(47) S. Hieron. Comment. in Dan. cap. iv, 32, Patrol. tom. XXV.

R. D. D. RUPERTI

ABBATIS TUITIENSIS

SUPER QUÆDAM CAPITULA

REGULÆ DIVI BENEDICTI ABBATIS.

LIBER PRIMUS.

293 Parvanı quidem, sed utilem, ut tibi videtur, a D nendas moverunt quidam 'servorum Dei, viri reli

me rem petis, atque instanter exigis, o Philochriste Chuno, amator veritatis, ut videlicet rationes, quoad possum, idoneas Deo donante studeam proferre de quibusdam capitulis regulæ beati Benedicti, maximeque de illis de quibus questiones non contem

giosi, nostræ, id est monachicæ professionis. Olim quoque longe antequam percelleret nos aliquis quæstionibus ejusmodi, convenerat nobis sermo de jam dicta regula Patris ejusdem sanctissimi, quod eam vere per mentem ejus disposuisset, et per

« VorigeDoorgaan »